[fol. 64r]
[1]
UT de rebus
ecclesiarum quae ab eis per · XXX · annorum spacium sine ulla
interpellatione pos
sessae sunt testimonia non recipiantur · sed eo modo
contineantur · sicut res ad
fiscum dominicum pertinentes contineri
solent ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 75r]
[4]
ANNO · XVI REGNANTE DOMNO †
NOSTRO HLUDOUUICO
[BK 184 Abschnitt A BK 184 Abschnitt B]
Conuentus episcoporum debet fieri in quatuor
locis · id est m
oguntiaco
in quo · isti
archiepiscopi cum eorum suffraganeis conuenire debe
nt
· Autcarius · hadebaldus · heti ·
bernoinus ; In parisio · Ebbo · Rainoardus · Lantramnus ˙ Archiepiscopus senonis qui fuit
cum
eorum suffraganeis ; In lucduno · Agobardus · bernardus · Andreas · benedictus ·
Agaricus cum eorum suffraganeis ; In
tolosa ˙ Notho · Bartholomeus ˙ Adalelmus ˙
Aiulfus cum eorum suffraganeis ˙ In quibus conuentibus tractare querere
et
cum dei adiutorio inuenire debent de causis ad religionem christianam et eorum curam
pertinentibus et quid a principibus
et reliquo populo uel ita ut
diui[..] au[.]toritas
docet · aut aliter teneatur uel qui[d] · inde ex parte · uel ex tot
o dimissum sit ut non
tenea
†tur ˙
Deinde quid in ipsorum qui pastores populi constituti sunt
moribus conuersatione et actibus
Inueniri possit quod diuinę regulę atque
auctoritati non concordet · simulque In
uenire quę occasiones In utroque
ordine id effecerint ut a recto tramite deuias
sent · ut quicquid ab eis
de his causis inuentum fuerit tam solerti cura custodiatur
ut nullatenus ad aliorum
noticiam peruenire
permittant
ante tempus constitutum · Et ideo
unus notarius inter omnes
eligatur qui quod ipsi inuenerint subtiliter describ
at
et sub
iuramento constrictus fideliter conseruet ˙
Uolumus etiam ipsorum conuentum fieri
octabas pentecosten ˙ Missi ·
uero · nostri suam incipiant legationem peragere oc
tabas pasch
ę ;
haec capitula ab episcopis trac
tanda
sunt ˙
I
De decimis quę ad capellas dominicas dantur et
ad homines qui e
as
habent
In suos conuertunt ˙
II
De feminis quę In quibusdam locis
inrationabiliter uelamen sanctum sibi inponunt ˙
III ·
Similiter de monasteriolis puellarum in legationem
Autgarii
in quibus nullus ordo bene conuersationis tenetur ˙
IIII
De monasteriolis etiam diuersis in missatico
albrici ˙
V ·
De iudicio aque frigidę ˙
VI
[BK 186 c. 6 BK 186 c. 7]
De his qui usuris inseruiunt
uolumus atque Iubemus ut missi nostri diligenter
Inquirant quanti homines liberi in
singulis comitatibus maneant qui per se possint
expeditionem facere · uel quanti de
his quibus unus alium adiuuet ˙ Quanti etiam de his
qui
a duobus tertius additur et preparatur ˙ Necnon de his qui
a tribus quartus adiu
[fol. 75v]uatur ˙ et
preparatur · Siue de his qui
a quattuor quintus adiuuatur et preparatur
eandem expeditionem exercitalem facere possint et eorum summa
m ad
nostram notitiam
deferant
DE his
qui sine
consensu episcopi
presbiteros in ecclesiis
suis constitu
vnt
uel d
[e eccl]esiis
eiciunt et ab
episcopo uel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint
ut bannum
nostrum reuuadiare cogantur · et per fideiussores ad palatium nostrum uenire
iubeantur ˙ Et tunc nos decernamus utrum nobis pl
[ece]at ut aut
illum bannum
persoluant aut aliam har
††scaram
sustineant ˙
II
De ecclesiis quę inter coheredes
diuis
ę sunt consideratum ·
est · quatenus · si secundum prouidentiam et admonitionem episcopi ipsi
coheredes eas uol
uerint
tenere et honorare faciant ˙ Sin autem hoc
contra
dixerit ut in episcopi potestate maneat utrum eas ita
consistere permittat aut
reliquias exinde auferat ˙ Et ubi ad nostrum beneficium
ecclesię pertinente
s
ita
Inuen
t
ę diuis
ę fuerint ut describantur et nobis renuntietur ˙
III
De ecclesiis destruc
tis ut
episcopi et missi inquisitionem ˙ faciant utrum per neglegentiam aut inpossibilitem
destruc
t
ę sint · et ubi neglegentia inuenta fuerit · episcopali auctoritate emendare
cogantur qui eam rest
avrare
debuerant ˙ Si · uero · per inpossibilitatem
contigit ut aut plu
res sint quam necesse sit aut maioris magnitudinis
quam ut
ex rebus ad eas pertinentibus
restaurari possint · episcopus modum inueniat qualiter congrue emenda
re · et
con
sistere possint ˙
IIII
De uno manso ad ecclesiam dato de quo aliqui
homines
contra statu
[ta] sibi seruitium exigunt ·
quicumque
pro hac causa accusatus fuerit comes
uel missi hoc quod inde subtractum · est · pręsbiteris cum sua lege restituere f
aciant
˙
V
DE his qui nonas et decimas iam per
moltos [!] annos
aut ex parte aut
ex toto dare
neglexerunt uolumus ut per missos nostro
s constringantur ut secundum
capitularem priorem sol
uant unius anni nonam et decimam cum sua lege ·
et insuper bannum nostrum ˙ et hoc eis de
nuntietur quod
quicumque hanc neglegentiam iterauerit beneficium unde haec nona
et decima persolui debuit amissurum sę sciat ˙ Ita enim continetur in capitulare bon
ę
memorię · genitoris nostri in libro · I · Capitulo · CLVII · Ut qui ecclesiarum beneficia
habe
nt
nonam et decimam ex eis
ecclesię cuius res sunt donent ˙ ut qui talem beneficium habent
et ad medietatem
laborant et de eorum portione proprio presbitero decimas donent
Item in capitul
ari nostro in libro secundo · Capitulo · XXI · De eadem re · De nonis quidem
et decimis unde et genitor noster · et nos frequenter et in
diuersis placitis admoniti
onem fecimus et per capitularia nostra
qualiter hęc obseruantur ordinauimus · uolu
mus atque iubemus ut de omni
conlaborato · et de uino · et f
ęno
· fideliter · et pleniter ab om
[fol. 76r]nibus nona et decima
persoluantur De nutrimine · uero · pro decima sicut actenus consuetudo
fuit ab
omnibus obseruetur ˙ Si quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere
uoluerit in sua maneat potestate · quae · iuxta quod ei · et illi qui hoc
persoluere debet conue
[ne]rit ˙
VI
QUIcumque decimam abstrahit de
ecclesia ad quam per iusti[c]iam debet dari et [e]am
presumtiose et propter munera aut amicitiam · uel aliam quamlibet
occasionem ad alteram ecclesiam dederit a comite uel a misso nostro distringatur ut
eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat ˙
VII
[BK 191 c. 7 BK 191 c. 8]
DE decimis quę dare
populus
non
uult nisi quolibet modo ab eo redimantur ab episcopis prohiben
dum · est · ne fiat · et si quis · conten
ptor
fuerit inuentus et nec episcopum
nec comitem audire
uelit si noster homo fuerit ad presentiam nostram uenire
conpellatur ˙ C
eteri uero · destringantur
ut inuiti ecclesię restituent qui uoluntarie dare
neglexerunt ·
et
ut de rebus ecclęsiarum quae
ab eis per triginta annorum spacium
sin
[e] ulla interpellatione possessę sunt testimonia non reci
piantur ˙ Sed eo · modo ·
†† contineantur
sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent ˙
VIII
QUIcumque
de rebus ecclesiarum quas in
Beneficium habent
restarationes [!] earum facere
neglexerint · Iuxta capitularem anteriorem in quo de operibus ac nonis et decimis
constitutum · est · sic de illis adimpleatur id est in libro quarto capitulo · XXXVIII ·
De o
pere et
restaratione [!] ecclesiarum consideratum · est · ut
de frugibus terrę et animalium
nutrimine persolvantur ˙ De opere · uero · uel
restauratione ecclesiarum comes et episcopus
siue abbas una cum misso nostro quem
ipse sibi ad hoc elegerint considerationem faciant
ut unusquisque eorum tantum inde
accipiat ad operandum et restaurandum quantum ipse
de rebus ecclesiarum habere
cognoscitur Similiter et uassi nostri aut in commune tantum ·
operis accipiant
quantum rerum ecclesiasticarum habent uel unusquisque
per se iuxta quantitatem
quam ipse tenet aut si inter eos conue
nerit
ut pro
opere faciendo argent
vm donent iuxta estimationem operis in argento per
soluant · Cum
quo pretio rector ecclesię ad prędictam raestaurationem operarios con
ducere et materiamen emere possit ; et qui nonas et decimas dare neglexerit
primum quidem illas cum lege sua restituat · et insuper bannum nostrum soluat ·
ut ita castigatus
caueat
ne sepius iterando beneficium amittat ˙
VIIII
DE illis qui agros dominicatos propterea
neglexit excolere ut nonas et decimas exinde non persoluat et alienas terras ad
excolendum propter hoc accipit · uolumus ut de tribus annis ipsam nonam cum sua
lege persoluat · et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter
hoc extiterit per fideiussores ad palatium uenire conpellatur ·
Item alia ·
capitula ˙
[fol. 76v]
E
beneficiis destructis hoc obseruetur quod in capitulare priori
continetur
Id est in li
bro quarto · capitulo · XXXVI · quicumque
beneficium suum occasionem proprii desertum fue
rit et intra annum
postquam ei a comite uel misso nostro notum factum fuerit illud emen
datum non habuerit ipsum beneficium amittat ˙
Ut missi nostri ubicumque
malos
scabinios [!]
inueniunt eiciant et totius populi consensu in locum eorum bonos eligant
et
cum electi fuerint iurare faciant ut scienter iniuste iudicare non debeant ˙
VT in omni comitatu hi qui meliores et
ueratiores inueniri possunt eligantur
a missis nostris ad inqui
sition
es
faciendas et rei ueritatem dicendam et ut ad
iutores comitum
sint ad iustitias faciendas
IIII
Uolumus ut quicumque
de scabinis
deprehensus fuerit propter munera aut propter amicitiam uel ini
micitiam
iniuste iudicasse ut per fideiussores missus ad presentiam nostram ueniat ˙
De cetero omnibus scabiniis denuntiętur ne quis deinceps etiam i
vstum
iudicium uendere
presumat ˙
V
Vbicumque cummutationes tam tempore
nostro quamque genitoris nostri
legitime et rationabiles atque utiles ecclesiis dei factę sunt permaneant ;
ubicumque
uero inutiles et incommodę atque inrationabiles factę sunt dissoluantur · et re
cipiat unusquisque quod dedit Ubi · uero · mortua manus interiacet
aut alia quęlibet causa quę rebellis · esse · uide
atur
inuenta fuerit
dili
genter describatur et ad nostram noticiam perferatur ˙
VI
Quicumque conprobatus fuerit de
eo quod scienter testes in periuria induxisset sub fideiussione ad placitum nostrum
uenire conpellatur · ut ibi cum fidelibus nostris consideremus quid de
talibus faciendum sit ˙
VII
DE his qui discordiis et contentionibus studere
solent et in pace uiuere nolunt · et inde conuicti fuerint uolumus ut
sub fideiussoribus ad nostrum placitum ueniant ut ibi cum fidelibus nostris
consideremus quid de tali homine faciendum sit ˙
VIII
De bonis
denariis quos populus recipere non
uult uolumus ut hoc obseruetur et teneatur quod in priori
capitulare nostro
constitutum · est ·
id est · In libro · IIII · capitulo · XXX · quicumque liber homo uel
in emptio
ne · uel in debiti solutione denarium merum et bene pensantem
recipere noluerit · bannum
nostrum id est LX · solidos conponat ; si · uero · serui
ecclesiastici aut fiscalini nostri aut comitum
aut uassalorum nostrorum hoc facere
presumpserint · LX · ictibus uapulent · et si actores nostri
aut
aliorum uel aduocati eos missis nostris uel comitibus iussi presentare
noluerint · predictum
bannum · id est LX · solidos conponant · et ad hanc constitutionem nostram
adinplendam episcopi et abbates
siue reliqui
qui beneficia nostra habent
adiuuent comites in suis hominibus distringendis et
si comites hanc nostram
constitutionem neglexerint hoc per missos nostros ad nostram notitiam perferatur ˙
[fol. 77r]
VIIII
[BK 192 c. 9 BK 192 c. 10]
DE homicidiis uel aliis iniustitiis quę a
fiscalinis nostris fiunt quia inpune se ea committere
posse existimant nos
actoribus nostris · precipiendum · esse · decernimus ne u
ltra
inpune fiant
Ita ut ubicumque facta fuerint soluere
cum disciplina precipiamus ;
Collectę ad male
faciendum fieri omnimodis prohibeantur et
ubicumque huiusmodi presumptiones fact
ę fueri
nt
digna emendatione corrigantur et si per neglegentiam
comitis uel factę sunt uel inemendat
ę
remanserunt hoc ad nostram
notiam [!] perferatur ˙ Auctor · uero · facti si fuerit pr
ępositus
uel ad
uocatus siue centenarius · uel qualibet alia
dignitate predi
ta
libera persona post lega
lem
emendationem in loco factam sub fideiussoribus ad nostram presentiam
ueniat ˙ Multitudo
uero siue de seruis siue de liberis sit legitima emendatione
multetur ˙
X
DE pontibus publicis destructis placuit nobis ut
hi qui
iussionem
nostram in reparandis ponti
bus
contempserunt · uolumus ac iubemus ut omnes homines nostri in nostram ueniant
presentiam
rationes
reddere · cur nostram iussionem ausi sunt contempnere · Comites
autem reddant rationes
deorum [!] pagensibus
quur [!] eos aut non
constrinxerint ut hoc facerent · aut nobis nuntiare
neglexerunt ˙ Similiter et de
iniustis theloneis ubicumque accipiuntur sciant se exinde
nobis
rationem reddituros ˙
XI
Ut examen aquę
frigidę quod actenus faciebant · a missis nostris omnibus interdicatur ne ulterius
fiat ˙
XII
Postquam comes
et pagenses
de qualibet expeditione hostili reuersi fuerint ex eo die super · XL ·
n
octes
sit
banus [!]
re
sisus
quod lingua theodisca scastlegi · id est armorum
depositio uocatur
XIII
Hoc missi
nostri notum faciant comitibus et populo quod nos in omni ebdomada unum diem ad
causas
audiendas et iudicandas sedere uolumus ˙ Comites autem et missi nostri
magnum studium ha
beant ne forte propter eorum neglegentiam pauperes
crutientur et nos tedium propter eorum cl
amores
patiamur si nostram
gratiam habere uelint Populo autem dicatur ut caueat de causis aliis
se ad
nos reclamare nisi de quibus aut missi nostri aut comites eis iustitias
facere noluerint
XIIII
Quicumque uicarii uel alii ministri
comitum tributum quod inferenda uocatur maioris pretii a po
pulo exigere
presumpsit quam a missis bonę memo
rię
genitoris nostri
constitum [!] fuit
ho [!] · est
duos solidos · pro una uacca hoc
quod iniustę superposuit atque abstulit sibique retinuit his
quibus hoc tulit cum
sua lege restituat et insuper fredum nostrum conponat et ministeri
um
amittat
· I ·
De homicidiis in ecclęsiis uel in atriis ·
Item
capitula
II ·
Earum commissis
hoc obseruetur et
teneatur quod in capitulare priori constitutum · est · in libro · IIII ·
Capitulo · XIII · Si quis ex leui causa aut sine causa hominem in ecclesia occiderit de uita
conponat · si · uero · foris rixati fuerint et unus alterum in ecclesiam fugerit
et ibi se defendendo eum interfecerit et si huius facti testes non habuerit · con
XII con
[fol. 77v]iuratoribus
legitimis per
sacramentum adfirmet se defendendo eum interfecisse et si ipse auc
tor
commotę Inter eos rixę extiterit · leudem interfecti et insuper bannum nostrum soluere
cogatur et publicam agat pęnitentiam Sin autem non ille qui alterum interfecit sed
is
qui interf
[ec]tus · est · eandem rixam commouit
absque conpositione iaceat et is qui eum
Interfecit secundum
iudicium canonicum publicam habeat pęnitentiam ˙ Si cuiuslibet
proprius seruus hoc
commiserit iudicio aque feruentis examinetur utrum hoc sponte
an
se defendendo fecisset et si manus eius exusta fuerit interficiatur ˙ Si autem non
fuerit
publica pęnitentia multetur ˙ Nisi forte
††
ipse auctor commotę inter eos rixę
fuerit inuentus · tunc dominus · eius iuxta quod
uueregildis · est illius ad ecclesiam persoluat
aut eum si uoluerit eidem ecclesię
tradat ; de ecclesiastico et fiscalino et beneficia
rio seruo · Uolumus
ut pro una uice
uueregildus eius pro eo conponatur : Altera
uice ipse seruus ad
supplicium tradatur hereditas tamen liberi hominis qui
propter tale facinus ad
mortem fuerit iudicatus ˙
†††††††††††† ad legitimos heredes
illius perueniat ˙ Si in atrio ecclesię cuius porta reliquiis sanctorum consecrata · est · huiuscemodi
homicidium perpetratum fuerit simili modo emendetur et
conponatur ˙ Si uero porta eclesię
non · est · consecrata eo modo conponatur ˙ Quod
in atrio committitur .' sicut conponi debet
quod in
munitate uiolata committitur ˙
III
[BK 193 c. 2 BK 193 c. 3]
Quicumque propter cupiditatem
rerum patrem aut
matrem · aut fratrem aut sororem · uel nepotem · uel alium
propinquum suum interfecerit · hęreditas
interfe
cti
ad alios suos
legitimos heredes perueniat · Interfectoris uero hereditas
in fiscum redigatur ˙
Ipse uero ordinante episcopo publicę penitentię subdatur ˙
QUicuque [!] propria uxore derelicta · uel sine culpa Interfecta ·
aliam duxerit uxorem
armis depositis publicam agat penitentiam ˙ et si
con
tumax
fuerit conprehendatur a comite
et ferro
uinciatur et in custodia mittatur donec res ad nostram notitiam deducatur ˙
IIII
Quicumque res alienas cuilibet
homini uendiderit et ipse homo easdem res alicui alteri
dederit et ipse qui tunc
easdem
res conparatas habet per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum
legitimos annos habenti iustitię tollendę causa tra
diderit ˙ Uolumus
atque firmiter precipimus ut si pater eiusdem paruuli uixerit ipse
Intret in causam rationem reddendi pro filio suo · Si autem ipse pater mortuus est
tunc
legitimus eius propinquus qui iuste ei tutor ac defensor · esse · uidetur pro
ipso · ratio
nem reddere conpellatur ˙ Similiter de aliis omnibus
iustitiis ad eum pertinentibus excepta
sua legitima hereditate quę ei per
successionem parentum suorum legitime uenire
debuit quod si quis hanc nostram
iussionem contempserit uel neglexerit · sicut de ceteris
[fol. 78r]contemptoribus ita
de eo agatur ˙ Is · uero · qui easdem res primus Inuasit et iniuste uendidit necnon
et
emptores
excepta sola persona paruuli hoc quod fraudulenter
admiserunt Infra pa
triam emendare cogantur · Et postea sicut
contemptores iussionis nostrę sub fideiussoribus ad nostram
presentiam uenire conpellantur ˙
V
De uicariis et centenariis qui magis
††† propter
cupiditatem · quam propter iusticiam
faciendam sepissime placita
tenent
et exinde populum
nimis affligunt ita
teneantur · sicut in capitulare
domni
karoli imperatoris continetur · In libro
IIII · capitulo ·
XL · ut nullus ad placitum banniatur · nisi qui causam suam quęrit · aut si alter
ei quęrere debet exceptis scabiniis
†††† Qui ad omnia
placita adesse debent ;
VI
Item de eadem re in capitulare nostro in libro · IIII · capitulo · LV ·
De placitis siquidem quę
liberi homines obseruare debent constitutio genitoris nostri penitus obseruanda a
tque
tenenda · est · Ut uidelicet in anno tria solummodo generalia placita obseruent ˙
Et
nullus eos amplius placita obseruare conpellat ne forte quilibet aut
accusatus fuerit ·
aut alium acu
†sauerit aut ad
testimonium perhibendum uocatus fuerit · AD cetera · uero · quę
centenarii tenent ·
non aliis uenire iubeatur nis
i qui aut litigat aut testificatur · et
quicumque
huius constitutionis transgressor a missis nostris Inuentus fuerit bannum nostrum
persoluat ˙
VII
DE liberis hominibus qui proprium non habent
sed in terra dominica resident ut propter res
alterius ad testimonium non
recipiantur coniuratores tamen aliorum liberorum hominum ·
ideo · esse ·
possunt quia liberi sunt · Illi uero qui et proprium habent et tamen in terra domi
nica resident propter hoc non abiciantur quia In terra dominica resident ˙ Sed propter
hoc ad testimonia recipiantur quia proprium habent ·
VII
Uolumus atque iube
mus ut missi
nostri diligenter Inquirant quanti liberi homines In singulis comitati
bus maneant · hinc · uero · ea diligentia et ratio examinetur per singulas centenas ·
ut uera
citer sciant illos atque describant qui in exercitalem ire
possunt expeditionem · ac
inde uidelicet secundum ordinem · de his qui per se ire
non
possunt ut duo terti
o adiutori
vm
pręparent et qui necdum fidelitatem nobis
promisserunt cum sacramento nobis fidelitatem
promittere faciatis ˙
VIII
De fa
idis
cohercendis · obseruetur
et teneatur quod in ca
pitulare nostro uel in libro · IIII · capitulo ·
XXV · continetur · Si quis aliqua necessitate
cogente homicidium
commisit comes in cuius ministerio res perpetrata · est · et
conpositio
nem soluere et f
aida
per sacramentum
pacificare faciat ; quod
si una pars ei ad hoc
consentire noluerit · id
est aut ille qui homicidium commisit aut is qui con
positionem recipere debet faciat illum qui ei contumax fuerit a
d
presentiam nostram
uenire ut eum ad tempus quod nobis placuerit in
exilio mittamus donec ibi castigetur
[fol. 78v] ut comiti suo inoboediens · esse ·
ulterius · non audeat et maius damnum inde non ad
crescat
[BK 189 Abschnitt A BK 189 Abschnitt B]
Uolumus ut talem coniectum missi nostri
accipiant quando per missaticum suum perrexerint hoc · est ·
ut unusquisque
accipiat panes · XL · friscingas · II · porcellum · aut agnum · I · pullos IIII ·
oua XX · Uino
sextarios · VIII · Cer
uisa
modios II Annona
modium · I · et quando prope sunt de illorum
domibus nullum accipiant coniectum ˙
Uolumus etiam · ut octabas paschę incipiant
suam agere legationem ˙
Episcopi · uero · suum habere debent conuentum octabas pente
costen ˙
EXPLICIT ˙
DE INSCRIPTIONE TEMPORVM
LIcet iampridem a nobis fuerat ordinatum ut si
quis in populo nostro barbarę nationis
persona aut in re
sua consistere ; inuitasset aut si
terram ad habitandum uoluntari
vs
deputasset ea per annos XV sine tertiis habuisset in uoluntate ipsius
permaneret ˙
Neque exinde
quicquam sibi ille qui dederat scire · esse · reddendum tamen absque ulla per
mutatione
omni
tempore generaliter memorata conditio debeat
custodire presenti
placuit lege constitui ˙ Si quis · uero · terram ab altero uiolenter dixerit et
conuince
rit fuisse sublatum priusquam · XXX · annorum
conpleatur et rem constiterit occupatum
et requirere poterit et
repetentes partibus reformare ˙ Ceterum si i
mpletis
XXX annis terram a quocumque etiam peruasa fuisse
dicatur non fuerit restituta nihil
sibi reddendum · esse · cognoscat ˙ Quapropter
omnes comites quoties de priuat
is
causis contentio fuerit generata secundum ordinem legis istius iudicare
curabunt · et
quia omnia ad quietem omnium pertinentia · ex lege conuenit
prouideri quas omnino
causas de quibuscumque rebus quę intra XXX
annos non fuerint definitę · Nullo eas
postmodum licebit ordine
commoueri ˙ quia satis unicuique ad requirendum et recipien
dum quod ei debitum fuerit suprascriptus annorum numerus constat posse
sufficere
SI QUIS COLONUM ALIENUM IN RE SUA · XXX ·
ANNOS NON HABUERIT AC SI
SUU [!]
