[Nicht transkribierter Text]
[fol. 49v]
[17]
INCIPIVNT CAPITULA
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 50v]
[18]
XCI · Vt intelligatur
in quo facto immunitas
frangatur
·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 56v]
[11]
Vt de
rebus ecclesiarum quę ab eis per XXX · annorum spacium sine ulla
interpellatione possessa sunt testimonia non recipiantur · sed eo
modo contineantur sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent ˙
VT INTELLEGATVR IN QVO FACTO IMMVNITAS
FRANGATVR
˙
[Benedictus Levita 1,279]
Peruenit ad nos quod quędam ecclesię ac
monasteria nostras et
predecessorum nostrorum immunitates
habentia · multa preiudicia et in
festationes a
quibusdam patiantur · et nec per easdem immunitates ullam
defensionis
tuitionem habere ualeant · propter hoc quod ab eisdem
immutatum [!] temeratoribus dicatur non plus immunitatis nomine
complecti quam
claustra monasterii ˙ Cetera quoque quamuis
ad easdem ecclesias uel monasteria
pertineant extra immunitatem esse · propter
hoc uolumus atque decernimus ut omnes
intellegant non solum claustra
monasterii uel ecclesię atque castitia ecclesiarum
sub immunitatis defensione
consistere · uerum etiam domos et uillę · et
septa uillarum · et piscatoria
manu
facta · et quicquid fossis et sepibus
uel etiam alio claus
vrarum
genere precingitur · eodem immunitatis nomine
contineri · et quicquid intra huiusmodi munimenta ad ius e
arundem
ecclesiarvm
uel monasteriorum pertinentia A
quolibet homine nocendi uel dampnum inferendi
causa spontanea uoluntate
committitur · in hoc facto immunitas fr
acta
iudicatur ˙ Quod uero in agros
et campos ac siluas
quę sine laborationibus sunt ·
[fol. 57r] et nullo modo a munitione cinguntur ·
casu sicut fieri solet a quibuslibet
hominibus quiddam dampni factum fuerit ·
quamuis idem ager aut campus
uel silua ad ecclesiam uel monasterium
preceptum immunitatis habentem pertineat ·
non tamen in hoc
immunitas fracta iudicanda est ˙ Et ideo non sexcentorum
solidorum
compositione · sed secundum legem quę in eodem loco tenetur is
multandus est qui scandalum uel dampnum in tali loco fecisse conuictus
fuerit ·,·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 66r]
[13]
Anno sexto decimo regnante Domno
nostro · Hluduico ;
[BK 184 Abschnitt A BK 184 Abschnitt B]
Conuentus episcoporum debet fieri in quatuor locis ·
id est
ma
gunciaco
in quo isti archiepiscopi · cum eorum suffraganeis conuenire debent ·
Autcarius
· hadebaldus · heti · bernoinus · In parisio · ebbo · rainoardus · lantramnus ·
archiepiscopus senonis qui fuit cum eorum suffraganeis ˙
In lugduno · Agobardus · bernardus ·
andreas · benedictus · Agaricus cum eorum
suffraganeis ˙ In quibus conuentibus
tractare · querere · et cum dei adiutorio
inuenire debent de causis ad religi
onem christianam et eorum curam
pertinentibus et quid a principibus et reliquo populo
uel ita ut diuina
auctoritas docet aut aliter teneatur · uel quid inde ex parte
uel ex toto
dimissum sit ut non teneatur ˙ Deinde quid in ipsorum qui pastores populi
constituti sunt moribus conuersatione et actibus inueniri possit quod diuinę
regulę
atque auctoritati non concordet · simulque inuenire quę occasiones in
utroque
ordine id effecerint ut a recto tramite deuiassent · ut quicquid ab eis
de his
causis inuentum fuerit tam sollerti cura custodiatur · ut nullatenus ad
aliorum
notitiam peruenire permittant ante tempus constitutvm ˙ Et ideo unus
notarius
inter omnes eligatur · qui quod ipsi inuenerint subtiliter describet ·
et sub iuramento
constrictus fideliter conseruet ˙
Volumus etiam ipsorum conuentum fieri octabas
[fol. 66v]
pentecosten · missi uero nostri suam incipiant legationem peragere
octabas paschę ˙
Hęc
capitula ab episcopis tractanda sunt ·
I ·
De decimis quę ad
capellas dominicas
dantur · et ad homines qui eas habent in suos
usus conuertunt ·
II ·
De feminis quę in
quibusdam locis inrationabiliter uelamen sanctum sibi imponunt ·
III ·
Similiter de
monasteriis puellarum in legatione autgarii · in quibus
nullus ordo bonę conuersationis tenetur ·
IIII ·
De monasteriolis
etiam diuersis in missatico albrici ˙
V ·
De iudicio aquę
frigidę ·
VI ·
[BK 186 c. 6 BK 186 c. 7]
De
his qui usuris inseruiunt
uolumus atque iubemus
ut missi nostri diligenter inquirant · quanti homines
liberi in singulis comi
tatibus maneant qui per se possint
expeditionem facere · uel quanti de his quibus
unus alium adiuuet · quanti
etiam de his qui a duobus tercius additur et preparatur ·
necnon
de his qui a tribus quartus adiuuatur et preparatur ˙ Siue de his qui
a quatvor
quintus adiuuatur et preparatur · eandem expeditionem
exercitalem facere
possint · et eorum summam ad nostram notitiam perferant
˙
De his
qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis
constituunt · uel de ecclesiis eiciunt · et ab episcopo uel a quolibet misso
dominico ammoniti obędire noluerint · ut bannum nostrum reuuadiare
cogantur · et per fideiussores ad palatium nostrum uenire iubeantur · et tunc nos
decernamus utrum nobis placeat ut aut illum bannum persoluant · aut aliam
harmiscaram sustineant ·
De
ecclesiis quę inter coheredes diuisę sunt considera
ndum
est ·
quatinus si secundum prouidentiam et ammonitionem episcopi
ipsi coheredes eas uolu
erint tenere et honorare faciant ˙ Sin autem
hoc contradixerit ut in
episcopi potestate maneat · utrum eas ita consistere
permittat · aut reliquias
exinde auferat · et ubi ad nostrum beneficium
ecclesię pertinentes ita inuentę
diuise fuerint · ut describantur et nobis
renuncietur ·
De
ecclesiis destru
ctis ut episcopi et missi inquisitionem faciant ·
utrum per neglegentiam aut impossi
bilitatem destructę sint · et ubi
neglegentia inuenta fuerit · episcopali
auctoritate emendare cogantur qui eam
restaurare debuerant ˙ Si uero
per impossibilitatem contigit ut aut plures sint
quam necesse sit · aut maio
ris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas
pertinentibus resta
vrari
possint ·
episcopus modum inueniat qualiter
congrue emendare et consistere possint ˙
[fol. 67r]
IIII ·
De uno manso ad
ecclesiam dato de quo aliqui homines contra statuta sibi seruitium
exigunt · quicumque pro hac causa accusatus fuerit comes uel missi
hoc quod inde subtractum est presbiteris cum sua lege restituere
faciant ˙
V ·
De his
qui nonas
et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare
neglexerunt · uolumus
ut per missos nostros constringantur · ut secundum
capitularem priorem soluant unius anni
nonam et decimam cum sua lege · et
insuper bannum nostrum · et hoc eis denuncietur quod quicumque
hanc neglegentiam iterauerit · bene
ficium
unde hęc nona et decima
persolui
debuit amissurum se sciat · Ita enim continetur in capitulare bonę
memorię geni
toris nostri in libro · I ·
capitulo · CLVII · ut qui ecclesiarum beneficia habent nonam et deci
mam ex eis ecclesię cuius res sunt donent · ut qui tale beneficium habent et ad
medie
tatem laborant · ut de eorum portione proprio
presbitero decimas donent ˙ Item in
capitulare
nostro in libro · II · capitulo XXI · de eadem re · de nonis quidem et decimis
unde et genitor
noster et nos frequenter et in diuersis
placitis ammonitionem fecimus · et per capitula
ria nostra qualiter
hęc obseru
entur
ordinauimus · uolumus atque iubemus ut de omni
conlaborato · et de
uino et feno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima per
solu
entur
˙ De nutrimine uero pro decima sicut actenus consuetudo fuit ab omnibus
obseruetur ˙ Si quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere
uoluerit · in sua
maneat potestate · quę iuxta quod ei et illi qui hoc
persoluere debet conuenerit ·
VI ·
Quicumque decimam abstrahit de ecclesia ad quam per iustitiam
debet dari · et eam presumpt
vose
et propter munera aut amiciciam uel aliam quamlibet occasionem ad
alteram ecclesiam
dederit · a comite uel a misso nostro distringatur ut eiusdem
decime quantitatem cum sua
lege restituat ˙
VII ·
[BK 191 c. 7 BK 191 c. 8]
De decimis quę dare populus non uult nisi
quolibet modo ab eo
redimantur · nec comitem audire u
vlt
· si noster homo fuerit ad presentiam nostram uenire
compellatur ˙
††
Ceteri
uero distringantur ut inuiti ecclesię restitu
ant qu
ę uoluntarie
dare
neglexerunt ˙
Vt de
rebus ecclesiarum quę ab eis per
trita [!] annorum spacia sine ulla
interpellatione possessę sunt testimonia non recipiantur · sed eo modo
contineantur
sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent ·
VIII ·
Quicumque de rebus
ecclesiarum quas in beneficium habent
restaurationes earum facere
neglexerint ·
iuxta capitularem anteriorem in quo de operibus ac nonis et decimis
[fol. 67v] constitutum est · sic de illis adimpleatur · id est in libro
quarto capitulo XXXVIII · de opere
et restauratione ecclesiarum considera
ndum
est · ut de frugibus terrę et animalium nutri
mine
persoluantur ˙ De opere uero uel restauratione ecclesiarum comes et episcopus siue
abbas
una cum misso nostro quem ipse sibi ad hoc elegerint considerationem
faciant ut unus
quisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et
restaurandum quantum ipse
de rebus ecclesiarum habere cognoscitur ˙ Similiter
et uassi nostri aut in commune tantvm
operis accipiant quantum
rerum ecclesiasticarum habent · uel unusquisque per se iuxta
quantitatem quam
ipse tenet · aut si inter eos conuenerit ut pro opere faciendo
argentum donent
iuxta ęstimationem operis in argento persoluant ˙ Cum quo
precio rector
ecclesię ad predictam restaurationem operarios conducere · et ma
teriamen emere possit · et qui nonas et decimas dare neglexerit ·
primum
quidem illas cum lege sua restituat · et insuper bannum nostrum soluat ·
ut ita
castigatus caueat ne sepius iterando beneficium amittat ˙
VIIII ·
De ill
o
qui agros dominicatos propterea neglexit excolere ut nonas et decimas exinde
non persoluat · et alienas terras ad excolendum propter hoc accipit · uolumus
ut de tribus
annis ipsam nonam cum sua lege persoluat · et si quis contemptor
aut comitis aut missorum
nostrorum propter hoc extiterit · per fideiussores ad
palatium uenire compellatur ˙
I ·
De beneficiis
destructis hoc obseruetur quod in capitulare priori continetur ·
id est in libro
· IIII
to · capitulo · XXXV ·
Quicumque beneficium suum occasione proprii desertum habuerit ·
et intra annum postquam ei a comite uel misso nostro notum factum fuerit ·
illud emendatvm
non habuerit · ipsum beneficium amittat ˙
II ·
Vt missi
nostri ubicumque malos scabinios inueniunt eiciant ·
et totius populi consensu in locum eorum bonos eligant · et cum electi fuerint
iurare faciant ut scienter iniuste iudicare non debeant ·
III ·
Vt in omni comitatu
hi qui meliores et ueratiores inueniri possunt eligantur a missis nostris ad
inquisitiones faciendas · et rei ueritatem dicendam · et ut adiutores comitvm
sint ad iustitias faciendas ·
IIII ·
Volumus ut
quicumque de scabinis depre
hensus
fuerit propter munera aut propter amiciciam uel ini
miciciam
iniuste
iudi
casse · ut per fideiussores missus ad
presentiam nostram ueniat · De cetero omnibus
scabinis
denuncietur ne quis deinceps etiam iustum iudicium uendere presumat ˙
[fol. 68r]
V ·
Ubicumque
commutationes tam tempore nostro quamque genitoris
nostri legittime et rationabiles atque utiles ecclesiis dei
factę sunt permaneant ˙ Vbicumque uero inutiles et incommode atque inrationabiles factę sunt dissoluantur · et
recipiat unusquisque quod dedit ˙ Vbi uero mortua manus interiacet aut alia
quelibet causa quę rebellis esse uideatur inuenta fuerit · diligenter
describatur et ad nostram notitiam perferatur ˙
VI ·
Quicumque
comprobatus fuerit de eo quod scienter testes in periurium
induxisset · sub fideiussione ad placitum nostrum uenire
compellatur · ut ibi cum fidelibus nostris consideremus quid de
talibus faciendum sit ˙
VII ·
De his qui
discordiis et contentionibus studere solent et in pace uiuere nolunt · et inde
conuicti fuerint · uolumus ut sub fideiussoribus ad nostrum placitum ueniant ·
ut ibi cum fidelibus nostris consideremus quid de tali homine faciendum sit ˙
VIII ·
De bonis
denariis quos populus recipere non uult · uolumus ut hoc obser
uetur
et teneatur quod in pri
ori
capitulare nostro constitutum est
id est in libro · IIII · capitulo XXX ˙
Quicumque liber homo uel in emptione uel in debiti solutione denarium
merum et bene
pensantem recipere noluerit · bannum nostrum
id est · LX · solidos componat ˙ Si uero serui
ecclesiastici
aut fiscalini nostri · aut comitvm aut uassallorum nostrorum hoc facere
presumpserint · LX ictibus uapulent ˙ Et si actores nostri
aut aliorum uel aduocati eos
missis nostris uel comitibus iussi
presentare noluerint · predictum bannum
id est · LX · solidos compo
nant ˙ Et ad hanc
constitutionem nostram adimplendam episcopi et abbates siue reliqui
qui
beneficia nostra habent adiuuent comites in suis hominibus distringendis ˙
Et
si comites hanc nostram constitutionem neglexerint · hoc per missos nostros ad
nostram
notitiam perferatur ˙
VIIII ·
De
homicidiis uel aliis iniustitiis quę a fiscalinis nostris fiunt · quia impune
se ea committere posse existimant · nos actoribus nostris
precipiendum
esse decernimus · ne ultra impune faciant ita ut ubicumque facta
fuerint soluere cum disciplina precipiamus
·
X ·
Collecte ad malefaciendum fieri omnimodis prohibe
antur · et
ubicumque huiusmodi presumptiones facte fuerint
digna emendatione
corrigantur · et si per neglegentiam comitis uel facte sunt
uel inemendate
remanserunt
hoc ad nostram notitiam perferatur · Auctor uero facti si fuerit
