Capitularia - Edition der fränkischen Herrschererlasse

Straßburg, ehemalige Stadtbibliothek, † C. V. 6

Beschreibung der Handschrift nach Mordek

Aufbewahrungsort:
Straßburg
ehemalige Stadtbibliothek
† C. V. 6
Sigle: -
Entstehung und Überlieferung
Entstehung:

9. Jh., 3. Drittel; wohl alamannisches Gebiet.

Provenienz:

Kathedralbibliothek Straßburg. Der Straßburger Jurist Johann Schilter († 1705) benutzte die Hs. für seine Lex-Alamannorum-Ausgabe in: Die Alteste Teutsche so wol Allgemeine als insonderheit Elsassische und Straßburgische Chronicke von Jacob von Koenigshoven (Straßburg 1698). Die von Pertz in MGH LL 1 (hiernach auch andere) vermerkte Herkunft des Codex aus Schlettstadt scheint fraglich, vgl. Mordek, Weltliches Recht, S. 84 f. Anm. 81. 24. August 1870 verbrannt.

Äußere Beschreibung
Material: Pergament
Umfang: 115 foll.
Inhalte
Anmerkung:

Die Hs. begann mit der Lex Alamannorum (Klasse B, Titelverzeichnis und Text; MGH LL nat. Germ. 5, 1, S. 54-156; Sigle B 30; zur Hs. S. 17) und der Kapitulariensammlung des Ansegis (Buch 4, wie die Lex Alamannorum, mit den von Steinmeyer - Sievers, Die althochdeutschen Glossen 2, S. 26 Nr. 526 und S. 352 Nr. 729 edierten ahd. Glossen), in welcher Form, hat am eingehendsten Pertz (MGH LL 1, S. 267 f.) beschrieben:
„Cod. ... post legem Alamannorum primo Ansegisi librum IV, tum manu paulo diversa supplementa libri quarti; tres Ansegisi appendices; l. I, II, III, et quaedam theologica exhibet. Maxime a reliquis recedit in libro IV; ibi enim non solum singulae voces innumerae suppletae, mutatae, omissae sunt, sed integrae sententiae, immo capita, vel admodum contrahuntur vel prorsus desunt, ita ut, maxime versus finem libri, Ansegisus se ipsum vix valeat agnoscere; quae omnia annotare non necessarium visum est. Capita vero a scriptore aut prorsus omissa aut nimium mutilata, alter, qui reliquam codicis partem confecit, in fine l. IV. supplevit; quo factum est, ut nonnulla capita bis, immo ter legantur, septem huius libri capitibus in fine quoque libri tertii iteratis. In eodem libro quarto occurrunt etiam glossae germanicae (c. 5. 17. 25. 26. 29); omittitur praeterea l. I. c. 19. additur aliud post I, 162“ (= Siricius, JK 255, c. 4; vgl. MGH LL 1, S. 290, Anm. c).
Die einstige Straßburger Hs. bot den Ansegis also in einer merkwürdig verstellten und redigierten Version mit derartigen Textveränderungen und Kapitelausfällen, -kürzungen und -wiederholungen, „daß sich Ansegis selbst kaum wiedererkannt hätte“. Ob Buch 4 mit den Ergänzungen und den drei Appendices vom Redaktor gezielt an den Anfang der Sammlung gezogen oder durch späteren Lagentausch dorthin gekommen ist, läßt sich heute nicht mehr entscheiden. Den Siricius-Kanon überliefern am Ende von Buch 1 auch die Codd. Berlin Phill. 1737, Hamburg 141 a in scrinio, München Lat. 4460, Stuttgart HB VI 112 sowie München Lat. 3853, Heiligenkreuz 217 und Paris Lat. 3878, eine Handschriftengruppe der Form A des Ansegis (mit dem Namen Lothars), zu der auch die Straßburger Tradition gehört haben muß.
Nach dem Inhaltsverzeichnis in: Archiv der Gesellschaft für Ältere Deutsche Geschichtskunde 8, S. 462 folgten auf Lex Alamannorum und Ansegis: Canones poenitentiales: „Diversitas diversarum culparum“ etc.; Concilium Wormatiense a. 868. (fragm.); Paulini Foroiul. epistola edita in Franchonofurt in synodo contra Felicem, de Heistolfo: „Admonere te cum lacrimis et multo“ etc.