UINDICET
QUi si infra XXX annos inuentus fuerit a
domino cum filiis sibi debitis et omni ·
peculio reuocetur ˙ Si uero mortuus
fuerit pecul
ium
eius dominus reuocetur ·
colona · uero · si · XX ·
annos in alieno dominio permanserit a priore domino
non requiratur Colono duę
partes agnitionis sequantur · colone · uero · tertia pars
sequatur Nam si agnatio
infra XX annos ędita fuerit quando adhuc colona
domino conpetebat
repetentibus
non negetur quia in nouellis legibus est constitutum ˙
sane ne separatio coniugii fiat precepimus ut dominus coloni uicaria
mulierem
cum agnatione partis tertię non negetur ˙
Karolus serenissimus
imperator
augustus a deo coronatus magnus et pacificus cum episcopis
[fol. 79r] abbati
bus comitibus ducibus omnibusque fidelibus christianę ecclesię cum consensu
consilioque consti
tu
it ex lege salica
romana atque gombata capitula ista in palatio Aquis .' ut unusquisque
fidelis iusti
tias
istas faceret quę et ipse
munu [!] propria firm
uuit
˙
Capitula ista
ut omnes fideles manu roborare studuissent ˙
I
Ut episcopi circumeant paroechias sibi commissas et ibi inquirendi studium habeant · de incestu · de parricidiis · fratricidiis · adulteriis · cenodoxiis · et alia mala quę
contraria sunt deo quę in sacris scripturis legitur quę cristiani deuitare debent · et infra illorum parroechias ecclesię quibus necesse · est · emendandi
curam habeant ˙ Similiter nostras a nobis in beneficio datas quam et
aliorum preesse · uidentur et ut monachi per uerbum episcopi et per
regimen abbatis · et per bona illorum exempla regulariter uiuant prout loca locata
sunt · et ut propositus · et hi qui foras monasteria sunt ne uenatores
habeant quia iam frequenter iussimus ne monachi foras monasterio
habitassent ˙
II
VT ecclesię uiduę pupilli · per bannum regis
pacem habeant · sin aliter in presentia nostra hoc ueniat si fieri
potest · sin autem missi nostri inuestigent illud · quomodo † gestum sit ˙
III
VT iumenta pacem habeant similiter per bannum
regis ˙
IIII
VT hi qui beneficium nostrum habent bene illud
inmeliorare in omni re studeant ut et missi nostri hoc sciant ˙
V
VT uicarii
nostri uel centenarii a seruo regis mancipia ne emant et ut ipsi uicarii
de her
editate
foris ex heredibus si extiterit ad opus nostrum recipiatur ne illud
fraudetur ˙
DE his qui litterarum conscriptione ingenui
fuerint si sine traditione mortui
fuerint hereditas eorum ad opus nostrum
recipiatur · ne
c comes nec uicarius
illud sibi societ sed ad opus
nostrum reuocetur ; similiter uolumus ut banni nostri de illis
unde censa exigunt
ut ipsa censa ad nostrum opus uel ubi nos iubemus ueniant ˙
DE hereditate inter heredes si contentiose
egerint et rex missum suum ad illam
diuisionem transmiserit decimum mancipium et
decima uirga
hereditatis fisco regis detur ˙
VIII
VT uicarii luparios habeant unusquisque
in suo ministerio duos · et ipsi de
hoste
pergendi et de placito
comitis uel
uicarii ne custodiant nisi clamor super eum
eueniat
˙ et ipsi certare stude
ant de hoc ut profectum exinde
habeant · et ips
ę pelles luporum ad
nostrum opus dentur · et unusquisque de
his
qui in illo ministerio placitum
custodiunt dentur eis modium unum de annona ·
VIIII
DE hostę pergendi ut comiti in suo comitatu
per bannum unumquemque hominem per LX
[fol. 79v] solidos in ho
stem
pergere
bannire studeat ˙ ut ad placitum denuntiatum ad illum locum ubi iubetur
ueniant et
ips
e omnes preuideat · quomodo
† sint parati ·
id est lanceam · scutum et arcum
cum
duabus cordis · sagittas duodecim ˙
DE his uterque habeant et episcopi comites
abbates hos homines habeant qui hoc bene
preuideant et ad diem denuntiati placiti ueniant et ibi ostendant quomodo
sint
parati habeant loricas uel galeas et temporalem hostem id est ęstiuo tempore ˙
X
VT regis spensa in carra ducatur simul
episcoporum comitum abbatum et optimatum regis ·
farina · uinum · bacones · et
uictum habundanter molas · dolatorias · secures ·
taretros · fundibulas · et illos
homines qui exinde bene sciant iactare · et
marscal
ci regis adducant
eis petras in saumas · XX · si opus · est · et unusquisque hostiliter
sit paratus · et omnia utensilia sufficienter habeant · et unusquisque comes duas partes
de
herba in suo comitatu defendat ad opus illius hosti
s et habeat pontos
bonos naues bonas ˙
XI
VT comites unusquisque in suo comitatu
carcerem habeant et iudices atque uicarii patibulos habeant
XII
VT homines boni generis qui infra comitatum
inique uel iniuste agunt in pręsentiam
regi
s ducantur · et rex super
eos districtionem faciat · carcerandi exiliandi
usque ad emend
ationem
illorum ˙
VT uicarii munera ne
† accipiant pro ill
is
latron
ibus qui ante comitem iudicati
fuerint ad mortem · quod si hoc perpetrauerit
tale iudicium sustineat sicut
et latro iudi
catus fuit · quia
postquam scabini
† eum diiudicaueri
nt
· non est
licentia comitis
uel uicarii ei uitam concedere Sed si bannus ei iudicatus fuerit
et banno per
acto stet in eo interim usquedum comiti et eo qui clamorem
uel causam ad eum habuit
et tunc sit foris banno
XIIII
UT episcopi et abbates aduocatos habeant · et
ipsi habe
ant ˙
in illo comitatu propriam hereditatem · et ut ipsi recti et boni sint
et habeant uoluntatem recte et iuste causas perficere
XV
VT uicarii eos qui pro furta s
e in seruitio tradere
cupiunt non consentiunt sed secundum iustum iudicium
terminetur ˙
XVI
QUod nullus seniorem suum dimittat postquam ab eo acceperit
ualente solido · I · excepto
si eum uult occidere aut cum baculo cedere · uel
uxorem aut filiam maculari ·
seu hereditatem ei tollere ˙
XVII
QUod nullus in hoste baculum habeat sed arcum ˙
XVIII
De forestis ut forestarii bene
illas
defendant simul et c
ustodiant
bestias et pisces ·
et si rex intus foreste feramen unum aut magis
dederit amplius non prendect
quam illi datum sit
[fol. 80r]
XXVIIII
Vt uillicus bonus sapiens
et prudens in opus nostrum eligatur qui sciat rationem misso nostro
reddere et
seruitium perficere prout loca locata sunt · Ędificia emenda
ent
·
nutriant porcos ·
iumenta · animalia · ortos · apes · aucas · pullos · uiuaria cum pis
cibus uennas molina · stirpes ·
terram aratoriam studeant femare · in forestis
mansum regale et ibi uiuaria cum pisc
ibus
et homines ibi manentes et plantent uineas · faciant pomaria et ubicumque
inueni
ent
†utiles homines detur illis
silua ad stirpandum
ut nostrum seruitium inmelioretur et ut feminę nostrę quę ad opus nostrum sunt seruientes habeant ex partibus
nostris
lanam et linum et faci
ant
sarcillos et
cammisiles et perueniant ad cameram nostram per rationem
per uilic
os
nostr
os
aut a missis eius a se transmissis ˙
XX
ET si quis de
fidebus [!] nostris
contra aduersarium suum pugnam aut aliquod certamen agere
uoluit et conuocauit ad
se aliquem de conpari
bus suis · ut ei adiutorium prebuisset et ille
noluit et exinde neglegens permansit · ipsum beneficium quod abuit auferatur
ab eo
et detur ei qui in stabilitate et fidelitate sua permansit ˙
CAPITULA KAROLI REGIS IUNIORIS FACTA
IN MONASTERIO SANCTI MEDARDI ·
CAPITULUM · I ·
UT missi nostri per ciuitates et monasteria singula
tam canonicorum quam
monchorum [!] siue sancti
monialium una
cum episcopo parrochiae uniuscuiusque in qua consistunt cum consilio · etiam
et cum con
sensu ipsius qui locum retinet quem uolumus
et expresse pręcepimus ut presens sit uitam
ibi
degentium et conuersationem inquirant et ubi necesse · est · corrigant et ubi desunt
congru
as officinas construere iubeant · et ubi sunt factę et per
neglegentiam sunt destruct
ę instaurari
precipiant et uictum ac potum et uestitum atque cetera
nece
ssaria
pro qualitat
e et possibi
litate loci et
inhabitantium necessitate ordinent · et
hospitalitatem
superuenientium
hospitum et receptionem pauperum ibidem ponant · et ordinent ·
ecclesię quoque lumina
ria et ornatum debitum ordinent et thesaurum ac
uestimenta seu libros diligenter in
breuient et breues nobis reportent ·
Inbreuient etiam quid unusquisque ecclesiarum prelatus
quando prelationem ecclesię suscepit ibi inuenerit et quid modo
exinde ibi minus sit
uel quid et quantum sit superadditum · quid etiam
nortmannis per nostram commendationem siue sine
nostra
commendatione datum sit quidue relictum uel quid a quoquam ibi in
elemosina datum ·
numerum etiam canonicorum et monachorum siue
sanctim
onialium
uniuscuiusque loci descri
bant et nobis
referant · ut secundum qualitatem et quantitatem loci cum consilio episcoporum et
fidelium
nostrorum ubi minor numerus fuerit nostra
auttoritate [!] addamus ˙ Ubi · uero · indis
cretione
prelatorum superfuerit ad mensuram redigamus · Inquira
nt
quoque
quot tempore aui nostri karoli et domni
[fol. 80v]
genitoris nostri hluduuuici unoquoque in loco fuerint et
quot modo sint et ubi loca
a nortmannis siue a quibuslibet aliis
destructa sunt et penitus adnullata
quot
ibi
nunc propter
paucitatem rerum et deuastationem earundem constitui uel ordina
ri possint · et inde cum con
sensu fidelium nostrorum ordinemus
quid de cetero agendum sit et qualiter abbatiarum prelati
et in locis sacri
s inhabitantes de his quę missi nostri
preceperint oboedierint nobis dili
gentissime et
capitulatim referant ˙
II
Ut missi nostri diligenter inuestigent per
sin
gulas parro
echias
simul cum episcopo de
monasteriis quę deum timentes in suis proprietatibus edifi
cauerunt et ne
ab heredibus eorum diuiderentur parentibus et predecessoribus nostris sub
in
munitatis defensione
tradiderunt · et postea in al
odem
sunt data ut describa
nt
quę
sint et a
quo
uel quibus in proprietatem data sunt et nobis renuntiare procurent ·
ut cum episcopis et ceteris fidelibus
nostris consideremus quid et qualiter inde
secundum dei uoluntatem ·
et nostram salutem · agere debeamus ˙
III ·
UT missi nostri per singulas parrochias una
cum episcopo parro
echię
ipsius requirant de capellis
et
abatiolis ex casis dei in beneficium datis qualis census inde exeat · ut ecclesię de qua
sunt
exinde uestituram haberi possint et nobis renuntient ·
ut
hoc nostra
auctoritate
commendetur atque firmetur · et secundum qualitatem et quantitatem loci
clericos et lu
minaria ibi ordinent et loca restaurari faciant ˙
IIII ·
DEnuntiandum est omnibus et a missis nostris
ordinandum ut omnes ecclesię et presbiteri sub in
munitate
ac priuilegio et ordinatione atque dispositione episcoporum singularum parro
echarum
in quibus consistunt secundum auctoritatem
canonicam et capitularia domni
karoli imperatoris aui nostri et pii augusti hludouuici domni et genitoris nostri permaneant ˙
V
UT missi nostri diligenter inuestigent cum
episcopo et prelatis monasteriorum et per fi
deles et
strenuos uiros in unaquaque parrochia de rebus ecclesiasticis in alodem datis
et
sicut euidentibus et ueris indiciis ac auctoritatibus conpererint
diligenter a quo et
a quibus datę
sunt · uel quantum exinde sit describant et no
bis renuntient ˙
VI
UT missi nostri expresse et cum
omni diligentia cum episcopo et prelatis monasteriorum per singulas
parrochias requirant de rebus ecclesiasticis unde nonę et decimę solui debent
et
non soluuntur · ut persolui ab easdem res retinentibus faciant ˙ et si aliqua con
tradi
ctio
quę rationabilis uideatur aborta fuerit
describatur : et prelatus ipsi
us casę dei unde res · esse · noscuntur et ille qui eas detinet et nonam et decimam soluere
detrectat · simul
cum missis nostris ad nostram iubeatur uenire presentiam · ut tunc
ueritate conperta et diffinitione decreta quod rationabiliter inuenerimus
inde pre
cipiamus ˙ Uolumus etiam ut inuestigent missi
nostri q
ualiter illi qui easdem res ecclesiasticas
[fol. 81r] unde
decimae dantur siue non dantur illas saluas
habeant · et in cas
ticiis
et in siluis custoditis · uel si
terrę aut mancipia inde perdita sint uel
aliquid huiusmodi · aut si familia
oppressa sit contra legem .' et omnia per bre
ues nobis renuntient missi
nostri ˙
VII
Ut missi nostri per singulas parrochias
comitibus et rei publicę ministris ex banno nostro
pręcipiant ne malla uel placita in exitibus et in atriis ecclesiarum et
presbiterorum mansionibus
neque in dominicis uel festi
vis
diebus tenere praesumant ˙ Sed comes conuenientem
locum consideret et inueniat ubi stationem ad mallum tenendum constituat ˙
Quia nefas est ibi reos puniri · ubi respectu diuinae reuerentię misericordiam
consensu fidelium nostrorum et decreto praedecessorum nostrorum consecuntur
VIII
Ut
missi nostri comitibus et omnibus rei publicae ministris firmiter ex uerbo nostro
denuntient atque praecipiant .' ut a quarta
feria ante initium quadragesimę · nec in ipsa
quarta
feria usque post
octabas paschae .' mallum uel placitum publicum nisi de concordia
et
pacificatione discordantium tenere pręsumant ˙ Similiter etiam a quarta
feria ante
natiuitatem domini · usque post consecratos dies obseruent · necnon
et in ieiuniis quat
tuor temporum · et in rogationibus simili
obseruatione eosdem feriatos dies uene
rari omnimodo studeant ˙
VIIII
Ut missi nostri omnibus per singulas
parrochias denuntient .' quia si episcopus aut ministri
episcoporum pro criminibus
colonos flagellauerint cum uirgis propter metum aliorum · ut ipsi
criminosi
corrigantur · cum tali discretione sine ulla occasione indebita
sicut in synodo
conlocutum est · et uel inuiti poenitentiam temporaliter uel corpo
raliter agant · ne a
eternaliter
pereant · Si seniores ipsorum colonorum
indigne tu
lerint · et aliquam uindictam inde exercere uoluerint · aut
eosdem colonos ne
distringantur contendere praesumpserint .' sciant
quia et bannum nostrum conponent
et simul cum excommunicatione ecclesiastica
nostram armiscaram durissima
m
sustinebunt ˙
X
Ut missi nostri omnibus rei publicae ministris denuntient · ut
comes uel rei publicę minis
tri simul cum episcopo uniuscuiusque
parrochię sint in ministeriis illorum · quando
idem episcopus
parrochiam circumierit cum episcopus eis notum fecerit ; Et
quos per excommunicationem episcopus addu
cere non
pot
erit
.' ipsi regia auctoritate et potestate ad pęni
tentiam · uel rationem
atque satisfactionem adduca
nt ˙
XI
Sciant etiam fideles nostri quia concessimus in synodo
uenerabilibus episcopis .' ne super bene
ficia ecclesiastica uel
pręstarias etiamsi episcopus aut quilibet monasteriorum pręlatus
inrationabiliter
petierit praecepta confirmationis nostrae ullo modo faciamus ˙
[fol. 81v] et ideo ab inrationabili petitione se unusquisque conpescat ˙
XII
Ut missi
nostri omnibus per illorum missaticum denuntient · ne commutationes rerum
uel manci
piorum quilibet praelatus earundem rerum
ecclesiasticarum · sine licentia uel consensu nostro facere
praesumat · neque mancipia ecclesiastica quisq
uam nisi ad libertatem commutet ˙ Uidelicet
ut mancipia quae
pro ecclesiastico dabuntur · in ecclesiae seruitute permaneant ˙
Et ecclesiasticus
homo qui commutatus fuerit perpetua libertate fruatur ˙
CAPITULA HLOTHARII IMPERATORIS ET KAROLI REGIS · FACTA IN PALATIO UALENTIANAS
IN nomine sanctae et indiuiduę trinitatis
karolus gratia dei rex · dilectis et fidelibus missis nostris per
regnum nostrum constitutis ·
salutem ·
Sicut uobis notum esse · credimus cum dilectissimo fratre nostro hlothario apud ualen
tianas
locuti fuimus · et communi consilio cum fidelibus nostris communibus
considerauimus
ut inter cetera sanctae dei ecclesiae et nostri principatus ac
regni nobis a deo commissi negotia ·
necessaria de his quae
subsequuntur · uos specialiter ammone
remus
· ut sicut hic descripta
habentur .' una cum dei
adiutorio prout melius potueritis strenue exequi procuretis · et hoc
praesentialiter necessarium opus sine aliqua dilatione uel excusatione
sicut in missaticis
coniuncti et deputati estis · simul conueniatis · et hoc ad
perficiendum quantotius
incoetis · et quantum uel qualiter inde factum habueritis · unus uestrum sicut in missaticum
constituti estis de unoquoque missatico nobis
ad colloquium quod in proximo cum fratribus
nostris habebimus renuntiare procuret ˙ Et si contigerit ut aliquis uestrum nostro seruitio
uel infirmitate aut
quacumque occasione detentus fuerit .' pro hoc alii non dimittant
ut commendata exequi non studeant · Etiam si unus uacauerit a
praedictis occupatio
nibus .' ipse quantum deus dederit
iussa adimplere studeat ;
Ista denuntianda sunt
populo a missis nostris ˙
[BK 260 Abschnitt A c. 1]
Nostri seniores sicut audistis
parabolauerunt simul · et
considerauerunt cum communibus
illorum fidelibus de dei seruitio et sanctae ecclesiae ac regni statu · et
qualiter uos qui in regno
consistitis · pacem et iustitiam habere possitis · Et
ordinauerunt missos per regnum illorum
qui in hoc decertent quantum deus adiutorium
dederit ˙
II
[BK 260 Abschnitt A c. 2]
Inter omnes iustitias quas
ordinauerunt · ut unusquisque habeat .' primo
considerauerunt de honore ecclesiarum dei · et orfanorum uel uiduarum causis · et de regalibus
iustitiis
tum
etiam maxime de raptoribus puellarum ac uiduarum causis ·
et sanctimonia
lium · et de his qui pro bea
tus
flagellare
praesumunt · et qui
presbiteros de ecclesiis sine episcoporum
consensu eicere uel recipere · aut census de manso · uel ex his quae domnus et genitor noster
[fol. 82r] in suis capitularibus ecclesiis in immunitate concessit exigere non timent · et qui censa
de rebus ecclesiasticis ad ecclesias persoluere detrectant · ut
firmiter inquirantur · et acriter dis
tringant
ur · et plena
iustitia inde fiat · secundum quod in capitularibus aui et patris illorum statutum
habetur · Et ipsi per certos
fideiussores ad praesentiam illius in cuius regno tale
s
inuenti fuerint perducantur ·
ut ipse inde commendet quid de tali
homine fiat qui nec deum timet · nec contra sanctos canones facere .'
nec legem et
praeceptum regum infringere pertimescit · salua censura ecclesiastica · et
episcopalis penitenti
ę uindicta ˙
III
[BK 260 Abschnitt A c. 3]
Similiter de collectis quas teotisca lingua
heriziip appellat · et de his qui inmunitates infringunt · et qui incendia · et
uoluntaria homicidia · et adsalituras in domos faciunt ˙
IIII
[BK 260 Abschnitt A c. 4]
De latronibus autem
commendauerunt ut missi omnibus denuntient in illa fidelitate quam deo et
regi
unusquisque debet et promissam habet · in illa christianitate qua pacem proximo
unusquisque
seruare debet ut sine exceptione alicuius personę · nec pro amicitia
uel propinquitate aut amore
uel timore · ullus latronem celet · sed illum missis
illorum manifestet · et ad accipiendum
illum adiutorium quantum potuerit
unusquisque pręstet ˙ Et sacramentum hoc missi illorum
firmare faciant · sicut
tempore antecessorum illorum consuetudo fuit ˙ Et si aliquis
missos illorum non
obaudieri
t
.' si regis homo fuerit · per fideiussores ad illius
praesentiam
perducatur ˙ Si autem alterius homo fuerit .' senior cuius homo fuerit · illum regi
pręsentet ˙
V
[BK 260 Abschnitt A c. 5]
Commendauerunt etiam
ut si alicui denuntiatum fuerit ut ad
accipiendum latronem adiutorium
pręstet · aut aliquis sonum inde audierit ut ad
accipiendum latronem concurra
tur · et se
inde retraxerit ut ad hoc
adiutorium non pręstet .' si liber homo fuerit · bannum dominicum
conponet ˙ Et si colonus fuerit .' LX ictus accipiet ˙ Et si latro ibi
occisus fuerit .' qui eum
occiderit leudem inde non soluat · et nullus illi inde
faidam portare praesumat ˙ Quodsi quis
facere pręsumpserit .' per
certos fideiussores ad regis pręsentiam perducatur ˙
VI
[BK 260 Abschnitt A c. 6]
Quicumque abhinc
inante latronem receperit · maxime autem illum qui forbannitus fuerit .'
uel qui
illos quos missi nostri
forbannierunt recepit postquam forbanniti ab eisdem missis
nostris
fuerunt · secundum quod constitutum · est · in capitularibus aui et patris nostri in libro III ·
capitulo XXIII · si francus · est · cum XII similibus francis iuret quod ipse
latronem eum fuisse non scisset ·
licet pater eius sit aut frater uel propinquus ˙
Si hoc iurare non potuerit · et ab alio conuictus
fuerit quod latronem in hospicio
suscepisset · quasi latro et infidelis iudicetur · quia
latro · est · et infidelis · est · noster et francorum · et qui illum suscepit similis · est · illi · Si
autem
audiuit quod latro fuisset et tamen non scit pro firmiter .' aut iuret solus
quod numquam eum audisset
nec per ueritatem nec per mendacium
latronem .' aut sit paratus si ille de latrocinio euictus fuerit · ut similiter
dampnetur ˙
VII
[BK 260 Abschnitt A c. 7]
Ut quando missi nostri latronem forbannierint .' hoc et missis aliis et comitibus scire faciant ˙
[fol. 82v] Et si de uno missatico
in alium fugerit .' si in uicinitatem uenerit pro hoc qui
eum
forbanniuit
non dimittat ut eum non persequatur et conprehendat ˙ Et si longius
fu
gerit
· missus in cuius missaticum
fugerit · si alodem
habuerit illi tollat · et illum constringat ·
et ut illuc uelit
nolit reueniat · et ibi
ma
lum
emendet ubi illud perpetrauit ˙
Et
si in alicu
ius
uillam fugerit · et ipsa
uilla eum contenderit .'
secundum quod
in capitularibus aui et patris nostri scriptum habetur inde
fiat ˙ Et si necesse fuerit · ut
iustitia non proteletur aduocato denuntietur ut
ipsum latronem reddat · et eos qui eum
contenderint
presentet
˙
ut debitam disciplinam inde sustineant · et
emendationem inde congruam faciant ˙ Quodsi
facere neglexerit .' usque ad secundam
uicem inde bannum dominicum conponet · et sic per fide
iussores ad praesentiam eorum deducatur · ut et de illo et de
contradictoribus et de ipso latrone
secundum quod causa coniacuerit sic decernatur · ut ceteri metum habeant ˙
VIII
[BK 260 Abschnitt A c. 8]
Hoc etiam
commendauerunt seniores nostri · si huiusmodi mal
efactores
sicut praediximus de uno regno
in aliud fugerint .'
similiter missi illius de cuius regno fugeri
nt
· ad alios missos in
illo
regno ubi fug
erint
hoc notum faciant · et illi missi eos constringant ut ad illud
reg
num
et ad illos missos reueniant · ut ibi distringi possint ubi malum fecerunt
VIIII
[BK 260 Abschnitt A c. 9]
De aduenis qui oppressione
nortmannorum uel brittannorum in partes istorum regnorum
confugerunt .'
statuerunt seniores nostri · ut a nullo rei publicę ministro quamcumque
uiolentiam
uel oppressionem aut exactationem patiantur · sed liceat eis conductum
suum quaerere · et
habere · donec aut ipsi redeant ad loca sua ˙ aut seniores
illorum eos recipiant ˙ Quod
qui inuentus fuerit ex rei publicę ministris · aut
alius quilibet qui contra hoc
pietatis praeceptum facere aut
fecisse .' bannum dominicum exinde componat ˙
X
[BK 260 Abschnitt A c. 10]
Ut omnibus denuntietur qualiter cuncti sint
praeparati ad quamcumque necessitatem
imminentem
ut secundum consuetudinem prout necessitas euenerit ad dei
seruitium et illorum atque ad sanctam
dei ecclesiam defendendam et regnum omnes
sint
preparati
˙
XI
[BK 260 Abschnitt A c. 11]
Capitula autem aui et
patris nostri quę in scriptis commemorauimus .'
qui ex missis nostris non habuerint · et eisdem indiguerint ut
commissa per illa corrigere possint sicut in eisdem capitulis iubetur .' de scrinio nostro uel a cancellario nostro accipiant · ut
rationabiliter et legaliter cuncta corrigant et disponant ˙
XII
[BK 260 Abschnitt A c. 12]
Ut unusquisque missus in suo missatico
prouisionem habeat · ut si aliquis de nostris
fidelibus per missaticum suum
transierit · aut ibi consistens uel commanens · rapinas
uel
depredationes aut
talia
inlicita fecerit de quibus
deus offendi solet · et populus
pro oppressione gemere .' quatenus hoc subtiliter
et ueraciter inuestiget · et nobis
renuntiet qualiter inde nos sic ordinemus ut
nec ipsum nec alium hoc agere delectet
[fol. 83r]
XIII
[BK 260 Abschnitt A c. 13]
Ut missi in illorum missaticis curam habeant ·
ne homines nostri aut alii quilibet · uicinos suos maiores uel minores tempore
ęstatis quando ad herbam suos caballos mittunt uel tempore hiemis quando
marascalchos illorum ad fodrum dirigunt depredentur aut opprimant · Et si egerint hoc etiam ut praediximus ueraciter missi nostri
inuestigent et nobis renuntient · ut in seniore hoc sic emendemus quatinus homines
suos in potestate habeant · et contenti sint debitis · et indebita iniuste non
appetant
XIIII
[BK 260 Abschnitt D c. 10]
Guuenilo episcopus ·
odo et donatus missi in pago senonico · tricasino ˙ uuasteniso ˙
miliduniso ˙ moruiso ˙ prouiniso · et in tribus archisiis · et in duobus brionisis ·
[BK 266 Abschnitt A Prolog]
In nomine sanctae et indiuiduę trinitatis .'