prepositus uel aduocatus
siue centenarius · uel qualibet
alia dignitate · predicta libera persona post
legalem
emendationem in loco factam · sub fideiussoribus ad nostram
presentiam
[fol. 68v] ueniat · multitudo uero siue de seruis siue de liberis sit legittima
emendati
one multetur ˙
XI ·
De pontibus
publicis destructis placuit nobis ut hi qui
iussionem nostram in reparandis
pontibus
contempserunt · uolumus ac iubemus ut omnes
homines nostri in nostram ueniant
presentiam rationes reddere cur nostram iussi
onem
ausi sunt contempnere · comites autem reddant rationes de eorum pagensibus
cur
eos aut non constrinxerint ut hoc facerent · aut nobis nunciare negle
xerint ˙ Similiter et de iniustis theloneis ubicumque accipiunt
sciant se exinde
nobis rationem reddituros ˙
XII ·
Vt
examen aquę frigidę quod actenus faciebant a missis nostris omnibus
interdicatur ne ulterius fiat ·
XIII ·
Postquam comes et
pagen
ses de qualibet expeditione hostili reuersi fuerint · ex eo
die super XL · noctes
sit bannus resisus quod lingua theothisca scahftlegi
id est armorum depositio
uocatur ·
XIIII ·
Hoc missi nostri
notum faciant comitibus et populo quod nos in
omni ebdomada unam diem ad causas
audiendas et iudicandas sedere
uolumus ˙ Comites autem et missi nostri m
agnum
studium habeant · ne forte propter
eorum neglegentiam pauperes
crucientur · et nos tedium propter clamores eorum
patiamur · si nostram
gratiam habere uelint ˙ Populo autem dicatur ut caueat de
causis aliis se ad nos reclamare · nisi de quibus aut missi nostri aut comites
eis iustitias facere noluerint ·
XV ·
Quicumque uicarii uel alii ministri comitum tributum quod
inferenda uocatur maioris precii a populo exigere presumpsit
quam a missis bonę memorię genitoris nostri constitutum fuit · hoc est duos solidos pro una uacca · hoc quod iniuste superposuit atque
abstulit sibique retinuit · his quibus hoc tulit cum sua lege
restituat · et insuper fredum nostrum componat · et
ministerium amittat ·
I ·
De homicidiis in ecclesiis uel in atriis · Item
capitula ·
·
II ·
de earum commissis hoc
obseruetur et teneatur quod in capitulari priori constitutvm
est in libro ·
IIII · capitulo XIII · Si quis ex leui causa aut sine causa hominem in
ecclesia occiderit · de uita componat ˙ Si uero foris rixati fuerint
et unus
alterum in ecclesiam fugiens et ibi se defendendo eum interfecerit ·
et si un
us facti testes non habuerit · cum XII · iuratoribus legittimis
per
sacramentum affirmet se defendendo eum interfecisse · et si ipse
[fol. 69r]
auctor commote inter eos rixe extiterit leudem interfecti et insuper
bannum nostrum sol
uere cogatur et publicam agat penitentiam ˙ Sin
autem non ille qui alterum interfecit sed
is qui interfectus est eandem rixam
commouit absque compositione iaceat · et is qui
eum inter
fecit secundum iudicium canonicum publicam habeat
pęnitentiam ˙ Si cuiuslibet
proprius seruus hoc commiserit ·
iudicio aquę feruentis examinetur utrum
hoc sponte an se defendendo fecisset ·
et si manus eius exusta fuerit interficiatur ˙
si autem non fuerit publica
pęnitentia multetur ˙ Nisi forte et ipse auctor
commotę inter
eos rixę fuerit inuentus · tunc dominus eius iuxta quod uuirgildus est
illius
ad ecclesiam persoluat · aut eum si uoluerit eidem ecclesie tradat ˙ De
ecclesiastico
et fiscalino et beneficiario seruo · uolumus ut pro una uice
uuirgildus eius pro eo compo
natur · altera uice ipse
seruus ad supplicium tradatur ˙ Hereditas tamen liberi
hominis qui propter tale
facinus ad mortem fuerit iudicatus · ad legittimos heredes
illius perueniat ˙
Si in atrio ecclesię cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est huiusce
modi homicidium perpetratum fuerit · simili modo emendetur et
componatur ˙ Si uero
porta ecclesię non est consecrata · eo
modo componatur quod in atrio committitur sicut
componi
debet quod in immunitate uiolata committitur ˙
III ·
Quicumque propter cupiditatem rerum · patrem aut matrem ·
aut fratrem aut sororem · uel nepotem uel alium propinquum suum interfecerit · hereditas interfecti ad alios suos legittimos heredes
perueniat · Interfectoris uero hereditas in fiscum redigatur ˙ Ipse
uero ordinante episcopo publicę pęnitentię subdatur ˙
IIII ·
Quicumque propria uxore derelicta uel sine culpa interfecta
aliam duxerit uxorem · armis depositis publicam agat pęnitentiam ·
et si contumax fuerit comprehendatur a comite et ferro uinciatur
et in custodiam mittatur · donec res ad nostram notitiam deducatur ˙
V ·
Quicumque res alienas cuilibet homini uendiderit
et ipse
homo easdem res alicui alteri dederit · et post se qui tunc easdem res
compa
ratas habet per malum ingenium proprio
filio aut alteri cuilibet necdum legitti
mos annos habenti iustitię
tollende causa tradiderit · uolumus atque
firmiter precipimus ut
si pater eiusdem paruuli uixerit · ipse intret in causam ·
rationem reddendi
pro filio suo ˙ Si autem ipse pater mortuus est tunc legi
timus
eius propinquus qui iuste ei
iustor [!] ac defensor esse uidetur ·
pro ipso rationem
[fol. 69v] reddere compellatur ˙ Similiter de
aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus excepta
sua legittima hereditate ·
quę ei per successionem parentum suorum legittime
uenire debet · Quodsi quis
hanc nostram iussionem contempserit uel neglexerit ·
sicut de ceteris
contemptoribus ita de eo agatur ˙ Is uero qui easdem res primus
inuasit et
iniuste uendidit · necnon et emptores excepta sola persona paruuli
hoc quod
fraudulenter
admiserunt infra patriam emendare cogantur · et postea sicut
contemptores
iussionis nostrę sub fideiussoribus ad nostram presentiam uenire
com
pellantur ·
VI ·
De
uicariis et centenariis qui magis propter cupiditatem quam propter
iustitiam
faciendam sepissime placita tenent · et exinde populum nimis affli
gunt · ita teneantur sicut in capitular
i domni karoli
imperatoris continetur · in
libro · IIII · capitulo · XL · vt nullus ad placitum
banniatur nisi qui causam suam quęrit ·
aut si alter ei quęrere debet ·
exceptis scabinis VII · qui ad omnia placita
adesse
debent ˙ Item de eadem re in capitular
i nostro in libro · IIII · capitulo · LV · De
placitis siquidem quę
liberi homines obseruare debent · constitutio genitoris
nostri penitus obseruanda atque tenenda est · ut uidelicet in anno ·
III
a · solum
modo generalia placita
obseruent · et nullus eos amplius placita obser
uare
compellat ·
nisi forte quilibet aut accusatus fuerit · aut alium accusauerit ·
aut ad
testimonium perhibendum uocatus fuerit ˙ Ad cetera uero quę centena
rii tenent non aliis uenire iubeatur · nisi qui aut litigat aut testificatur ˙ Et
quicumque huius constitutionis transgressor a missis nostris
inuentus fuerit · bannvm
nostrum persoluat ˙
VII ·
De liberis hominibus
qui proprium non habent · sed in terra dominica resident · et
propter res alterius ad testimonium non recipiantvr ˙ Coniuratores tamen
aliorum liberorum hominum ideo esse possunt quia liberi sunt ˙ Illi uero qui et
proprium habent et tamen in terra dominica resident · propter hoc non abiciantur
quia in terra dominica resident · sed propter hoc ad testimonium recipiantur ·
quia proprium habent ·
capitulum · VIII ·
Volumus
atque iubemus ut missi nostri diligenter inquirant
quanti liberi homines in
singulis comitatibus maneant · Hinc ea uero diligen
tia et ratio
examinetur per singulas cent
inas
· ut ueraciter sciant illos atque
describant qui in exercitalem ire
possunt expeditionem · ac inde uidelicet
[fol. 70r] secundum ordinem de his qui
per se ire non possunt · ut duo terci
o adiutorium preparent ·
et qui necdum fidelitatem nobis
promiserunt · cum sacramento nobis fidelitatem promittere
faciatis ·
VIIII ·
De
faidis coercendis obseruetur et teneatur quod in capitulari
nostro uel in libro · IIII · capitulo XXV continetur ˙ Si quis aliqua necessitate cogente
homicidium commisit · comes in cuius ministerio res perpetrata
est et compo
sitionem soluere et faida per sacramentum
pacificare faciat · quodsi una pars
ei
ad hoc consentire noluerit ·
id
est · aut ille qui homicidium
commisit aut
is qui compositionem recipere
debet · faciat illum qui ei contumax fuerit
ad presentiam
nostram uenire · ut eum ad tempus quod nobis placuerit in exilio
mittamus ·
donec ibi castigetur · vt comiti suo inobediens esse ulterius non
audeat · et
maius dampnum inde non adcrescat ;
[BK 189 Abschnitt A BK 189 Abschnitt B]
Volumus ut tale coniectum missi nostri
accipiant quando per missaticum suum
perrexerint hoc est ut unusquisque accipiat
panes XL · fr
ixingas
·
II · porcellum aut agnum · I ·
pullos · IIII · oua XX · vinum
sextarios · VIII ·
ceruisa
modios · II · annonam
modium · I · et quando prope sunt de illorum domibus nullum
accipiant
coniectum ˙
Volumus etiam ut
octabas paschę incipiant suam agere legationem ·
episcopi uero
suum debent habere conuentum
octabas pentecosten ˙
EXPLICIT
[BK 195 c. 1 BK 195 c. 2]
Licet iampridem a nobis fuer
it
ordinatum ut si quis in populo nostro barbare nationis
persona aut
in re sua consisteret
aut alium
inuitasset · aut si terram ad habitandum
uoluntarius
deputasset · eaquę per annos XV · sine terciis habuisset in uoluntate ipsius
permaneret ·
neque exinde quicquam sibi ille qui dederat sciret esse reddendum · tamen absque ulla permu
tatione omni tempore generaliter memorata
conditio debe
t
custodir
i · presenti
placuit lege constitui ˙ Si quis uero terram ab altero
sibi
traditam uiolenter dixerit et conuicerit
fuisse sublat
am
priusquam XXX annorum
spacia
complea
ntur
· et rem constiterit occupatam
et
requirere poterit · et repetentes partibus reformare · Ceterum si impletis
XXX
annis terra a quocumque etiam peruasa fuisse dicatur non fuerit
restituta ·
nihil sibi reddendum esse cognoscat ˙ Quapropter omnes comites
quoties de priuatis
causis contentio fuerit generata · secundum ordinem legis
iudicare curabunt · et
quia omnia ad quietem omnium pertinentia ex lege
conuenit prouideri quas omnino
causas de quibuscumque rebus quę
intra XXX annos non fuerint diffinite · nullo eas
[fol. 70v] postmodum licebit
ordine commoueri · quia satis unicuique ad requirendum et recipi
endum quod ei debitum fuerit suprascriptus annorum numerus constat
posse sufficere ˙
Si quis colonum
alienum in re sua XXX annos habuerit · acsi suum uendicet ·
Qui
si
infra XXX annos inuentus fuerit a domino cum filiis sibi debitis et omni
peculio
reuocetur ˙ Si uero mortuus fuerit · peculium eius dominus
reuocet
˙ Colona uero si
XX
annos in alieno dominio permanserit · a priore domino non requiratur ˙ Colono
duę partes agn
ationis
sequantur · colonę uero tercia pars sequatur ˙ Nam si
agnatio
infra XXX
annos edita fuerit quando adhuc colona domino
competebat repetentibus non negetur · quia in nouellis legibus est
constitutvm ˙ sane
ne
separatio coniugii fiat · precipimus ut
a domino coloni uicaria
e mulier
i cum
agnatione partis tercię non negetur ˙
Karolus serenissimus imperator
augustus · a deo coronatus magnus et paci
ficus
· cum episcopis abbatibus comitibus ducibus
omnibusque
fidelibus christianę ecclesię cum consensu consilioque statuit ex lege
salica
romana atque
congregata capitula ista in palatio aquis · ut unus
quisque fidelis iustitias istas faceret · quę et ipse manu propria
firmauit
capitula ista ut omnes fideles manu roborare studuissent ·
I ·
Vt
episcopi circum
eant parrochias sibi commissas · et
ibi inquirendi studium habeant · de incestv ·
de parricidiis · fratricidiis ·
adulteriis · cenodoxiis · et alia mala quę con
traria sunt deo quę in
sacris scripturis leguntur · quę christiani deuitare debent
et infra illorum
parrochias ecclesię cui necesse est emendandi curam habeant ˙
Similiter nostras a nobis in beneficio datas · quam et
aliorum preesse uidentur · et ut mo
nachi per uerbum
episcopi et per regimen abbatis · et per bona illorum exempla regulariter
uiuant · prout loca locata sunt · et ut prepositus et hi qui foras
monasteria sunt
ne uenditores habeant · quia iam frequenter iussimus ne
monachi foras mona
steri
a habitent ˙
II ·
VT ecclesię uiduę
pupilli · per bannum regis pacem habeant · sin aliter in
presentiam nostram hoc ueniat si fieri potest · sin autem missi
nostri inuestigent illud quomodo gestum sit ·
III ·
UT iumenta pacem
habeant similiter per bannum regis ·
IIII ·
Vt hi qui beneficium
nostrum habent bene illud immeliorare in omni re studeant ut et missi nostri
hoc sciant ·
V ·
Vt
uicarii nostri uel centenarii
[fol. 71r] a seruo regis mancipia non em
ant
· et ut ipsi uicarii de hereditate foris ex
heredibus
si
extiterit ad opus nostrum recipiatur ne illud fraudetur ·
VI ·
De his
qui litterarum conscriptione ingenui fuerint · si sine traditione
mortui fuerint · hereditas eorum ad opus nostrum recipiatur · nec comes nec
uicarius illud sibi societ · sed ad opus nostrum reuocetur ˙ Similiter uolumus
ut banni nostri de illis unde censa exigunt · ut ipsa censa ad nostrum opus
uel ubi nos iubemus ueniant ·
VII ·
De
hereditate inter heredes si contentiose egerint · et rex missum suum ad illam
diuisionem transmiserit · decimum mancipium et decimam uirgam hereditatis fisco regis detur ·
VIII ·
Vt
uicarii luparios habeant unusquisque
in suo ministerio duos · et ipsi de hoste
pergendi et de placito comitis
uel uicarii n
on custodiant · nisi clamor super eum ueniat · et ipsi certare
studeant
de hoc ut profectum exinde habeant · et ipse pelles luporum
ad nostrum opus
dentur · et unusquisque de illis qui in illo ministerio placitum
custodiunt ·
detur eis
modium · I · de annona ·
VIIII ·
De hoste
pergendi · ut