Schon Wasserschleben, Bußordnungen, S. 460 Anm. 1 erkannte in den Bußbestimmungen den sog. Excarpsus Cummeani, vgl. McNeill - Gamer, Medieval Handbooks of Penance, S. 438, 449.
Es spricht viel dafür, daß der in einem Brief Schilters an Baluze vom Jahre 1698 (Cod. Paris, Bibliothèque Nationale, Baluze 9, fol. 104r) exzerpierte Text des Konzils von Worms (a. 868) aus unserer Hs. genommen ist - immerhin enthielt auch Schilters Überlieferung zuvor „L. Alemann. et Capitularia Fr.“, vgl. Hartmann, Konzil von Worms 868, S. 16; informativ auch Schilters Brief an Baluze vom gleichen Jahr und Baluzes Antwort in Cod. Paris, Bibliothèque Nationale, Baluze 356, fol. 81r bzw. 84r. Verwandtschaft mit der Straßburger Version zeigt der unten angesprochene Worms-Auszug in Cod. Trier 1098/14.
Während die verlorene Straßburger Hs. in der MGH-Edition des Paulinus-Briefes an Haistulf (a. 794?) Epp. 4, S. 520 erwähnt ist, wäre sie für Paulinus’ Libellus sacrosyllabus episcoporum Italiae (a. 794) in MGH Conc. 2, 1, S. 130 nachzutragen.
Die unten angegebenen Nachzeichnungen in MGH LL 1 und 3 stammen von Engelhardt, der den Codex im Auftrag der MGH 1823/1824 kollationierte, vgl. Archiv der Gesellschaft für Ältere Deutsche Geschichtskunde 5 (1824-1825) S. 221 und 697 f. Ihre Zuverlässigkeit wird weitgehend bestätigt von der kleinen Schriftprobe, die in Cod. Kopenhagen, Kongelige Bibliotek, Ny Kgl. Saml. 115. fol., einer nach Merkel, MGH LL 3, S. 8 Anm. 17 schon 1780 auf Bitten des Kopenhagener Professors Peter Kofod Ancher angefertigten Lex-Alamannorum-Abschrift aus Cod. Straßburg C. V. 6, vor der Capitulatio eingelegt ist.

    Bibliographie
    Literatur:
    Abbildungen:
    Projektspezifische Referenzen:


    Transkription

    Editorische Vorbemerkung zur Transkription

    Rekonstruktion des Textes für BK 139-141 aus dem Straßburger Codex C. V. 6 (9. Jh.). Die 1870 verbrannte Handschrift tradierte Ansegis, wobei der Schreiber für die Aachener Gesetzgebung Ludwigs des Frommen von 818/819 aber offenbar auf eine Seperatüberlieferung zurückgreifen konnte (vgl. Schmitz G 1996, S. 184-188). Pertz konnte die Hs. für seine Edition noch in einer Kollation von Christian Engelhard benutzen (Sigle "6").

    Im Folgenden wird der Text der Straßburger Handschrift nach den von Pertz (MGH LL 1, S. 313-320) im Apparat genannten Lesarten von 6 wiedergegeben; der übrige Editionstext nach Pertz steht in eckigen Klammern. Die von Pertz angemerkten Fehlstellen in 6 wurden weggelassen und das jeweils darauf folgende Wort außerhalb der Klammern gesetzt (Bsp.: BK 139 bei Pertz: in ecclesia interfecerit, de vita conponat; Anm. von Pertz: de v. deest 6. Die Stelle wird in unserem Text wiedergegeben mit: [in ecclesia interfecerit] conponat. Von Pertz in den Anmerkungen abgekürzte Wörter aus dem Obertext wurden in eckigen Klammern gemäß der Orthographie des Obertextes aufgelöst (Bsp.: BK 139 c. 3 bei Pertz: nescierint, comes illos vel illas adiuvet; Anm. von Pertz: n. adiuvet illis comes (...) 6 = n[escierint] adiuvet illis comes in unserem Text.