karolus gratia dei rex · hunfrido
uenerabili episcopo · ingiscalco et berengario comitibus et ministerialibus ac fidelibus missis
nostris in domino salutem ˙
[CAPITULUM]
I
[BK 266 Abschnitt A c. 1]
Notum sit fidelitati uestrae · quia XVI
kalendis
martiis secundum sacram auctori
tatem synodum uenerabilium episcoporum
ac conuentum fidelium nostrorum apud carisiacum fecimus
conuenire · cum quibus inter cetera ecclesiasticę utilitatis ac regni necessitatis
negotia
considerauimus qualiter rapinę et depopulationes quę partim occasiones
superinruentium
paganorum · partim mobilitate quorundam fidelium nostrorum in regno nostro ·
per eos etiam qui ecclesiam
dei defendere et tueri et regni soliditatem ac quietem
debuerant prouidere grassantur .'
aliquo modo annuente domino se
dari
ualeant et amoueri ˙
II
[BK 266 Abschnitt A c. 2]
Quorum consultu decreuimus ut quia peccata quę
in suo initio ut sunt magni ponderis
ęstimantur
pernitioso processu ˙ Ipso etiam exitiabili usu prauis mentibus
leuiantur · et quasi
insensibiles reddunt ˙ Ac sic quando resipiscere moliuntur
eas sepius obligent · ut si
surgere uelint non possint antequam
censura
ecclesiastica · et legales sententiae
huiusmodi
praedatores terribiliter et dampnabiliter feriant ˙ Episcopi qui
qui in suis parrochiis
et
missis in illorum missaticis comites qui in eorum comitatibus placita pariter teneant
quo omnes rei publicę ministri · et uassi dominici · omnesque
quicumque uel
quorumque [!] homi
nes in eisdem
parrochiis uel comitatibus commanent · sine ulla personarum exceptione
uel excusatione aut dilatione conueniant ˙
III
[BK 266 Abschnitt A c. 3]
Et episcopus illius parrochię breuiter
adnotatas sententias de huiusmodi causa · euangelicę uidelicet · et apostolicę
atque prophetię [!] auctoritas · necnon et decreta apostolica atque canonica
omnibus relegat · et aperto sermone cunctis quale quantumque peccatum sit · et
qualem quantamque penitentiam · et quam inmanem seuerissimamque uindictam exposcat
cum aliis debitis et necessariis atque utilibus
praedicationibus innotescere curet ˙
IIII
[BK 266 Abschnitt A c. 4]
Missi quoque legales sententias sicut eas
cognitas habent adnotent · et praedecessorum
[fol. 83v] nostrorum regum atque imperatorum nostraque capitula de hac causa in unum
collecta omnibus nota
faciant · Et episcopi dei et episcopali auctoritate tales depre
cationes
omnibus interdicant ˙ Et missi
ac comites nostri
cunctis ex nostro regio banno prohibere firmiter studeant · ut cognoscant omnes
quia si abhinc inante in nostro regno talia facere aliquis praesumpserit .' secundum diuinas senten
tias episcopalem excipiet sententiam · et
secundum leges ac capitula regia emendare cogetur ·
et secundum
iudicium fidelium nostrorum condignam uindictam suscipiet ˙
V
[BK 266 Abschnitt A c. 5]
Et si talis persona fuerit ut episcopi uel
missi nostri ac comites in illorum ministeriis quod prauum actum fuerit potuerit
emendare secundum praefixum modum illud emendare studeant · ut per
fideiussores ad nostram
praesentiam uenire faciant ˙
VI
[BK 266 Abschnitt A c. 6]
Si autem aliquis quiscumque
inoboediens extiterit .' cum summa festinatione nobis notum facere curent · ut
quantotius ad nostram praesentiam illum uenire iubeamus · et dignam
ultionem secundum iudicium fidelium nostrorum sustineat ˙
VII
[BK 266 Abschnitt A c. 7]
Et si quod absit
talis eme
rserit
qui dei timorem postponat · ecclesiasticam auctoritatem
contempnat ˙
et regiam potestatem refugiat · sciat quiscumque ille
fuerit · quia et secundum canonicam auctori
tatem ab omnium christianorum
coetu et a sanctę ecclesię consortio · et in cęlo et in terra alienus efficietur ˙
et regali potestate atque omni regni fidelium unanim
itate
· sicut dei et
ecclesiae inimicus et
regni deuastator persequetur · usque dum a regno
exterminetur ˙
VIII
[BK 266 Abschnitt A c. 8]
Et si aliquis comes fuerit qui hoc in suo
comitatu fecerit · aut ibi talia increscere
permiserit ut aut ipse illa non
emendet · aut nobis nota non fecerit ut nostra auctoritas talia
corrigat .' sciat
quia talem sententiam inde sustinebit · sicut
tempore antecessorum
nostrorum consuetudo fuit ˙
VIIII
[BK 266 Abschnitt A c. 9]
Et si aliqui iterantes
depredationes et rapinas per regnum nostrum fecerint · et episcopi ac
missi
uel comites hoc emendare non potuerint .'
quam
citius possunt
nobis notum facere curent · ut
iubeamus ipsos
depredatores per eandem uiam cum misso nostro redire · et illa omnia
quę mala egerant
legaliter emendare · et talem armiscaram sicut nobis uisum fuerit · aut iudicium sicut cum fide
libus nostris considerauerimus sustinere ˙
X
[BK 266 Abschnitt A c. 10]
Si autem dilecti
fratres nostri · aut nepotum nostrorum homines fuerint qui talia egerint · et
hoc
nobis innotescant · ut i
llis
notum faciamus · et illi suos homines
sicut illis melius uisum
fuerit de talibus castigare procurent · sicut et nos
nostros homines castigare uolumus ·
si in illorum regnis indecentia et aliqua
noxia facere quod absit praesumpserint ˙
SANCTUS GREGORIUS IN
LIBRO PASTORALI
DICIT ˙
Admonendi sunt qui aliena rapere
contendunt ut sollicite audiant
quod ueniens in iudicio dominus dicat ˙ Erusiui enim
[fol. 84r] et non dedistis
mihi manducare · et
cetera · Quibus dicit ˙ Discedite a me maledicti in ignem
aeternum · qui
paratus est diabolo et angelis eius ˙
hinc ergo colligendum ·
est · quanta
dampnatione plectendi sunt qui aliena rapiant · si tanta
animaduersione feriuntur
qui sua indiscrete
tenuerunt ˙ perpendant quo eos obligent reatu res raptę · si tali subicit
poena
non tradita ˙ Perpendant quid mereatur iniustitia inlata · si tanta percussione
digna · est · pietas non inpensa ·
Audiant raptores · Uae ei
qui multiplicat non sua usquequo
et adgrauat contra se densum lutum ˙
Densum
lutum contra se adgrauare · est .' terrena lucra
cum pondere peccati cumulare ,
Audiant quid christus
dicat ˙ Quid prodest homini si
mundum uniuersum lucretur · animę uero suae
detrimentum fiat ? Id · est · quid prodest ho
mini si totum quod extra se · est · congregat · sed hoc solum quod ipse · est · dampnat ?
Audiant
quod illa quae rapiunt in isto seculo deficient · ut
in seculo dimittant · sed secum ad iudicium
causas rapinę id est
dampnationes secum ferent ˙ Et alibi scriptum · est ·
Audiant
quid
propheta isaias dicat ˙ Rapina pauperis in domo uestra · et causa uiduę non ingreditur
ad eos · et lacrima uiduę usque ad maxillam
descendit et dominus non delectabitur in illis ˙
Audiant quia in cuius domo rapina · est · siue in domo corporis
siue in dom
o mansio
nis non habitat in illa domo spiritus sanctus · sed
spiritus malignus ˙
Et si accedit ad communionem
corpo
ris et sanguinis christi ante dignam satisfactionem · non
mundantur per illam communionem a pec
cato sed
inpeiorantur · sicut iudas quando in cena plenus rapina et
iniquitate communi
care
praesumpsit de manu christi possidetur a diabolo ˙ Unde et suspensus
crepuit medius · Et
ad quem causa uiduę non ingreditur .' nec ipse si digne non
satisfecerit · in cęlestem ecclesiam in
trare ualebit ˙
Audiant rapaces et praedatores · quid iterum propheta
dicat ˙ Qui praedaris
nonne et ipse praedaberis ? Uidelicet · quia ille qui
praedatur res pauperum et ecclesiarum ac seruorum
dei .'
praedatur a diabolo et praeda illius fit ˙
Audiant quid sanctus paulus apostolus
dicat · per quem
locutus · est · christus · et qui raptus fuit usque ad tertium
cęlum · et qui raptus fuit in paradysum · et audiuit
talia secreta uerba · quę non
licebat homini loqui ˙ Ait namque quia neque rapaces · neque
homicidę · neque
adulteri · regnum dei possidebunt ·
Unde intendant quale
quantumque
peccatum · est · rapina · quam cum adulterio et homicidio sanctus
conparauit
apostolus ·
Item ipse dicit ˙
Si
quis fornicator aut adulter · aut rapax · est · aut homicida .' cum huiusmodi nec cibum
sumere
christi discipulo ˙
Id est · christiano licet ante satisfactionem .' id · est correctionem ac emendationem · et
dignam penitentiam ˙
Audiant quia sanctus
iohannes apostolus electus et dilectus christi qui in cena su
per
pectus eius
recubuit .' talem hominem salutare uetat dicens ˙ Nec aue ei dixeris ·
neque in domum rece
peris ˙
Audiant quid in toletano concilio sancti episcopi qui in cęlo cum christo regnant ·
et in terris
[fol. 84v] miraculis choruscant de totius mundi partibus congregati
decreuerunt
Si quis inquiunt
de potentibus clericum aut quemlibet
pauperum aut religiosum expoliauerit · et mandauerit ad ipsum
episcopus ut eum
audiat · et
is [!] contempserit .' inuicem mox scripta percurrant per omnes
prouintię episcopos quos
cumque adire potuerint · ut
excommunicatus habeatur · donec audiat et reddat aliena ˙
Ecce de
pauperum raptoribus ; audiant raptores et
praedones rerum ecclesiasticarum quid sanctus ana
cletus
papa
ab ipso beato petro
apostolo presbiter ordinatus cum totius mundi sacerdotibus iudicauit ˙
Dicit namque
Qui abstulerit aliquid patri uel matri · homicidę particeps · est ·
Pater noster sine dubio deus · est · qui nos
creauit ˙ Mater uero nostra ecclesia
quę nos in baptismo spiritaliter regenerauit ˙ Ergo qui christi pecunias
et
ecclesię rapuit · aufert uel fraudatur .' homicida · est · atque homicida ante conspectum
iusti iudi
cis deputabitur ˙ qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem
operatur ˙ Qui autem pecuniam · uel res ecclesiae
abstulerit .' sacrilegium facit ·
et ut sacrilegus
iudicandus · est ·
Item sanctus urbanus
papa et martyr ˙
Res et facultates ecclesiasticę · oblationes appellantur · quia
domino offeruntur · et uota sunt fidelium · ac pretia
peccatorum atque patrimonia pauperum ˙ Si quis illa rapuerit reus est ·
dampnationis ananiae
et saphirę · Et oportet huiusmodi tradere satanę ut spiritus saluus
sit in diem domini ˙
Item sanctus lucius
papa ˙ Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores .' a liminibus sanctae
ecclesię anathematizatos
apostolica auctoritate pellimus et dampnamus atque
sacrilegos · esse · iudicamus · Et non solum eos sed et omnes
consentientes eis ˙
quia non solum qui faciunt rei iudicantur · sed etiam qui facientibus consentiunt · Par
enim
poena · et agentes et consentientes conprehendit ˙
Et sanctus augustinus in sermone
euangelii sancti
iohannis
ita
dicit · Fur sacrilegiis locorum sacrorum et dominicorum · est · iudas · Et qui aliquid de ecclesia furatur
et rapit .' iudę perdito conparatur ˙ Item in sacris canonibus sancto
spiritu dictatis · et christi sanguine confir
matis · scriptum · est · Si
quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam rapere uel dare uoluerit
praeter consci
entiam episcopi · uel eius cui
huiuscemodi officia commissa sunt · nec cum eius uoluerit agere consilio .' anathema
sit ˙
Episcopus autem omnibus dicere debet quid sit anathema ˙ et
ne desperent ostendere debet
quamdiu duret anathema ˙ Id · est · quamdiu quisque
errorem non corrigit · et digna satisfactione
non emendat · ut reconciliationem
et indulgentiam ualeat promereri ˙ Si quis uero ante satisfactionem · et
reconciliationis indulgentiam in peccatis suis perseuerans mortuus fuerit .' Iam anathema
perpetuum
illi erit · et peccatum ad mortem pro quo non
dicit
apostolus ut oretur · Sed et plura si necesse fuerit episcopus
quisque
colligere et dicere procurabit ˙
SEQUUNTUR CAPITULA DOMNI KAROLI ˙
ET DOMNI
LUDOUUICI IMPERATORIS
˙
[BK 266 Abschnitt C c. 1]
Vobis uero comitibus dicimus .'
uosque commonemus · quia ad uestrum ministerium maxime pertinet · ut
reuerentiam et honorem
sanctae dei ecclesiae exibeatis · ut cum episcopis uestris
concorditer uiuatis · et eis adiutorium ad suum
ministerium peragendum
praebeatis · Ut et uos ipsi in ministeriis uestris pacem et iustitiam
faciatis
[fol. 85r] ut quae nostra auctoritas publice decern
it fieri · ut in uestris ministeriis studiose perficiatur
studeatis ˙
Proinde monemus uestram fidelitatem ut memores sitis fidei nobis promissę · et in parte
ministerii nostri uobis commis
si in pace scilicet et iustitia facienda .' uosmetipsos coram deo et
coram homi
nibus tales exibeatis · ut et nostri ueri adiutores et populi
conseruatores iuste dici et uocari
possitis ˙ Et nulla quaelibet causa · aut
munerum acceptio · aut amicitia
cuiuslibet · uel
odium aut timor
uel gratia ab statu rectitudinis uos deuiare conpellat ˙ Quin inter
proximum
et proximum semper iuste iudicetis · Pupillorum uero et uiduarum et
ceterorum pauperum · adiutores
ac defensores · et sanctę ecclesię uel seruorum
illius honoratores ˙ iuxta uestram possibilitatem sitis ˙
Illos quoque qui
temeritate et uiolentia
in furta et
latrocinia · siue rapinis communem pacem
populi
perturbare
moliuntur · uestro studio et correctione sicut decet
conpescite ˙ Et si aliqua
persona in aliquo uobis inpendimentum
fuerit quin ea quae dicimus facere non ualeatis · nobis ad
tepus [!]
illud notum faciat · ut nostra auctoritate a
diuti
· ministerium uestrum
digne adimplere possitis ˙
[BK 266 Abschnitt C c. 2]
Omnes uero laicos monemus ut honorem
ecclesiasticum
conseruent
· et dignam
uenerationem episcopis et dei
sacerdotibus exibeant · et ad eorum
praedicationem cum suis deuote occurrant · et ieiunia ab illis
communiter
in dicta reuerenter conseruent · et suos obseruare doceant et
conpellant · Ut etiam dies
dominicus sicut
decet
honoretur et colatur omnes studeant · et ut liberius fieri possint · mercata
et
placita comitibus sicut sepe ammonitum fuit · illo die prohibeantur
[BK 266 Abschnitt C c. 3]
De pace uero in exercitali itinere seruanda
usque ad marcham hoc omnibus notum fieri uolumus
quod quicumque
auctorem dampni sibi preterito anno inlato nominatim
cognoscit · ut iustitiam de illo quęrat
et accipiat ˙
[BK 266 Abschnitt C c. 4]
Deinceps tamen omnibus denuntiare uolumus · ut
unusquisque cognoscat · omnes qui in suo obsequio
in tali itinere pergunt · siue
sui sint siue alieni .' ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum ˙
Ut
quicquid in pace uiolanda deliquerint · ad ipsius debet periculum pertinere · Ea
scilicet
conditione ut pacis uiolator primum iuxta facinoris qualitatem · siue
coram nobis · siue coram
misso nostro dignas penas persoluat ˙ Et senior qui talem
secum duxerit quem aut constringere
noluit
aut non potuit ut nostram iussionem seruaret · et insuper in regno
nostro praedas facere non
timuerit .' pro illius neglegentia si ante
eum de his non admonuerit · et postquam neglegentia
contemptoris ad eius notitiam
peruenerit eum corrigere sicut decet neglexerit .' honore suo
priuetur · ut
scilicet neuter illorum sine iusta uindicta remaneat ˙
[BK 266 Abschnitt C c. 5]
Comites uero ministris ecclesię in eorum
ministeriis ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere
possint adiutores in omnibus fiant ˙ Et quicumque prima et secunda uice
de his a comite admonitus non se correxerit .' uolumus ut per eundem
comitem eius neglegentia ad nostram notitiam [fol. 85v] perferatur · ut nostra
auctoritate quod in nostro capitulari continetur subire cogetur ˙
[BK 266 Abschnitt C c. 6]
De pace admonemus · ut omnes qui per aliqua
scelera rebelles sunt constringantur †
[BK 266 Abschnitt C c. 7]
De pace et iustitia infra patriam sicut
sepe per alia capitula iussimus adimpletum fiat
[BK 266 Abschnitt C c. 8]
Si quis domum alienam cuiuslibet
infregerit · quicquid exinde per uim abstulerit · aut rapuerit uel furauerit .' secundum
legem eam illi cuius domus fuerit infracta et spoliata .' in triplum
conponat · et insuper bannum dominicum soluat ˙ Si seruus hoc
fecerit · sententiam superiorem accipiat · et insuper secundum suam legem
conpositionem
faciat ˙
[BK 266 Abschnitt C c. 8]
Si quislibet homo aliquod tale dampnum alicui
fecerit pro quo plenam conpositionem facere
non ualeat .' semetipsum
in uadio pro seruo dare studeat · usque dum plenam conpositionem
adimp
leat
[BK 266 Abschnitt C c. 9]
Si quis messes aut annonas in hoste super
bannum dominicum rapuerit · uel pauerit · aut furauerit ˙
aut cum caballis
uastauerit .' estimato dampno secundum legem in triplum conponat ˙ Et si
liber homo
fecerit · bannum dominicum pro hac re conponere cogatur · seruus uero secundum
legem triplam conpositionem
dampnum in loco rest
ituat
· et pro banno disciplina corporali subiaceat ˙
[BK 266 Abschnitt C c. 10]
Si quis in exercitu infra
regnum sine
iussione dominica per uim hostilem aliquid praedare uoluerit aut foenum
tollere
aut granum siue pecora maiora uel minora domosque infrangere uel incendere · ha
ec ne fiant omni
no prohibemus · Quodsi ab aliquo
praesumptiose factum fuerit .' LX solidis si liber · est
sit culpabilis · et omnia similia
restituat · aut XII testibus se purget ˙ Si uero
seruus hoc fecerit capitali crimini subia
ceat
·
et dominus omnia
similia restituat quia seruum suum non correxerit nec custodiuit ut talia non
perpetraret ˙
Quoniam si nos ipsos comedimus · cito deficiemus ˙ Unusquisque tamen
custodiat exercitum suum ne aliqua depredatio
infra regnum fiat
[BK 266 Abschnitt C c. 11]
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut
cuiquam nostro fideli eiusque homini
aliquid ui abstulerit · in triplo cui aliquid
abstulerit legibus conponat · et insuper bannum
nostrum LX
solidos nobis persoluat ˙ Postmodum uero ante nos a comite adducatur ·
ut in bastonico retrusus
usque dum nobis placuerit penas luat ; Nam si publice
actum fuerit · publicam inde agat peniten
tiam · iuxta sanctorum canonum
santionem [!] ˙ Si uero occulte .' sacerdotum consilio ex hoc agat peniten
tiam ˙ quoniam raptores ut ait apostolus nisi
ueram egerint penitentiam regnum dei non
possidebunt ·
[BK 266 Abschnitt C c. 11]
Qui uero
de rebus ecclesiarum aliquid
abstulerint · grauius inde iudicetur quia sacrarum rerum ablatio
sacrilegium · est · et sacrilegus uocatur qui ex eis aliquid abstulerit · aut rapuerit ˙ Extorres namque
a liminibus sanctae matris ecclesiae tales personę usque ad satisfactionem
ecclesiae quam
leserunt sunt
habendę · atque firmiter denotandae ˙
CAPITULA KAROLI REGIS ˙ ET LOTHARII
REGIS NEPOTIS EIUS IN UALENTIANAS ;
ADNUNTIATIO KAROLI
CAPITULUM
I
[BK 268 Abschnitt A c. 1]
Volumus uos scire quod fuit insimul noster
conuentus ˙
Postquam deus nostrum seniorem uocauit de isto
seculo ·
semper inueni tale
consilium in meo dilecto
fratre hluduuuico · sicut mihi necesse fuit
[fol. 86r] et ego
in illum quaesiui · et illum ostendere decuit · et illius adortatione
et
interuentione deueni
t deo
gratias
talis unanimitas inter me et bonę memorię fratrem meum hlotharium · sicut inter fratres · esse · debebat ·
Et propter tales
causas quae sicut inter nos coniacuerant inuenimus
cum
communibus fidelibus nostris quia
necesse erat ut inter nos
firmitas facta fuisset secundum dei uoluntatem de nostro communi profectu
et adiutorio · et de filiorum ac regni et fidelium nostrorum saluamento
si
cut
t
er
adcognitauimus
nostris
communibus fidelibus qui
adfuerunt · et ille in sua uita contra nos conseruauit · et deo gratias
nos contra
illum conseruauimus et contra illius filios nepotes nostros adiuuante deo · quantum
scimus et possumus · et illi ad nos quaesierint conseruare uolumus ˙
II
[BK 268 Abschnitt A c. 2]
Post obitum uero illius
ex parte pro mea
sicut audistis infirmitate · ex parte pro paganorum superuentione · et pro
aliis occu
pationibus quae in regno nostro
acciderunt · usque
modo non fuit oportunus locus · ut ego et iste
carissimus meus
nepos insimul parabolare potuissemus · et inuicem nobis
praesentes nostras uoluntates demonstra
remus quas in
corde unusquisque contra al
terum
retinebamus ˙
[BK 268 Abschnitt A c. 3]
Euenit autem locus congruus
quia iste
meus karissimus nepos cum dilectissimo fratre meo hluduuuico parabolauit ·
et tale receptum et consilium in eo
inuenit sicut et isti necesse fuit et illum demonstrare
decuit · quod mihi satis co
nplacuit
· et nunc quando mecum parabolauit
dixit mihi
quod in illa firmitate quam ego cum patre
suo bonę memorie fratre meo feci · et illum suscepi ·
in illa susceptione uellet perseuerare · et illam firmitatem quam suus pater meus frater contra me
fecerat uellet adiuuante domino per omnia obseruare
IIII
[BK 268 Abschnitt A c. 4]
Et inuenimus cum communibus
fidelibus nostris ut pro talibus necessitatibus sicut scitis et uidetis in isto
regno euenire nos inuicem confirmaremus · sicut et fecimus · ut ad
honorem sanctae dei ecclesiae et communem profectum ac fidelium nostrorum saluamentum · et regnum nostrum contra quoscumque nobis
necesse fuerit continendum · inuicem nos saluemus et adiuuemus · sicut auunculus
nepotem et nepos auunculum per rectum saluare et adiuuare debet ˙
V
[BK 268 Abschnitt A c. 5]
Et nostri fideles qui
praesentes
fuerunt et hoc consilium nobis
dederunt ·
dixerunt nobis quod parati sint nos auxiliante domino in omnibus adiuuare · ut ipsam
firmitatem possimus inuicem obseruare ˙ Et propterea uolumus a uobis uestrum
consensum
et uoluntatem audire · si et hoc uobis bene uidetur · et nobis inde
auxilium uultis pręstare
ut hoc possimus cum dei et uestro adiutorio obseruare ˙
ADNUNTIATIO LOTHARII ˙
CAPITULUM
I
Sicut meus auunculus
uobis dicit .' quantum deus mihi scire et posse donauerit et illa firmitate cum seniore meo facta in qua me suscepit · et quam senior meus contra illum fecit · uolo perseuerare · et illam
quam contra eum feci cum dei adiutorio uolo firmiter obseruare ˙
ITEM KAROLI
Volumus uos scire quia propter istas rapinas
et depredationes quae in regno nostro
increuerunt ex parte quia pagani nobis
superuenerunt · ex parte pro talibus occasionibus quę
[fol. 86v] in regno nostro
acciderunt · synodum episcoporum et aliquantos de nostris fidelibus pro oportunitate
temporis conuocauimus · Et consi
derauimus
cum ipsis ut per omne regnum
nostrum · episcopi et missi nostri
ac comites in singulis parrochiis et
comitatibus placita teneant · et ad illa placita
omnis homo qui placitum custodire
debet et in illis comitatibus commanet sine exceptio
ne et
excusatione conueniat ˙ Et episcopi omnibus demonstrent quam graue hoc peccatum sit
et qualem penitentiam quaerit · et qualem dampnationem · nisi penitentia
succurrerit
adquirat · et missi nostri capitula legis et antecessorum nostrorum ·
de hoc omnibus ostendant
et tantam miseriam interdicant ˙ Et sciant omnes quia
quicumque abinde talia facere praesumpserit .'