comiti in suo comitatu per bannum unumquemque hominem per LX
solidos in hostem
pergere bannire studeat · ut ad placitum denunciatum a
d illum locum
ubi iubetur ueniant · et ipse
omnis
preuideat quomodo sint parati ·
id est lanceam
scutum et arcum cum dua
bus cord
is
· sagittas XII · De his uterque habeant et episcopi
comites abbates
hos homines habeant qui hoc bene preuideant · et ad diem
denunciati placiti ueniant · et ibi ostendant quomodo sint parati · habe
ant loricas uel galeas · et temporalem hostem ·
id est ęstiuo tempore ·
X ·
Vt
regis
spensa in carra ducatur simul episcoporum comitum abbatum et optimatum
regis ·
farinam · uinum · baccones · et uictum habundanter · molas ·
dolatoria
·
secures · taretros · fundibolas · et illos homines
qui exinde bene sciant
iactare · et
marscaloi [!] regis adducant eis
petras in saumis XX si opus est ·
et unusquisque hostiliter sit paratus · et
omnia utensilia sufficienter habeant · et
unusquisque comes duas partes de
erba in suo comitatu defendat ad opvs
illius hosti
s · et habeat
pontes bonos naues bonas ·
XI ·
Vt
comites unusquisque in suo comitatu carcerem habeant · et iudices atque
uicarii patibulos habeant ˙ [fol. 71v]
XII ·
Vt homines boni
generis qui infra comitatum inique uel iniuste agunt in
presentiam regis ducantur · et rex super eos districtionem faciat
carcerandi exiliandi usque ad emendationem illorum ·
XIII ·
Ut
uicarii munera n
on acci
piant pro ill
is
latron
ibus qui ante comitem iudicati fuerint ad mortem · quod
si
quis hoc perpetrauerit tale
iudicium sustineat sicut latro iudicatus fuit · quia
postquam scabini eum
diiudicauerint non est licentia comitis uel uicarii ei
uitam concedere ˙ Sed
si bannus ei iudicatus fuerit · et banno peracto stet
in eo interim usquedum
comiti et eo qui clamorem uel causam ad eum habuit · et tunc
sit foris
ban
num
˙
XIIII ·
Vt episcopi et
abbates aduocatos habeant · et ipsi habeant in illo comitatu
propriam hereditatem · et ut ipsi recti et boni sint et habeant
uoluntatem recte et iuste causas perficere ·
XV ·
Vt
uicarii eos qui pro
furt
o se in seruitium tradere cupiunt non consentiant · sed secundum iustum
iudicium
terminetur ·
XVI ·
Quod nullus
seniorem suum dimittat postquam ab eo acceperit ualen
te solido · I ·
excepto si eum uult occidere · aut cum baculo cedere · uel uxorem aut filiam
macular
e · seu hereditatem ei tollere ·
XVII ·
Quod nullus in
hoste baculum habeat sed arcum ·
XVIII ·
De
forestis ut forestarii bene illas defendant
simul et custodiant bestias et
pisces · et si rex
alicui intus forest
i
feram [!] unam aut
magis
dederit · amplius non prendat quam illi datum sit ˙
XVIIII ·
Vt
uilicus bonus
sapiens et prudens in opus nostrum eligatur · qui sciat rationem
misso nostro reddere
et seruitium perficere · prout ędificia locata sunt
emendant · nutriant porcos ·
iumenta · animalia · ortos · apes · aucas ·
pullos · uiuaria cum piscibus uennas ·
molina · stirpes · terram aratoriam
studeant f
imare
· in forestis mansum
regale · et ibi uiuaria cum piscibus et
homines ibi manentes · et plantent
uineas · faciant pomeria · et
ubicumque inuenient utiles homines detvr
illis silua ad
stirpandum ut nostrum seruitium immelioretur · et ut feminę
nostrę quę ad opus
nostrum sunt seruientes habeant ex partibus nostris lanam
et linum · et
faciant sarcillos et camisilos · et perueniant ad cameram nostra
m
per rationem · per uilic
os
nostr
os
aut a missis eius a se transmissis ·
XX ·
Et si
quis de fidelibus nostris contra aduersarium suum pugnam aut aliquod certamen
[fol. 72r] agere uoluerit · et conuocauerit ad se aliquem de
comparis suis ut ei adiutorium
prebuisset · et ille noluit et exinde neglegens permansit · ipsum
beneficium quod habuit auferatur ab eo · et detur ei qui in
stabilitate et fidelitate sua permansit ˙
CAPITULA
KAROLI REGIS IVNIORIS · FACTA IN MONASTERIO SANCTI
MEDARDI ·
CAPITULUM ·
I ·
Vt missi nostri per ciuitates et monasteria singula ·
tam canonicorum quam monachorum siue sanctimonialium una cum episcopo parro
chię uniuscuiusque in qua consistunt · cum consilio etiam et cum
consensu ipsius qui locum
tenet · quem uolumus et expresse
precipimus ut presens sit · uitam ibi degentium
et conuersationem inquirant · et ubi necesse est corrigant · et ubi desunt
congruas officinas construere iubeant · et ubi sunt factę et per neglegentiam
sunt destructę instaurari precipiant · et uictum ac potum et uestitum
atque cetera
necessaria pro qualitate et possibilitate loci et inhabitantium
necessitate
ordinent · et
hospitalitatem
super uenientium hospitum · et receptionem pauperum
ibidem ponant et ordinent · ecclesię
que luminaria · et ornatum debitum
ordinent · et thesaurum
ac uestimenta seu libros diligenter inbreuient ·
et breues nobis reportent ˙
Inbreuient etiam quid unusquisque ecclesiarum prelatus
quando prelationem ecclesię suscepit ibi inuenerit · et quid
modo exinde
ibi minus sit · quid et quantum sit super additum · quid etiam
normannis per nostram
commendationem siue sine commendatione nostra datum
sit · quidue relictvm ·
uel quid a quo
quam ibi in elemosina datum · numerum etiam canonicorum et
monachorum siue
sanctimonialium uniuscuiusque loci describant et nobis referant ·
ut secundum
qualitatem et quantitatem loci cum consilio episcoporum et fidelium nostrorum
ubi minor numerus fuerit nostra auctoritate addamus · vbi uero
ex indiscretione
prelatorum superfuerit ad mensuram redigamus ˙ Inquirant quoque
quot tempore aui nostri
karoli et domni genitoris nostri hludouuici unoquoque in loco
fuerint
·
et
quot modo sint · et ubi loca a normannis siue a quibuslibet aliis
destru
cta sunt et pęnitus adnullata ·
quot ibi nunc propter paucitatem rerum et
deuastationem earundem
constitui uel ordinari possint · et inde cum consensu
fidelium nostrorum
ordinemus quid de cetero agendum sit · et qualiter abbatissarum
[fol. 72v]
prelati et in locis sacris inhabitantes de his quę missi nostri
preceperint obędierint
nobis diligentissime et capitulatim
referant ·
II ·
Vt missi
nostri diligenter inuestigent
per singulas parrochias simul cum episcopo de
monasteriis qui deum timentes in suis proprietatibus
ędificauerunt · et ne ab heredibus eorum diuiderentur parentibus
predecessoribus nostris
sub immunitatis defensione
tradiderunt · et postea in alodem sunt data · ut
describant quę sint et a quo
uel a quibus in proprietatem data sunt · et nobis renunciare
procurent · ut
cum episcopis et ceteris fidelibus nostris consideremus quid et qualiter inde
secundum dei
uoluntatem et nostram salutem agere debeamus ·
III ·
Ut missi nostri per
singulas parro
chias una cum episcopo parrochię ipsius requirant de
capellis et abbatiolis ex casis dei
in beneficiis datis ·
qualis census inde exeat · ut
ecclesię de qua sunt exinde uestituram
habere possint · et nobis renuncient ut
hoc nostra auctoritate commendetur atque firmetur ·
et secundum
qualitatem et quantitatem loci clericos et luminaria ibi ordinent et loca
restaurari faciant ·
IIII ·
Denunciandum est omnibus et a missis
nostris ordinandum · ut omnes
ecclesię et
presbiteri sub immunitate et priuilegio ac ordinatione atque
dispositione
episcoporum · singularum parrochiarum in quibus consistunt
secundum auctoritatem canonicam
et capitularia domni karoli imperatoris aui nostri et pii augusti hludouuici
domni et genitoris nostri permaneant ·
V ·
Vt missi
nostri diligenter inuestigent cum episcopo et prelatis
monasteriorum · et per fideles et strenuos uiros in unaquaque parrochia de rebus et ecclesiasticis in alodem datis · et sicut euidentibus et ueris
inditiis ac auctoritatibus compererint diligenter a quo et a
quibus datę sunt uel quantum exinde sit describant et nobis renuncient ·
VI ·
Ut
missi nostri expresse et cum omni diligentia
cum episcopo et
prelatis monasteriorum per singulas parrochias requirant de rebus
eccle
siasticis unde nonę et decimę solui debent et non soluuntur · ut persolui ab easdem res
retinentibus faciant · et si aliqua contradictio
que
rationabilis uideatur oborta
fuerit describatur · et prelatus
ipsius casę dei unde res esse noscuntur · et ille qui eas
detinet et nonam et
decimam soluere detrectat · simul cum missis nostris ad nostram
iubeatur
uenire presentiam · ut tunc ueritate comperta et
diffinitione decreta quod
rationabiliter inuenerimus inde
precipiamus ˙ Volumus etiam ut inuestigent missi
nostri
qualiter illi qui easdem res ecclesiasticas unde decimę dantur siue non dantur
[fol. 73r] illas saluas habeant et in casticiis et in siluis custoditis · uel si
terrę aut manci
pia inde perdita sint · uel aliquid huiusmodi · aut
si familia oppressa sit contra legem ·
et omnia per breues
nobis renuncient missi nostri ˙
VII ·
Vt missi
nostri per singulas parrochias comitibus et rei publicę ministris ex
banno nostro precipiant ne mala [!] uel placita in
exitibus et in atriis ecclesiarum et presbiterorum mansionibus neque
in dominicis uel festiuis diebus tenere presumant · sed comes
conuenientem locum consideret et inueniat ubi stationem ad mallum
tenendum constituat · quia nefas est ibi reos puniri ubi respectu diuinę
reuerentię misericordiam consensu fidelium nostrorum et decreto
predecessorum
uestrorum [!] consequuntur ·
VIII ·
Ut missi
nostri comitibus et omnibus rei publicę
ministris firmiter ex uerbo nostro
denuncient atque precipiant · ut a quarta
feria ·
ante initium quadragesime · nec in ipsa · IIII
ta ·
feria usque post
octabas paschę mallum
uel placitum publicum nisi de concordia et
pacificatione discordantium tenere presu
mant ˙
Similiter etiam a quarta
feria · ante natiuitatem domini usque post consecratos
dies obseruent · necnon et in ieiuniis quatuor temporum et in
rogationibus simili
obseruatione eosdem feriatos dies uenerari omnimodo
studeant ·
VIIII ·
Vt
missi nostri omnibus per singulas parrochias denuncient · quia si episcopus aut
ministri episcoporum
pro criminibus colonos flagellauerint cum uirgis propter
metum aliorum ut ipsi crimi
nosi corrigantur · cum tali discretione
sine ulla occasione indebita sicut in sinodo conlo
quutum est ·
et uel inuiti pęnitentiam temporaliter uel corporaliter agant ne ęternaliter
pere
ant · si seniores ipsorum colonorum indigne tulerint · et
aliquam uindictam inde exer
cere uoluerint · aut eosdem colonos ne
distringantur contendere
presupserint [!] · sciant
quia
et bannum nostrum component · et simul cum
excommunicatione ecclesiastica nostram
armiscaram
durissimam sustinebunt ·
X ·
Vt
missi nostri omnibus rei publicę ministris
denuncient ut comites uel rei
publicę ministri simul cum episcopo uniuscuiusque parro
chię sint in
minister
iis
illorum quando
idem episcopus parrochiam circumierit · cum episcopus eis
notum fecerit ·
et quos per excommunicationem episcopus adducere non poterit · ips
i regia
auctoritate et potestate ad pęnitentiam uel rationem atque
satisfactionem adducant ˙
XI ·
Sciant etiam
fideles nostri quia concessimus in synodo uenerabilibus episcopis ne super beneficia
ecclesiastica uel prestarias etiamsi episcopus aut quilibet monasteriorum
prelatus in[fol. 73v]rationabiliter petierit
precepta confirmationis nostrę ullo modo faciamus · et ideo
ab inrationabili petitione se unusquisque compescat ·
XII ·
Vt mi
ssi
nostri
omnibus
per illorum missaticum denuntient · ne
commutatione
rerum
uel mancipiorum
quilibet prelatus earundem rerum ecclesiastic
arum
sine licentia uel consensu nostro
facere presumat ·
neque mancipia ecclesiastica quisquam · nisi ad libertatem commut
et
Videlicet ut mancipia quę pro ecclesiastico dabuntur · in ecclesię seruitute
permaneant ˙
Et ecclesiasticus homo qui commutatus fuerit ·
perpetua libertate fruatur ˙
CAPITVLA LOTHARII IMPERATORIS ET KAROLI
REGIS · FACTA IM [!] PALATIO VALENTIANAS ˙
In nomine sanctę et indiuidue trinitatis Karolus
gratia dei rex · dilectis et fidelibus missis nostris per regnum
nostrum constitutis salutem ˙
Sicut uobis notum esse credimus cum dilectissimo fratre
nostro lothario aput ualen
tianas locuti fuimus · et communi consilio cum fidelibus
nostris communibus consi
derauimus · ut inter cetera
sanctę dei ecclesię et nostri principatus ac regni nobis
a deo
commissi negocia necessaria de his quę subsecuntur · uos specialiter
ammone
remus · ut sicut hic
descripta habentur una cum dei adiutorio prout melius
potueritis strenue exequi
procuretis · et hoc presentialiter necessarium opus
sine aliqua
dilatione uel excusatione sicut in missaticis coniuncti et depu
tati
estis simul conueniatis et hoc ad perficiendum quantotius inc
hoetis
et quantum uel qualiter inde factum habueritis unus uestrum sicut in missatico
con
stituti estis de unoquoque missatico · nobis ad colloquium
quod in proximo cum
fratribus nostris habebimus renuntiare procuret · et si
contigerit ut aliquis uestrum
nostro seruitio uel infirmitate aut
quacumque occasione detentus fuerit pro hoc
alius non
dimittant · ut conmendata exequi non studea
t
etiam si unus uacauerit
a predictis occupationibus · ipse quantum deus dederit iussa
adimplere studeat
·
ista denuntianda sunt populo a missis nostris ˙
CAPITULUM · I ·
[BK 260 Abschnitt A c. 1]
Nostri
seniores
sicut audistis
parabolauerunt simul et
considerauerunt cum communibus illorum fide
libus de dei
seruitio et sanctę ecclesię ac regni statu et qualiter uos qui in regno
consistitis pacem et iustitiam habere possitis · et
ordinauerunt missos per regnum
illorum qui in hoc decertent · quantum deus
adiutorium dederit ˙
II ·
[BK 260 Abschnitt A c. 2]
Inter
omnes
[fol. 74r]
iustitias
quas
ordinauerunt · ut unusquisque habeat primo