    [13· De honore ecclesiarum]  
    [BK 139 c. 1]
    [Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit] conponat [· Si vero foris] rixerunt [, et unus alterum in ecclesiam fugerit et] quod ibi se defendat et tunc alter eum occiderit, DC sol[idos] tradat ecclesiae quam polluerat, insuper [bannum nostrum solvere cogatur; is vero, qui interfectus est, absque conpositione iaceat;] ac infector quod tale facinus commisit, secundum canonibus poenitentiam agat· [Si] servus [hoc commiserit, iudicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset· Et si manus eius exusta fuerit,] int[erficiatur] et dominus eius si velit, aut werdum aut ipsum ecclesiae tradat· Pro uno ecclesiastico vel fiscalino et beneficario servo volumus unum werdum tradere, aut ipsum supplicio tradere· [Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus] fuerit morti [iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat· Si in atrio ecclesiae, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel conponatur· Si vero porta ecclesiae non est consecrata, eo modo conponatur] quasi in a[trio] committeretur [, sicut conponi debet quod in immunitate violata committitur·]  
    [14· De iniuriis sacerdotum] in [ecclesia factis·]  
    [BK 139 c. 2]
    [Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo conponatur, duas partes eidem presbitero, tertia pro fredo ad ecclesiam·] Similiter diacono et subdiacono secundum compositionem eorum in triplum componatur, insuper bannus noster· Clerico uniuscuiusque ordinis secundum [suam conpositionem] in triplum [persolvatur, et insuper bannus noster· Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam conpositionem] in t[riplo et bannus noster· Et qui non habet unde ad ecclesiam persolvat, tradat] se ipsum ecclesiae ad serviendum, usque [dum totum debitum persolvat·]  
    [15· De viduis, pupillis et pauperibus·]  
    [BK 139 c. 3]
    [Praecipimus, ut quandocumque in mallum ante comitem viduae, pupilli et pauperes venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur· Et si testes per se ad causas suas quaerendas habere non potuerint vel legem] n[escierint] adiuvet illis comes et praestet illis tam loquacem hominem, qui tantummodo r[ationem eorum teneat vel pro eis loquatur·]  
    [16· De raptu viduarum·]  
    [BK 139 c. 4]
    [Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis suae vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, in triplo conponat· Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat·]  
    [17· De homine] poenitentiam [agente interfecto·]  
    [BK 139 c. 5]
    Hominem qui p[ublicam] p[oenitentiam] facit1* [, bannum nostrum in triplo conponat, et] werigeldum [eius proximis eius persolvat·]  
    1*
    übergeschriebene Glosse chara in Nr. 6
    18· [De homine libero,] qualiter res suas dare debeat·  
    [BK 139 c. 6]
    Si q[uis] liber r[es] s[uas] pro a[nimae] salute vel ad ecclesiam vel p[ropinquo] suo tradere v[oluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit, in quo res illae positae sunt, legitimam] t[raditionem] faciat· [Quod si eodem tempore, quo illas tradere vult, extra eundem comitatum fuerit, id est sive in exercitu sive in palatio sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pagensibus, vel de aliis qui eadem lege vivant qua ipse vivit, testes idoneos; vel si illos habere non potuerit2*, tunc de aliis quales ibi meliores invenire possit, et coram eis rerum suarum traditionem faciat·] Et p[ostquam] hoc fecerit, h[eres] i[llius] n[ullam] peticionem v[aleat] f[acere] de p[raedictis] r[ebus·]3*  
    2*
    Apparateintrag von Pertz zu diesem Wort: "p. alios autem quos sibi G. m. 6."
    3*
    Der Rest des Kapitels (Insuper - redeant, Pertz G 1835 S. 314 Z. 22-31) fehlt laut Pertz in 6.
    [19· De homicidiis prohibendis·]  
    [BK 139 c. 7]
    [Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa] interficit, bis conponat werigeldum ad quos pertinet ipse [vero propter talem praesumptionem in exilium mittatur, ad quantum tempus nobis placuerit; res tamen suas non amittat·]  
     [20· De hoc, quod in conpositionem wirgildi dari debeat·]  
    [BK 139 c. 8]
    [In conpositionem wirgildi volumus ut ea dentur quae in lege continentur, excepto accipitre et spatha; quia propter illa duo] multoties [periurium committitur, quando maioris pretii quam illa sint esse iurantur·]  
    [21· De raptu alienarum sponsarum·]  
    [BK 139 c. 9]
    [Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius aut ei, qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat; et quicquid] supra eum [tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat·] Quod si hoc d[efensor] e[ius] perconsenserit, [et ideo raptori nihil quaerere voluerit, comes singulariter de unaquaque re freda nostra ab eo] exactet· Sp[onso vero legem suam conponat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, solvat; vel in praesentiam nostram comes eum advenire faciat, et quanto tempore nobis placuerit, in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat·]  
    [22· De falsis testibus convincendis·]4*  
    [BK 139 c. 10]
    [Si quis cum altero de qualibet] re [contentionem habuerit ···]  
    4*
    Pertz: c. hoc admodum contraxit 6. Das Kapitel war demnach in der Straßburger Handschrift stark gekürzt und wird daher hier nur bis zu der Stelle wiedergegeben, an der Pertz die einzige Lesart aus dieser Handschrift vermerkt hat.