et
canonicam et regalem uindictam suscipiet · sicut tunc omnibus et episcopi et missi
nostri plenius
adnuntiabunt ˙
ITEM ADNUNTIATIO · LOTHARII ˙
[BK 268 Abschnitt D c. 1]
Sciatis etiam quia considerauimus ut
quiscumque malifactor de uno nostro regno in alt
erum
uenerit .' episcopus uel missus siue comes de quorum ministe
rio
effugerit · ut
iustitiam non
reddat · aut dignam uindictam non sustineat ˙ Illis missis in quorum
missatico in alio
regno fugerit notum faciant · et ipsi illum taliter
constringa
nt
· ut aut ad conpositionem ·
aut
ad uindictam illuc reueniat ubi malum perpetrauit ˙
CAPITULUM
II
[BK 268 Abschnitt D c. 2]
Et sciatis quia
sicut deus per suam
misericordiam · et per meo
rum auunculo
rum bonitatem · et per mei senioris ac meo
rum
fidel
ium adiutorium meo seniori in regno successi .' Ita et in
omni bonitate · et in obser
uatione de illis capitulis
quos
meus senior cum suis fratribus et meis auunculis ad marsnam
de dei uoluntate et sanctae
dei ecclesię honore et regni
stabilitate et sanctę ecclesię ac regni fide
lium saluamento considerauit
et confirmauit cum dei adiutorio · et me
orum auuncul
orum
consilio et auxilio · et uestro adiutorio permanere uolo ˙
TERTIO ADNUNTIATIO
KAROLI
Deus omnipotens nobis donet ut uestram
fidelitatem et uestrum adiutorium quę semper contra nos cum omni
barnatu
demon
strastis
· uobis sic merer
e possimus sicut antecessores nostri · uestris ante
cessoribus in
bene
meruerunt · et nos uobis cum omni bonitate uolumus conmerere ˙
Anno incarnationis domini nostri iesu
christi · DCCCLX · haec sunt capitula uenerabilium
regum · hlotharii · hluduuuici · et scilicet karoli quae inter se
firmauerunt ·
pridie
idus
iunias
in pago treiectinse · iuxta ipsum locum treiectum ˙
CAPITULUM
I
[BK 242 Abschnitt C c. 1]
Ut omnium praeteritorum malorum
et contrarietatum · et supplantationum · ac malarum
machinationum atque monitionum
seu nocimentorum in inuicem actorum abolitio · ita
inter nos et apud nos fiat · et
a nostris cordibus penitus auellat
ur cum omni malitia et rancore
ut nec in memoriam ad retributionem
dumtaxat mali uel contrarietatis · atque exprobatio
nis
seu improperii · et de cetero exinde quiddam ueniat ˙
[fol. 87r]
II
[BK 242 Abschnitt C c. 2 BK 242 Abschnitt C c. 3]
Ut tanta inter nos domino cooperante uere
caritatis benignitas abhinc inante semper maneat
de corde puro et conscientia bona · et fide non ficta · sine dolo et simulatione · ut nemo
suo pari suum regnum aut
suos fideles · uel quod ad salutem siue prosperitatem ac honorem regium
pertinet
discupiet · aut forsconsiliet · aut per occultos susurrones libenter
conposita mendacia
seu detractiones acceptet
debite ualeat optinere · et ueraciter unusquisque erga alterum certatim
demonstret
quia in pari sui aduersitate si euenerit fraterno modo contristetur · et in prospe
ritate illius lętetur · et talem fidem sicut inter nos modo abhinc inante
conseruaturos confirmatum habemus ;
[I]II
[BK 242 Abschnitt C c. 3]
Ut unusquisque fideliter parem suum
ubicumque necessitas illi fuerit et ipse potuerit · aut per se aut per
filium
aut per fideles suos · et consilio et auxilio adiuuet · Et ut regnum ·
fideles · prosperitatem · atque honorem
regium · sicut unusquisque infantibus
fratris sui si obierit · ille qui superfuerit conseruabit
IIII
[BK 242 Abschnitt C c. 4]
Et quia per uagos homines pax et
tranquillitas perturbari solet .' uolumus ut ad quemcumque nostrum talis
euenerit .' nemo ex nobis illum aliter recipiat nisi ut ad rectam rationem
perducatur ˙ Et si subterfugerit .'
omnes in commune in cuius regnum
uenerit illum persequamur donec ad iurationem perducatur aut de regno
deleatur
V
[BK 242 Abschnitt C c. 5]
Similiter et de eo agendum · est · qui pro aliquo capitali
crimine a quolibet episcopo excommunicatus
et regimen regis inmutat ne debitam penitentiam suscipiat ˙ Interdum etiam ·
incestam · propinquam suam
aut sanctimonialem · uel raptam · siue adulteram quam
illic ei non licebat habere fugiens secum ducit ·
hic talis cum episcopus ad cuius
pertinet curam notum nobis fecit .' diligenter perquirantur ne morandi
in regno
alicu
ius nostrum inueniat locum · et dei ac nostros fideles suo morbo
inficiat · et de quo
cumque crimine publico · debitam
penitentiam suscipere conpellatur ˙
VI
[BK 242 Abschnitt C c. 6]
Ut nemo episcoporum hominem peccantem ab
ecclesia et christiana communione alienet · donec illum secundum
euangelicum praeceptum ut ad emendationem et penitentiam redeat
commonitum habeat · Qui pec
cans si
commonitus inobędiens et incorrigibilis permanserit · et ad
emendationem redire noluerit .'
regiam · uel rei publicę potestatem per se
episcopus aut per ministros suos adeat · ut constringatur · et ad
emendationem ac
penitentiam peccator redeat ˙ Qui etiam si ita ad correctionem perduci nequiuerit .'
tunc secundum leges ecclesiasticas medicinali separatione a
communione ecclesiastica
segregetur
˙
VII
[BK 242 Abschnitt C c. 7]
Ut illis hominibus qui in talibus
perturbationibus sicut in his praeteritis annis
acciderunt · in deum et in
sanctam ecclesiam atque in nos
peccauerunt · si se ex ueritate recognoscentes petierint · et dein
ceps
nobis ueraciter fideles · esse · uoluerint et in regnis nostris pacifici ac quieti · et
legibus ac iustitię
oboedientes extiterint .' rationabilis misericordia impendatur ˙ Non solum in indulgen
tia commissorum et in concessione
proprietatum .' uerum etiam et in largitione honorum secundum
nostram rationabilem
possibilitatem ˙
VIII
[BK 242 Abschnitt C c. 8]
Ut de rapinis ac
depredationibus et de conspirationibus atque seditionibus et de raptis
feminar
um
[fol. 87v] sicut ecclesiasticę et christianę leges atque progenitorum nostrorum
capitula continentur ·
ita in omnibus et ab omnibus conseruetur ˙
VIIII
[BK 242 Abschnitt C c. 9]
Ut alia etiam capitula eorundem progenitorum
nostrorum de sanctę ecclesię honore et inmunitate ac conseruatione · et de regio
etiam honore atque uigore et populi nobis commissi
lege ac iustitia in omnibus et ab omnibus conseruentur ˙
[X]
[BK 242 Abschnitt C c. 10]
Ut nostri fideles unusquisque in suo ordine et
statu ueraciter sint de nobis securi · quia nullum abhinc in antea contra legem ·
aut dampnabimus · aut opprimemus · uel indebitis machinationibus affligemus ˙ Et
illorum scilicet communi consilio secundum dei uoluntatem ad
restitutionem sanctae dei ecclesiae · atque pacem populi nobis
commissi assensum · prębebimus · ut illi non sint nobis resistentes ad
ista exsequenda .' uerum etiam sic sint fideles ac ueri adiutores ad ista
peragenda · sicut per rectum unusquisque in suo ordine principi suo esse debet ˙
XI
[BK 242 Abschnitt C c. 11]
Ut sic simul coniuncti et nos frat
res ac nepos noster ad inuicem et nos cum fidelibus nostris
simul
cum deo reconiungamus · ut nobis sit propitius · Et unusquisque nostrum
absque sua excusatione recognos
camus in quibus aut singillatim aut
communiter contra illius mandata consensimus · uel
fecimus in
ordine ecclesiastico · seu statu regni · et per singula in medium producamus · ut nemo
nostrum suo amico uel propinquo · nec sibi seculariter parcat quin sicut
praemisimus in praecendenti
capitulo · uestro consilio illa in commune certatim emendare
curemus quantotius poterimus ˙
XII
[BK 242 Abschnitt C c. 12 BK 242 Abschnitt C Epilog]
Et si aliquis ex subditis in
quocumque ordine de hac conuenientia exierit · uel huic
communi decreto
contradixerit .' seniores cum fidelibus suis haec
secundum dei uoluntatem et legem ac iustam rationem
uelit nolit ille qui diuino
consilio et huic conuenientiae contradicens fuerit hęc sequatur ˙ Et si aliquis de
senioribus de hac conuenientia exierit · cum plures fideles
regni nostri in unum conue
nerint · et eorum qui hęc obseruauerint seniorum consilio · ac communi
episcoporum iudicio · qualiter
de eo qui debite ammonitus incorrigibilis
perseuerauerit agendum sit · fauente domino decer
natur ˙
Et ut obnoxius supradicta capitula a
nobis auxiliante domino inuiolabiliter obseruentur
et nos illa obseruaturos
credatis .' manibus nostris subter firmauimus ˙
[BK 242 Abschnitt A Epilog]
Haec sunt nomina episcoporum
qui
NONIS
IUNIIS in secretario basilicae sancti castoris
considerauerunt · cum nobilibus ac fidelibus
laicis firmitatem quam gloriosi reges
nostri ·
Hludouuicus · et
Karolus atque lotharius
inter se
fecerunt · VII
IDUS
IUNIAS · in eodem monasterio · Et qui haec capitula
ab omnibus conseruanda
acceptauerunt ˙
Hincmarus ˙
Guntarius ·
Altfridus ·
Salomon ·
Aduentius ·
Atto ·
Teudericus ·
Leutbertus ·
Gebehardus
Cristianus ·
Uulfadus abbas ·
Uuitgarius abbas ·
Haec
nomina laicorum ˙
Chonradus
Eurardus ·
Adelardus ·
Arnustus ·
Uuarnarius ·
Leutfridus ·
Hrodulfus ·
Erchingarius ·
Gislebertus ˙
Ratboto ·
Arnulfus ·
Huto · Item
Chonradus ˙
Liutharius ˙
Berengarius ·
[fol. 88r]
Matfridus ·
Boso ˙
Sigeri ·
Artmannus ·
Richoinus ·
Uuigricus ·
Untfridus ·
Bernoldus ·
Atto ·
Adelbertus ˙
Burchardus ·
Cristianus ·
Leutulfus ·
Hossi ·
Er
imannus · Item
Rodulfus ·
Sigegardus
Amodo et quamdiu uixero istum
fratrem meum · karolum · et nepotes meos · hluduuuicum · hlotharium
et karolum .' ad dei uoluntatem et sanctae eius ecclesiae
statum et honorem atque defensionem · et ad nostram
communem salutem et honorem et ad populi christiani nobis
commissi · et saluamentum et pacem · et ad
legis ac iustitiae
atque rectę rationis conseruationem quantum mihi deus scire et posse
don
auerit
·
et ipsi me obaudierint · et a me ipsi quaesierint .' uero
consilio · et secundum ut mihi rationabiliter
et salubriter possibile fuerit ·
sincero auxilio adiutor ero ad regnum illorum continendum ·
Et nec in uita nec in
membris · neque in regno illorum eos forsconsiliabo ˙ In hoc ut ipsi erga me
similem promissionem faciant et conseruent · si me adiuuet deus · et istę sanctę
reliquiae ˙
capitulum
I
[BK 243 Abschnitt A c. 1]
Posteaquam proximo apud confluentes nos inuicem mutua indulgentia annuente deo
communi fidelium nostrorum consilio reconciliauimus · et sacramento de
obseruanda inter nos pace et de pręstando alterutrum adiutorio nos confirmauimus .'
et capitula a communibus fidelibus nostris dictata · et nobis
relecta nos obseruaturos promisimus · et publice communibus fidelibus
nostris adnuntiauimus .' uobis unice et karissime frater
reputare non uolo ˙ ut illa quę inuicem nobis promissimus · actenus erga me
obseruata non habeatis · nec spero ut uos aut aliquis alius mihi reputare possit
aut uelit · ut similiter erga uos illa obseruata non habeam ˙ Quodsi quis fecerit .' paratus sum inde uobis certam rationem reddere · et dignam facere satisfactionem · Et si aliquis mihi reputare uoluerit quod quantum ex me est illa quae debeo
nepoti nostro lothario obseruata non habeam .' similiter paratus
sum certam reddere rationem · et congruam facere satisfactionem · Qualiter autem
ea quę mihi promisit ille erga me obseruata habeat .' non solum ego · sed et plures
alii sciunt ˙
II
[BK 243 Abschnitt A c. 2]
Sed et sicut nobis tunc ibi conuenit · ut
tempore statuto ad locum condictum cum primoribus regnorum nostrorum
conueniremus · ut ibi quaeque in regnis nostris emendatione digna et necessaria
erant · et in sancta dei ecclesia · et in nostro ac populi saluamento tractaremus .'
et nos erga fideles nostros · et fideles nostri erga nos emendaremus · et
obseruanda de cetero statueremus · et semel et secundo ad hęc exsequenda paratus
fui · et ad hoc etiam nunc conueni sicut sepe mihi per communes
fideles nostros mandastis ˙
III
[BK 243 Abschnitt A c. 3]
Pro quibus autem causis cum praefato nepote nostro antea loqui non uolui quam uobiscum inde
acciperem consilium .' quędam uolo hic designare · quaedam uero postea congruo loco
et conuenienti modo uobis innotescere ˙
IIII
[BK 243 Abschnitt A c. 4]
Quando altera uice pro his quę dixi tractandis
ad tusiacum ueni · adportauit mihi
[fol. 88v] et episcopis
regni nostri boso ex parte domni
apostolici
epistolas quasdam nepoti nostro et episcopis regni
sui mittendas quas illis secundum mandatum domni papę
transmisimus · Quasdam autem
nobis legendas et obseruandas · quarum et hic textum
habemus · In quibus inuenimus nos increpa
tos · cur fornicarios in regno
nostro immorari permitteremus · Et non solum ipsam feminam · sed et omnibus
facientibus facinori eius · a corpore et sanguine domini excommunicatos
usque dum ipsa mulier
ad uirum suum rediret ˙ Et scimus sicut sanctus
dicit
gregorius
· quoniam si qui
s reseca
nda
si potest non
corrigit · ipse illa committ
at
˙ Nos autem audimus praedictam feminam in regno nepotis nostri
commorari ˙ Et hanc sententiam postea non audiuimus inmutatam · et qui
grauamur nostris · timemus
alienis etiam communicare peccatis ·
communicando
excommunicatis ˙
V
[BK 243 Abschnitt A c. 5]
Filiam nostram iudith
uiduam secundum leges diuinas et mundanas sub tuitione ecclesiastica
et regio
mundeburde constitutam .' balduuuinus sibi furatus · est · in
uxorem · quem post legale
iudicium .' episcopi regni nostri
excommunicauerunt secundum sacros canones et diffinitionem sancti gregorii
papę · qui dicit ˙ Si quis uiduam furatus fuerit in uxorem et consentientes ei .'
anathema sint ˙
Quę et uerbis et litteris nos et episcopi regni nostri · nepoti
nostro lothario innotuimus · Nos etiam sicut
scitis
consilio et consensu fidelium nostrorum communiter confirmauimus .' ut
nemo nostrum huiusmodi
hominem in regno suo recipiat · neque immorari permittat ·
sed ad rectam rationem reddendam
et ad poenitentiam agendam sicut statutum · est ·
illum redire cogat · Qualiter autem nepos noster
lotharius non solum erga nos et consanguinitatem nostram · uerum
et contra deum et sacram
auctoritatem et communem christianitatem
inde egerit · spero quia uos non latet · quod · est ·
plurimis cognitum · Et
sanctus paulus per quem locutus · est · christus dicit · Non
solum qui faciunt
sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte ˙
VI
[BK 243 Abschnitt A c. 6]
Nota · est · uobis causa de uxore nepotis
nostri lotharii · unde a nobis et ab episcopis regni nostri · sed
et
ab aliis episcopis praesentibus nobis consilium quaesiuit et
audiuit .' se
d secundum illum consilium exinde
non fecit ·
Scimus etiam quia et ad domnum apostolicum pro hoc transmisit ·
et ab illo epistolas exinde
recepit ˙ Negare quoque non
uolu
mus non scire quid domnus
apos
tolicus
· et illi
et quibusdam episcopis inde mandauit ˙ Et
scimus quod negare non possumus nec uolumus
quoniam non debemus · quia domni apostolici
commendatio
ab euangelica ueritate
et apostolica · atque
canonica auctoritate in nullo discordat · et secundum mandatum
illius de hoc facto
exsecutum non audiuimus nec uidemus ˙ Illa etiam sancta
et prima in toto orbe
terrarum sedes per diuinum paulum cęlestem scilicet tubam · qui
ad tertium
caelum et ad paradysum raptus .' hoc ab ipso domino didicit · nobis et
omnibus christianis semper
in omni mundo clamat · Cum huiusmodi nec cibum sumere ˙
Et per beatum iohannem ˙
[fol. 89r] apostolum
qui de aeterno et uiuo christi pectoris fonte in cena quando sacramenta in
redemptionis
nostrę sunt cęlebritat
a et tradita super eo recumbens
hausit quod redemptis omnibus propinauit ma
nifestissime sedes apostolica
interdicit · huiusmodi hominem non debere quenquam in domum
suam recipere nec aue
ei dicere · quia qui dicit ei aue communicat operibus eius malignis ·
Et per beatum gregorium papam · in omeliis ezechielis dicit · quia sicut ille qui fide a deo recedit
apostata est · ita et ille qui a deo recedit opere · sine dubio apostata est · quoniam
sicut dicit apostolus fi
des sine operibus mortua
est ·
Et
item sicut alibi dicit apostolus · sunt qui
confitentur se nosse
deum factis autem negant · et ipse dominus dicit de semel et
de secundo ac tertio legaliter
††
com
m
onito
· et non correcto ut sit nobis sicut
gentilis et publicis criminibus implicatus cum quo
et apostolica et canonica
auctoritas nec cibum sumere ut premisimus nobis concedit ·
VII
[BK 243 Abschnitt A c. 7]
Propterea unice et frater carissime et nobismetipsis accip
ite
et mihi consilium date ·
et ipsi nepoti nostro
sue salutis et honoris date consilium et prestate auxilium · quia et ego ad hoc quantum
mihi dominus scire et
posse
donauerit sum paratus simul uobiscum agere
si uoluerit ipse recipere ·
VIII
[BK 243 Abschnitt A c. 8]
Quod autem consilium ego cum episcopis et
ceteris fidelibus nostris sollicitus et pro nostra communi uestra
scilicet
et mea · sed et pro ipsius nepotis nostri salute
et honore et pro communium fidelium nostrorum indemni
tate
et saluatione nunc proxime et in synodo et in placito nostro accepi .' uobis cui nullum
bonum
negare · sed omne bonum meum participare debe
o dico si placet · Et si ita uobis bene uisum
fuerit accipiamus illud
communiter et si melius nobis per rationem et auctoritatem diuinam et
humanam nostrę saluationi et christi
anitati
congruentem ostenderitis ·
paratus sum illud cum omni
deuotione accipere et uobiscum deo cooperante et
communium fidelium nostrorum consilio et au
xilio
adminiculante libentissime sequi et exsequi ·
VIIII
[BK 243 Abschnitt A c. 9]
Quia scriptum est dicente bono rege qui tamen deliq
uit ut homo et re
cognouit se ut felix ex
uoluntate mea confi
tebor
illi · profiteatur idem nepos noster coram uobis et
coram episcopis qui uobis
cum fuerint et remandet nobis per uos et per
illos quia uult secundum apostolici et episcopale
immo
diuinum consilium ad placitum conuenire cum episcopis et fidelibus atque amicis dei
et
nostri
s ac suis · quoniam hęc causa generalis est omnibus
christianis · et aut ostendere quia secundum legem
diuinam et
humanam christianis congruam hoc factum de uxore sua habeat exsecutum · aut
secundum dei consilium et legem christiano regi conuenientem hoc et illa duo quę
premisimus emen
dare uelit et debeat ˙ paratus sum cum
tali caritate et honorabilitate illum recipere ·
sicut christianus rex christianum regem et sicut diligens patruus dilectum nepotem debet recipere · et in illius
amicitia ad illius saluationem et honorem si ita fecerit permanere · et constituatur
tempus congruum
et locus oportunus quando simul pacifice conueniamus et hanc
causam sicut de uobis ipsis
[fol. 89v] quia sicut scriptura dicit · Os nostrum et
caro nostra · est · ad communionem nostram et fidelium nostrorum
saluationem et honorem diffiniamus ne qui fidelibus nostris et omnibus christianis in
bono exempl
um
esse · debemus · perditionis exemplum donemus · et qui malorum correctores esse ·
debemus .'
Caput malorum quod absit fiamus · Sed et ea quę ut supra diximus apud
confluentes promisi
mus nos tractaturos et
obseruanda constituturos tract
emus
et statuamus et qui undique
propter peccata nostra et malum discordię
quod in regnis nostris manet percutimur placato deo
misericordię illius solatium
consequi mereamur ˙ Et non sit nepoti nostro hoc agere in
mente sua durum · quia scriptum · est · qui mentis est · durę corruet in malum ˙ Sed
timeat deum
et conpescat istud scandalum quod tam grande in ista
christianitate sine ulla necessitate · est · ge
neratum et propagatum cum
per rationem et auctoritatem potuisset ad debitum effectum perduci quod
multis
hominibus uidetur sine plena ratione et auctoritate debita exsecutum · et quia scrip
tum est · beatus homo qui semper · est · pauidus et dominus dicit
diligentes me diligo · pro amore et ti
more dei honoret se et suam
christianitatem et suum nomen regium et exuat se et nos omnes ab ista
calumnia quę
illum sequitur et per illum ac propter illum nos propinquos illius et honoret inde deum ·
sciens dominum dicere honorantes me honorabo et eos qui contempnunt me erunt
ignobi
les ·
X
[BK 243 Abschnitt A c. 10]
Et si ita uoluerit faciat quod iudicauerit
faciendum ego in uestra amicitia et
debita fraternitate persister
e et omni debito obsequio illam promereri cupiens qui non
quęro quę sunt
illius sed illum · si eum sal
vbriter
habere non possum me deo pro illius amicitia tolle
re nolo · nec ad malum alicui pręstare auxilium uolo · quia legimus in scriptura dominum
dixis
se cuidam regi · Impio prebes auxilium · et his
qui oderunt me amicitia iungeris .' idcirco iram
quidem domini mereb
eris
· et sicut ibidem in reliquo scriptum est · Et item legimus quia de
quacumque
impietate quiscumque impius conuersus fuerit et ex corde se
conuerti uelle dixerit iam non inter
impios conputatur et a piis
pie recipi debet et salubriter potest dicente
scriptura ˙ Uerte
imipos [!] et non erunt · non quia non erunt in essentia ·
sed non erunt in impietatis culp
a · Haec autem
diximus · non ut nepotem nostrum in
numero impiorum conputari cupiamus · quem piorum numero
sociari a
domino exoptamus ·
ADNUNTIATIO DOMNI HLUDOUUICI ·
[BK 243 Abschnitt B c. 1]
Sicut scitis qui ibi adfuistis quando
proxime
apud confluentes nos adiuuante deo
coniu
nxi
mus
· et
capitula
a nobis et a
fidelibus nostris obseruanda statuim
us conuenit nobis
ut congruo
tempore et oportuno loco iterum simus conueniremus et cum dei adiutorio
et
fidelium nostrorum consilio quę in statu sanctae ecclesiae et in nobis et in
regis [!] nostris atque in
nostris fidelibus emendanda erant emendaremus · et ut emendanda de cetero ob
seruentur statueremus · et ad hęc agenda
iam per tres uices et tempus et locum
[fol. 90r] diximus · sed aut mihi aut fratri meo aut communi nepoti nostro tales
causę
acciderunt
pro quibus hoc quod diximus implere non potuimus ˙
II
[BK 243 Abschnitt B c. 2]
Interea peruenit ad me quia meus frater et communis nepos noster ita inter se non
e
rant sicut tunc fuerunt quando nos simul coniunximus · et ideo ad
hoc ueni
ut inter eos priuatus mediator existerem · et ipsi sic inter se sint sicut per
rectum · esse · de
bent · Unde frater noster per
me et per episcopos nostros ac per episcopos nepotis nostri ˙ et
scripto et uerbo
tales causas nepoti nostro mandauit · pro
quibus illi sic priuatus non erat sicut antea
fuerat quia si ita se emendare
uellet sicut ei mandabat uoluntari
e illi erat
sicut diligens patruus dilecto nepoti et christianus rex
christiano regi esse · per rectum
debet · De quibus causis nos et episcopi qui
nobiscum fuerunt ex parte nepotis nostri ˙
fratri nostro et episcopis qui cum eo erant tale responsum
reddidimus · quia illas causas
quas ei reputabat paratus erat aut emendare a
ut de illis c
ertam
reddere
rationem et dignam facere satisfactionem · Quod responsum frater noster et episcopi li
benter
receperunt · et deo gratias · sunt ita modo frater et n
epos noster sicut per rectum esse debent ·
III
[BK 243 Abschnitt B c. 3]
Et uolumus ut sicut nobis conuenit ut inter
nos fideles missi discurrant · et quę
in uniuscuiusque nostrum regno emendanda
sunt et alter alteri innotuerit emen
dent · et cas
ę dei et sacerdotes ac serui dei legem et honorem debitum habeant · et unus
quisque fidelium nostrorum in regnis nostris cuiuscumque
nostrum sit homo legem et iustitiam et in se et in
suis proprietatibus et in suis
honoribus habeat sicut
tempore antecessorum nostrorum habuerunt ˙
et sicut inter nos iam conuenit et in
i
llis
capitulis · est · constitutum quę antecessores
nostri reges
constituerunt ˙ et sicut nos apud marsnam firmauimus et sicut nunc
proxi
me apud confluentes statuimus donec
adiuuante deo congruo
tempore et oportu
no loco · Iterum simul conueniamus · et una cum
omnium fidelium nostrorum consilio quę
perfecta non fuerint pacifice tractemus
atque perficiamus
·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 105r]
[16]
VIIII
[BK 257 Abschnitt A c. 1]
De honore et cultu ecclesiarum ˙
X
[BK 257 Abschnitt A c. 2]
De honore episcoporum · et ueneratione
seruorum dei ˙
XI
[BK 257 Abschnitt A c. 3]
De iustitiis
XII
[BK 257 Abschnitt A c. 4]
Ut cautela fiat erga eos qui causa
iuuentutis aut insipientię in aliquo fallunt · siue contempnunt admonitionem episcoporum .' ne subito aut incaute dampnentur anathemate ˙
XIII
[BK 257 Abschnitt A c. 5]
De his qui contra regiam potestatem contumaces
esse moliuntur ˙
XIIII
[BK 257 Abschnitt A c. 6]
De praecariis
XV
[BK 257 Abschnitt A c. 7]
De hospitalibus ˙
XVI
[BK 257 Abschnitt A c. 8]
De rapacibus ˙
XVII
[BK 257 Abschnitt A c. 9]
Ut episcopis tempus congruum obseruetur
ad ministerium suum peragendum ˙
XVIII
[BK 257 Abschnitt A c. 10]
Ut clerici arma militaria non contingant ˙
XVIIII
[BK 257 Abschnitt A c. 11]
Ut missi dirigantur · qui inquirant si
praecepta a nobis de rebus ecclesiarum ad proprium sint facta ˙
XX
[BK 257 Abschnitt A c. 12]
D heresi symoniaca ˙
XXI
[BK 257 Abschnitt A c. 13]
Ut a nullo sedes episcopalis proprio infirmante episcopo usurpetur
XXII
[BK 257 Abschnitt A c. 14]
Ut canonici infra dormitorium dormiant
XXIII
[BK 257 Abschnitt A c. 15]
Ut monachi ad palatium non ueniant · nisi
causa oboedientię · exceptis abbatibus
XXIIII
[BK 257 Abschnitt A c. 16]
Ut laici decimas de ecclesiis non contingant ˙
XXV
[BK 257 Abschnitt A c. 17]
De sanctimonialibus contra auctoritatem
nuptis ˙
XXVI
[BK 257 Abschnitt A c. 18]
De sponsis aliorum ˙
XXVII
[BK 257 Abschnitt A c. 19]
De sepulturis infra ecclesi
as
capitulum
I
Regnante in sempiternum domino deo uniuersorum .' anno regni gloriosi karoli
filii ludoici religiosissimi augusti XIII · indictione
prima .' episcopis
[fol. 105v] iuxta canonum synodum
celebrare uolentibus annuit idem rex karolus · eosque
apud
urbem suessionum in monasterio sancti medardi et sebastiani ·
X
kalendas
maias conuenire
praecepit · Ubi posthabitis sęcularibus curis .' ipse quoque rex adesse dignatus · est ·
ut non solum deuotione ecclesiae
se filium esse ostenderet .' uerum etiam sicubi opus
esset protectorem regia
potestate monstraret ˙ Cum itaque praesules diuersarum ecclesiarum
pio rege multa humiliter et prudenter proponente tractassent
potius qua
edam
quam d
iffinissent
.' VI
kalendas
maias synodo praesidentibus .' hincmaro
remorum · uuenilone
senonum · amalrico
turonum metropolitanis episcopis .' idem remorum metropolitanus
episcopus uenerabilis hincmarus · ostendit non paucos a decessore
suo ebbone postquam
canonice depositus fuisset · nec uere
canonice restitutus · inrationabiliter
ordinatos · iam rex
absque ulla ambitione synodum solus ingressus · simpliciter
cum episcopis
residebat ˙ Seriae igitur depositionis memorati ebbonis
plenissime
prolata ˙ multis metropolitanis pluribus
que aliis
episcopis qui auctores
fuerunt recitatis · re
stitutionis autem illius paucis · admodum et
aliarum regionum praesulibus nominatim
expressis .' claruit
praefatum
ebbonem episcopale officium illicite repetisse · quosque
gradibus ecclesiasticis aestimatus fuerit promouisse · dampnationi potius obnoxios
effecisse ˙ Hincmarum autem successorem eius · canonicis
sanctionibus caute ac subti
liter obseruatis ad sedem accessisse · et
praeter decreta maiorum in hac parte nihil
omnino moliri ˙
II
Postmodum uenerabilis uuenilonis
senonicę urbis metropolitani episcopi suffra
ganeus
neruennensis ecclesię nomine herimannus
pro suis excessibus uariis · a sanctis praesu
libus
acriter increpatus · est · quod prius frequenter correptus · ordini sacratissimo
perseue
rantiam leuitatum adhuc
Iniuriam
faceret · et in praesentia principis infirmitatem
pastoris nequaquam fastidientis · iniunctum · est · metropolitano eius ut adiunctis
secum aliquot episcopis ad oppidum neruennense accederet ·
et omnia ibi negotia
ecclesiastica sapienter conponeret ˙ Ipsum
uero coepiscopum suum herimannum apud urbem
senonum secum haberet · donec abstinentia
conpetenti assuetum episcopali grauitate
instructum ·
apostolicis moribus informatum · clerus et populus eum ad sedem propriam
utiliter
fauente dei gratia reuocaret ˙
III
De burghardo etiam qui
carn
utum
ecclesiam tenebat statutum · est .' ut aut se idoneum
assumendo
episcopalem gradum admonitu uuenilonis metropolitani episcopi
ostenderet ·
aut certe pronam in se clementiam cognoscens cederet principis · in
utroque dei iudicium
[fol. 106r] experturus ˙ Igitur sequenti die causa illius ad
medium deducta .' uenerabiles episcopi
remorum metropolitanus hincmarus ·
hlugdunensium
pardulus · aurelianorum eius
seorsum eum admonere
praecepti sunt · ut non absque discrimine ualeret officium se posse
aggredi fateretur · aut si non posset propter dei timorem impossibilitatem ingenue
confiteretur ·
parte cleri quae praesens erat ac laicorum · bonum
ei testimonium perhibente · memora
tis praesulibus
suadentibus ad concilium intromissus · tanti quidem gradu se dignum ˙ esse ·
profiteri arrogantiae asseruit · esse · non ueritatis ˙ Si quis uero crimen aliquod sibi
uellet obicere .' ad id purgandum se paratum · esse · firmauit ˙ Nullo qui id
cona
retur existente .' decreuit sancta synodus ne diu carnutum sedes uacaret · sed directis
illuc secundum uoluntatem
metropolitani episcopi ·
uenerabilis
uuenilonis qui electioni praefati
burghardi recognoscerent
et ipsi referrent .' optantibus canonice ordinaretur episcopus ˙
IIII
Preterea cenomannicae
urbis aldricus episcopus paralysi dissolutus .'