considerauerunt de honore ecclesiarum
dei et orphanorum et uiduarum causis · et de
regalibus iustitiis · tum etiam maxime
de raptoribus puellarum ac uiduarum
causis et sanctimonialium · et de his qui
presbiteros
flagel
lare presumunt ·
et qui presbiteros de
ecclesiis sine episcoporum consensu eicere uel recipere · aut
census de manso · uel ex his quę domnus et genitor noster in suis
capitularibus ecclesiis
in immunitatem concessit exigere non timent · et qui
censa de rebus ecclesiasticis
persoluere detrectant ut firmiter inquirantur et
acriter distringantur · et plena iustitia
inde fiat secundum quod in
capitularibus aui et patris illorum
statutum habetur · et ipsi
per certos fideiussores ad
presentiam illius in cuius regno tales inuenti fuerint
perducantur ut ipse commendet quid
de tali homine fiat · qui nec deum timet · nec
contra
sanctos canones facere · nec legem et preceptum regum infringere
pertimescit ·
salua censura ecclesiastica et episcopalis pęnitentię uindicta ·
III ·
[BK 260 Abschnitt A c. 3]
Similiter de
collectis quas theotisca lingua herizup appellant · et de his
qui immunitates
infringunt · et qui incendia et uoluntaria homicidia · et
adsa
llituras
in domo
faciunt ·
IIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 4]
De
latronibus autem
commendauerunt · ut missi omnibus denuncient in illa
fidelitate quam deo et regi
unusquisque debet et promissam habet in illa christianitate
quam pacem proximo
unusquisque seruare debet · ut sine exceptione alicuius persone nec
pro
amicicia uel propinquitate aut amore uel timore ullius latronem ce
let
·
sed illum missis
illorum manifestet · et ad accipiendum illum adiutorium
quantum potuerit unusquisque
prestet · et sacramentum hoc missi illorum firmare faciant · sicut
tempore antecessorum illorum
consuetudo fuit · et
si aliquis miss
is
illorum non obaudierit · si regis homo fuerit per fide
iussores ad illius presentiam perducatur · si autem alterius homo
fuerit senior cuius homo
fuerit illum regi presentet ·
V ·
[BK 260 Abschnitt A c. 5]
Commendauerunt etiam ut si alicui denunciatum fuerit ut ad
accipiendum latronem
adiutorium prestet · aut aliquis sonum inde audierit ut ad
accipiendvm
latronem concurratur · et se inde retraxerit ut ad hoc adiutorium
non prestet · si liber homo
fuerit bannum dominicum
componat · et si colonus fuerit · LX · ictus accipiat · et si
latro
ibi occisus fuerit qui eum occiderit liudem non soluat inde · et nullus
illi inde faidam
portare presumat · quodsi quis facere
presumpserit per certos fideiussores ad regis presen
tiam perducatur ·
VI ·
[BK 260 Abschnitt A c. 6]
Quicumque abhinc
inante latronem receperit · maxime autem illum qui forbannitus
[fol. 74v] fuerit ·
uel qui illos quos missi nostri
forbannierunt recepit postquam forbanniti ab eisdem
missis nostris
fuerunt · secundum quod constitutum est in capitularibus aui et patris nostri in libro
III
o · capitulo XXIII · si francus est cum XII ·
similibus francis iuret quod ipse latronem eum
fuisse non scisset ·
licet pater eius sit aut frater · uel propinquus · si hoc iurare non potuerit
et ab alio conuictus fuerit quod latronem in hospitio suscepisset quasi latro et
in
fidelis iudicetur · quia latro est et infidelis noster et
francorum · et qui illum suscepit similis est
illi ˙ Si autem
audiuit quod latro fuisset · et tamen non scit pro firmiter · aut iuret solus
quod numquam eum audisset nec per ueritatem nec per mendacium
latronem · aut sit paratus
si ille de latrocinio euictus fuerit ut similiter
dampnetur ˙
[BK 260 Abschnitt A c. 7]
Vt
quando missi
nostri latronem forbannierint hoc et
missis aliis et comitibus scire faciant ·
et de uno missatico in alium fugerit ·
si in uicinitatem uenerit pro hoc qui eum
forbanniuit non dimittat ut eum non
prosequatur et comprehendat et si longius fugerit ·
missus in
cuius missaticum fugerit si alodem habuerit illi tollat et illum constrin
gat et ut illuc uelit nolit reueniat · et ibi malum emendet ubi
illud perpetrauit · et
si in alicuius uillam fugerit et ipsa uilla eum
contenderit secundum quod capitularibus
aui et patris nostri scriptum habetur
inde fiat et si necesse fuerit · ut iustitia non pro
teletur aduocato
denuntietur · ut ipsum latronem reddat et eos qui eum contenderunt
presentet · ut debitam disciplinam inde sustineant et emendationem
inde congruam
faciant · quodsi facere neglexerit usque ad secund
am
uicem inde bannum dominicum componet ·
et sic per
fideiussores ad presentiam eorum deducatur · ut et de illo et de
contradictoribus
et de ipso latrone secundum quod causa coniacuerit sic
decernatur ut ceteri metum habeant ˙
·
VIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 8]
Hoc
etiam
commendauerunt seniores nostri si huiusmodi malefactores sicut
prediximus de uno regno in aliud fugerint · similiter missi illius de
cuius regno fugerit
ad alios missos in illo regno ubi fugit hoc notum faciant
et illi missi eos con
stringant ut ad illud regnum et ad illos
missos reueniant · ut ibi distringi
possint ubi malum fecerunt ˙
VIIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 9]
De aduenis qui
o
ppressione
normannorum
uel brittannorum in partes istorum regnorum confugerunt
statuerunt seniores nostri · ut a nullo
rei publice ministro
quamcumque
uiolaentiam [!] uel oppressionem aut exac
tionem
patiantur · sed liceat eis conductum suum querere et habere donec aut ipsi redeant
[fol. 75r] ad loca sua aut seniores eorum eos recipiant · quod qui inuentus fuerit ex rei
publice
ministris aut alius quibuslibet contra hoc pietatis
preceptum facere aut fecisse bann
vm
dominicum exinde componat ˙
X ·
[BK 260 Abschnitt A c. 10]
Vt
omnibus denuntietur qualiter cuncti sint preparati
ad quamcumque necessitatem imminentem · ut secundum
consuetudinem prout necessitas euenerit ad dei seruitium · et illorum adque ad
sanctam dei ecclesiam defendendam et regnum omnes sint
preparati ˙
XI ·
[BK 260 Abschnitt A c. 11]
Capitula autem
aui et patris nostri quę
in scriptis
commemorauimus
qui ex missis nostris non habuerint et eisdem indiguerint ut
commissa per illa corrigere
possint sicut in eisdem
capitulis iubetur de scrinio nostro uel a cancellario nostro accipiant ·
ut
rationabiliter et legaliter cuncta corrigant et disponant ˙
XII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 12]
Vt
unusquisque missus in suo missatico prouisionem habeat ut si aliquis de
nostris fidelibus per missaticum suum transierit · aut ibi
consistens uel commanens rapinas uel depredationes
aut alia inlicita fecerit quibus deus offendi solet · et populus pro
oppressione gemere · quatinus hoc subtiliter et ueraciter inuestiget et nobis
renuntiet qualiter inde nos sic ordinemus · ut nec ipsum nec alium hoc agere
delectet ·
XIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 13]
Vt
missi in illorum
missaticis curam habeant ne
homines nostri aut
alii quilibet uicinos suos
maiores uel minores tempore estatis quando ad
herbam suos caballos mittunt ·
uel tempore hiemis quando marascalchos illorum
ad fodrum dirigunt depredentur
aut opprimant · et si
egerint hoc
etiam ut prediximus ueraciter missi nostri in
uestigent et nobis renuntient ut in seniore hoc sic emendemus · quatinus
homines suos in potestate habeant et contenti sint debitis · et indebita
iniuste non appetant ˙
XIIII ·
[BK 260 Abschnitt D c. 10]
Guenilo episcopus · odo et donatus missi in pago
senonico · tricassino · uuastesino · miliduniso · moruiso · pruuiniso · et in
tribus archis et in duobus brionisis ;
In
nomine sanctę et indiuidue tri
nitatis · Karolus gratia dei rex · hunfrido
uenerabili episcopo · ingiscalco · et
berengario · comitibus et ministerialibus ac fidelibus missis
nostris in domino salutem ˙
CAPITULUM · I ·
[BK 266 Abschnitt A c. 1]
Notum sit fidelitati uest
rę
· quia XVI
Kalendas
martii secundum
sacram auctoritatem synodum uenerabilium
episcoporum ac conuentum fidelium
nostrorum apud carisiacum fecimus conuenire · cum quibus inter cetera ecclesiastice
utilitatis ac regni necessitatis negotia · considerauimus qualiter rapine
[fol. 75v] et depopulationes quę partim occasione
superirruentium
paganorum partim mobilitate
quorundam fidelium nostrorum in regno nostro per
eos etiam quia ecclesiam dei defendere
et tueri et regni soliditatem ac
quietem debuerant prouidere grassantur
aliquo modo annuente domino sedari
ualeant et amoueri ·
II ·
[BK 266 Abschnitt A c. 2]
Quorum consultu decreuimus ut quia peccata quę in suo
inicio ut sunt magni pon
deris estimantur pernitioso process
v · Ipso etiam exitiabili usu prauis mentibus leuiantur
et quasi
insensibiles reddunt ˙ Ac si quando resipiscere moliuntur
eas sepius obligent · ut
si surgere uelint non possint
antequam censura
ecclesiastica et legales sententię huiusmodi
predicatores terribiliter
et dampnabiliter feriant ˙
Episcopi
qui in suis parrochiis et missi
in illorum
missaticis comites qui
in
eorum comitibus pariter placita tene
nt
· quo omnes
rei
publice ministri et uassi dominici omnesque quicumque uel
quorumque
homines in eisdem parrochiis uel comitatibus commanent sine
ulla per
sonarum exceptione uel excusatione aut d
ilatione
conueniant ˙
·
III ·
[BK 266 Abschnitt A c. 3]
Et
episcopus illius parrochię breuiter adnotatas sententias de huiusmodi
causa
euangelice uidelicet et apostolicę atque propheticę aucto
rita
te necnon et decreta apostolica atque canonica omnibus relegat et
aperto
sermone cunctis quale quantumque peccatum sit · et qualem
quantamque
poenitentiam et quam immanem seuerissimamque uindictam
exposcat cum aliis
debitis et necess
ariis atque utilibus predicationibus inno
tescere
curet ˙
IIII ·
[BK 266 Abschnitt A c. 4]
Missi quoque lega
les
sententias sicut eas cognitas
habent adnotent et
deprecessorum [!] nostrorum regum atque imperatorum
nostraque
capitula de hac causa in unum collecta omnibus nota faciant et
episcopi dei et
episco
pali
auctoritate tales depred
ationes
omnibus interdicant et
missi ac comites nostri cunctis ex nostro regio banno prohibere firmiter
studeant ut cognoscant omnes quia si abhinc inante in nostro regno talia
facere aliquis presumpserit secundum diuinas sententias episcopalem
excipiet
sententiam et secundum leges ac capitula regia emendare cogetur · et
secundum
iuditium fidelium nostrorum condignam uindictam suscipiet ˙
V ·
[BK 266 Abschnitt A c. 5]
Et si
talis persona
[fol. 76r]
fuerit
ut episcopi uel missi nostri ac comites in illorum
ministeriis quod prauum
actum fuerit potuerit emendare · secundum
prefixum modum illud emendare stu
deant · ut per
fideiussores ad nostram presentiam uenire faciant ˙
VI ·
[BK 266 Abschnitt A c. 6]
Si autem
aliquis quiscumque inobediens extiterit · cum summa festinatione
nobis no
tum facere cu
rent
· ut quantotius ad nostram
presentiam illum uenire iv
beamus et dignam
ultionem secundum iudicium fidelium nostrorum sustineat ·
VII ·
[BK 266 Abschnitt A c. 7]
Et
quod
absit si talis emerserit qui dei timorem postponat et ecclesiasticam
auctoritatem
contempnat · et regiam potestatem refugiat · sciat
quicumque ille fuerit quia et secundum
canonicam
auctoritatem ab omni christianorum cętu
et a sanctę ecclesię consortio et
in cęlo
et in terra alienus efficietur · et regali potestate atque omni regni
fidelium unanimitate
sicut dei et ecclesię inimicus et regni deuastator
persequetur usque dum a regno exterminetur ˙
VIII ·
[BK 266 Abschnitt A c. 8]
Et si
aliquis comes fuerit qui hoc in suo comitatv fecerit · aut ibi talia increscere
permiserit ut aut ipse illa non emendet aut nobis nota non fecerit · ut nostra
auctoritas talia corrigat · sciat quia talem sententiam inde sustinebit sicut
tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit ·
VIIII ·
[BK 266 Abschnitt A c. 9]
Et si
aliqui iterantes depredationes et rapinas per regnum nostrum
fecerint · et episcopi uel comites ac missi hoc emendare non potuerint · quam citius
possunt nobis notum facere curent · ut iubeamus ipsos
depredatores per eandem uiam cum misso nostro redire · et
illa omnia quę male egerant legaliter emendare · et talem harmiscaram sicut nobis uisum fuerit · aut iudicium sicut cum fidelibus nostris
considerauerimus sustinere ˙
X ·
[BK 266 Abschnitt A c. 10]
Si
autem dilecti
fratris nostri aut nepotum nostrorum homines fuerint
qui talia
egerint · et hoc nobis innotescant ut illis nota faciamus et illi suos
homines
sicut illis melius uisum fuerit de talibus castigare procurent · sicut et nos
nostros homines castigare uolumus si in illorum regnis indecentia et aliqua
noxia facere quod absit presumpserit ˙
SANCTUS GREGORIVS IN LIBRO
PASTORALI DICIT ˙
Ammonendi sunt qui aliena r
apere
contendunt ut sol
licite audiant quod ueniens in iudicio
dominus
dicat ˙ Esuriui enim et non dedis
tis mihi manducare et
cetera quibus
dicit ˙ Discedite a me maledicti in
ignem ęternum · qui paratus est
diabolo et angelis eius ˙ Hinc ergo colligendum est ·
quanta dampnatione
plectendi sunt · qui aliena rapiunt si tanta anim
[fol. 76v]aduersi
one
feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt · perpendant quo
eos
oblig
ant
reatu res rapte si tali su
bicit
pena
non tradita · perpendant
quid merentur in
iniustitia
illata · si tanta percussione
digna
est pietas · non impensa ˙
Audiant raptores
ve ei qui
multiplicat non sua usquequo et aggrauat con
tra se densum lutum ˙ Densum lutum contra se aggrauare est terrena
lucra · cum
pondere peccati cumulare · audiant quid christus dicat ˙ Quid
prodest
homini si totum mundum lucretur · anime uero suę detrimentum fiat ?