     [23· De proprio in bannum misso·]  
    [BK 139 c. 11]
    [Cuiuscumque hominis proprietas ob crimen aliquod, quod idem habet commissum, in bannum fuerit missa, et ille, re cognita, ne iustitiam faciat, venire distulerit, annumque ac diem in eo banno illam esse permiserit, ulterius eam non adquirat, sed ipsa fisco] regis [societur· Debitum vero, quod is cuius ea fuit solvere debuit, per comitem ac ministros eius iuxta aestimationem damni, de rebus] nobilibus [quae in eadem proprietate inventae fuerint, his quibus idem debitor fuit, exsolvatur· Quod si rerum] nobilium [ibidem inventarum] quantitas [ad conpositionem non sufficerit, de inmobilibus suppleatur, et quod superfuerit, sicut dictum est, fiscus] regis [possideat· Si nihil super conpositionem remanere potuerit, totum in illam expendatur· Si autem homo ille nondum cum suis coheredibus proprium suum divisum habuit, convocet eos comes, et cum eis legitimam divisionem faciat; et tunc, sicut iam dictum est, partem eius fisco] regis [addicat, et conpositionem de ea, iuxta modum superius conprehensum, his ad quos illa legibus pertinet exsolvat·]5*  
    5*
    Der Rest des Kapitels (Quod si non - pervenire, Pertz G 1835 S. 315 Z. 37-42) fehlt laut Pertz in 6.
     [24· De mannire·]  
    [BK 139 c. 12]
    [Si quis de statu suo, id est de libertate, vel de hereditate conpellandus est, iuxta legis constitutionem manniatur· De ceteris vero causis, unde quis rationem est redditurus, non manniatur, sed per comitem banniatur· Et si post unam et alteram comitis admonitionem aliquis ad mallum venire noluerit, rebus eius in bannum missis venire et iustitiam facere conpellatur·]  
    [25· De faidis cohercendis·]  
    [BK 139 c. 13]
    [Si quis aliqua necessitate cogente, homicidium commisit, comes in cuius] potestate [res perpetrata est, et conpositionem solvere, et faidam6* per sacramentum pacificare faciat· Quod si una pars ei ad hoc consentire noluerit, id est aut ille qui homicidium commisit, aut is qui conpositionem suscipere debet, faciat illum qui ei contumax fuerit, ad praesentiam nostram venire, ut eum ad tempus quod nobis placuerit, in exilio mittamus, donec ibi castigetur, ut comiti suo inoboediens esse ulterius non audeat, et maius damnum inde non adcrescat·]  
    6*
    frido von derselben Hand übergeschrieben 6.
    [26· De sacramentis, ubi iuranda sint·]  
    [BK 139 c. 14]
    [Ubi] antiqua [consuetudo fuit de libertate sacramenta] adramire [vel iurare, ibi mallum habeatur, et ibi sacramenta iurentur· Mallus tamen] aut7* [in ecclesia,] aut8* [in atrio eius habeatur· Minora vero placita comes sive intra suam potestatem vel ubi inpetrare potuerit, habeat· Volumus utique, ut domus] in [loco, ubi mallum tenere debet, constituatur, ut propter calorem solis et pluviam publica utilitas non remaneat·]  
    7*
    neque übergeschrieben 6.
    8*
    neque übergeschrieben 6.