epistolam direxit
causam suae absentię insinuans · petensque ut
maxime sibi adhuc uiuenti
et quandocumque defuncto sacris
praecibus opitularentur ˙ Quod exuberantes caritate
se facturos
omnes
promiserunt ˙ et metropolitano illius turonicę urbis uenerabili
episcopo amalrico · ut ad eandem urbem accederet
iniunxerunt · et quaecumque essent eidem ecclesię
proficua · ut
strenue exsequeretur unanimiter praeceperunt ˙
V
Ante hoc tempus uenerandi concilii optinente
pippino
pippini regis filii ·
hludoici piissimi augusti filio aquitaniam
etiam consentiente auunculo eius
glorioso rege karolo · cui
eadem prouintia in partem obtigerat .' ecclesiastica
disciplina et militari soluta · eadem regio a suis indigenis ualde uastata est ·
et multi illic
in
pune
illicita
perpetrarunt ˙ Tandem aliquando respiciente deo
populum suum .'
Idem
pippinus a suis contemptus et desertus atque in potestatem
auunculi sui karoli redactus · consilio reuerentissimorum
pontificum et procerum ·
attonsus · et in habitu monachico ad monasterium
sancti medardi custodiendus
et docendus deductus .'
ibi quidam duo monachi habitu propositi sui uix credi
biliter
transgressores · ardentes inmodica cupiditate · eundem pippinum
abduce
re conati sunt et pacem christiani populi dissipare ˙ Quos
praesentibus diuersorum
coenobiorum religiosis abbatibus et
causam subtiliter iuxta regulam beati benedicti ex
aminantibus .' concors congregatio sancti medardi a
sua unanimitate pręcidit ·
attestata se ab horum crimine longe absistere · quod
usitatas culpas iam inde ab initio
huius religionis monachorum omnium
praeter
dumtaxat
eutychis et aliorum hereticorum
[fol. 106v] facile superaret ·
eiectos iussu uenerabilis hrothadi
suessionum episcopi · ad synodi
audientiam archidiaconus
deduxit · et partim confessi · partim conuicti conspirationis
malum perpetrasse .' canonum seueritate depositi sunt · presbiteri quippe erant · et sepa
ratim in monasteria sui ordinis longe distantia relegati · ut deinceps ·
nemo
tale quid committere auderet · nisi qui similia perpeti non
timeret ˙
VI
Ut in ciuitatibus et monasteriis utriusque
sexus et ordinis .' dei cultus quam proxime fieri posset instauraretur · statuit
sancta synodus · annuente pio principe · ut idonei legati
dirigerentur · qui singulorum locorum statum sollertissime perscrutarentur · et quę ipsi
per se non ualerent corrigere · iudicio proxime futuri concilii et potestati
regiae reualerent ˙
VII
Decreuerunt
praeterea sancti pontifices · ut ecclesię quę olim indulgentia
religiosorum principum
uel aliorum fidelium deuotione inmunitatem meruissent .' ea
in perpetuum perfrui sinerentur ˙
VIII
Et ut ex possessionibus quę ecclesiasticę
certis indiciis conprobantur · nec plenę propter uarias
necessitates possunt restitui .' saltem nonae ac decimę tribuantur ˙
VIIII
Et ut in locis sacratis · diebus dominicis uel
aliis sollempnitatibus iudicia publica · non exerceantur ˙ Neque enim fas · est ·
ibi reos puniri · ubi respectu diuinę reuerentię · misericordiam
consensu fidelium consecuntur ˙
X
Illud quoque cunctis uolentibus confirmatum ·
est · ut qui disciplina ecclesiastica noxii siue ingenui siue serui coercentur ·
nulli audeant eos tueri · et uindictam eorum in quoslibet ad potestatem
episcoporum pertinentium retorquere ˙ Quodsi qui deinceps praesumpserint .' et excommunicationem ecclesiasticam · et motum
indignationis regię perpessuros ˙
XI
Optentum · est · etiam a deuotissimo principe · ut incesti quilibet · alii perditi examen episcoporum refugientes · per iudices
publicos ad eorum praesentiam deducantur .' ne alterius illecebram
peccandi nutriat impunitas uitiorum ˙
XII
Postremo quod a quibusdam conseruabatur
praefixum · est · generaliter ab omnibus custodi
endum · ne ullae res ecclesiasticę absque regis coni
ventia
commutentur ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 110v]
[19]
In nomine sanctae et indiuiduę trinitatis ·
karolus gratia dei rex · et episcopi · abbates quoque et
comites · ac ceteri in christo renati fideles qui ex diuersi prouintiis super fluuium
sequanam in locum qui pistis dicitur · ubi
exigentibus peccatis nostris aliquandiu sedes fuit
nortmannorum conuenimus anno incarnationis dominicę
DCCCLXIII · Anno uero XXIII regni domni nostri karoli
regis gloriosi · indictione · X ·
CAPITULUM · I ·
Reges et episcopi qui ante nos
fuerunt ducti amore et timore diuino · cum ceterorum fidelium dei
consilio atque
consensu plura
statuerunt capitula · prouidentes qualiter sancta ecclesia statum
debitum et
honorem · et regni habitatores in omni statu et ordine haberent legem atque iustitiam ˙
Nos etiam pro qualitate rerum et oportunitate
temporum quaedam huic
causę conuenientia
capitula superaddidimus ˙ Sed diabolo satagente
superuenientibus perturbationibus
tam a paganis quam a nominetenus christianis
miserabiliter excitatis .' incoepta bona
defecerunt ·
Et in tantum in hoc regno mala horribilia
increuerunt · ut in nobis uideamus et sentiamus conpletum ·
quod olim · est · per prophetam
praedictum · Terram uestram in conspectu uestro alieni deuorant · et erit
sicut
in uastitate hostili · et peruenit gladius usque ad animam · quoniam alieni
insurrexerunt in nos
[fol. 111r] et fortes
quaesierunt animas nostras · et non
proposuerunt deum ante conspectum suum · Contra quos
defens
ionem
parauimus · sed defensionis auxilio sicut necesse fuerat hactenus adiuti non sumus ·
Unde
conpellente cordis dolore nobis · est · exclamandum · quod rex bonus
obsidionis angustia
tribulatus exclamauit
dicens Dies tribulationis et blasphemię dies iste ·
Uenerunt filiae
usque ad partum · et uires non habet parturiens ˙ haec omnia
uidimus · sensimus · et dolemus · quia
cum hostes
inruerunt · defensores nostri praeparati sunt · sed ad
praeparata non
conualuerunt · quia illum sanctum spiritum
qui requieuit super adiutorem in
oportunitatibus in tribulatione christum dominum nostrum · et quem
per
impositionem manus episcopalis in consignatione accepimus contristatum malignis
operibus a nobis effugauimus · spiritum scilicet consilii et fortitudinis ˙ Quem quia
ita ut nobis necesse
fuerat non habemus .' ideo contra inimicos nostros stare
uiriliter et uincere fortiter non ualemus ·
quae utraque sibi necessario sunt
coniuncta · Quia neque uirtus sine consilio .' nec consilium
sine uirtute utilis
esse potest ˙ Quid igitur prosunt qui per consilium praeparantur · dum ad
proelium
fortitudine non procedunt ? Filię quippe usque ad partum ueniunt .' quando
apta
consilia usque ad desiderium efficiendi operis procedunt · Sed uirtutem non
habet parturiens .'
quia dum infirmus quisque consilia concipit · hęc ad utilitatem
aliquantum per partum operis
non producit · Uidemusque impletum quod ad nos · est · ante praedictum populo contra uoluntatem suam
facienti · Anathema
in medio tui · non poteris stare coram inimicis tuis ˙ Quo contra placatus
placentibus sibi
dixit ˙ Nullus stabit contra uos ˙ Sed et ideo terram nostram in conspectu nostro
alieni
deuorant .' quoniam alienos a deo diabolos · effugata gratia sancti spiritus
in animas nostras recepimus ·
Ideo terra nostra deserta · est · sicut in
uastatione hostili .' quia flores et fructus fidei · spei ·
et caritatis · et
humilitatis · et castitatis · et sobrietatis · ac ceterarum uirtutum ab ara
cordis
nostri deuastabimus · et pro illis spinas uitiorum et urticas peccatorum · et cicutas
uanita
tis in nobis ipsis etiam laborantes ut inique agamus non
increscere · sed et incrementare cum studio
fecimus · Ideo habitatores terrę
occisi et fugati sunt · quia nos ipsos peccati gladio
occidimus · et omnia bona
quae nobis dominus siue in intellectu naturali siue in doctrina
seu in diuitiis
siue in honoribus siue in familiaritatibus quas nobis contulit apud nobis
potentiores ad carnis uoluntatem conuer
timus
· et nos et omnia quae nobis
dominus dedit ab illius
uoluntate pro qua nobis faciendi illa donauit auertimus ˙
Quod unusquisque potest in seipso
recognoscere · si etiam de singulis membris suis
cogitat · quid fecit et quid facit · quod deus
ad operandam salutem suam donauit ·
Et sicut de membris corporis inueniet apud seipsum ˙
ita de membris animę poterit
inuenire quae per spiritalia uitia dispergit atque disperdit ˙
Et spiritales in se
uirtutes a deo sibi conlatas · aut effugat · aut conculcat · ideo ecclesiae
[fol. 111v] et uillę incensę sunt · quia ignis aut auaritię et rapacitatis atque inuidię · et
adulteriorum
ac ceterarum inmunditiarum non solum per naturalem sexum .' sed etiam
per eum sexum qui · est · contra
naturam · sine poenitentia et sine resipiscentia
in nobis exarsit et ardet · Et quoniam illum
spiritum qui super humilem et quietum
et sermones suos trementem requiescit .' per superbiam et inoboedi
entiam
ac praesumptionem a nobis expulimus .' ideo sanctorum ac protectorum
nostrorum corpora de sepulchris
suae requietionis effossa sunt ˙ Et quia nos
spiritui maligno iusta dei permissione
potestatem habentem et super nos ascendenti
non resistimus ut fugiat a nobis .' idcirco serui et ancillę
dei de locis suis
expulsi sunt · et nos de quiete caelestis para
dysi
et de consortio cęlestis
ecclesię ·
id · est · angelorum sanctorum eiecti sumus .' nisi per dignos
poenitentię fructus ad haec unde cecidimus
redeamus ˙ Et quia nos tales efficimus
de qualibus dominus per prophetam
dixit · causa uiduę non · ingreditur
ad eos · quasi apud nos · est · facta
uenalis iustitia · ut ad eam nemo possit peruenire · nisi uiam
ei apperuerint
munera ˙ Ideo uota fidelium et pretia peccatorum quae sacris locis
conlata
fuerunt · propter peccata nostra de hoc regno sunt poenitus exportata · Et uen
dentibus iustitiam et ueritatem · et in his scilicet ipsum christum qui
est nobis a deo factus
iustitia · et qui dixit ego sum ueritas · nisi digne
poenituerint cum iuda traditore
christi aeterna expectant
incendia ˙ Et quia sanguis sanguinem tetigit · id est culpę
cu
lpis
adiunctae sunt · Et sicut scriptum est · Adulterium et homicidium et men
dacium · et furtum · et periurium inundauerunt · et iniquitates nostrae super
gressae sunt capita nostra .' ideo nobiles nostri et de episcopali ordine · et de aliis
ordinibus interierunt · et capti cum maximo detrimento et regni et
ecclesiae
sunt aut redempti aut interempti ˙ E
t quia nos per peccata
nostra a terra
uiuentium peregrinati sumus .' idcirco sicut scriptum est · propheta
et sacerdos
ierunt in terram quam ignorabant ˙ Et post haec omnia pius pater cuius
multis
miserationibus non sumus consumpti quoniam non defecerunt miserationes eius .'
materna pietate nos flagellat et expectat ut ipsa uexatio donec intellectum
auditui nostro qui illa credere noluimus quae per scripturas nobis se inlaturum
promisit si illius uoluntatem non faceremus ˙ Et ostendit nobis in exterioribus
uastationibus quae de interioribus depopulationibus intelligere debeamus ˙
Et intellecta ad illum redeamus · qui iterum nobis in scriptura multipliciter
promisit ˙ Inter quae ueraciter sic ueritas dixit ˙ Reuertimini ad me et ego reuer
tar ad uos ˙ Et quare moriemini in peccatis uestris ? Et quia non
credidimus pro
mittenti .' credamus tandem aliquando uel iuranti ˙ Uiuo
ego inquit
[fol. 112r] dicit dominus · nolo mortem peccatoris · sed ut conuertatur et
uiuat ˙ Et nisi conuersi
fuerimus sicut iam uidemus gladium suum uibrabit · arcum
suum id est
uindictam tetendit et parauit ad exercendam duriorem uindictam · sicut
item de reprobis scriptum est ˙ Ignis · sulphur · et spiritus procellarum pars
calicis eorum ˙ Et hoc quod uidemus et sentimus pars est uindictę · quia maiora
et plura et grauiora uenient super nos nisi fuerimus conuersi · ut scriptum est
Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos ˙ Unde sicut dicit apostolus · sicut
exhibuimus membra nostra arma iniquitatis
peccato ad seruiendum inmun
ditiae et iniquitati .' ita exhibeamus membra
nostra seruire iustitiae in
sanctificationem ˙ quia stipendia i
d est
retributio peccati .' mors ˙ Gratia autem
dei pro bonis operibus · ipsa donata ·
est · uita aeterna ˙ Et sicut quando solemus
de istis frequentibus itineribus
reuerti ad mansiones nostras · detonsi et delauati
cum drappis et calciamentis
depannatis · et tunc nos reficimus et reparamus .'
ita uel nunc reparemus nos per
cor contritum et humiliatum · et per confes
siones ex puro corde · et
benignitatem mentis · et per concordiam cum dei uo
luntate · quia per
discordiam et regnum istud temporale inminutum et pene
desertum .' et aeternum
regnum perditum habemus ˙ Quia nec omnes reges
esse possumus .' nec regem super nos
a deo constitutum · qui sicut scriptum est
imposuit homines super capita nostra ·
habere sustinemus ˙ Non adtendentes
quia sicut dicit apostolus · non est potestas nisi a deo ˙ et qui potestati resistit .' dei
ordinationi resistit · Quoniam deus qui essentialiter est rex regum et dominus domi
nantium participatione nominis et numinis dei id est potestatis suae
uo
luit et esse et uocari regem et dominum pro honore et uice sua
regem esse in
terris ˙ Et sicut archangelus qui nunc est diabolus cum suis
sequacibus
quia per humilitatis subiectionem conditori suo subditus · esse ·
noluit · et
per qualitatem caritatis coangelis suis socius esse despexit · de
caelo cecidit .'
ita et illi qui potestati a deo constitutę propter deum et in deo
subiecti esse nolunt · Et
patres uel coaequales in regno habere non
sufferunt · per quam debitam subiectionem · et parilem
ęqualitatem · dei amici et
angelorum consortes · esse · poterant · subiecti diabolo · et dei inimici
constituuntur · Quapropter de diabolo scriptum · est · Ipse · est ·
rex super omnes
filios superbię ˙ Et illius
subiectis dominus apud quem non · est · uicissitudinis obumbratio ·
quandiu in ipso malo perseuerant
semper .' in euangelio
dicit ˙ Uos ex patre diabolo estis ˙ Non quia a diabolo sint facti · aut generati .'
[fol. 112v] sed quia diabolum imitati ˙ Reparemus ergo nos per pęnitentiam et
confessionem · et per
elemosinas · unusquisque secundum possibilitatem suam · Et
quantum quisque recognoscit se
a deo
caruisse
per culpas .' tantum bibat
conpunctionis suę lacrimas .' et tunc proficient
in aqua
ista quas
facimus firmitates · si per bona opera restruxerimus · quas in nobis
destruxerunt peccata uirtutum munitiones ˙ Quae et tunc proficient · si mala quae
fecit quis prius prout potuerit emendauerit ˙ Aut rapta soluendo · aut per indulgen
tiam deprecando · atque mala cetera per dignam
poenitentiam abolendo · et tunc proficient
si inante custodierit · ne de illis se
sordidet de quibus se emendauit · Quia scriptum est
Lauamini · mundi estote ·
auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis
dicit
dominus ˙ Quiescite agere peruerse · discite benefacere ˙ Quia qui se bonis
operibus et la
crimis et orationibus a peccato mundat · et iterum grauia
peccata perpetrat .' talis · est ·
ut sanctus petrus
dicit · sicut porcus qui se lactat in luto · et sicut canis qui remanducat
uomitum suum ˙ Et timere debet ne ipsas lacrimas in conspectu dei reddat inmundas
per quas mundari potuit a peccatis ˙ Quę non dicimus ut si iterum aliquis ceciderit post
confessionem in peccatum ut in peccatis quasi desperatus iaceat .' sed ut a
peccatis
quantum potest se caueat · et si fragilitate ceciderit ˙ Quia scriptum ·
est · Numquid qui cadit
non adiciet ut resurgat ? Dicat ˙ Nunc coepi · et per
inmutationem dexterę excelsi · semper
per poenitentiam resurgat ˙ Ne illum ultimus
dies in peccatis inueniat · et sine fine perditus fiat ˙
capitulum
II
Unde quia solent medici quando genera
infirmitatum uel morbus in terram uenit .'