id est quid prodest
homini si totum quod extra se est congregat · sed
hoc solum quod ipse est dampnat ?
audia
nt quod illa quę rapiunt in
isto seculo deficient
et
in seculo dimittant ·
sed secum ad iudicium causas
rapine id · est · dampnationes
ferent ·
Et
sicut alibi scriptum est · audiant
quid propheta esaias
dicit ˙ Rapina paupe
ris
in
domo uestra · et
causa uiduę non ingreditur ad eos · et lacrima uiduę usque ad maxillam
descend
it
· et dominus non delectabitur in illis ˙ Audiant quia in cuius domo rapina
est siue in
domo corporis siue in domo mansionis non habitat in illa domo
spiritus sanctus sed spiritus malignus ·
et si accedit ad
communionem corporis et sanguinis christi ante dignam
satisfactionem ·
non mundatur per il
lam
communionem a peccato · sed in peius armantvr sicut iudas quando in
cena plenus rapina et iniquitate
communicare
presumpsit de manu christi possidetur a diabolo
unde et
suspensus crepuit medius ˙ Et ad quem causa uiduę non ingreditur nec ipse si
digne non satisfecerit in cęlestem ecclesiam intrare ualebit ˙ Audiant rapaces et
preda
tores quid iterum propheta dicat · qui predaris nonne et ipse
predaberis ? uidelicet quia ille
qui
predatur res pauperum et ecclesiarum ac seruorum dei ·
predatur a diabolo et preda illius fit ˙
Audiant quid sanctus paulus apostolus dicat per quem locutus
est christus · et qui raptus fuit usque ad tercium
cęlum · et qui raptus fuit
in paradisum et audiuit talia secreta uerba quę non liceat homini
loqui ˙ Ait
namque quia neque rapaces · neque homicidę · neque adulteri regnum dei posside
bunt ˙ Vnde intendant quale quantumque peccatum est rapina quam cum
adulterio
et homicidio sanctus comparauit
apostolus ˙ Item ipse dicit ˙ Si quis fornicator · aut
adulter ·
aut rapax · aut homicida est · cum huiusmodi nec cibum sumere
christi discipulo ·
id est christiano
licet ante satisfactionem
id est correctionem ac emendationem · et dignam pęnitentiam ˙
Audiant quia
sanctus
iohannes apostolus electus et dilectus christi qui in cena supra pectus
eius recubuit ·
[fol. 77r] talem hominem salutare uetat dicens · nec aue ei
dixeris · neque in domum receperis ˙
Audiant quid in toletano concilio sancti episcopi qui in cęlo cum deo regnant · et in
terris miraculis c
horus
cant
· de totius mundi partibus
congregati
decreuerunt ˙ Si quis inquiunt de potentibus clericvm
aut quemlibet pauperem aut
religiosum expoliauerit · et mandauerit ad ipsum episcopus
ut eum audiat et is
contempserit · inuicem mox
scriperta [!] percurrant per omnes prouincię
episcopos
quoscumque adire potuerint ut excommunicatus habeatur
donec audiat et reddat aliena ˙
Ecce de pauperum raptoribus audiant raptores
et predones rerum ecclesiasticarum quid sanctus
anacletus papa ab ipso beato petro
apostolo
presbiter ordinatus cum totius mundi sacerdotibus
iudicauit ˙ Dicit namque qui abstulerit
aliquid patri uel matri homicide est particeps · Pater noster
sine dubio deus
est qui nos creauit · mater uero nostra ecclesia quę nos in baptismo spiritaliter
rege
nerauit ˙ Ergo qui christi peccunias et ecclesię rapuit ·
aufert uel fraudatur homicida est atque
homicida ante conspectum iusti iudicis
deputabitur ˙ Qui rapit pecuniam proximi sui
iniquitatem operatur · qui autem
pecuniam uel res
ecclesię abstulerit sacrilegium facit · et sacrilegus
iudicandus est ˙ Item sanctus urbanus papa et martyr · res et facultates ecclesię
oblationes
appellantur qui a domino offeruntur · et uota sunt fidelium ac
precia peccatorum atque patrimonia
pauperum · si quis illa
rapuerit reus est dampnationis ananie et saphire · et oportet
huiusmodi tradere satane ut spiritus saluus sit
in diem domini ˙ Item sanctus lucius papa ˙ Rerum
ecclesiasticarum et facultatum raptores · a liminibus sanctę ecclesię anathemaza
ndos
apostolica auctoritate pellimus et dampnamus · atque sacrilegos esse iudicamus · et non solum eos
sed et omnes consentientes eis · quia non solum qui faciunt
rei iudicantur sed etiam qui facientibus
consentiunt ˙ Par enim pęna et
agentes et consentientes comprehendit ˙ Et sanctus augustinus
in sermone euangelii sancti
iohannis ita
dicit ˙ Fur sacrilegus locorum sacrorum et dominicorum
iudas · et qui aliquid de ecclesia furatur et rapit · iudę
perditioni comparatur ˙ Item in sacris canonibus
sancto spiritu
dicatis et christi sanguine confirmatis · scriptum est ˙ Si quis oblationes ecclesię
extra
ecclesiam rapere uel dare uoluerit preter conscientiam
episcopi uel eius cui huiuscemodi officia
commissa sunt · nec cum eius uoluerit agere consilio · anathema sit ˙
Episcopus autem omnibus
dicere debet quid sit anathema · et ne desperent ˙
Ostendere debet quamdiu
duret anathema ·
id est
quamdiu quisque errorem non corrigit · et digna satisfacti
one non emendat ut reconciliationem et indulgentiam ualeat promereri ˙ Si quis uero
[fol. 77v] ante satisfactionem et reconciliationis indulgentiam in
peccatis suis perseuerans
mortuus fuerit · iam anathema perpetuum illi erit ·
et peccatum ad mortem · pro quo
non
dicit
apostolus ut oretur · sed et plura si necesse fuerit
episcopus quisque colligere et
dicere procurabit ˙
CAPITULA DOMNI KAROLI ET LVDOVVICI
IMPERATORVM
[BK 266 Abschnitt C c. 1 BK 266 Abschnitt C c. 2 BK 266 Abschnitt C c. 3 BK 266 Abschnitt C c. 4 BK 266 Abschnitt C c. 5 BK 266 Abschnitt C c. 6 BK 266 Abschnitt C c. 7 BK 266 Abschnitt C c. 8 BK 266 Abschnitt C c. 9 BK 266 Abschnitt C c. 10 BK 266 Abschnitt C c. 11]
Vobis uero comitibus dicimus uosque
commonemus quia ad uestrum ministerium maxime pertinet ·
ut
reuerentiam et honorem sanctę dei ecclesię exhibeatis · ut cum episcopis uestris
concorditer uiuatis et
eis adiutorium ad suum ministerium peragendum
prebeatis · ut et uos ipsi in ministeriis uestris
pacem et
iustitiam faciatis · ut quę nostra auctoritas publice decernit fieri ut in uestris
ministeriis studiose perficiatur studeatis ˙ Proinde monemus uestram
fidelitatem ut
memores sitis fidei nobis promissę et in parte ministerii
nostri uobis commissi in pace
scilicet et iustitia facienda
uosmetipsos coram deo et coram hominibus tales exhibeatis ·
vt et nostri ueri
adiutores et populi conseruatores iuste dici et uocari possitis · et nulla
quelibet causa aut munerum acceptio aut amicicia cuiuslibet uel odium aut timor
uel gratia · ab statu rectitudinis uos deuiare
compellat · Quin inter proximum et proximum
semper iuste
iudicetis ˙ Pupillorum uero et uiduarum et ceterorum pauperum adiutores
ac
defensores · et sanctę ecclesię uel seruorum illius honoratores iuxta uestram
possibilitatem
sitis · illos quoque qui temeritate et uiolentia in furta et
latrocinia siue rapinis commu
nem pacem populi
perturbare moliuntur · uestro studio et correctione sicut decet
compescite ˙
Et si aliqua persona in aliquo uobis
impedimentum fuerit quin ea quę dicimus facere non
ualeatis · nobis ad tempus
illud notum faciatis ut nostra auctoritate adiuti mini
sterium
uestrum digne adimplere possitis ˙
Omnes uero laicos monemus u
t honorem eccle
siasticum
conseruent · et dignam uenerationem episcopis et dei sacerdotibus exhibeant · et
ad eorum predicationem cum suis deuote occurrant · et ieiunia
ab illis communiter
indicta reuerenter conseruent · et suos obseruare doceant et
compellant · ut etiam
dies dominicus sicut decet honoretur
et colatur omnes studeant · et ut liberius fieri
possint merchata et placita a
comitibus sicut sepe ammonitum fuit illo die prohi
beantur ˙
De
pace uero in exercitali itinere seruanda usque ad marcham hoc omnibus
notum
fieri uolumus · quod quique auctorem dampni sibi preterito anno
inlati nomi
natim cognoscit · ut iustitiam de illo quęrat et accipiat ˙
De
hinceps
tamen
[fol. 78r] omnibus denunciare uolumus ut
unusquisque cognoscat · omnes qui in suo obsequio in tali iti
nere
pergunt siue sui sint siue alieni · ut ille de eorum factis rationem se sciat
reddi
turum ut quicquid in pace uiolanda deliquerint ad ipsius
debet periculum pertinere ·
ea scilicet conditione ut pacis uiolator primum
iuxta facinoris qualitatem siue coram nobis
siue coram misso nostro dignas
pęnas persoluat · et senior qui talem secum duxerit quem aut
constringere
noluit aut non potuit ut nostram iussionem seruaret · et insuper regno nostro
predas facere non timuerit · pro illius neglegentia si ante eum de
his non ammonuerit ·
et
postquam neglegentia contemptoris ad eius notitiam peruenerit eum corrigere sicut
decet
neglexerit · honore suo priuetur · ut scilicet neuter illorum sine iusta
uindicta rema
neat ˙
Comites uero ministris ecclesię in eorum ministeriis ut hoc plenius et nostris et
de se
et de suis hominibus optinere possint adiutores in omnibus fiant ˙ Et
quicumque prima et
secunda uice de his a comite ammonitus
non se correxerit · uolumus ut per eundem comitem
eius neglegentia ad nostram
notitiam perferatur · ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari
continetur subire cogatur ˙
De
pace ammonemus ut omnes qui per aliqua scelera rebelles sunt con
stringantur ˙
De
pace et iustitia infra patriam sicut sepe per alia capitula iussimus adim
pletum fiat ˙
Si
quis domum alieni cuiuslibet infregerit · quicquid exinde per uim abstulerit
aut rapuerit uel furauerit · secundum legem ea illi cuius domus fuerit infracta et
spoliata
in triplum componat · et insuper bannum dominicum
soluat ˙ Si seruus hoc fecerit sententiam
superiorem accipiat · et insuper
secundum suam legem compositionem faciat ˙ Si quislibet aliqu
od
tale dampnum alicui fecerit pro quo plenam
compositionem facere non ualeat · semetipsum
in iudicio pro
seruo dare studeat · usque dum plenam compositionem adimpleat ˙
Si
quis
messes aut annonas in hoste super bannum dominicum rapuerit uel pauerit
aut fura
uerit · aut cum caballis uastauerit · estimato dampno
secundum legem in triplum componat ˙
Et si liber homo fecerit ·
bannum dominicum pro hac re componere cogatur · seruus uero secundum
legem triplam compositionem dampnum in loco restituat · et pro
dampno disciplina corporali
subiaceat ˙
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per uim hostilem
aliquid predare uoluerit · aut fenum tollere aut granum siue pecora
maiora uel mi
nora · domosque infringere uel incendere · hęc ne fiant
omnino prohibemus ˙ Quodsi ab
aliquo presumpt
vose
factum fuerit · LX · solidis si liber est sit culpabilis ·
et omnia similia
[fol. 78v]
rest
ituat
· aut · XII · testibus se purget · si uero seruus hoc fecerit capitali crimini
subiaceat
et dominus omnia similia restituat quia seruum suum non correx
it ·
nec custodiuit ut talia non perpetraret quoniam si nos ipsos
comedimus cito deficiemus ·
unusquisque tamen custodiat exercitum suum ne
aliqua depredatio
infra regnum fiat ˙
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusque homini
aliquid ui
abstulerit · in triplo cui aliquid abstulerit legibus
componat et insuper bannum nostrum ·
LX solidos nobis
persoluat ˙ Postmodum uero ante nos a comite adducatur ut in bastonico
retrusus usque dum nobis placuerit poenas luat ˙ Nam si publicę a
ctum
fuerit
publicam inde
hagat [!] poenitentiam · iuxta sanctorum canonum
sanctionum [!] · si uero occultę
sacerdotum consilio ex hoc agat
penitentiam · quoniam raptores ut ait apostolus · nisi
ueram egerint penitentiam regnum dei non possidebunt ˙ Qui uero de rebus ecclesiarum
aliquid abstulerint grauius inde iudicetur quia sacrarum rerum ablatio
sacri
legium est · et sacrilegus uocatur qui ex eis aliquid
abstulerit aut rapuerit ˙
Extorres namque a liminibus sanctę matris ecclesię
tales persone usque ad satisfactionem
ecclesię quam le
serant sunt habe
nde atque firmiter denotande ˙
CAPITVLA
KAROLI REGIS ET LOTHARI REGIS ·
NEPOTIS EIVS IN VALENTIANAS
ANNVNTIO KAROLI ˙
·
I ·
[BK 268 Abschnitt A c. 1]
Uolumus uos scire quod fuit insimul noster
conuentus ˙ Postquam deus nostrum senio
rem
uocauit de isto seculo · semper inueni
tale
consilium in meo dilecto fratre hluduuuico sicut mihi necesse
fuit et
ego in ill
o quęsiui et illum ostendere decuit · et illius adhortatione et in
teruentione deuenit deo gratias talis unanimitas
inter me et bon
ę memorię
fratre
m meum hlotharium
sicut inter fratres esse debeat · et propter tales causas quę sicut
inter nos
coniacuerant inuenimus cum communibus fidelibus nostris quia neces