    [27· De his, qui de furto accusati fuerint·]  
    [BK 139 c. 15]
    [Si liber homo de furto accusatus fuerit, et res proprias habuerit, in mallo ad praesentiam comitis se adhramiat· Et si res non habet, fideiussores donet, qui eum adhramire et in placitum adduci faciant· Et liceat ei prima vice per sacramentum se secundum legem idoniare, si potuerit· At si alia vice duo vel tres eum de furto accusaverint, liceat ei contra unum ex his cum scuto et fuste in campo contendere· Quod si servus de furto accusatus fuerit, dominus eius pro eo emendet aut eum sacramento excuset, nisi tale furtum perpetratum habeat, propter quod ad supplicium tradi debeat·]  
    [28· De despectu litterarum dominicarum·]  
    [BK 139 c. 16]
    [Si quis litteras nostras dispexerit, id est tractoriam quae propter missos recipiendos dirigitur, aut honores quos habet amittat, aut in eo loco ubi praedictos missos suscipere debuit, tamdiu resideat et de suis rebus legationes illuc venientes suscipiat, quousque animo nostro satisfactum habeat· Qui vero epistolam nostram quocumque modo dispexerit, iussu nostro ad palatium veniat, et iuxta voluntatem nostram congruam stultitiae suae castigationem accipiat· Et si homo liber vel ministerialis comitis hoc fecerit, honorem qualemcumque habuerit sive beneficium amittat· Et si servus fuerit, nudus ad palum vapulet et caput eius tondeatur·]  
     [29· De iniustis teloneis et consuetudinibus·]  
    [BK 139 c. 17]
    Ubi [tempore avi nostri domni Pippini consuetudo fuit teloneum9* dare, ibi] et nunc et [in futurum detur; nam ubi] necesse [non est fluvium aliquem per pontem transmeare, vel ubi navis per mediam aquam aut subtus pontem ierit et ad ripam non adpropinquaverit, neque ibidem aliquid emptum vel venundatum fuerit, ulterius teloneum non detur· Et nemo cogat alium ad pontem ire, ubi iuxta pontem aquam transmeare potest· Et qui ulterius in talibus locis, vel de eis qui ad palatium seu in] exercitum [pergunt, teloneum10* exactaverit, cum sua lege ipsum teloneum reddat, et bannum nostrum, id est sexaginta solidos, conponat·]  
    9*
    zol von derselben Hand übergeschrieben 6.
    10*
    ferit übergeschrieben 6.
    [30· De his, qui bonos] d[enarios] contradicunt·  
    [BK 139 c. 18]
    [Quicumque liber homo denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est sexaginta solidos, conponat· Si vero servi,] sexaginta [ictibus vapulent; aut si magister eorum vel advocatus, qui liber est, eos vel comiti vel misso nostro iussus praesentare noluerit, praedictum bannum sexaginta solidos conponat·]  
    [31· De adulteratoribus monetae·]  
    [BK 139 c. 19]
    [De falsa moneta iubemus, ut qui eam percussisse conprobatus fuerit, manus ei amputetur· Et qui hoc consensit, si liber est, sexaginta solidos conponat; si servus est, sexaginta ictus accipiat·]  
    [32· De proprio dominico sine iussione illius reddito·]  
    [BK 139 c. 20]
    [Si quis proprium nostrum, quod in vestitura genitoris nostri fuit, alicui quaerenti sine nostra iussione reddiderit, aliud tantum nobis de suo proprio cum sua lege conponat· Et quicumque illud scienter per malum ingenium adquirere temptaverit, pro infideli teneatur, quia sacramentum fidelitatis, quod nobis promisit, irritum fecit; et ideo secundum nostram voluntatem et potestatem diiudicandus est·]  
    [33· De pueris invitis parentibus detonsis aut puellis velatis·]  
    [BK 139 c. 21]
    [Si quis puerum invitis parentibus totonderit aut puellam velaverit, legem suam in triplo conponat, aut ipsi puero vel puellae, si iam suae potestatis sunt, aut illi in cuiuslibet potestate fuerint· Illi vero potestatem habeant capitis sui, ut in tali habitu permaneant, qualis eis conplacuerit·]  
    [34· De forcapiis·]  
    [BK 140 c. 1]
    [Si mancipia dominos suos fugerint in alienam potestatem, ut propter hoc nullum praemium accipiat ille, in cuius potestate fuerint inventa, pro eo quod ea vel reddiderit vel foras eiecerit· Et non solum hoc, sed etiam si ea nec reddere nec foras eicere voluerit et legitimo domino ea contradixerit et illa inde postea effugerint, secundum legem ea solvere cogatur·]  