generalem medicinam conficere unde omnes
possint sanari ˙ Ita nunc communiter
hanc medicinam cooperante et medicante domino statuimus ad recuperandam et
conseruandam sanitatem nostram .' ne et in isto seculo grauius affligamur · et in futuro seculo
quando de isto corpore exierimus .' aeternis tormentis cruciemur ˙ Id · est · ut
unusquisque episcopus
in sua parrochia · et missi in illorum missaticis · et
comites in illorum comitatibus cum maxi
mo studio et summa diligentia
curam habeant · ut quicumque raptores et praedatores · ubi
sunt cuiuscumque homines sint ad rationem deducantur ˙ Et secundum legem
quae ibi mala facta habent emendent · aut soluant · secundum legale placitum ·
aut
per indulgentiam sibi impetrent perdonari · Et episcopi secundum qualitatem et quan
titatem peccatorum absque acceptione personarum rapacibus et his
similibus uitiis nominatis
et coniunctis poenitentiae leges iniungant inspecta
discretione et quali
tate prout cuique ad salutem uiderit expedire ˙
Atque specialiter exsequenda
quędam de pluribus capitulis
praedecessorum regum et synodalium
hic ponere dignum
[fol. 113r] duximus · Commonentes episcopos · missos
et comites .' ut illa capitula quae inde ante hos
annos in unum collecta
fuerunt · et in carisiaco episcopis et missis nostris per
uniuersum regnum
nostrum ad exequendum donauimus · Sed et illa quae consensu
fidelium nostrorum fieri
iussimus quando cum fratre nostro hlothario glorioso imperatore apud ualentia
nas locuti fuimus · et fidelibus nostris denuntiari et obseruare
praecepimus .' ad praesentiam
reducant · et illa relegant ˙ Et quia haec pauca hic breuitatis causa
subscripsi
mus .' in talibus rebus quę eis aduenerint ad emendandum ˙
Et hic inde
cap[.....] non inuenerint ·
per illa et per alia capitula regia et
synodalia quę emendanda sunt · et emendanda peruide
rint .' emendare
procurent · Si uero et iuxta diabolicam calliditatem · et secundum humanam
fragilitatem noua quęcumque acciderint · quia noua morborum genera · noua
quaerunt
medicamentorum experimenta .' morem sequentes praedecessorum
nostrorum sancti spiritus gratia
illustrati
contra uenena diaboli
ministrare curabimus · medicinalia antidota christi
Capitulum
III
Communi placito constituimus ·
ut usque ad missam sancti remigii · id · est ·
kalendas
octobris spatium habeant illi
qui in istis temporibus istas
depredationes et alia malefacta criminaliter et publice
fecerunt .' ut inde
apud deum et apud eos quibus mala
fecerunt se pacificent ˙ Et quisquis hoc non fecerit bannum nostrum
dupliciter
conponat ˙ Scilicet et quia postquam illas rapinas et alia
malafacta [!] in carisiaco · et postea
apud confluentes cum dilecto fratre nostro hludouuico glorioso rege et nepote nostro hlothario
forbanniuimus · et post istum bannum per consensum omnium factum · illa emendare
sicut eis spatium dedimus
noluerunt · et omnia quę
commiserunt · legaliter conponere
conpellantur · et per publicam poenitentiam secundum sacros
canones · deo et ecclesię in quam
peccauerunt satisfaciant ˙ Quibus si obędire noluerint .' aut per fideiussores
ad
praesentiam nostram perducantur · aut omnia quę in regno nostro
habe
nt in bannum mittantur · et episcopali
auctoritate · a
communi ecclesiastica · et omnium fidelium societate excludantur ˙
Capitulum
IIII
De honore autem ecclesiarum ac seruorum dei ·
et de rapinis atque aliis malis seu praesumptionibus ab ista die
et
in reliquum conpescendis .' capitula aui et patri
s
nostri
temporibus constituta · hic subiungere · et ut om
nimodis
obseruentur · ex banno nostro praecipere dignum et
necessarium duximus ˙ Scriptum · est · enim in illis
capitulis ˙ Si quis infra
regnum rapinam fecerit · aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliquid ui
abstulerit .' in triplo cui aliquid abstulerit legibus conponat · et
insuper bannum nostrum · id · est · LX solidos
nobis persoluat · Postmodum uero
ante nos a comite adducatur · ut in bastonico · uel in alio carcere
trusus · usque
dum nobis placuerit poenas luat ˙ Nam si publice actum fuerit .' publicam inde agat
poenitentiam · Quoniam raptores ut ait apostolus · nisi ueram
egerint poenitentiam .' regnum dei non
possidebunt ˙
Qui uero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerint .' graui
††us inde iudicentur · quia
sacrarum rerum ablatio ·
sacrilegium · est · et sacrilegus uocatur qui ex eis aliquid abstulerit
[fol. 113v]
aut rapuerit ˙ Extorres namque a liminibus sanctae matris ecclesię tales personę usque
ad satisfactionem
ecclesiae quam
lęserunt sunt habendę · atque firmiter denotandę ˙ Et item sanctus paulus per quem locutus · est · christus
dicit
Quia neque rapaces · neque homicidę · neque adulteri regnum dei
possidebunt ˙ Et item ˙ Si quis fornica
tor aut adulter · aut rapax · aut
homicida · est .' cum huiusmodi nec cibum sumere christi discipulo ˙
id · est ·
christiano licet ˙ ante satisfactionem · id · est · correctionem · ac emendationem · et
dignam poenitentiam ·
Et sanctus
iohannes apostolus · talem salutare aut in domum recipere uetat ˙ Et sacri
canones spiritu sancto per eos dictati
qui in cęlo cum deo regnant et in terris
miraculis coruscant
constituerunt dicentes · Si quis de po
tentibus clericum aut quemlibet p
auperem aut religiosum expoliauerit · et mandauerit ad
ipsum episcopus ut eum
audiat et eis contempserit .' inuicem mox scripta percurrant per omnes prouincię
episcopos
quoscumque adire potuerint · ut excommunicatus habeatur ·
donec audiat et reddat aliena ˙
Et de rebus ac facultatibus ecclesiasticis ·
dicunt ˙ Si quis oblationes ecclesię extra ecclesiam accipere
uel dare uoluerit ·
††††††††††
praeter conscientiam episcopi · uel eius cui huiuscemodi officia
commissa sunt
nec cum eius uoluerit agere consilio .' anathema
sit ˙ Et item in capitulis aui et patris
nostri scrip
tum · est · De his qui in exercitu quoscumque
secum ducunt · quod et nos infra patriam uolumus obseruare ˙
Deinceps omnibus
denuntiare uolumus · ut unusquisque cognoscat omnes qui in suo obsequio
sunt ·
siue sui sint siue alieni .' ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum · Ut
quic
quid in pace uiolanda deliquerint .' ad ipsius debeat periculum
pertinere ˙ Ea scilicet
conditione ut pacis uiolator · primum iuxta facinoris
qualitatem · siue coram nobis · siue
coram misso nostro dignas poenas persoluat ·
Et senior qui secum talem duxerit quem aut constrin
gere noluit aut non
potuit ut nostram iussionem seruaret · insuper in regno nostro praedas
facere
non timuerit pro illius neglegentia ˙ Sin autem eum de his non admonuerit ·
et postquam negle
gentia contemptoris ad eius notitiam peruenerit et eum
corrigere sicut decet neglexerit .'
honore suo priuetur · Ut scilicet neuter
illorum sine iusta uindicta remaneat · Nos autem
episcopi · euangelica et
apostolica · atque episcopali auctoritate · seniorem et regni quemlibet po
tentem si commonitus iuxta euangelicum praeceptum se
suosque homines corrigere noluerit ·
et licet ipsa talia non faciet · tamen si sui
uel in suo obsequio manentes talia fecerint · si eos
non correxerit · et emendari
quę faciunt non obtinuerit · eosque ad poenitentiam
non perduxerit .'
excommunicetur ipse secundum sacros canones · donec suos homines ad
emendatio
nem et poenitentiam reducat ˙ Quia melius iudicauimus illum
excommunicari · per cuius
fortiam sui talia faciunt · quam omnes
illos qui nec deum timent nec episcopos · neque missos rei
publicae propter eius
fortiam reuerentur · et excommunicati ipsi non corriguntur ·
et alios suo morbo
inficiunt · Quia dicente apostolo · non solum qui faciunt · sed
qui consentiunt
[fol. 114r] facientibus digni sunt morte ˙ Non est liber a consensu ·
qui quod emendare potest .' emendare
neglegit ˙ Quapropter sine dubio peccati se
participem facit ˙ Si autem ipse potens uel senior
satisfecerit episcopo et missis
regiis quia suos homines ad emendationem et ad poenitentiam
non potest adducere ·
sed seipsum uult aut a talibus in comm
unem
ostendere · aut dign
a satis
facere · et in huiusmodi maleficos a suo obsequio reicere · et ut dei inimicos persequi .'
tunc aut non excommunicetur aut
ab
excommunicatione soluatur ˙ Et item in capitulis imperatorum
scriptum · est · Comites uero ministris ecclesię in eorum ministeriis ut hoc plenius et
de nostris et de se
et de suis hominibus obtinere possint adiutores in omnibus
fiant ˙ Et quicumque prima et secunda
uice de his a comite
admonitus non se correxerit .' uolumus ut per eundem comitem eius negle
gentia ad nostram notitiam perferatur · ut nostra auctoritate quod in nostro
capitulari continetur
subire cogatur ˙ Et item de pace in exercitali itinere
seruanda usque ad marcham · hoc omnibus
notum fieri uolumus · quod
quicumque auctorem dampni sibi inlati nominatim cognoscit .' ut
iustitiam de illo quęrat · et accipiat ˙ Et item Si quis in exercitu uel infra regnum
sine iussi
one dominica per uim hostilem aliquid praedare
uoluerit aut foenum tollere · aut granum
siue pe
cora
maiora uel minora
domosque infringere uel incendere .' haec ne fiant omni
modo prohibemus ˙
Quodsi ab aliq
uo
praesumptiose factum fuerit .' LX solidis si liber · est · sit
culpabi
lis · et omnia similia restituat · aut cum XII testibus se
purget ˙ Si uero seruus hoc fecerit · sen
tentię capitali subiacebit · et
dominus omnia similia restituat quia seruum suum non correxit
nec custodiuit ut
talia non perpetraret · quoniam si nos ipsos comedimus · cito deficiemus · Unusquisque
tamen custodiat exercitum suum ne aliqua depredatio infra regnum
fiat ˙ Similiter et collectas
quas theodisca lingua herizup appellat · et
infractiones inmunitatum · et incendia
et adsalituras in domos et coniurationes et
conspirationes · et seditiones · et raptus
feminarum sicut et diuinę et humanę
leges prohibent · et praedecessores nostri reges
prohibuerunt .'
firmiter ex banno nostro etiam et nos prohibemus ˙ Nos quoque episcopi
auctoritate dei · et sacrorum
canonum sicut sancti pontifices DCXXX in calcidonensi concilio conspirationem
fieri
prohibuerunt .' et sicut cetera concilia episcoporum huiusmodi pernitiosa facta
uetuerunt .'
et nos prohibemus · Quia facientes illa .' per eorum iudicium qui cum
deo iam in caelo regnant ·
et a cęlesti ecclesia · et a christianorum societate
separati sunt · nisi per dignos poeniten
tiae fructus ad hoc redeant ut
sanctae ecclesiae possint readunari ˙ Similiter ut hęc
capitula quae hic adnotata
sunt · ita per haec et illa omnia quę in suprascriptis
locis · scilicet in carisiaco et apud ualentia
nas
collecta et constituta sunt obseruari
praecipimus · et omnes communiter confirmamus ˙ Si autem
aliquis quiscumque inoboediens
[fol. 114v] extiterit .' cum summa
festinatione · episcopi · comites et missi · nobis notum facere curent · ut
quantotius ad nostram praesentiam illum uenire iubeamus · et dignam
ultionem secundum iudicium
fidelium nostrorum sustineat · Et si quod absit talis
emerserit qui dei timorem postponat · et
ecclesiasticam auctoritatem contempnat ·
et regiam potestatem refugiat .' sciat quiscumque
ille fuerit · quia et secundum
canonicam auctoritatem ab omnium christianorum coetu · et a sanctę
ecclesiae
consortio et in cęlo et in terra alienus efficietur · et regali potestate atque omnium
regni fidelium unanimitate sicut dei et ecclesiae inimicus et regni deuastator
persequetur ·
usque dum a regno exterminetur ˙ Et si aliquis comes fuerit qui hoc
in suo comitatu fecerit
aut ibi talia increscere permiserit · aut ipse illa non
emendauerit · aut nobis nota
non fecerit ut nostra auctoritas talia corrigat .'
sciat quia talem sententiam inde sus
tinebit sicut
tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit · Episcopus autem secundum toletani
concilii capitulum septimum ad quem pertinere noscuntur illi qui talia contra deum
et
ecclesiae pacem faciunt si eos quolibet munere · uel fauore aut neglegentia
admonere
noluerit · ut aut reuertentes suscipiat · aut contempnentes de ecclesia
reiciat .' ex
communicatus a collegio ceterorum episcoporum
habebitur .' quousque emendationis uel dampna
tionis eorum ab eo sententia promulc
atur
· Quoniam nisi communiter certauerimus ut in omnibus
iustitia omnibus conseruetur .' nec rex pater patrię · nec episcopi propitiatores et
reconcilia
tores populi ad salutem aeternam · nec qui participatione
nominis ·
christi christiani uocantur
hoc quod humano ore
dicimur in diuinis oculis · esse · ualeamus · Ut autem haec quae obseruan
da supra scripsimus ac praenominauimus nunc et de cetero certius et
expressius a nobis
atque
a successoribus nostris inconuulsa
seruentur .' propriis manibus his subscribere communi
consensu decreuimus · ea conditione seruata · ut quia omnes in cunctis ordinibus a
regia
ditione sibi expetunt conpetentia legis iura seruari · regiae
quoque potestati in cunc
tis ordinibus lex iuris debiti et honor ab
omnibus oboedienter et fideliter cooperante domino
conseruetur ˙ Post haec omnia
relecta et conlaudata communi consensu decreuimus ·
ut si aliquis
homo propter mala facta quae emendare · et per legem · et per poenitentiam noluerit
seniorem suum dimiserit ·
aut
ab illo propter haec eiectus fuerit ab alio non recipiatur · donec
illa quae male
fecit emendet · et per lega
lem
conpositionem
· et per ecclesiasticę satisfacti
onis
poenitentiam ˙
[fol. 115r]
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
Karolus gratia dei rex ˙ Notum · esse · uolumus omnibus dei et nostris fidelibus
quoniam haec quae
secuntur capitula nunc isto placito nostro anno ab incarnatio
ne
domini nostri iesu christi DCCCLXIIII · Anno uidelicet regni nostri ipso propitio
XXV · indictione XII · VII
kalendas
iulias in hoc loco qui dicitur pistis · Una cum
fidelium nostrorum consensu · atque consilio constituimus · et cunctis sine ulla
refragatione per regnum nostrum obseruanda mandamus ˙
I
[BK 273 Abschnitt B c. 1]
Primo considerauimus · de honore ecclesiarum
et sacerdotum ac seruorum dei · et inmunitate rerum ecclesiasticarum · ut nullus
sibi de ipsis rebus contra auctoritatem praesumat · Et comites .' episcopis et ministris ecclesiae in eorum ministeriis adiutores in omnibus fiant · sicut in capitulari praedecessorum ac progenitorum nostrorum
continetur in secundo libro capitulo XXIII
Et quicumque comitum · uel
ministrorum rei publicę hęc quę mandamus obseruare neglexerit .' si in prima et
secunda uice de his admonitus non se correxerit .' uolumus ut neglegentia comitis
ad nostram notitiam per episcopos et per missos nostros deferatur · et aliorum
neglegentia per comites ad nostram notitiam perferatur ˙ Ut nostra auctoritate
quod in capitulari praedecessorum nostrorum continetur · subire cogatur ˙
II
[BK 273 Abschnitt B c. 2]
Post haec de orfanorum et uiduarum causis · et
de regalibus iustitiis · et summopere de raptoribus
puellarum et uiduarum ac
sanctimonialium · et de his qui
presbiteros flagellare praesumunt · et qui presbiteros
de ecclesiis sine episcoporum consensu eicere uel recipere · aut censum de manso ·
uel ex his quę domnus
et genitor noster in suis
capitularibus ecclesiis in inmunitate concessit exigere non timent ·
et qui censa
de rebus ecclesiasticis ad ecclesias persoluere detrectant .' ut firmiter a missis et
comi
tibus nostris inquirantur · et acriter distringantur · et plena
iustitia inde fiat · secundum quod in capi
tularibus aui et patris nostri statutum habetur · Et ipsi
contemptores legum diuinę scilicet
et humanę ad nostram praesentiam
legaliter perducantur .' ut inde consilio fidelium dei ac nostrorum
commendemus
quid
de talibus in omnibus sit faciendum · qui nec deum timent · nec contra
sanctos
canones facere · nec legem et praeceptum regium infringere
pertimescunt · salua censura
ecclesiastica · et episcopalis poenitentię uindicta ˙
[I]II
[BK 273 Abschnitt B c. 3]
Ut lex et iustitia unicuique in suo ordine
omnibus conseruetur · et pacem quam proxime teste deo
propriis manibus
communi consensu confirmauimus quando hic placitum nostrum habuimus .'
sic omnes et infra patriam et quando ad placitum unusquisque uenerit · et quando
redie
rit · et quando necessitas nobis euenerit ut hostem nostrum
denuntiemus .' usque consti
tuta loca secundum consuetudinem et capitula
praedecessorum nostrorum obseruare procuret ˙
Et qui contra hanc confirmationem per contemptum uenerit · aut
quantotius quod contra hanc
confirmationem excussum fuerit · emendare neglexerit .'
ab episcopis · et missis · ac comitibus nostris
[fol. 115v] hoc nobis nuntiari
mandamus ˙ Quatinus tantum dei et nostrum ac totius christianitatis
contemptum
sicut secundum leges diuinas et humanas inuenerimus emendare curemus
ne ipso
nostro iudicio a deo quod absit condempnati simus ˙ Et uideant episcopi · et missi
ac comites nostri ne si contra nostram communem confirmationem aliquis
per con
temptum fecerit et emendare noluerit .' ne per alium quam per
illos qui ad
hoc
constitu
ti sunt hunc contemptum sciamus .'
quoniam si per alium quam per illos hoc sicut non conuenit
audierimus .' sicut nec
ipsi inmunes a peccato
erunt
† sic nec ab ultione inmunes existent ˙
IIII
[BK 273 Abschnitt B c. 4]
Uolumus et expresse mandamus comitibus nostris · ut sicut in XXIIII capitulo secundi libri capitulorum
decessorum nostrorum
continetur .' ut uassalli nostri nobis et nostrae coniugi famulantes .' con
dignum apud omnes honorem habeant sicut a genitore nostro et a
nobis sepe admonitum · est ·
Et sicut ipsi uolunt se a nobis honoratos tenere .'
ita et nobis famulantibus sicut con
suetudo fuit
tempore antecessorum nostrorum debitum honorem exhibeant ·
V
[BK 273 Abschnitt B c. 5]
Uolumus et expresse comitibus nostris mandamus .' ut uillę nostrę indominicatę · sed et uillę
de monasteriis quae coniugi nostrae et filiis ac filiabus nostris concessa atque
donata habemus
quęque sub inmunitate consistunt .' cum saluamento et debita
reuerentia in comitatibus
eorum consistant · Sed et quę homines nostri ac illorum
illarumque qui sine ulla differen
tia et nostris cum saluamento et debito
honore habere possint · et non ignorent · neque
obliuiscantur comites ac missi
nostri nos scire quod dominorum dominus de se
dicit ˙ Honorifi
cantes me honorificabo .' et qui contempnunt me ·
inhonorati erunt ˙
VI
[BK 273 Abschnitt B c. 6]
Et quoniam humana fragilitas procliuior · est · ad contra iustitiam faciendum · quam ad iustitiam
exsequendum · et diabolus
semper certat ut fragilitati humanę oculos mentis claudat ·
ne castigationem dei
uideat · et semetipsum emendet .' sicut ad nos peruentum · est · quidam
leues
homines de istis comitatibus qui deuastati sunt a nortmannis in quibus res et
manci
pia et domos
habuerunt · quia nunc ibi mancipia et domos non habent · quasi licenter
malum
faciunt · quia sicut
dicunt non habent unde ad iustitiam faciendam adducantur ·
Et quia non habent domos ad quas secundum legem manniri et
banniri possint · dicunt
quod de mannitione · uel bannitione legibus
conprobari et legaliter iudicari non possunt ˙
Contra quorum
malas insidias consensu et consilio fidelium nostrorum statuimus .' ut comes
missum
suum ad illam terram in qua domos habuit mittat · et eum bannire et mannire
iubeat ˙ Et quoniam lex consensu populi et constitutione regis fit · franci iurare
debent
quia secundum regium mandatum nostrum ad iustitiam reddendam uel faciendam
legibus bannitus
uel mannitus fuit · et sic ipsę res illi iudicio scabiniorum in
bannum mittantur · Et si
[fol. 116r] necesse fuerit · ipse in forbannum mittatur ·
qui ad iustitiam reddendam uenire noluerit
et mandet comes qui ex hoc exsecutus
fuit · alteri comiti in cuius comitatu res et
mancipia habet · quid inde factum
habet · et ex nostro uerbo illi mandet · et per illa
quę in suo comitatu habet
illum distringat · quatenus ad iustitiam reddendam uel
faciendam ad suum comitatum
redeat ˙
VII
[BK 273 Abschnitt B c. 7]
Audiuimus etiam quia huiusmodi leues homines ·
in aliis comitatibus depredationes
et iniustitias faciant · et ad illum comitatum in quo commanent et
in quo illas mali
tias non faciunt factis malitiis in aliis comitatibus
reueniunt ˙ Unde mandamus
comitibus
nostris
et expresse praecipimus · ut illi comites in quorum
comitatibus
tales homines iniustitias faciunt · illis comitibus hoc
mandent in quorum comitatibus refugium
habent · et una mente unoque consensu · et uno certamine ad tales homines com
prehendentes se erigant et decertant · ut ecclesiae dei et
ministri eius · et serui dei ac po
pulus pacem et quietem habere possit ·
[V]III
[BK 273 Abschnitt B c. 8]
Ut denarii ex omnibus monetis meri ac bene
pensantes sicut in capitulare praedecessorum ac
progenitorum nostrorum regum libro · IIII · XXII capitulo continetur · in omni regno
nostro non reiciantur usque ad missam sancti martini · et in omnibus ciuitatibus et uicis ac uillis tam nostris
indominicatis quam et in his quae de inmunitate sunt · uel de comitatibus atque hominum nostrorum siue cuiuscumque sint per omne regnum
nostrum a iudicibus nostris · et ab eis quorum uillę sunt una cum ministris rei
publicę secundum quantitatem locorum · et uillarum · tanti ac tales · de ipsis
incolis et inibi commanentibus constituantur · qui inde prouidentiam
habeant · ne boni denarii reiciantur · et non nisi meri · et bene pensantes
accipiantur ˙
[VI]III
[BK 273 Abschnitt B c. 9]
Ut illi qui
in hac causa
prouidentiam
habebunt in sacramento iurent · quod sicut eis ex hac causa
iniunctum fuerit ·
quantum scierint et potuerint debeant fideliter obseruare · Et
illum hominem quem
scierint merum et bene pensantem denarium reicere non debeant celare ·
sed
ministris rei publicę eum debeant notum facere ˙ De quo sacramento ·
quicumque
con
probatus fuerit periuratus · et secundum legem
mundanam · ut periurus puniatur · Sicut in capitulari
decessorum ac progenitorum
nostrorum continetur in fine capituli X · et tertio libro · et secundum
legem
ecclesiasticam publicę poenitentię subigatur ˙
X
[BK 273 Abschnitt B c. 10]
Ut ab ipsa missa sancti martini per omne regnum nostrum · non nisi istius nostrę
monetę meri et bene
pensantes denarii accipiantur · Et quicumque ab
illa die alium denarium negotiandi causa
protulerit · a comite et ministris eius
auferatur ab eo · sicut in
libro secundo
capitulo XVIII continetur ˙
XI
[BK 273 Abschnitt B c. 11]
Ut in denariis nouę nostrę monetę ex una parte
nomen nostrum habeatur in gyro · et in medio nostri nominis monogramma · ex altera
parte nomen ciuitatis et in medio crux habeatur [fol. 116v]
XII
[BK 273 Abschnitt B c. 12]
Sequentes consuetudinem
praedecessorum nostrorum · sicut in illorum capitulis inuenitur
constituimus
ut in nullo loco alio in omni regno nostro moneta fiat nisi in
palatio nostro et in quento
uico ac rotomago · quae moneta ad quentouicum ex
antiqua consuetudine pertinet
et in remis · et in senonis · et in parisio · et in aurelianis · et in cauillonum · et in metullo ˙
Et in narbona ;
XIII
[BK 273 Abschnitt B c. 13]
Ut hi in quorum potestate deinceps monetae
permanserint · omni gratia et cupiditate
seu lucro postposito fideles monitarios
eligant sicut dei et nostram gratiam uolunt
habere · et ipsi monetarii iurent ·
quod ipsum ministerium quantum scierint et potuerint
fideliter faciant · et mixtum
denarium · et minus quam debeat pensantem non mone
tent · nec
monetarii consenti
ant
· et sine ulla fraude · et absque malo ingenio contra eos quorum
argentum ad purgandum acceperint · ipsum argentum exmerent · et sine fraude tam in pensa
quam in purgatione denarios concambient contra quod sacramentum · si quilibet
fecisse
et reputatus fuerit .' iudicio dei se
examinet
· Et si contra
hoc fecisse conprobatus fuerit
quia non maiorem fraudem facit si mixtum denarium
et minus quam debeat pensantem moneta
uerit .' quam si in purgatione et
concambio argenti per malum ingenium fraudem de argento
rei publicę · et de
argento rerum ecclesiasticarum · et de facult
ate
pauperum fecerit
sicut
constitutum · est · de falsis monetariis in
libro IIII capitulorum XXVIII capitulo .' manum perdat ·
et ut sacrilegus ac
pauperum spoliator publicę poenitentię · iudicio episcopali
subiciatur · In illis
autem regionibus in quibus secundum legem romanam iudicia terminantur .'
iuxta
ipsam legem culpabilis iudicetur ˙
XIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 14]
Ut in proximis
kalendis
iulii per hanc XII indictionem habeat in siluanectis
ciuitate unusquisque
comes in cuius comitatu monetam · esse · iussimus ·
uicecomitem suum cum duobus aliis hominibus
qui in eius comitatu res et mancipia
uel beneficia habent · et suum monetarium cum ipsis habeat ·
quatenus ibi
accipiant per manus suas de camera nostra ad opus uniuscuiusque monetarii · de mero
argento cum pensa ·
libras V · Ut habeat unde initium monetandi possit incipere ˙ Et pensam
argenti
quam ex camera nostra accepit · per manus eorum per qu
as
illud accepit .'
sabbato ante
initium quadragesimę in monetatis denariis in
praefato loco · et cum ipsa pensa cum qua
argentum acceper
it
· unusquisque monetarius in nostra camera reddat ·
XV
[BK 273 Abschnitt B c. 15]
Ut nullus more solito · pro ullo lucro uel
auaritia · hoc leuiter accipiat · sed omnes ab ipsis
kalendis
iulii
argentum suum in constitutis monetis concambiari faciant · Scientes quia
post missam sancti martini
nulli alii denarii in regno nostro nisi istius nouę nostrę monetę accipientur · Et
ab ipsis
kalendis
iulii ipsi noui denarii ab omnibus accipiantur · Et
quicumque liber homo ab ipsa die denarium
nouę nostrę monetę in
regno nostro reiecerit .' sicut in praefato
libro et capitulo regio continetur
[fol. 117r] bannum nostrum id · est · solidos · LX conponat · Si uero serui ecclesiastici · aut comitum aut uassallorum
nostrorum hoc facere praesumpserint · quia in
praefato capitulari continetur ut LX ictibus uapulent ·
et hac
occasione indiscreti homines modum in disciplina faciebant .' constituimus
fidelium
nostrorum consensu atque consilio · ut quorumcumque coloni et serui per
hoc coniuncti
non cum grosso fuste · sed nudi cum uirgis uapulent · Et in
ciuitatibus atque uicis seu uillis
episcopi per suos ministros · uel
presbiteros prouintia
e una cum rei publicę ministris
accipiant · ne et
in hac causa mod
us disciplinę transgrediatur sed taliter fiat qualiter et homines castigentur
et quasi pro intentione · uel occasione castigationis disciplinam facientes
peccatum non incurrant
et disciplinam sustinentes in corpore suo debiliores non
faciant · Quodsi quis hoc mandatum
nostrum transgressus fuerit .' nobis ab
episcopis nuntietur · quatinus taliter castigetur .' ne deinceps
mandatum nostrum
quemquam delectet contempnere ˙ Et si dominus uel magister qui liber · est · uel
aduocatus talium hominum eos uel comiti uel misso nostro ad disciplinam sustinendam
contradixerit ·
uel misso nostro iussus praesentare noluerit .'