se erat ut inter nos firmitas facta fuisset secundum dei uoluntatem
de nostro com
muni profectu et adiutorio et de
filiorum ac regni et fidelium nostrorum saluamento ·
sicut ter adcognitauimus
nostris communibus fidelibus qui adfuerunt et ille in sua
uita
contra nos conseruauit · et deo gratias nos contra illum conseru
auimus et
contra illius filios nepotes nostros adiuuante deo quantum scimus
et possumus
et illi ad nos quęsierint conseruare uolumus ˙
II ·
[BK 268 Abschnitt A c. 2]
Post obitum uero
illius
[fol. 79r]
ex
parte pro mea sicut audistis infirmitate · ex parte pro
paganorum superuentione · et
pro aliis occupationibus quę in regno nostro
acciderunt · usque modo non fuit oportunus locus · ut
ego et iste
meus carissimus nepos insimul parabolare potuissemus · et inuicem
nobis presentes
nostras uoluntates demonstraremus quas in corde unusquisque contra alterum
retinebamus ˙
III ·
[BK 268 Abschnitt A c. 3]
Euenit
autem locus congruus quia iste
meus carissimus nepos cum dilectissimo fratr
e meo hludo
uuico parabolauit · et tale
receptum et consilium in eo inuenit sicut et isti necesse fuit
et illum
demonstrare decuit quod mihi satis complacuit · et nunc quando mecum
parabolauit
dixit mihi quod in illa firmitate quam ego cum patre suo
bonę memorię fratre meo feci
et illum suscepi in illa susceptione
uellet perseuerare · et illam firmitatem quam suus
pater
meus frater contra me fecerat uellet adiuuante domino per omnia
obseruare ·
IIII ·
[BK 268 Abschnitt A c. 4]
Et inuenimus cum
communibus fidelibus nostris ut pro talibus necessitatibus sicut
scitis et uidetis in isto regno euenire nos inuicem confirmaremus sicut et
fecimus · ut ad honorem sanctę dei ecclesię et communem
profectum ac fidelium nostrorum saluamentum et regnum nostrum contra quosque
nobis necesse fuerit continendum inuicem nos saluemus et adiuuemus sicut auunculus
nepotem et nepos auunculum per rectum saluare et adiuuare debet ˙
V ·
[BK 268 Abschnitt A c. 5]
Et
nostri fideles qui presentes
fuerunt et hoc consilium nobis
dederunt ·
dixerunt nobis quod parati sint nos auxiliante domino in
omnibus adiuuare ·
ut istam firmitatem possimus inuicem obseruare · et propterea uolumus
a uobis
uestrum consensum et uoluntatem audire · si et hoc uobis bene uidetur et nobis inde
auxilium uultis prestare · ut hoc possimus cum dei adiutorio et
uestro obseruare ·
CAPITULUM · I ·
ANNVNTIATIO LOTHARII ·
Sicut
meus auunculus uobis dicit quantum deus mihi scire
et posse
donauerit et illa firmitate cum seniore meo facta in qua me
suscepit · et
quam senior
meus contra illum fecit uolo perseuerare · et illam quam contra eum
feci cum dei
adiutorio uolo firmiter obseruare ˙
ITEM
ANNVNTIATIO KAROLI REGIS ˙
Volumus
uos scire quia propter istas rapinas et depredationes quę in regno
nostro
increuerunt ·
ex parte quia pagani nobis
superuenerunt · ex parte pro talibus occasionibus quę in regno
nostro
acciderunt · synodo episcoporum
a
liquantos
de nostris fidelibus pro oportunitate temporis
conuocauimus et considerauimus cum ipsis ut per omne regnum nostrum episcopi
et missi nostri ac
comites in singulis parrochiis et comitatibus placitum
teneant · et ad illa placita
omnis homo qui placitum custodire debet et in
illis comitatibus commanet sine
[fol. 79v] exceptione et
excusatione conueniant · et episcopi omnibus demonstrent quam graue hoc
peccatum sit · et qualem pęnitentiam querit et qualem dampnationem nisi pęnitentia
suc
currerit adquirat · et missi nostri capitula legis et
antecessorum nostrorum de hoc omnibus
ostendant · et tantum mysterium
interdicant · et sciant omnes quia quicumque abinde talia
facere presumpserit · et canonicam et regalem uindictam suscipiet
sicut tunc omnibus
et episcopi et missi nostri plenius annunciabunt ˙
ITEM
ANNVNTIATIO LOTHARII ·
[BK 268 Abschnitt D c. 1]
Sciatis etiam quia considerauimus ut quicumque malefactor de uno
nostro regno in alterum uenerit · episcopus uel missus siue comes de quorum
ministerio effugerit ut iustitiam non reddat aut dignam uindictam non
sustineat · illis missis in quorum missatico in alio regno fugerit notum
faciant · et ipsi illum taliter constringant ut aut ad
compositionem aut ad uindictam illuc reueniat · ubi malum perpetrauit ·
CAPITULUM · II ·
[BK 268 Abschnitt D c. 2]
Et sciatis quia
sicut deus per suam
misericordiam et per me
i auuncul
i bonitatem · et per mei
senioris ac
meos fideles
in adiutorium meo seniori in regno successi · ita et in
omni bonitate
et in obseruatione de illis capitulis quos
meus senior cum suis
fratribus meis auunculis ad marsnam de dei uoluntate et sanctę dei ecclesię honore
et regni stabilitate et sanctę ecclesi
ę ac regni fidelium saluamento
considerauit
et confirmauit · cum dei adiutorio et meis auunculis consilio et
auxilio et uestro
adiutorio permanere uolo ˙
TERCIA ANNVNCIATIO KAROLI ˙
Deus
omnipotens nobis
donet ut uestram fidelitatem et uestrum adiutorium quę semper
contra nos cum omni barnatv
demonstrastis uobis sic merere possimus sicut
antecessores nostri uestris antecessoribus in bono
meruerunt · et nos uobis cum omni bonitate uolumus commereri ˙
Anno incarnationis
domini nostri iesu christi · DCCCLX · hęc sunt capitula uenerabilium regum · hlotharii · hludouuici ·
et karoli quę inter se
firmauerunt · II ·
idus
iunias in pago treiectinse iuxta ipsum locum treiectvm ˙
CAPITULUM · I ·
[BK 242 Abschnitt D c. 1]
Vt omnium
preteritorum malorum et contrarietatum et supplantationum ac
malarum ma
chinationum atque monitionum seu nocimentorum inuicem
actorum abolitio ita inter no
s
et apud uos fiat · et a nostris cordibus penitus auellatur cum omni malicia et
rancore ut
nec in memoriam ad retributionem dumtaxat mali uel contrarietatis
atque ex
probrationis seu imperii · et de cetero exinde quiddam
ueniat ·
II ·
[BK 242 Abschnitt D c. 2]
Vt
tanta inter nos domino cooperante uere caritatis benignitas abhinc inante
semper maneat [fol. 80r] de corde puro et conscientia bona et fide non ficta sine
dolo et simulatione · ut nemo suo pari suum regnum aut suos fideles · uel quod
ad salutem siue prosperitatem ac honorem regium pertinet discupiet aut
forconsiliet · aut per occultos susurrones libenter
composita mendacia seu detractiones acceptet ·
III ·
[BK 242 Abschnitt D c. 3]
Vt
unusquisque fideliter parem suum ubicumque illi
necessitas fuerit et ipse potuerit aut per se aut per filium aut per fideles
suos et consilio et auxilio adiuuet · ut regnum fideles · prosperitatem atque
honorem regium debite ualeat optinere · et ueraciter unusquisque erga alterum
certatim demonstret quia in pari sui aduersitate si euenerit fraterno modo
contristetur et in prosperitate illius letetur · et talem fidem sicut inter
nos modo abhinc inante conseruaturos confirmatum habemus · sicut unusquisque
infantibus fratris sui si obierit ille qui superfuerit conseruabit ·
IIII ·
[BK 242 Abschnitt D c. 4]
Et quia per uagos
homines pax et tranquillitas per
turbari solet · uolumus ut ad
quoscumque
nostrum
talis euenerit · nemo ex nobis illum
aliter recipiat nisi ut ad
rectam rationem perducatur · et si subterfugerit omnes in
commune in cuius regnum uenerit illum persequamur donec ad rationem
perducatur aut
de regno deleatur ·
V ·
[BK 242 Abschnitt D c. 5]
Similiter et de eo
agendum est qui pro aliquo capitali crimine a quolibet episcopo
excommunicatur et regimen regis immutat ne debitam pęnitentiam suscipiat · interdum etiam incertam propinquam suam aut
sanctimonialem uel raptam siue adulteram quam illic ei non liceat habere
fugiens secum ducit · Hi tales cum episcopus ad cuius pertinet curam nobis
notum fecerit diligenter perquirantur ne morandi in regno alicuius nostrum
inueniant locum · et dei ac nostros fideles suo morbo inficiant · et
de quoquo crimine publico debitam pęnitentiam suscipere compellantur ˙
VI ·
[BK 242 Abschnitt D c. 6]
Ut
nemo episcoporum hominem peccantem ab ecclesia et christiana
communione alienet ·
donec illum secundum euangelicum
preceptum ut ad emendationem et pęnitentiam
redeat
commonitum habeat · quia peccans si commonitus
inobediens et incor
rigibilis permanserit · et ad emendationem redire
noluerit regiam uel rei
publice potestatem per se episcopus aut per ministros
suos adeat ut constringa
tur
et ad emendationem ac pęnitentiam
peccator redeat ˙ Qui etiam si ita ad cor
rectionem perduci
nequiuerit · tunc secundum leges ecclesiasticas medicinali
separatione a
communione ecclesiastica segregetur ·
VII ·
[BK 242 Abschnitt D c. 7]
Vt illis
hominibus
[fol. 80v] qui in talibus perturbationibus sicut in his
preteritis annis
acciderunt in deum et sanctam
ecclesiam atque in nos
peccauerunt · si se ex ueritate recognoscentes petierint · et
deinceps nobis
ueraciter fideles esse uoluerint · et in regnis nostris pacifici ac
quieti et
legibus ac iustitię obedientes extiterint · rationabilis
misericordia impen
datur · non solum in indulgentia
commissorum et in concessione proprietatum · uerum etiam et in
largitione honorum secundum nostram rationabilem possibilitatem ·
VIII ·
[BK 242 Abschnitt D c. 8]
Vt de
ra
pinis
ac depredationibus et de
conspirationibus atque seditionibus et de raptis feminarum
sicut
ecclesiastic
ę et christianę leges atque progenitorum nostrorum
capitula conti
nentur ita in omnibus et ab omnibus conseruetur ·
VIIII ·
[BK 242 Abschnitt D c. 9]
Vt alia etiam
capitula eorun
dem progenitorum nostrorum de sancta
e ecclesia
e honore et immunitate ac conseruatione ·
et de regio etiam honore atque uigore et populi nobis commissi
lege ac iustitia
in omnibus et ab omnibus conseruentur ·
X ·
[BK 242 Abschnitt D c. 10]
Ut nostri fideles
unusquisque in suo ordine et statu
ueraciter sint de nobis securi quia nullum
abhinc in antea contra legem dampnabimus
aut opprimemus · uel indebitis machina
tionibus affligemus · sed illorum scilicet communi
consilio secundum dei uoluntatem ad restitutionem sanctę dei ecclesię atque
pacem populi nobis commissi
assensum prebebimus ut illi non sint nobis resistentes ad ista
exequenda · uerum etiam
sic sint fideles ac ueri adiutores ad ista peragenda
sicut per rectum unusquisque in suo
ordine principi suo esse debet ˙
XI ·
[BK 242 Abschnitt D c. 11]
Vt
sic simul coniuncti et nos fratres ac nepos
noster ad
inuicem et nos cum fidelibus nostris simul cum deo reconiungamus ut nobis sit
propitius · et unusquisque nostrum absque sua excusatione recognoscamus in quibus
aut
singillatim aut communiter contra illius mandata
consensimus uel fecimus in ordine
ecclesiastico seu statu regni · et per
singula in medium producamus · et nemo nostrum
suo amico uel propinquo nec
sibi seculariter parcat · quin sicut premisimus in prece
denti
capitulo uero consilio illa in commune certatim emendare
curemus
quantotius pote
rimus ·
XII ·
[BK 242 Abschnitt D c. 12]
Et
si aliquis ex subditis in quocumque ordine de hac conuenientia
exierit uel huic communi decreto contradixerit · seniores cum
fidelibus suis hęc secundum dei uoluntatem et legem ac iustam rationem uelit
nolit ille qui diuino consilio et huic conuenientię contradicens fuerit hęc
sequatur ˙ Et si aliquis de senioribus de hac conuenientia exierit · cum
plures fideles regni nostri in unum conuenerint [fol. 81r] et eorum qui hęc
obseruauerint seniorum consilio ac communi episcoporum iudicio
qualiter de eo qui debite ammonitus incorrigibilis perseuerauerit agendum sit
fauente domino decernatur ˙ Et ut firmius supradicta capitula a nobis
auxiliante domino inuiolabiliter obseruentur · et nos illa
obseruaturos credatis manibus nostris subter firmauimus ˙
[BK 242 Abschnitt B BK 242 Abschnitt C]
Hęc sunt nomina episcoporum qui ·
NONIS ·
IVNIIS · in secretario basilice sancti castoris
considerauerunt
cum nobilibus ac fidelibus laicis firmitatem quam gloriosi reges nostri · hludouuicus ·
et karolus · atque
hlotharius · inter se
fecerunt · VII ·
idus
iunias · in eodem monasterio · et qui
hęc
capitula ab omnibus conseruanda
acceptauerunt ˙ Hincmarus · Guntharius ·
Altfridus · Salomon · Aduentus · Hatto · Deodericus · Leutbertus · Gebehardus · Cristianus ·
Vulfadus abbas · Withgarius abbas ·
hęc nomina laicorum · Chonradus · Eurardus ·
Adelardus · Arnustus · Warnarius · Liutfridus · hrodulfus · Erchingarius ·