     [35· De terra tributaria·]  
    [BK 140 c. 2]
    [Quicumque terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susciperit, tributum quod inde solvebatur, omni modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat, per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere·]  
    [36· De beneficiis destructis·]  
    [BK 140 c. 3]
    [Quicumque suum beneficium occasione] propria [desertum habuerit et intra annum, postquam ei a comite vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat·]  
    [37· De terra censali·]  
    [BK 140 c. 4]
    [Si quis terram censalem habuerit,] antequam censores [sui vel ad aliquam ecclesiam] vel aliquo ded[erunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit ad cuius potestatem] pertinet [, nisi forte filius aut nepos eius sit qui eam tradidit, et ei eadem terra ad tenendum placita sit· Sed in hac re considerandum est, utrum ille qui hanc tenet, dives an pauper sit,] erga [hunc misericorditer agendum est, ne ex toto dispoliatus in egestatem incidat; ut aut talem censum inde persolvat qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat, unde se sustentare valeat·]  
    [38· De nonis et decimis·]  
    [BK 140 c. 5]
    [Consideratum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine persolvantur· De opere vero vel restauratione ecclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro] considerationem [faciant, ut unusquisque ···]·11*  
    11*
    Pertz: quae sequuntur, multis omissis valde contraxit: Rest des Kapitels in der Straßburger Handschrift stark verkürzt; daher hier nicht wiedergegeben
    [39· De mancipiis in villas dominicas confugientibus·]  
    [BK 140 c. 6]
    [Si cuiuslibet mancipia in villam nostram confugerint, actor eiusdem villae quaerenti domino ea non contradicat, sed statim ea foras de eadem villa eiciat· Et si se putat ad ea repetenda iustitiam habere, repetat et secundum legem adquirat· Si vero tempore domni Karoli genitoris nostri in villam illam confugerunt, et dominus ea quaerit, actor eiusdem villae aut ea legitime contineat, aut quaerenti domino reddat· Et actor propter vestituram domni Karoli genitoris nostri eadem mancipia contradicere non audeat, si illius propria esse noscuntur·]  
    [40· De forestibus noviter institutis·]  
    [BK 140 c. 7]
    [Ut quicumque illas habet, dimittat, nisi forte indicio veraci ostendere possit, quod per iussionem sive permissionem domni Karoli genitoris nostri eas instituisset: praeter illas quae ad nostrum opus pertinent, unde nos decernere volumus quicquid nobis placuerit·]  
    [41· De pontibus per diversa loca emendandis·]  
    [BK 140 c. 8]
    [Volumus, ut missi nostri per singulas civitates una cum episcopo et comite missos vel nostros homines ibidem commanentes eligant, quorum cura sit pontes per diversa loca emendare et eos qui illos emendare debent, ex nostra iussione admonere, ut unusquisque iuxta suam possibilitatem et quantitatem eos emendare studeat·]  
    [42· De legatione omnium missorum dominicorum, de quibus videlicet causis agere debeant·]  
    [BK 141 c. 1]
    [Legatio omnium missorum nostrorum haec est· Primo, ut sicut iam aliis missis iniunctum fuit, iustitiam faciant de rebus et libertatibus iniuste ablatis; et si episcopus aut abbas aut vicarius aut advocatus aut quislibet de plebe hoc fecisse inventus fuerit, statim restituantur; si vero vel comes vel actor dominicus vel alter missus palatinus hoc perpetravit et in nostram potestatem redigerit, res diligenter investigata et descripta ad nostrum iudicium reservetur·]  
    [43· De illis libertatibus et rebus reddendis quae in nostra vestitura sunt, qualiter inquirantur·]  
    [BK 141 c. 2]
    [Volumus autem, ut de his libertatibus et rebus reddendis quae in nostra vestitura sunt, primo per optimos quosque inquiratur· Et si per illos inveniri non possit, tunc per eos qui post illos in illa vicinia meliores sunt· Et si nec per illos rei veritas inveniri potest, tunc liceat litigantibus ex utraque parte testes adhibere· Et si discordaverint, secundum constitutionem a nobis promulgatam examinentur·]  