praedictum bannum LX
solidorum
conponat
† sicut
in
praedicto
capulari [!] habetur
[X]VI
[BK 273 Abschnitt B c. 16]
Ut si aliquis homo proximis
kalendis
iulii de hac noua moneta mixtum uel minus quam debeat pen
santem
denarium inuenerit .' constringat eum qui ipsum denarium ad negotiandum protulit ·
et ipse dicat a quo eum accepit · et sic de manu ad manum ueniat · usque dum ad
falsitatis
auctorem perueniatur ˙ Et inuentus mixti uel minus quam debeat
pensantis denarii monetator .'
in illa terra in qua iudicia secundum legem romanam
terminantur .' secundum ipsam legem iudicetur ˙
Et in illa terra in qua iudicia
secundum legem romanam non iudicantur .' monetarius sicut supra diximus
falsi
denarii · manum dexteram perdat · sicut in quarto libro capitulorum continetur ·
capitulo XXXIII ·
Et qui consenserit · si liber · est · LX solidos
conponat ˙ Si seruus · uel colonus .' nudus cum uirgis uapulet ˙
[X]VII
[BK 273 Abschnitt B c. 17]
Ut diligenter comites et ministri rei publice
per suos comitatus ac ministeria prouideant .' ne in alico loco occulta uel
fraudulenta moneta fieri possit ˙ Et si inuentus ac conprobatus quilibet fuerit · fraudulentam monetam percutiens sicut constitutum · est ·
de falso monetario · ex
praefato capitulari praedecessorum nostrorum · manus eius
amputetur ˙ Et qui hoc consenserit · si liber · est · LX solidos
conponat · Si seruus uel colonus nudus cum uirgis uapulet semper ˙
[X]VIII
[BK 273 Abschnitt B c. 18]
Et si falsus monetarius aut de illis locis in
quibus monetam fieri iussimus · aut occulte mone
tam percutiens · aut
denarium falsum de noua moneta ad negotiandum proferens · ut constrin
gi
et puniri non possit sicut · est · constitutum · in fiscum nostrum uel in
quamcumque inmunitatem aut alicuius
potentis potestatem uel
proprietatem confugerit .' si in nostrum confugerit fiscum · requiratur a minis
tro nostro ˙ Et si ille eum defenderit aut occultauerit .' nuntietur nobis
quatenus in eo secundum
capitulare regium uindicetur · ne ullus alius
umquam falsitatem · nostrae auctoritat
i uel potestat
i
[fol. 117v]
concelare [!] aut defendere audeat · Si autem inmunitatem uel potestatem aut
proprietatem alicuius
potentis confugerit .' secundum quod in tertio libro
capitularis XXVI capitulo continetur · de his qui furtum
aut homicidium uel
quodlibet crimen foris committens infra inmunitatem fugerit
inde
fiat ˙ Mandet comes uel rei publicę
minister
episcopo uel abbati · uel illi quicumque locum episcopi ·
aut
abbatis · uel abbatissę tenuerit uel potentis hominis in cuius potestatem uel
proprietatem confugerit ·
ut reddat ei reum · Si ille contradixerit et eum reddere
noluerit .' in prima contradictione
solidis XV culpabilis iudicetur ˙ Si ad
secundam inquisitionem eum reddere noluerit .' XXX solidis
culpabilis iudicetur ˙ Si nec ad tertiam inquisitionem consentire uoluerit .' quicquid
reus dampni
fecit · totum ille qui eum infra
munitionem retinet nec reddere uult · soluere cogatur ˙ Et ipse
comes ueniens
licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem quęrendi ubicumque
inuenire eum poterit ˙ Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit quod
reus infra
inmunitatem quidem fuisset sed fuga lapsus sit .' iuret quod ipse eum ad
iustitiam cuiuslibet
disfaciendam fugere non fecisset · et sit ei in hoc
satisfactum · Si uero intranti in ipsam inmu
nitatem · uel in cuiuslibet
hominis potestatem uel proprietatem · comiti collecta manu quilibet
resistere
temptauerit .' comes hoc ad regem uel principem deferat · et ibi iudicetur ˙ Et
si
cut
ille qui in immunitate dampnum fecit · DC
solidos
conponi debeat .' ita qui comiti collecta
manu resistere
praesumpserit · DC solidis culpabilis iudicetur ˙
XVIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 19]
Ut melius et commodius haec
prouidentia de bonis denariis non reiciendis · et de monetę
falsę denariis
custodiri possit .' uolumus ut unusquisque comes de comitatu suo
omnia mercata
inbreuiari faciat · et sciat nobis dicere · quę mercata
tempore
aui nostri
fuerunt ·
et quę
tempore domni et genitoris nostri · esse ·
coeperunt · uel quę illius auctoritate constituta
fuerunt
uel quę sine auctoritate illius facta
fuerunt · uel quę
tempore nostro conuenire
coeperunt · uel quę in antiquis
locis permanent · et si
††mutata sunt cuius auctoritate mutata
fuerunt ˙ Et ipsum breuem unusquisque
comes ad proximum placitum nostrum nobis
adportet · ut decernere possimus quatinus neces
saria et utilia et quę
per auctoritatem sunt maneant ; Quę uero superflua · interdicantur ·
uel locis
suis restituantur ˙ Et mercata · die dominico in nullo loco habeantur · sicut
in
primo
libro capitulorum · capitulo CXXXVI abetur ·
XX
[BK 273 Abschnitt B c. 20]
Ut comes et rei publicę ministri ac ceteri
fideles nostri prouideant .' quatinus iustus modius ·
aequusque sextarius secundum
sacram scripturam et capitula praedecessorum nostrorum in ciuitatibus
et in uicis et in uillis ad uendendum et emendum fiat · Et mensuram secundum
antiquam consuetu
dinem de palatio nostro accipiant · et non pro hac
occasione a mansuariis uel ab
his
qui
censum debent maior modius nisi sicut consuetudo fuit exigatur · Et
ipsi homines
[fol. 118r] qui per uillas de denariis prouidentiam iurati
habebunt .' ipsi etiam de mensura ne adulteretur
prouideant · sicut in libro
tertio capitulorum capitulo XC continetur · Et si quis repertus fuerit
mensuram adulterasse · et cum maiori modio uel sextario annonam uel uinum
accepisse · et cum
minori mensura uenundari .' si liber · est · homo · aut secundum
suam legem se inde sacramento
idoneum reddat · Aut si fecisse uel fieri iussisse
aut consensisse conprobatus fuerit .' hoc
unde mensuram adulterauit
id · est · uinum et annonam .' a ministris rei publice tollatur
ab eo · insuper et
bannum nostrum id · est · solidos LX conponat ˙ Si autem colonus uel
seruus inde
reputatus fuerit .' aut iudicio dei se examinet · aut si inde conuictus
fuerit .' hoc ut supra
diximus unde mensuram adulterauit perdat · insuper et uirgis
nudo corio uapulet ˙ Et siue
liber siue colonus uel seruus de hoc conuictus fuerit .' post legalem emendationem · episcopale
iudicium suscipiat · quia contra tale
interdictum domini fecit dicentis ˙ Qui pecuniam suam non dedit
ad usuram · Unde
regnum dei sibi clausit et infernum sibi aperuit · Quod peccatum .' inter illa
criminalia peccata conputatur · de quibus
dicit
apostolus
quod
qui ea fecerit · cum huiusmodi nec
cibum sumere christiano licet ·
Et unde sacri niceni canones clericos gradum perdere
iubent · et de tali causa unde sęculares homines uitam perdunt .' inde clerici ecclesias
tici gradum · amittunt · Ministri autem rei publicę se caute custodiant ·
ne pro hac occasio
ne ducti cupiditate per aliquod malum ingenium a
liberis hominibus uel colonis · seu
seruis · sua iniuste tollant ˙ Quia si inde ad
nos clamor uenerit et inde conuicti fuerint
sic iniustitiam istam exsoluent ·
sicut illi qui in suo ministerio tortum faciunt · In illis
autem regionibus in
quibus secundum legem romanam iudicantur iudicia · iuxta ipsam legem
committentes talia iudicentur .' quia
super illam legem · uel contra ipsam legem · nec antecessores nostri
quod
cumque
capitulum
statuerunt · nec nos aliquid constituimus ˙ Similiter per
ciuitates et
uicos atque per mercata ministri rei publicę prouideant · ne illi qui
panem coctum
aut carnem per deneratas et uinum per sextari
a uendunt ·
adulterare et minuare possint .'
sed quantos mensurabiles panes de aequo in
unaquęque ciuitate de iusto modio ·
episcopi uel abbatis seu comitis ministeriales
a pistoribus suis recipiunt .' tantos mensura
biles panes de aequo modio a
pistoribus qui panem uendunt fieri faciant · Quos
si inuenti fuerint adulterare
uel minorare ut supra diximus secundum suum modum ·
culpabiles iudicentur ˙
Homines etiam qui prouidentiam habere
debebunt ne mancę
mensurę fiant · si de periurio quod
iurauerunt quia hoc consentire non debuissent reuicti fu
erint .' secundum
legem puniantur · sicut in fine capituli decimi ex libro tertio capitulorum
habetur .' et postea ab episcopo publicam poenitentiam de periurio accipiant ˙
[fol. 118v]
XXI
[BK 273 Abschnitt B c. 21]
Ut quia per tres iam annos bannum pro
reiectione
bonorum denariorum perdonauimus .' uolumus
ut modo
secundum discretionem quam missis nostris commendauimus · reuuadiatum
persoluatur ˙
Et ubi reuuadiatum non · est .' reuuadietur et soluatur ˙ Quatinus et
ex hoc et ex disciplina constituta
ita constricti · deinceps cessent denarios
bonos reicere ˙ Et quoniam audiuimus occasione accepta
pro reuuadiato banno
quosdam plus a pauperibus accepisse quod bannus leuet .' hoc a missis nostris
diligenter requiri uolumus · Et quicumque plus ab eis
acceperunt quam iu
ssimus
.' cogantur illis restituere ·
et illos absque
ulla excusatione ad praesentiam nostram missi nostri adducant · quatinus
per nostram
armiscaram ita castigentur · ne ulterius tali conlud
io
eos
delectet opprimere pauperes ˙
XXII
[BK 273 Abschnitt B c. 22]
Ut a colonis qui iam pro reiectione bonorum
denariorum flagellati uel flagellandi sunt .' nulla alia
exactio requiratur ˙ Et si
ab aliquo eorum aliquid inde acceptum fuit .' a missis nostris cogatur resti
tui ˙ Et qui beneficia uel alodos in duobus uel tribus aut quattuor
comitatibus habent · et non habent
in unoquoque comitatu unde plenum bannum
possint soluere .' missis nostris hoc notum f
aciant
·
et hoc ab eisdem missis nostris diligenter inbreuientur · et nobis
renuntietur · et nostra discretione
discernamus qualiter et castigatio ex
conpositione fiat · et homines ultra mensuram et inde
bite non grauentur ˙ Quia sicut sancta scriptura dicit .' non inde r
equirimus
datum sed fructum ˙
Id · est · non inde requirimus inhonestum
lucrum .' sed regni ex castigatione profectum · Et non solum in
pauperibus sed
etiam in ditioribus considerare uolumus discretionem quam decessores
nostri reges
in quarto libro capitulorum
posuerunt capitulo LVII · Decernentes ut debito in
quiunt quod ad opus
nostrum fuerit reuuadiatum · talis consideratio fiat · ut is qui igno
ranter peccauit · non totum secundum legem conponere cogatur · sed
iuxta quod possibile uisum fuit ˙
Is uero qui tantum mala uoluntate peccauit .'
totam legalem conpositionem cogatur exsoluere ˙
XXIII
[BK 273 Abschnitt B c. 23]
Ut nullus deinceps in regno nostro mixturam
auri uel argenti ad uendendum facere · uel consen
tire
praesumat · et nullus a missa sancti remigii id · est · a proximis
kalendis
octobris .' aurum uel argentum
ad uendendum uel emendum · nisi
purificatum proferat · Et si quis post praefatas
kalendas
octobris inuentus
fuerit · aurum uel argentum · uel
quodcumque fabricinium ex auro uel argento mixtum ad uenden
dum uel emendum portare .' a ministris rei publicę ipsum quod portauerit
ab eo tollatur · et
ipse per fideiussores si res et mancipia in illo comitatu non
habet · ad praesentiam nostram cum
ipso auro uel argento adducatur · ut nos inde commendemus qualiter culpabilis iudicetur ˙
Si uero
res et mancipia uel mobile per quę distringi legaliter possit in ipso comitatu
habuerit · secundum legem ad nostram praesentiam uenire iubeatur · Et si
quisquam inuentus
fuerit suum aurum uel argentum · uel quodcumque
fabricinium ex auro uel argento portare ad
fabrum ut purgetur .' prouideant rei
publicę ministri · ne occasione ab eo quod suum
[fol. 119r] fuerit tollant ˙ Quodsi
fecerint · et ad nos inde reclamatio uenerit .' sicut ille qui
tortum in suo
comitatu uel ministerio fecerit · in nostra uel fidelium nostrorum
praesentia culpabilis
iudicabitur · Faber uero qui post
praefatas
kalendas
conprobatus fuerit aurum uel argentum ad uen
dendum uel
emendum adulterasse uel misculasse .' in illis regionibus in quibus iudicia
secundum legem romanam terminantur .' iuxta illam legem puniatur · In aliis autem
regionibus
regni nostri .' secundum regium capitulare sicut falsam monetam
percutiens manum perdat ˙
Et liber homo qui hoc consenserit sicut in praefat
o continetur capitulo · bannum
nostrum id · est · solidos LX
conponat · Colonus uel seruus · nudus cum uirgis flagelletur ; si uero
iudaeus fuerit .' ipsum quod mixtum proferet perdat ˙ et bannum nostrum
sicut
tempore
praedeces
sorum nostrorum consuetudo fuit
conponat ˙
[XXI]III
[BK 273 Abschnitt B c. 24]
Ut in omni regno nostro non amplius uendatur
libra auri purissime cocti .' nisi XII
Libris argenti ˙ de nouis et meris denariis · Illud uero aurum quod coctum quidem
fuerit
sed non tantum
ut ex eo deauratura fieri possit .'
libra I de auro · uendatur · X · libras
argenti
de nouis et meris denariis · Et omnimodis prouideant tam comites quam ceteri
omnes rei publicę ministri · ne aliqua adiectione uel fraude per occasionem aliquid
amplius ue
ndatur
· sicut de suis honoribus uolunt gaudere · Et
quicumque hanc commendatio
nem nostram
aliquo ingenio infirmare uel fraudare seu aliter inmutare inuentus fuerit .'
si
liber homo fuerit bannum nostrum · id · est · LX solidos conponat ·
Colonus uel seruus .' nudus
cum uirgis flagelletur
[XX]V
[BK 273 Abschnitt B c. 25]
Ut quoniam in praefatis
capitulis continetur in libro tertio capitulo LXXV · ut nullus sine permissu
regio · bruniam uel arma extraneo dare aut uendere praesumat · et in eodem
libro capitulo · V
designata sunt loca regni usque ad quae negotia
tores brunias et arma ad uenundan
dum portare et uendere debeant ·
Quodsi inuenti fuerint ultra portantes aut uenun
dantes ut omnis
substantia eorum auferatur ab eis · dimidia quidem pars partibus
palatii .' alia
uero medietas inter missos regios et inuentorem diuidatur .' quia
peccatis nostris
exigentibus in nostra uicinia nortmanni deueniunt · et eis a nostris brunię
et arma atque caballi · aut pro redemptione dantur · aut
pro
pretii cupiditate uenundantur ·
Cum pro redemptione unius hominis
ista donantur · uel pro pauco pretio uenundantur .' per
hoc auxilium
illis contra nos pręstitum et regni nostri maximum fit detrimentum ·
et multę dei
ecclesiae destruuntur · et quamplurimi christiani depredantur · et
facultates
ecclesiasticę et regni exauriuntur ˙ Propterea una cum consensu atque
consilio nostrorum
fidelium constituimus · ut quicumque
post proximas iulii kalendas huius
[fol. 119v] duodecimę indictionis ·
nortmannis
quocumque ingenio · uel pro redemptione · uel pro aliquo
pretio ·
bruniam · uel quicumque arma aut
caballum donauerit .' sicut proditor patrię · et expositor
christianitatis ad
perditionem gentilitati · sine ulla retractatione uel redemptione de uita
conponat ˙ Quę omnia · omnibus citissime a missis nostris et comitibus
nota faciant · ne de
ignorantia
se excusare ualeant ˙
XXVI
[BK 273 Abschnitt B c. 26]
Ut pagenses franci qui caballos
habent uel habere possunt cum suis comitibus in hostem pergant ·
et nullus per
uiolentiam uel aliquod malum ingenium · aut per quamcumque indebitam
oppressionem
talibus francis suas res aut caballos tollat ut hostem
facere · et debitos parueredos secundum
antiquam consuetudinem nobis exsoluere non
possint · neque comes neque aliquis minister rei
publicę ˙ Quodsi fecisse aliquis
eorum conprobatus fuerit .' sic
hoc
cogantur
conponere sicut de illis est
constitutum in capitularibus regiis
qui tortum in suo comitatu uel ministerio faciunt ˙
XXVII
[BK 273 Abschnitt B c. 27]
Ut iuxta regium capitulare quod domnus et genitor noster
anno XVI regni sui capitulo VII constituit .'
comites uel missi nostri
diligenter inquirant · quanti homines liberi in singulis comitatibus
maneant · qui
per se possunt expeditionem facere · uel quanti de his quibus unus alium adiuuet ·
quanti
etiam de his qui a duobus tertius adiuuetur uel praeparetur · necnon de his qui a tribus quartus adiuuetur
et praeparetur ·
siue de his qui a quattuor quintus adiuuetur et praeparetur · ut
expeditionem exerci
talem facere possint .' et eorum summam ad nostram
notitiam deferant · Ut illi qui in hostem pergere potu
erint · iuxta
an
tiquam
et aliarum gentium consuetudinem · a
d
ciuitates nouas et pontes ac transitus
paludium operentur · et in ciuitate atque
in marcha uuactas faciant ad defensionem patriae
omnes sine ulla excusatione
ueniant ˙ Et qui de talibus hostem dimiserint .' heribannum iuxta
discretionem quam
in progenitorum nostrorum tertio libro capitulorum capitulo XIIII continetur persoluant ·
Et qui ad defensionem patrię non occurrerint .' secundum antiquam consuetudinem
et capitulorum
constitutionem iudicentur ˙
XXVIII
[BK 273 Abschnitt B c. 28]
Ut illi franci qui censum de suo
capite uel de suis rebus ad partem regiam debent .' sine nostra licentia
ad casam
dei uel ad alterius cuiuscumque seruitium se non tradant · ut res publica
quod de illis
habere debet non perdat ˙ Quodsi aut seipsos aut res suas ad casam
dei aut ad alterius cuius
cumque seruitium sine licentia
nostra tradere uoluerint .' sicut in capitulari aui nostri
continetur
de his qui pro furt
o se in seruitium tradere cupiunt · comites uel uicarii hoc eis
non
consentiant · sed ex banno nostro prohibeant · Quod et si contra bannum nostrum fecerint .'
ipsi qui eos receperint bannum nostrum · id · est · solidos LX
conponat · Et si ipsos in seruitio suo
habere uoluerint · uel
illorum res de quibus census ad partem regiam exibat ten
ere
uoluerint ·
censum quod ipsi franci debebant · uel quod de illorum rebus exire solebat ad
nostram regiam
[fol. 120r] partem conponant sicut in
praefato capitulorum libro tertio · capitulis XV et LXXXVI · et in
libro
quarto capitulo XXXVI habetur ˙ Et quia sicut in e
cclesiasticis
regulis inuenitur · prior obserua
tio durior · posterior autem exigente
c
ausa
inclinatior fuit .' post haec praefata capitula
decessorum et progenitorum nostrorum huiusmodi sicut praediximus
francis hominibus res suas
ad casam dei uel aliis tradere ac uendere ·
eosque ad diuinum seruitium conuerti si uellent
non
prohibuerunt .' sicut in capitulis libri primi · capitulis CXXXII · et CXXXIIII · Et in
libro secundo
capitulo XXXI · Et in libro quarto capitulo XVIIII continetur ˙ Si
quis de talibus francis de suis rebus
tradere uel uendere uoluerit .' non
prohibemus · tantum ut ius regium quod sibi debetur sine
ratione non perdat · quia
iniustas consuetudines nouiter institutas imponere cuique
non uolumus · quas in
quarto libro eorundem capitulorum prohibitas capitulo XLVII legimus ˙
De illis
autem qui
secundum legem romanam uiuunt .' nihil aliud ·
nisi quod in eisdem
continetur legibus definimus ˙
[XX]VIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 29]
Ut illi coloni tam fiscales quam et
ecclesiastici qui sicut in polipticis continetur · et ipsi non denegant carropera
et manopera ex antiqua consuetudine debent · et margilam et alia quęque carricare
quae illis non placent rennuunt .' quoniam adhuc in illis antiquis temporibus forte
margilam non trahebat · quę in multis locis tempore aui ac
domni patris nostri trahi coepit · Et de manopera · in
scuria battere nolunt et tamen non denegant quia manoperam debent .' quicquid eis
carricare praecipitur de opera carropere quando illam facere debent ·
sine ulla differentia carricent · Et quicquid eis de opera manopere quando illam
facere debent praecipitur .' similiter sine ulla differentia faciant ˙
[XX]X
[BK 273 Abschnitt B c. 30]
Ut quoniam in quibusdam locis coloni tam
fiscales quam et de casis dei suas hereditates id · est · mansa
quę tenent non
solum suis paris · sed et clericis canonicis ac uillanis presbiteris et
aliis quibus
cumque hominibus uendunt · et tantummodo
sellam retinent · et hac occasione destructę
sunt uillę · et non solum census
debitus inde
non possit exigi .' sed etiam quae terrę de singulis
mansis
fuerunt iam non
possint agnosci ˙ Constituimus ut praecipiatur a nostris ministeria
libus et a ministris ecclesiasticis .' ut hoc nullo modo de cetero fiat ·
ne uillę destruc
tae atque confusae fiant ˙ Et quicquid de singulis
mansis sine licentia dominorum
uel magistrorum per quoscumque uenditum est
recipiatur · et singulis mansis
de quibus terrae uenditę sunt · et de quibus
census decidit propter eorum inpos
sibilitatem uel quantitatem terrae uel
uinearum ad singulos mansos pertinen
tium · postquam restaurati fuerint .'
ab unoquoque manso · census ad partem
dominicam exigatur ˙
[fol. 120v]
XXXI
[BK 273 Abschnitt B c. 31]
De aduenticiis istius terrae quae a
nortmannis uastata · est · constituimus · ut sicut
in capitulari aui
nostri karoli imperatoris habetur .' unusquisque comes de suo
comitatu
et nomina eorum qui sunt
describi faciat · et ipsos
aduenas qui a tempore aui nostri
atque a tempore domni et patris nostri in illorum
comitatibus commanent · secundum con
suetudinem quae illorum temporibus
fuit eos ibi manere permittant ˙ Illos uero
qui propter persecutionem
nortmannorum nuper de istis partibus in illas partes
confugerunt .'
episcoporum missi cum missis rei publicę · taliter de istis partibus in
istas
partes uenire faciant .' ut non opprimantur · nec
aquis [!] census uel
quaecumque exac
tio ab illis exigatur · et habeant
licentiam quae in illis partibus suo seruitio prome
ruerunt · uel
quocumque iusto ingenio adepti sunt commendandi ˙ Et illi qui nullum
lucrum de opere in uineis sperant .'
kalendis
septembris unusquisque ad locum suum iam per
uentus sit ˙ Et qui
lucrum de uineis in illis partibus promeruit .' octo dies post missam sancti
remigii in istas partes iam sit peruentus · et sibi in
istis partibus in futurum prouideant
et suo seniori seruiant · Et si necesse illi
fuerit ad missam sancti martini ad suum conductum
in illas partes redeat · et usque ad
kalendas
aprilis ibidem unusquisque immorandi licentiam
habeat · indeque ad
terram suę natiuitatis et ad seniorem suum unusquisque redeat ·
et usque ad
medium
maium propter seminationem ibidem maneat · indeque si illi necessitas
fue
rit ad suum conductum redeat · et inde ad messiones in terram suam
unusquisque redeat ·
et de cetero ibidem permaneat ˙ Si autem de istis partibus in i
llis
partibus femina maritum aut
maritus feminam accepit · illud coniugium
quia non est legale neque legitimum sicut leo
in suis decretis · et sanctus gregorius in suis
epistolis monstrat .' dissoluatur · et cuius fuerit uir
uel
femina · mancipium suum quaecumque potestas recipiat · et suae potestatis homini
coniugere faciat · Et si infantes inde nati sunt .' secundum legem et antiquam
consuetu
dinem nostram infantes matrem sequantur ˙ In illis autem
regionibus qui legem romanam
sequuntur .' secundum eandem legem exinde decreuimus ˙
XXXII
[BK 273 Abschnitt B c. 32]
Ut conliminitanei et uicini comites in una die
si fieri potest mallum non teneant · maxime post octauas paschę · propter
francos homines et aduocatos qui ad utraque malla non possunt
occurrere · sed mittant sibi inuicem missos · Et si unus die lunis mallum habuerit .'
alter die iouis · aut die lunis sequentis ebdomadę mallum habeat · Et ne graue ei
sit qui suum mallum interiecit .' qui uno anno primus tenuerit mallum · sequenti
anno consentiat alteri primum tenere ˙ Et si sacramenta legalia in primo die lunis
post pascha iuranda deuenerint · aut in aliis feriis quando mallum tenere debu[fol. 121r]erit .' mittat quisque comes suum missum qui ipsum sacramentum
auscultet · ne ipsi homines iectiui inueniantur ˙ Et ipse sic mallum suum teneat ·
ut bargildi eius et aduocati qui in aliis comitatibus rationes habent · et ad suum
mallum occurrere non possunt
XXXIII
[BK 273 Abschnitt B c. 33]
Et qui
a sacramenta post
quadraginta noctes legaliter iuranda accipiuntur · et in praefatis
prae
de
cessorum
ac progenitorum nostrorum capitulis
inuenitur · ut postquam comes et pagensi
de qualibet expeditione hostili reuersi
fuerint .' ex eo die super XL dies sit bannus
resisus · quod in lingua theodisca sca
stlei
id · est · armorum depositio uocatur ˙ Multi inde
contendunt · et se
interiecti sunt · Alii enim suum sacramentum quadragesimo die in quo
illud
accipiunt iurare uolunt · et in tantum contendunt ut etiamsi intra quadragesimum
sacra ieiunii quadragesimus dies aduenerit .' suum sacramentum se iurare debere
contendunt ·
et contra causatores suos si ad hoc audiendum non uenerint ietiscunt · Numerant enim
dies · et non numerant cum eis noctes a natiuitate domini usque ad
purificationem beatę
marię · et a resurrectione domini · usque ad ascensionem domini ·
Quadragesimo enim die
et purificatio sanctae mariae a
natiuitate domini · et quadragesimo die a resurrectione
domini quae · est · in
dominica die .' ascensio domini celebratur quae euenit · V feria id est
iouis die ·
Et de diebus sine memoria dominus per ionam prophetam dixit ˙
Adhuc quadraginta
dies · et niniue subuertetur ˙ Et XL dies
simul cum noctibus in ieiunio helię prophetę
et moysi quando legem secundo accepit · et ipsius domini ieiunio
conputatur · in quibus sex septima
nae id · est · XL et
duo dies fiunt usque ad resurrectionem domini quę fit in dominica die
sicut et
initium quadragesimę · et haec non sine dei ministerio fiunt per quem conditores legum
iusta decernunt ˙ Unde sicut in quibusdam rectius tenere conperimus · una cum consensu et fide
lium nostrorum consilio constituimus ut ab
ipso die quo sacramenta accipiuntur · Post XL dies e
t XL
noctes · id ·
est · XL secundo die de sex septimanis · ipsa feria qui illud sacramentum accepit ·
sicut
pascha in ipsa feria fit · qu
a
initium quadragesimę accipitur ·
qui sacramentum legaliter
accepit · legaliter in locis constitutis iuret sicut in
capitulorum libris decessorum et progeni
torum nostrorum continetur · et
amodo nulla dissensio uel r
etractatio
in regno nostro a quoli
bet ex hoc fiat ˙ Quod mandatum nostrum si quis contempnere praesumpserit .'
bannum nostrum id est solidos LX conponat · Et si ipsa dies intra
quadragesimę
sacra ieiunia euenerit .' nemo illud sacramentum quod accepit in
quadragesima
iurare pręsumat .' quia ex hoc iam etiam manifestam dei uindictam
uidimus
et audiuimus ˙ Et qui praesumpserit similiter bannum nostrum
conponat .'
et inde poenitentiam episcopali iudicio faciat ˙
Ipsam autem quadragesimam .'