Gislebertus · Rathbodo · Arnulfus · Hugo · item Conradus · Liutharius · Berengarius ·
Mathfridus · Boso · Sigeri · harmannus · Richoinus · Wigricus · hunfridus · Bernolfus ·
hatto · Adelbertus · Burchardus · Cristianus · Leutulfus · Hessi · Eyrmannus · Item Rodolfus ·
Sigehardus ·
Amodo et quamdiu uixero istum fratrem meum · karolum · et nepotes meos ·
hludouuicum · hlotharium · et karolum · ad dei uoluntatem et sanctę eius ecclesię statum et
honorem
atque defensionem et ad nostram communem salutem et
honorem · et ad populi christiani nobis
commissi saluamentum et pacem · et ad legis ac iustitię atque recte
rationis conseruationem
quantum mihi deus scire et posse donauerit · et ipsi
me obaudierint et a me ipsi quesi
erint uero consilio · et secundum
ut mihi rationabiliter et salubriter possibile fuerit
sincero auxilio adiutor
ero ad regnum illorum continendum · et nec in uia nec in
membris neque in
regno illorum eos forconsiliabo · in hoc ut ipsi erga me similem
promissionem
faciant et conseruent · si me adiuuet deus et iste sanctę reliquię ˙
CAPITULUM · I ·
[BK 243 Abschnitt A c. 1]
Posteaquam proximo apud confluentes
nos inuicem mutua indulgentia
annuente domino communi fidelium
nostrorum consilio reconciliauimus · et sacramento
de obseruanda inter nos
pace et de prestando alter utrum adiutorio nos confir
mauimus · et capitula a communibus fidelibus nostris
dictata et nobis rel
icta
nos
obseruaturos promisimus · et publice communibus
fidelibus nostris annunciauimus
uobis unice et karissime
frater reputare non uolo ut illa quę inuicem nobis promisimus ·
[fol. 81v]
hactenus
erga me obseruata non habeatis · nec spero ut uos aut aliquis
alius mihi
reputare possit aut uelit ut similiter erga uos illa obseruata non
habeam · quod
si quis fecerit paratus sum inde uobis certam reddere
rationem et dignam facere satis
factionem ˙ Et si aliquis mihi
reputare uoluerit quod quantum ex me est illa quę
debeo nepoti nostro hlothario obseruata non habeam · similiter paratus sum certam
reddere rationem et congruam facere satisfactionem ˙ Qualiter autem ea quę
mihi
promisit ille erga me obseruata habeat · non solum ego sed et plures alii
sciunt ˙
·
II ·
[BK 243 Abschnitt A c. 2]
Sed et
sicut nobis tunc ibi conuenit ut tempore statuto ad locum condictum cum primoribus
regnorum nostrorum conuenerimus · ut ibi quęque in regnis nostris emendatione
digna et necessaria erant · et in sancta dei ecclesia et in nostro ac populi
saluamento tractaremus · et nos erga fideles nostros et fideles
nostri erga nos emendaremus · et obseruanda de cetero statueremus ·
et semel et secundo ad hęc exequenda paratus fui · et ad hoc etiam nunc
conueni sicut sepe mihi per communes fideles nostros mandastis ˙
·
III ·
[BK 243 Abschnitt A c. 3]
Pro
quibus autem causis cum prefato
nepote nostro antea loqui non uolui quam uobiscum inde
acciperem consilium · quędam uolo hic designare · quędam uero postea congruo loco et
conuenienti modo uobis innotescere ˙
·
IIII ·
[BK 243 Abschnitt A c. 4]
Quando
altera uice pro his quę dixi
tractandis ad tusiacum ueni · adportauit mihi et episcopis regni nostri boso ex parte
domni apostolici
epistolas quasdam nepoti nostro et episcopis
regni sui mittendas · quas
illis secundum mandatum domni
papę transmisimus · quasdam autem nobis legendas
et obseruandas
quarum et hic textum habemus · inuenimus increpatos cur forni
carios
in regno nostro immorari permitteremus · et non solum ipsam feminam sed et omnibus
consencientibus
facinori eius a corpore et sanguine domini
excommunicatos usque dum ipsa
mulier ad uirum suum rediret ˙ Et scimus sicut sanctus dicit gregorius quoniam si quis res
et causas
si potest non corrigit · ipse illa committit ˙ Nos
autem audiuimus predictam feminam in regno
nepotis nostri
commorari · et hanc sententiam postea non audiuimus immutatam · et
qui
grauamur nostris timemus alienis etiam communicare peccatis
communicando
ex
communicatis ·
V ·
[BK 243 Abschnitt A c. 5]
Filiam nostram iudith uiduam secundum leges diuinas et
mundanas sub tuitione ecclesiastica et regio mundeburde constitutam balduinus sibi furatus est in uxorem · quem post legale
iudicium episcopi regni nostri excommunica[fol. 82r]uerunt secundum sacros canones et diffinitionem sancti gregorii papę qui dicit · si quis uiduam furatus fuerit
in uxorem ipse et consentientes ei anathema sint ˙ Quę et uerbis et litteris
nos et episcopi regni nostri nepoti nostro lothario
innotvimus · nos etiam sicut scitis consilio et consensu fidelium nostrorum
communiter confirmauimus ut nemo nostrum huiusmodi hominem
in regno suo recipiat neque immorari permittat · sed ad rectam rationem
reddendam et ad pęnitentiam agendam sicut statutum est illum redire cogat ˙
Qualiter autem nepos noster lotharius non solum erga nos et
consanguinitatem nostram · uerum et contra deum et sacram
auctoritatem et communem christianitatem inde egerit · spero quia uos non latet quod est plurimis cognitvm · et sanctus paulus
per quem loquutus est christus dicit · non solum qui faciunt sed qui
consentiunt facientibus digni sunt morte ·
VI ·
[BK 243 Abschnitt A c. 6]
Nota
est uobis causa de uxore nepotis nostri lotharii unde
a
nobis et ab episcopis regni nostri sed et ab aliis episcopis
presentibus nobis consilium quesiuit
et audiuit · sed
secundum illud consilium exinde non fecit ˙ Scimus etiam quia et ad dom
num apostolicum pro hoc transmisit · et ab
illo exinde epistolas recepit ˙ Negare
quoque non uolumus nos
scire quid domnus apostolicus et illi et quibusdam episcopis
inde
mandauit ˙ Et scimus quod negare non possumus nec uolumus · quoniam non
debemus ·
quia
domni apostolici
commendatio ab euangelica ueritate et ab apostolica atque
can
onica
auctoritate in nullo discor
dat
· et secundum mandatum illius de hoc
facto exsecutum non audiuimus
nec uidemus ˙ Illa etiam sancta et prima in toto
orbe terrarum sedes per
diuinum paulum cęlestem scilicet tubam qui ad tertium
cęlum et ad paradysum raptus · hoc ab ipso domino di
dicit nobis et omnibus christi
anis semper in omni mundo clamat
cum huiusmodi nec cibum sumere · et per
beatum
Iohannaem apostolum qui de ęterno et uiuo
christi pectoris fonte in cena quan
do sacramenta in redemptionis
nostrę sunt celebrata et tradita super eo recumbens
hausit quod redemptis
omnibus propinauit manifestissime sedes apostolica inter
dicit ·
huiusmodi hominem non debere quenquam in domum suam recipere nec
aue ei dicere · quia qui
dicit ei aue communicat operibus eius malignis ˙ Et per
beatum gregorium papam in omeliis iezechielis
dicit · quia sicut ille qui fide a deo
recedit apostata est · ita et ille
qui a deo recedit opere · sine dubio apostata est
[fol. 82v]
quoniam
sicut dicit apostolus fides sine
operibus mortua est ˙ Et item sicut alibi dicit apostolus ·
sunt
qui confitentur se nosse deum factis autem negant ˙ Et ipse dominus dicit
de semel et
secundo ac tercio legaliter excommunicato et non
correcto · ut sit nobis sicut gentilis
et publicis criminibus implicatus · cum
quo et apostolica et canonica auctoritas
nec cibum sumere ut
premisimus nobis concedit ˙
VII ·
[BK 243 Abschnitt A c. 7]
Propterea unice et frater karissime
et uobismetipsis accipite et mihi consilium date · et ipsi nepoti nostro suę salutis et honoris date consilium et
prestate auxilium · quia et ego ad hoc quantum mihi dominus scire
et posse donauerit sum paratus simul uobiscum agere si uoluerit ipse recipere ·
VIII ·
[BK 243 Abschnitt A c. 8]
Quod autem
consilium ego cum episcopis et ceteris fidelibus nostris sollicitus et pro nostra
communi uestra
scilicet et mea · sed et pro ipsius nepotis
nostri salute et honore · et pro communium
fidelium nostrorum indemnitate et saluatione · nunc proxime et in synodo et in
pla
cito nostro accepi uobis cui nullum bonum negare · sed omne
bonum meum participare
debeo
dico
si placet · Et si ita uobis uisum fuerit bene · accipiamus illud
communiter · et si
melius nobis per rationem et
auctoritatem diuinam et humanam nostrę saluationi et
christianitati
congruentem ostenderitis · paratus sum illud cum omni deuotione accipere
et
uobiscum deo cooperante et communium fidelium nostrorum consilio et
auxilio adminicu
lante libentissime sequi et exequi ·
VIIII ·
[BK 243 Abschnitt A c. 9]
Quia
scriptum est dicente bono rege
qui tamen deliquit ut homo et recognouit se ut
felix · ex uoluntate
maea [!] confitebor
illi · profiteatur
idem
nepos noster coram uobis et coram episcopis qui uobiscum
fuerint · et reman
det nobis per uos et per illos quia uult secundum
domni apostolici et episcopale immo di
uinum consilium ad placitum conuenire cum episcopis et fidelibus atque amicis dei
et nostris ac suis ·
quoniam hęc causa generalis est omnibus christianis · et
aut ostendere quia secundum legem
diuinam et humanam christianis congruam hoc
factum de uxore sua habeat exse
cutum · aut secundum dei consilium et
legem christiano regi conuenientem · hoc et illa duo
quę
premisimus emendare uelit et debeat · et paratus sum cum tali
caritate et ho
norabilitate illum recipere sicut christianus rex
christianum regem · et sicut diligens
patruus dilectum nepotem debet recipere · et in illius amicicia ad illius
saluationem et honorem si ita fecerit
permanere · et constituatur tempus con
gruum et locus oportunus
quando simul pacifice conueniamus · et hanc
[fol. 83r] causam sicut de nobis
ipsis · quia sicut scriptura dicit · os nostrum et caro est ad
communem nostram et fidelium nostrorum saluationem et honorem
diffiniamus · ne qui
fidelibus nostris et omnibus christianis in bono exemplum
esse debemus · perditionis exem
plum donemus · et qui malorum
correctores esse debemus · caput malorum quod absit
fiamus · Sed et ea quę ut
supra diximus apud confluentes promisimus nos tracta
turos et obseruanda constituturos tracta
remvs et statuamus et qui undique
propter peccata nostra et malum discordię
quod in regnis nostris manet percutimus · pla
cato deo
misericordię illius solatium consequi mereamur ˙ Et non sit nepoti
nostro hoc
agere in mente sua durum quia scriptum est · qui mentis
est durę corruet in malum ·
sed timeat deum et compescat illud
scandalum quod tam grande in ista christianitate
sine ulla necessitate est
generatum et propagatum · cum per rationem et auctoritatem
potuisset ad
debitum effectum perduci quod multis hominibus uidetur sine plena
ratione et
auctoritate debita exsecutum · et quia scriptum est beatus homo qui semper est
pauidus · et dominus
dicit diligentes me diligo · pro amore et timore dei honoret se et
suam
christianitatem et suum nomen regium · et eruat se et nos omnes ab ista calumnia quę
illum sequitur · et per illum ac propter illum nos propinquos illius et honore
in deum · sciens
dominum dicere honorantes me honorabo · et eos qui
contempnunt me erunt
ignobiles ˙
X ·
[BK 243 Abschnitt A c. 10]
Et si
ita noluerit faciat quod iudicauerit faciendum · ego in uestra
amicicia et
debita fraternitate persistere · et omni debito obsequio illam promereri
cupiens qui non quero quę illius sunt sed illum · si eum salubriter habere non
possum me
deo pro illius amicicia tollere nolo · nec ad malum alicui
prestare auxilium uolo ·
quia legimus in scriptura dominum
dixisse cuidam regi ˙ Impio prebes auxilium et his
qui
oderunt me amicicia iungeris · idcirco iram quidem domini merebaris · et sicut
ibidem
in reliquo scriptum est ˙ Et item legimus quia de
quacumque impietate quicumque impius
conuersus fuerit et ex corde suo se conuerti
uelle dixerit iam non inter impios
computatur · sed a piis pie recipi debet et salubriter potest dicente
scriptura ˙
Verte impios et non erunt · non quia non erunt in essentia sed non
erunt in impietatis
culpa ˙ Hęc autem diximus non ut nepotem nostrum in numero impiorum computari
cupiamus · quem piorum numero sociari a domino exoptamus ˙
ANNVNTIATIO DOMNI LVDOVVICI · [fol. 83v]
CAPITULUM · I ·
[BK 243 Abschnitt B c. 1]
Sicut scitis qui ibi affuistis quando proxime apud confluentes nos adiuuante
deo coniunximus · et capitula
a nobis et fidelibus nostris obseruanda statuimus ·
conuenit nobis ut congru
o tempore et oportuno loco iterum simul conueniremus
et cum dei
adiutorio et fidelium nostrorum consilio quę in statu sanctę ecclesię et in nobis