    [44· De oppressione pauperum, viduarum et pupillorum·]  
    [BK 141 c. 3]
    [De pauperibus, viduis et pupillis iniuste oppressis, ut adiuventur et releventur·]  
    [45· De iniustis consuetudinibus noviter institutis·]  
    [BK 141 c. 4]
    [De iniustis occasionibus et consuetudinibus noviter institutis, sicut sunt tributa et telonea in media via, ubi nec aqua, nec palus, nec pons, nec aliquid tale fuerit, unde iuste census exigi possit, vel ubi naves subtus pontes transire solent, sive in medio flumine ubi nullum obstaculum est, ut auferantur· Antiquae autem ad nostram notitiam deferantur·]  
    [46· De honore ecclesiarum·]  
    [BK 141 c. 5]
    [De honore ecclesiarum, ut per omnia eis exhibeatur, sicut nuper a nobis cum consensu omnium fidelium nostrorum constitutum est· Et ut hoc missi nostri omnibus in sua legatione constitutis notum efficiant·]  
    [47· De nonis et decimis·]  
    [BK 141 c. 6]
    [De nonis et decimis, ut secundum iussionem nostram dentur·]  
    [48· De locis ad claustra canonicorum facienda·]  
    [BK 141 c. 7]
    [De locis dandis ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem ecclesiae rebus fuerit, nostra libertate concedatur ibi· Si de alterius ecclesiae vel liberorum hominum, commutetur· Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur·]  
    [49· De observatione praeceptorum dominicorum·]  
    [BK 141 c. 8]
    [De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est·]  
    [50· De his qui per occasionem inmunitatis iustitiam facere rennuunt·]  
    [BK 141 c. 9]
    [De his qui per occasionem inmunitatis iustitiam facere rennuunt, ut hoc observetur quod a nobis constitutum est·]  
    [51· De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis·]  
    [BK 141 c. 10]
    [De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur·]  
    [52· De beneficiis dominicis destructis·]  
    [BK 141 c. 11]
    [De beneficiis nostris quae destructa inveniuntur, hoc impleatur quod nuper a nobis constitutum est·]  
    [53· De falsa moneta et de aliis diversis causis prohibendis·]  
    [BK 141 c. 12]
    [De nova moneta et de falsa moneta, et de dispectu litterarum nostrarum, et] de [his omnibus vel ceteris his similibus hoc quod modo constituimus omnibus adnuntietur et in futurum observetur·]  
    [54· De missorum dominicorum observatione·12*  
    [BK 141 c. 13]
    [Hoc volumus, ut missi nosrti observent, ut quicquid des his causis vel simul vel singillatim emendare potuerint, emendent, et ea] q[uae] non e[mendaverint, diligenter scriptis notent ···]  
    12*
    Pertz: c. hoc 6. valde contraxit: Kapitel in der Straßburger Handschrift stark verkürzt; daher hier nur bis zu der Stelle wiedergegeben, an der Pertz die einzige Lesart aus dieser Handschrift vermerkt hat.
    [55· De placitis a liberis hominibus observandis·]  
    [BK 141 c. 14]
    [De placitis siquidem quos liberi homines observare debent, constitutio genitoris nostri poenitus observanda atque tenenda est, ut videlicet in anno tria solummodo generalia placita observent, et nullus eos amplius placita observare conpellat, nisi forte quilibet aut accusatus fuerit, aut alium accusaverit, aut ad testimonium perhibendum vocatus fuerit· Ad caetera vero, quae centenarii tenent, non alius venire iubeatur, nisi qui aut litigat aut iudicat, aut testificatur·]  
    [56· De debito ad opus dominicum rewadiato·]  
    [BK 141 c. 15]
    [Ut de debito quod ad opus nostrum fuerit rewadiatum, talis consideratio fiat, ut is qui ignoranter peccavit, non totum secundum legem conponere cogatur, sed iuxta quod possibile visum fuerit· Is vero qui tantum mala voluntate peccavit, totam legis conpositionem cogatur exsolvere·]  
    [57· De his qui ad palatium vel in hostem pergunt vel inde redeunt·]  
    [BK 141 c. 16]
    [Ut nullus ad palatium vel in hostem pergens, vel de palatio vel de hoste rediens, tributum quod transturas vocant, solvere cogatur·]  
    [58· De pontibus publicis·]  
    [BK 141 c. 17]