[fol. 121v] a quarta feria · id est a capite ieiunii cum
ipsa quarta feria qua publice poeni
tentes poenitentiam accipiunt
obseruari usque ad sanctam resurrectionem · secundum
consuetudinem antiquam
praecipimus ˙ Sed expectet qui sacramentum ante quadra
gesimam seruatum accepit .' si XL dies et
XL noctes ante illud quadragesima non
habuit · sine ulla
legali conpositione · uel iectitione · usque ad diem lunis post
octabas paschę .' et tunc quod legaliter accepit legaliter perficiat ˙
XXX[II]II
[BK 273 Abschnitt B c. 34]
Notum fieri uolumus omnibus dei et nostris
fidelibus .' quia quidem comites nostri nos consulu
erunt · de illis
francis hominibus qui censum regium de suo capite et de suis rescellis
debeant · qui tempore famis necessitate cogente seipsos ad seruitium
uendiderunt ·
Unde cum episcopis et ceteris dei ac nostris fidelibus tractauimus
quid nobis esset agendum
et qui cum eis inde inuenimus ac constituimus praesenti
edicto decreuimus ·
id est quia non in lege salica ex hoc expressius quiddam
inuenimus contine
tur · tamen in tertio libro capitulorum .' capitulo
XXVIIII · de homine libero qui se
loco uuadii tradidit in alterius potestate · et
ibi constitutus damnum aliquod
cuilibet fecerit .' ut is qui eum loco uuadii
suscepit · aut dampnum soluat
aut hominem in mallo productum amittat · perdens
simul debitum propter
quod eum pro uuadio suscepit · et qui dampnum fecit dimissus
iuxta quali
tatem rei cogatur emendare ˙ Si uero liberam feminam habuerit · et usque
dum in pignore extitit filios habuerint .' liberi permaneant · Et in
lege · digito
dei script
a legimus · ut si atenuatus frater noster se in seruitium tradiderit .'
sex
annis seruiet illi qui eum emit · et septimo egrediatur liber gratis · Quae
sacra
historia · et obseruantes moraliter aedificat .' et altiori sensu intelle
gentes inluminat · In lege etiam quam prędecessores nostri et nominatissimi
imperatores constituerunt de his qui filios suos fame aut alia aliqua
necessitate
cogente uendunt .' plura habentur capitula ˙ Quae omnia .' non
hic necesse
duximu
s ponere ; Tamen illud capitulum quod cum sanctis ecclesiasticis
re
gulis ex
maxima parte concordari inuenimus .' id ponere necessarium duximus .'
in quo
dicit ˙ Ut quicumque ingenui filios suos quod et de ipsis liberis
hominibus
qui se uendunt obseruari uolumus · qualibet necessitate seu famis
tempore uen
diderint · ipsa necessitate conpulsi .' emptor si quinque
solidis emit · sex recipiat ˙
Si decem .' XII
solidos recipiat · Aut si amplius .' secundum suprascriptam rationem
augmentum
pretii consequatur ˙ Sanctus autem gregorius etiam
de his qui liberi a paganis capti fuerint
[fol. 122r] si aliquis eos redimer
it
.' ipsi qui redempti sunt procurent · ut tantum pretium
redemptori
suo donent sicut ab eo redempti fuerunt .' et in sua libertate
permaneant · Si autem
ecclesia eos redimerit .' gratis sine aliqua conpositione
liberi fiant · Quod et nos
per regnum nostrum una cum
consensu et fidelium nostrorum consilio obseruari regia aucto
ritate
praecepimus ˙ Et si quis dixerit quia non uult aut tempore famis aut
pro alia
necessitate pretium suum dare pro libero homine si semper
illum habere seruum non debet .'
attendat quid dominus per apostolum suum dicat ˙ Qui habuerit inquiens substantiam
huius mundi et
uiderit fratrem suum necesse habere · et clauserit uiscera sua ab eo
non manet
karitas dei in eo ˙ Et qui non habet hanc caritatem .' etiamsi ad martyrium
et ad
ignem se tradiderit · sine ista caritate remissionem peccatorum suorum habere
non
poterit · et nullatenus in regnum dei intrabit · quia pro deo suos denarios
uel suam annonam quę a deo accepit dare non indurat .' cum deus seipsum et
sanguinem
suum pro eo in cruce clauis et lancea transfixus fudit · Et quia hominum
ingenia
qui deum non timent · diabolo suadente multa excogitant .' potest fieri ut
qui
tales homines liberos necessitate ut diximus cogente in seruos suscipiunt · in
alte
ras partes illos dispendant et uendant ˙ Propterea una cum
consensu et fidelium
nostrorum consilio constituimus .' quod in antiquis legibus
decretum inuenimus ˙ Ut si huius
modi personas aliqui aut ad extraneas
gentes aut ad transmarina loca trans
ferre aut uenundare
praesumpserint .' ipse qui hoc contra statuta
praesumpserit con
stitutionem regii banni
conponat ˙ Et si talis homo antea liber usque dum in tali
seruitio fuerit de libera femina filios habuerit .' ipsi filii liberi permaneant ·
sicut
i in praefato XXVIIII capitulo quarti libri
capitulorum praedecessorum ac progenitorum
nostrorum habetur de eo
qui se loco u
uadii
in alterius potestatem commiserit .' salua
constitutione legis romanę in eis qui secundum illam uiuunt ˙
XXXV
[BK 273 Abschnitt B c. 35]
Et sciant comites nostri quia per singulos
comitatus missos nostros dirigemus qui spe
cialiter de his quae nunc
constituimus inquirant qualiter in his nostram iussionem
adimplere certauerint
sicut in secundo libro capitulorum decessorum ac progeni
torum nostrorum
continetur capitulo XVIII · Et quicumque neglegens inde inuentus fuerit .'
praecipiemus ut ante nostram praesentiam uenire iubeatur ·
et rationem reddat utrum hoc
quod iussimus facere noluerit · aut non potuerit ·
aut si aliqua re
prepediente
id facere non potuit .' cur nobis ipsam inpossibilitatem ad tempus non adnuntiauit ˙
Quia si ipse hoc non uoluit · aut suae neglegentię causa non potuit .' nos talem
[fol. 122v] inuenire uolumus .' qui hoc quod iubemus seruare uelit et possit ˙
XXXVI
[BK 273 Abschnitt B c. 36]
Uolumus ut sicut in secundo libro capitulorum
decessorum ac progenitorum nostrorum conti
netur capitulo XXIIII · Haec
capitula quae nunc et alio tempore consultu fidelium
nostrorum a nobis constituta
sunt .' a cancellario nostro · archiepiscopi et comites eorum
de propriis
ciuitatibus modo aut per se aut per suos missos accipiant · et unusquisque
per
suam dyocesim ceteris episcopis · abbatibus comitibus et aliis fidelibus nostris ·
ea trans
scribi faciant · et in suis comitatibus coram omnibus
legant .' ut cunctis nostra ordi
natio et uoluntas nota fieri possit ˙
Cancellarius autem noster .' nomina episcoporum
et comitum qui ea accipere
curauerint notet · et ea ad nostram notitiam perferat
ut nullus hoc praetermittere
praesumat ˙
XXXVII
[BK 273 Abschnitt B c. 37]
Et quoniam fideles nostri in istis quae in sequana fiunt et in aliis operibus laborant ·
et heribergum
nostrum quod praeterito anno hoc fieri iussimus · homines et de illa
parte sequanę in istas partes uenientes et de istis partibus in
illas partes euntes
destruxerunt per occasionem quia in illo contra debitam
reuerentiam manere
coeperunt · et nunc istum heribergum non sine labore et dispendi
o fidelium
nostrorum fieri fecimus .' uolumus et expresse mandamus · ut
si
cut
nec in nostro
palatio .' ita nec
in isto
heribergo aliquis alius sine nostra iussione manere
praesumat · nec illud aliquis
destruat · Quodsi aliquis praesumpserit · et
a custodibus quos ad hoc deputatos
habemus nobis notum fuerit factum .'
non sine debita uindicta praesumptor euadet ˙
Quia semper parati esse uolumus
et uos paratos esse iubemus .' ut in istis partibus
et in aliis quibuscumque nobis
necesse fuerit · et contra paganos
et contra alios quoscumque sicut consuetu
do fuit · et uestri
antecessores nostris antecessoribus auxilium praebuerunt .'
et uos nobis debitum et
necessarium adiutorium exhibuistis .' ita nunc
et semper ad dei uoluntatem et
sanctae ecclesiae atque istius christianitatis defensionem ·
et nostram
communem salutem et pacem obtinendam et defendendam · in omnibus .'
quantum deus auxilium pręstare dignatus fuerit · parati semper et in omnibus simus ;
[fol. 123r]
In nomine sanctae et indiuiduae trinitatis .'
karlomannus gratia dei rex .'
omnibus uenerabilibus
episcopis · abbatibus comitibus iudicibus omnibusque sanctae dei ecclesię
fidelibus et nostris ˙ Cum ad palatium uernis · anno
dominicae incarnation
is
DCCC
LXXXIIII · Anno autem regni
nostri · V · indictione · II · mense marcio conuenis
semus · et
pars fidelium nostrorum nobiscum .' placuit ut quędam statuta sacrorum
canonum ·
necnon quaedam capitula antecessorum nostrorum renouarentur · quia
grauiter et
moleste ferimus quod peccatis impedientibus et malitiis peruersorum
hominum
exuberantibus .' ultra modum uilescunt · atque pene adnullata existunt ˙
Pręcipue
illa quae contra malum rapinae et depredationis · a sanctis patribus sunt
pro
mulgata · et a christianissimis regibus auctoritate regia
confirmata ˙ Siquidem ita
passim et longe latęque hoc uenenum diffusum et
dispersum est .' ut quasi libere
iam male abutantur omnes · infecti et corrupti
corpore et anima hoc tam sceleratis
simo atque mortifero morbo · non
recogitantes hoc quod paulus apostolus dicit · immo
deus
omnipotens per ipsum ˙ Rapaces regnum dei non possidebunt ˙ Neque illud quod alibi
idem apostolus ait ˙ Quia si nosmetipsos comedimus et nosmetipsos
consumimus · id est
deprędamur · cito deficiemus ˙ Completur ergo in nobis immo
per nos quod
omnipotens deus per isaiam prophetam
improperat dicens ˙ Unusquisque carnem brachii
sui uorabit · id est substantiam
fratris sui diripiet · Carnem enim brachii sui
deuorat et sanguinem proximi sui
bibit .' quisque substantiam proximi sui tollit ·
unde eius caro sustentari debuit · Non est autem mirum si pagani et exterae
nationes nobis dominantur · nobisque
bona temporalia tollunt .' dum unus
quisque proximo suo per uim tollit
unde uiuere debet · Ideo iuste conuenit
nobis illud quod omnipotens deus per isaiam prophetam minatur dicens ˙ Uae qui
praedaris ˙ Nonne
et ipse prędaberis ? Nos uero prędamur fratres nostros .' et idcirco
pagani merito
nos nostramque substantiam deprędantur · Quomodo igitur
securi pergere poterimus
contra inimicos sanctae dei ecclesiae et nostros · cum rapina pauperis
inclusa est
in domo nostra ? Et non solum domi reclusa · est .' uerum etiam plerumque
euenit ut
pleno uentre rapina in hostem
quidam
proficiscantur ˙ Sed quomodo poteri
mus inimicos nostros deuincere cum
sanguis fratrum nostrorum ab ore nostro distillat · et
manus nostrae plenae sunt
sanguine · et brachia pondere miseriarum et rapinarum
grauantur · totaque uirtus
animi corporisque debilitatur ? Pr
eces
nostrae a deo
non recipiuntur · quia clamores et ploratus altaque
suspiria pauperum et
[fol. 123v] orfanorum · pupillorum · atque uiduarum praeoccupant
et praeueniunt uoces
nostras · quae crudibus carn
ibus fratrum nostrorum
grauatę raucitudinem acceperunt
nullam sonoritatem uirtutum habentes · Et sunt
multi qui ex ipsa rapina
uidentur elemosinas facere ˙ non intellegentes quid de
talibus dicit isaias prophe
ta ˙ Qui offert domino
de rapina oblationem · aut elemosinam .' quasi qui mactat
filium ante patrem suum ˙
Et sunt nonnulli .' qui de homicidiis · adulteriis ·
periuriis · incendiis ·
consilium et poenitentiam quaerunt .' et malum rapinę
pro nihilo ducunt · non
intellegentes · quia quot pauperes quis expoliat · et fame
ac nuditate periclitari
facit .' tot homicidia perpetrat ˙ Quia tunc proximum
suum interficit .' dum unde
uiuere debet ei tollit ˙ Et scimus dicente paulo
apostolo · quia omnis hom
icida non
habet partem in regno dei · Et omnes homicidas · et
adulteros iudicabit deus ˙ Quia ergo rapaces regnum dei non possidebunt ·
nisi ea reddiderint quae tulerint · et insuper poenitentiam egerint .'
fugiamus hoc
tantum malum unde tot ac tanta alia mala procedunt ·
et diligamus proximos sicut
nosmetipsos · adimplentes legem quae dicit ˙
Non concupisces rem proximi tui ˙ Nec
omnia quae illius sunt · Quia
aliter neque inimicis nostris poterimus resistere ·
neque regnum dei pos
sidere ˙
CAPITULUM
I
Uolumus itaque ut palatium nostrum more
praedecessorum nostrorum · et dei
cultu et regali honore · sed et religionis
habitu · ac unanimitatis concor
dia at
que pacis
ordine stabiliatur et custodiatur ˙ Et in eodem palatio nostro
pax prędecessorum
nostrorum sanctionibus seruata · per omne regnum
nostrum exsequenda proferatur ˙
Capitulum
II
Decernimus igitur · ut omnes in palatio nostro
commorantes · et illud undique adeuntes .' pacifice uiuant ˙ Quodsi aliquis
corrupta pace rapinam exercuerit per nostram regiam auctoritatem et
missi nostri iussionem · ad palatinam adducatur audientiam · ut secundum
quod in capitulis antecessorum nostrorum continetur .' legali multetur
iudicio · tripla compositione peracta cum dominico banno ˙
Capitulum
III
Si quis uero absque seniore · aut infra
palatium aut circa illud degens hoc idem fecerit .' hunc missus noster adeat · et
ad ipsum palatium nostrum iussu nostro eum uenire praecipiat ˙ Quodsi
ausu temerario [fol. 124r] uenire contempserit ut ad nostram praesentiam adducatur
subdendus prędecessorum nostrorum sanctionibus Si autem nos et missum
nostrum contempserit et ad nos uenire noluerit · et se defendendo ibi
occisus fuerit · et aliquis parentum aut amicorum eius inde faidam
fidelibus nostris qui eum occiderint portare uoluerit · potestatiue eam
ei iurare faciemus · et fideles nostros regia nostra auctoritate exinde
adiuuabimus ˙
CAPITULUM
IIII
Placuit etiam nobis et fidelibus nostris .' ut
quicumque infra regnum nostrum
aliquid rapuerit · aut deprędatus fuerit .' omnia in
triplum conponat ·
et bannum dominicum persoluat · et insuper
publicam poenitentiam
inde faciat · sicut
i in capitulari antecessorum
nostrorum continetur ˙
Si autem colonus aut seruus fuerit .' similiter omnia in
triplum com
ponat · aut dominus eius pro eo LX ictus bene pressos
accipiat · et insuper
publicam poenitentiam inde agat · Cuius modus erit in
consideratione
episcopi secundum quantitatem facti .' quia et fornicationes et
adulteria
atque homicidia · necnon incendia ˙ ebrietates · aliaque quamplura uitia
exinde prodeunt ˙ Si quis autem negauerit factum · si comprobatus non
fuerit .' propria manu iuramento se abscondat · excepto nostris uassis do
minicis ˙ pro quibus illorum meliores homines iuramentum persoluent ˙
Hoc uero cum summa
diligentia tali modo procurabitur ˙
CAPITULUM
V
Episcopus in cuius parroechia aliquis
consistens aliquid deprędatus fuerit .' semel et bis atque tertio si necesse fuerit
uocabit illum sua admonitione per suum pręsbiterum canonice ad emendationem siue
ad conpositionem et ad poenitentiam · ut deo et ecclesiae satisfaciat
quam lęsit ˙ Si autem despexerit atque contempserit eius admonitionem atque
saluberrimam inuitationem .' feriat illum pastorali uirga · hoc est
sententia excommunicationis · ut a communione sanctae ecclesiae
omniumque christianorum sit separatus usque ad congruam satisfactionem et dignam
emendationem · Quam excommunicationem debebit isdem episcopus seniori illius notam
facere · et omnibus suis coepiscopis ne eum recipiant · usque ad satisfactionem ·
[V]I
De illis autem qui infra parroechiam beneficia
et alodum non
habent · et alterius episcopi parrochiani sunt · et dum ad curtem
pergunt
aut de loco ad locum iter faciunt · rapinas et deprędationes infra
[fol. 124v] parroechiam faciunt .' placuit nobis et fidelibus nostris · ut si ita prope
episcopum
fuerint factum ut ei depręcati
o illorum nota possit fieri
antequam parroechiam
eius exeant .' mittat strenuum et prudentem pręsbiterum qui
sua uice
rationabiliter illos ad emendationem uocet · in quo superior modus
conpo
sitionis et emendationis seruabitur · si
uocati uenire uoluerint · Si uero
uocationem atque admonitionem episcopi superbe
contempserint .' simili sen
tentia excommunicationis
feriantur · qua et ille qui infra parroechiam res
aut beneficia habet · et insuper
excommunicentur · ne extra parroechiam exe
ant ·
antequam superius s
tatuta
adimpleant ˙ Quorum excommunicatio
seniori illorum et proprio eorum episcopo significanda · est · ne eos recipiant ·
ante
quam illuc redeant ubi rapinam fecerunt ibique pleniter emendent ˙
VII
Et quoniam episcopi qui nostris ˙ et suis et
communibus ecclesiae atque totius regni necessitatibus occupati sunt non
ualent cuncta soli prospicere quę infra fines parroechiae illorum perpetrantur .'
statuimus ut quotienscumque episcopi a propria ciuitate digrediuntur .' tales
adiutores unusquisque in sua ciuitate relinquat · qui haec omnia
prudentissime sua ciuitate peragant · et pauperes sanguine christi redempti semper
in ciuitate praesentem inueniant a quo responsum et consolationem
accipiant · In uicis autem et uillulis longe a ciuitate remotis .'
constituat unusquisque episcopus reuerendos et cautos atque prudentia morum
temperatos pręsbiteros .' qui sua uice superius statuta modeste perficiant · et ad
quos alii pręsbiteri iuniores et minus cauti suam causam referant ˙
capitulum
VIII
Placuit nobis et fidelibus nostris pro communi
utilitate · et instanti necessitate · ut nullus episcoporum grauiter ferat si eius
parroechianum pro eiusmodi causa depraedationis alter episcopus excommunicauerit ˙
VIIII
Et quia ad tantum malum funditus eradicandum
atque tollendum
et ad tantum bonum plantandum atque statuendum necesse habet
epi
scopa
lis
auctoritas iudiciali potestati
adiuuari .' placuit nobis nostrisque fidelibus
in commune .' ut missi dominici suis
in locis ex hoc fideliter adiuuent .'
et comes praecipiat suo uicecomiti · suisque
uicariis · atque centenariis · ac
reliquis ministris rei publicae · necnon
francis hominibus mundanae
legis documentis erudi
tis .' ut pro amore dei omnipotentis ac pace
[fol. 125r] sanctae ecclesiae et
fidelitate nostra ex hoc adiuuent quantum melius potuerint
tam per se quam cum
ministris ecclesiae · quotiens episcopi aut ministri illorum
siue etiam ipsi
pauperes super hac re eos appellauerint · ita ut ministri
ecclesiae habeant
auctoritatem sui episcopi .' et ministri comitis habeant
auctoritatem nostram et
sui comitis ˙
CAPITULUM
X
Uolumus autem ut si episcopalem aut regiam
auctoritatem · ausu teme
rario aliquis pro nihilo duxerit in comitatu
consistens · aut etiam
iter faciens · ac legaliter quod iniuste abstulerit
emendare contemp
serit · et rebellis existens .' si ibi occisus fuerit ·
nulli fidelium nostrorum
qui eum occiderit aliquis faidam portet · neque pro eius
morte aliqui
d
componat ˙ Si uero aliquis parentum aut ami
corum
eius inde faidam
portare uoluerit .' potestatiue eam ei iurare faciemus · et fideles nostros
regia
nostra auctoritate exinde adiuuabimus ˙
CAPITULUM
XI
De nostris quoque dominicis uasallis iubemus ·
ut si aliquis prędas egerit .'
comes in cuius potestate fuerit ad emendationem eum
uenire uocet ·
Qui si comitem aut missum illius audire noluerit .' per fortiam
illud emen
dare cogatur
prout lex docet · et quemadmodum in capitularibus regum
antecessorum nostrorum
tenetur insertum · in eodem loco ubi pręda com
missa fuerit ˙ Quodsi
proclamauerit se ante pręsentiam nostram uelle
distringi potius quam ante comitem .' aut per credibiles fideiussores · aut
per sacramentum sui melioris hominis ante
nos uenire permittatur · ut
ibi talis ratio finem accipiat ˙ Honorem
enim talem nostris uassis dominicis
concedimus .' ut ipsi non sicut reliqui manu propria sacramentum iurent .'
sed
melior homo illorum et credibilior illud agere non differat ˙ Si autem
quae supra
diximus despexerint et nullo modo emendare uoluerint
et in contemptu manentes ibi
occisi fuerint .' nullam contra ipsos qui
eos occiderint iracundiam nec faidam
tenebimus umquam ˙ Quodsi
aliquis parentum aut amicorum eorum inde faidam portare
uolue
rit .' potestatiue eam ei iurare faciemus sicut superius est
dictum .'
et nostra regia auctoritate illos exinde iuuabimus ˙ Si uero dixerit
quod eis comes non secundum legem fecerit · sed pro aliqua iracundia
aut
inuidia quam ante contra illos tenebat illud fecerit .' hoc comes
[fol. 125v] ei ante
nos satisfaciat secundum quod nobis placuerit · quod non ob aliud
quam pro rapina
sit actum ˙
XII
Ut autem omnis occasio rapinae tollatur .'
uolumus ut pręsbiteri qui bonum ex
emplum caritatis
omnibus ostendere debent hospitales existant · iuxta quod
apostolus paulus dicit ˙ Hospitales inuicem sine murmuratione .' et
humanitatem
prębeant iter facientibus · quia per hospital
itatem placuerunt quidam deo
angelis hospicio receptis ˙
XIII
Placuit nobis et nostris fidelibus · ut
pręsbiteri suos parrochianos admone
ant .' ut et ipsi hospitales existant · ut nulli iter facienti m
ansionem
denegent · Et ut omnis occasio
rapinae tollatur nihil carius uendant
transeuntibus nisi quanto in mercato uendere
possunt ˙ Quodsi carius
uendere uoluerint · ad pręsbiterum transeuntes hoc
referant · et illius
iussu cum humanitate eis uendant ˙
XIIII
Uolumus ut pręsbiteri et
ministri comitis uillanis pręcipiant · ne collectam fa
ciant · quam uulgo
geldam uocant · contra illos qui aliquid rapuerint .'
sed causam suam ad illum
pręsbiterum referant qui episcopi missus est ·
et ad illos qui in illis locis
ministri comitis super hoc existunt · ut
omnia prudenter et rationabiliter
corrigantur ˙