    [Ut pontes] supplici [, qui per bannum fieri solebant, anno praesente in omni loco restaurentur·]  
    [59· De clericis, monachis et servis fugitivis·]  
    [BK 141 c. 18]
    [Ut clerici et monachi et servi fugitivi ad loca sua redire iubeantur·]  
    [60· De advocatis episcoporum, abbatum, comitum et abbatissarum·]  
    [BK 141 c. 19]
    [Ut nullus episcopus, nec abbas, nec comes, nec abbatissa centenarium comitis advocatum habeat·]  
    [61· De vicariis vel centenariis, si latrones celaverint·]  
    [BK 141 c. 20]
    [Ut vicarii vel centenarii, qui fures et latrones vel celaverint vel defenderint, secundum sibi datam sententiam diiudicentur·]  
    [62· De comitibus et vicariis admonendis de constitutione legis·]  
    [BK 141 c. 21]
    [Ut comites et vicarii de constitutione legis ammoneantur, qua iubetur, ut propter iustitiam pervertendam munera non accipiant·]  
    [63· De forestibus dominicis·]  
    [BK 141 c. 22]
    [De forestibus nostris, ut ubicumque fuerint, diligentissime inquirant, quomodo salvae sint et defensae, et ut comitibus denuntient, ne ullam forestem noviter instituant; et ubi noviter institutas sine nostra iussione invenerint, dimittere praecipiant·]  
    [64· De missis dominicis, et de his qui iustitiam facere rennuunt·]  
    [BK 141 c. 23]
    [Ut ubicumque ipsi missi aut episcopum aut abbatem aut alium quemlibet quocumque honore praeditum invenerint, qui iustitiam facere vel noluit vel prohibuit, de ipsius rebus vivant, quandiu in eo loco iustitias facere debent·]  
    [65· De missis dominicis, ubi diutius non debeant inmorari·]  
    [BK 141 c. 24]
    [Ut in illius comitis ministerio qui bene iustitias factas habet, idem missi diutius non morentur, neque illic multitudinem convenire faciant; sed ibi moras faciant, ubi iustitia vel minus vel neglegenter facta est·]  
    [66· De missis dominicis et comite in aliquod missicatum directo·]  
    [BK 141 c. 25]
    [Ut in illius comitis ministerio idem missi nostri placitum non teneant qui in aliquod missaticum directus est, donec ipse fuerit reversus; ut causa quae adhuc coram comite non fuit, et is qui se reclamat, propter suam stultitiam aut contumatiam comitem inde appellare noluit, iterum comiti commendetur·]  
    [67· De missis dominicis, qualiter coniectum accipere debeant·]  
    [BK 141 c. 26]
    [Ut missi nostri, qui vel episcopi vel abbates vel comites sunt, quamdiu prope suum beneficium fuerint, nihil de aliorum coniecto accipiant· Postquam vero inde longe recesserint, tunc accipiant secundum quod in sua tractoria continetur· Vassi vero nostri et ministeriales, qui missi sunt, ubicumque venerint, coniectum accipiant·]  
    [68· De vassis dominicis et episcoporum vel reliquorum, qui in hoste non fuerunt·]  
    [BK 141 c. 27]
    [Ut vassi nostri, et vassi episcoporum, abbatum, abbatissarum et comitum, qui anno praesente in hoste non fuerunt, heribannum rewadient; exceptis his qui propter necessarias causas et a domno ac genitore nostro Karolo constitutas domi dimissi fuerunt, id est, qui a comite propter pacem conservandam, et propter coniugem ac domum eius custodiendam, et ab episcopo vel abbate vel abbatissa similiter propter pacem conservandam, et propter fruges colligendas et familiam constringendam, et missos recipiendos, dimissi fuerunt·]  
    [69· De episcopis, abbatibus et comitibus, et de placito missorum dominicorum·]  
    [BK 141 c. 28]
    [Ut omnis episcopus, abbas, et comes, excepta infirmitate vel nostra iussione, nullam excusationem habeat, quin ad placitum missorum nostrorum veniat, aut talem vicarium suum mittat, qui in omni causa pro illo reddere rationem possit·]  
    [70· De dispensa missorum dominicorum·]  
    [BK 141 c. 29]
    [De dispensa missorum nostrorum, qualiter unicuique iuxta suam qualitatem dandum vel accipiendum sit, videlicet episcopo] 40 panes et 3 urnae de potu et 3 frisginge et 15 ova et 4 modii annonae equis· Abbati, comiti et aliis 30 panes, 2 victimae, duo urni, 1 porcellus, 3 pulli, 15 ova, 3 modii caballis· Vasalo nostro 16 panes, 1 frisginge, 1 porcellus, 1 urna potus, 10 ova, 2 modii caballis·