et in regnis nostris atque in nostris fidelibus emendanda erant emendaremus ·
et ut
emendanda de cetero obseruentur statueremus · et
ad
hęc agenda iam per tres uices
et tempus et locum diximus sed aut mihi aut fratri meo aut communi
nepoti nostro tales
cause acciderunt pro quibus hoc
quod diximus implere non potuimus ˙
II ·
[BK 243 Abschnitt B c. 2]
Interea peruenit ad me quia meus
frater et communis nepos noster ita
inter se non erant sicut tunc
fuerunt quando nos simul con
uenimus
· et ideo ad hoc ueni ut inter eos priuatus
mediator existerem ·
et ipsi sic inter se sint sicut per rectum esse debent ˙ Vnde frater
noster per me et per episcopos nostros ac per episcopos nepotis nostri et scripto et uerbo tales causas nepoti
nostro mandauit · pro quibus illi sic priuatus
non erat sicut antea fuerat quia si ita se emenda
re uellet sicut ei emendabat uoluntarię illi erat sicut diligens patruus dilecto nepoti
et christianus rex christiano regi
esse per rectum debet ˙ De quibus causis nos et episcopi qui nobiscum
fuerunt ex parte nepotis nostri
fratri nostro et episcopis qui cum eo erant tale responsum
reddidimus ·
quia illas causas quas ei reputabat paratus erat aut emendare aut
de illis
certam reddere rationem et dign
am
facere satisfactionem ˙
Quod responsum frater noster
et episcopi libenter receperunt · et deo gratias sunt ita modo
frater et nepos noster sicut per
rectum esse debent ˙
III ·
[BK 243 Abschnitt B c. 3]
Et
uolumus ut sicut nobis conuenit ut inter nos fideles missi
discurrant · et quę
in uniuscuiusque nostrum regno emendanda sunt
et
alter alteri
inno
tuerit emendent · et casę dei et sacerdotes ac serui dei
legem et honorem debitum habeant ·
et unusquisque fidelium nostrorum in regnis
nostris cuiuscumque nostrum sit homo legem et iustitiam
et in
se et in suis proprietatibus et in suis honoribus habeat · sicut tempore
antecessorum nostrorum
habuerunt et sicut inter nos conuenit iam et in illis a capitulis est constitutum
quę anteces
sores nostri reges
constituerunt · et sicut nos apud marsnam firmauimus · et sicut
nunc
proxime apud confluentes statuimus · donec
adiuuante deo congruo tempore et
oportuno loco iterum simul conueniamus · et
una communium fidelium nostrorum consilio
quę perfecta non
fuerint pacifice tractemus atque perficiamus ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 99v]
[12]
[Nicht transkribierter Text]
VIIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 1]
De
honore et cultu ecclesiarum ·
X ·
[BK 257 Abschnitt A c. 2]
De honore
episcoporum et ueneratione seruorum dei ·
XI ·
[BK 257 Abschnitt A c. 3]
De iustitiis ·
XII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 4]
Vt cautela fiat
erga eos qui causa iuuentutis aut insipientię in aliquo fallunt siue
contempnunt ammonitionem episcoporum ne subito aut incaute dampnentur
anathemate ·
XIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 5]
de his qui contra
regiam potestatem contumaces esse moliuntur ·
XIIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 6]
De
precariis ·
XV ·
[BK 257 Abschnitt A c. 7]
de hospitalibus
XVI ·
[BK 257 Abschnitt A c. 8]
De rapacibus
XVII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 9]
Vt episcopis
tempus congruum obseruetur ad ministerium suum peragendum ·
XVIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 10]
Vt clerici arma
militaria non contingant ·
XVIIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 11]
Vt missi
dirigantur qui inquirant si precepta a nobis de rebus
ecclesiarum ad proprium sint facta ·
XX ·
[BK 257 Abschnitt A c. 12]
De heresi
symoniaca ·
XXI ·
[BK 257 Abschnitt A c. 13]
Vt a nullo
sedes episcopalis proprio infirmante episcopo usurpetur ·
XXII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 14]
Vt canonici
infra dormitorium dormiant ·
XXIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 15]
Vt monachi ad
palatium non ueniant nisi causa obedien
tię exceptis
abbatibus
XXIIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 16]
Ut laici decimas
de ecclesiis non contingant ·
XXV ·
[BK 257 Abschnitt A c. 17]
De
sancti
monialibus contra auctoritatem nuptis ·
XXVI ·
[BK 257 Abschnitt A c. 18]
XXVII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 19]
De sepulturis
infra ecclesiam ˙
Regnante in sempiternum domino deo uniuersorum · Anno
regni gloriosi karoli filii ludoici
religiosissimi augusti · XIII · indictione prima episcopis iuxta canon
es synodum
cęlebrare uolentibus .' annuit
idem rex karolus eosque apud urbem suessionum
in monasterio sancti medardi · et sebastiani
X
kalendas mai conuenire precepit · ubi
[fol. 100r]
postabitis secularibus curis ipse quoque rex adesse dignatus
est · ut non solum deuotione ecclesię
se filium esse ostenderet uerum etiam
sicubi opus esset protectorem regia potestate monstraret ·
Cum itaque
presules diuersarum ecclesiarum pio rege
multa humiliter et prudenter proponente ·
tractassent potius quędam quam
diffinissent · VI
kalendas
maias synodo presidentibus
hi
ncmaro
remorum · uuenilone senonum ·
amalrico turonorum metropolitanis
episcopus ·
Idem
re
morum metropolitanus episcopus uenerabilis hincmarus · ostendit non paucos a decessore suo
ebbone postquam canonice depositus fuisset nec uere canonice
restitutus inratio
nabiliter ordinatos · iam rex absque ulla
ambitione synodum solus ingressus simpliciter
cum episcopis residebat · Serie
igitur depositionis memorati ebbonis plenissime
prolata
multis metropolitanis pluribusque aliis episcopis qui a
uctores
fuerunt recitati
s ·
restitucionis autem
autem [!] illius
paucis admodum · et aliarum regionum presulibus no
minati
m expressis · claruit prefatum
ebbonem episcopale offitium illicite repe
tisse · quosque gradibus ecclesiasticis estimatus fuerit promouisse dampnationi
potius obnoxios
effecisse
· Hincmarum autem successorem eius canonicis
sanctio
nibus caute ac su
btiliter
obseruatis ad sedem accessisse · et preter decreta
maiorum
in hac parte nihil omnino moliri ·
II ·
Postmodum
uenerabilis
uuenilonus
senonicę
urbis metropolitani episcopi suffrag
aneus · neuernensis ecclesie nomine
herimannus · pro suis excessibus uariis a sanctis presulibus
acriter increpatus est quod
prius frequenter correptus ordini sacratissimo
perseuerancia leuitatum ad
huc iniuriam faceret · et in
presentia principis infirmitatem pastoris nequa
quam fastidientis · iniunctum est metropolitano eius · ut adiunctis secum aliquod
episcopis ad oppidum neuernense accederet · et omnia ibi
neg
otia
ecclesiastica
sapienter componeret ·
Ipsum uero c
oepiscopum
suum herimannum · apud
urbem senonum
secum haberet · donec abstinentia competenti assuetum ·
episcopali
grauitate instructum · apostolicis moribus informatum · clerus et
populus eum
ad sedem propriam utiliter fauente domini gratia
reuocaret ·
III ·
De burchardo etiam
qui carnutum
ecclesiam tenebat · statutum est ut aut se idoneum a
d sumendum
episcopalem gradum admonitu uuenilonis
metropolitani episcopi ostende
ret · aut certe pronam in se
clementiam cognoscens cederet · principis in utroque
[fol. 100v]
dei
iudicium experturus ˙ Igitur sequenti die causa illius ad
medium deducta · uenera
biles episcopi remorum
metropolitanus hincmarus · lugdunensium
pardul
Aurelianorum
eius ·
seorsum eum ammonere precep
ti sunt ut non absque discrimine ualeret officium se posse ag
gredi fateretur · aut si non posset propter dei timorem
impossibilitatem ingenue confiteretur
parte cleri quę presens
erat ac laicorum bonum ei testimonium perhibente · mem
oratis
presulibus suadentibus ad concilium intromissus tanti quidem gradu se
dignum esse profiteri
arrogantię asseruit esse non ueritatis · si quis uero
crimen aliquod sibi uellet obicere · ad id
purgandum se paratum esse firmauit ˙ Nullo qui id conaretur existente · decreuit sancta
synodus · ne diu carnutum sedes uacaret · sed directis illuc
secundum uoluntatem me
tropolitani episcopi
uenerabilis
uuenilonis qui electionem prefati
burchardi recog
noscerent et ipsi referrent
optantibus canonicę ordinaretur episcopus ·
IIII ·
Preterea
cenomannicę
urbis
aldricus episcopus paralisi dissolutus
epistolam direxit causam suę
absentię insinuans · petensque
ut maxime sibi a
dhuc
uiuenti et quandocumque
defuncto sacris precibus opitularentur · Quod exuberantes
caritate se facturos omnes
promiserunt · et metropolitano illius turonicę
urbis uenerabili episcopo amalrico ut ad
eandem urbem accederet
iniunxerunt · et quęcumque essent eidem ecclesię proficua ut strenue
exequeretur unanimiter
preceperunt ·
V ·
Ante
hoc tempus uenerandi concilii optinente pip
pino
pippini regis filii ludouuici piissimi
augusti filio aquitaniam · etiam consentiente
auunculo
eius glorioso rege karolo cui
eadem prouincia in partem optigerat · eccle
siastica disciplina et militari soluta eadem regio a suis indigeni
s
ualde uastata est
et multi illic inpune illicita
perpetrarunt
·
Tandem aliquando respiciente deo po
pulum suum
idem
pipinus a suis contemptus · et desertus atque in potestatem
auunculi sui karoli
redactus consilio reuerentissimorum pontificum et procerum attonsus · et in
habitu mona
chico · ad monasterium sancti
medardi custodiendus et
docendus deductus est · Ib
i quidam
duo
manachi [!] habitu
propositi sui uix
credibiliter
transgressores ardentes immodi
ca cupiditate · eundem pippinum
abducere conati sunt · et pacem christiani populi dis
sipare · Quos
presentibus diuersorum cenobiorum religiosis
abbatibus et causam subtiliter
iuxta regulam beati benedicti examinantibus concors congr
egatio
sancti medardi a sua
unanimitate prec
idit
· attestata se ab horum crimine longe absistere · quod
usi
[fol. 101r]tatas culpas iam inde ab initio huius religionis
monachorum omnium preter dumtaxat
e
utichis
et aliorum hereticorum facile
superaret · Eiectos iussu
uenerabilis
rothardi
suessionum
episcopi ad sinodi audientiam archidiaconus deduxit et partim confessi partim
conuicti conspira
tionis malum se perpetrasse · canonum seueritate
depositi sunt presbiteri quippe erant · et se
paratim
in monasteria sui ordinis longe distancia relegati · ut deinceps nemo
tale
quid committeret · nisi qui simili
a perpeti non timeret ·
VI ·
Ut in
ciuitatibus et mo
nasteriis utriusque sexsus et ordinis dei cultus
quam proxime fieri posset instau
retur
· statuit sancta
sinodus annitente pio principe · ut idonei legati dirige
rentur qui singulorum locorum statum sollertissime perscrutarentur ·
et que
ipsi per se non
ualerent corrigere iudicio proximę futuri concilii
et potestati regie releuarent ·
Decreuerunt
preterea sancti pontifices ut ecclesie que olim indulgentia
religiosorum princi
pum uel aliorum fidelium deuotione inmunitatem
meruissent · ea in perpetuum frui sine
rentur ·
Et ut ex
possessionibus quę ecclesiasticę certis
inditiis
comprobantur · nec
plene
propter
uarias necessitates
possunt restitui · saltim none ac decime tribu
antur ·
Et ut
in locis sacratis diebus dominicis · uel aliis sollempnitatibus
iudicia publica non
exerceantur ·
neque enim fas est ibi reos puniri ubi resp
ectu
diuine reuerentię
m
isericordiam
consensu fidelium consecuntur ·
X ·
Illud quoque
cunctis uolentibus
confirmatum est ut qui di
sciplina
ecclesiastica
noxii sunt · siue ingenui siue serui
coherce
antur
· nulli
eos audeant tueri et uindictam eorum in quoslibet ad
potestatem episcoporum
pertinentium retorquere · Quodsi
qui deinceps presumpserint ·
et
excommunicationem ecclesiasticam et motum indignationis regie
perpessuros
XI ·
Optentum est
etiam a deuotissimo principe ut incesti quilibet perditi
examine episcoporum refugientes · per iudices publicos ad eorum
presentiam deduci · ne alterius illecebram peccandi nutriat
inpunitas uitiorum ·
XII ·
Postremo quod a quibusdam
conseruebatur
prefixum est generaliter ab omnibus custodiendum ne ullę res
ecclesiasticę
absque regis cohibentia
commutentur ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 105v]
[9]
In nomine sanctę et indiuiduę
trinitatis karolus
gratia dei rex
et episcopi · abbates quoque et comites ac
ceteri in christo renati fideles qui ex diuersis prouinciis
super fluuium sequanam in locum qui pistis
dicitur · ubi exigentibus peccatis nostris aliquandiu sedes
fuit
normannorum conuenimus · anno
incarnationis dominicę · DCCCLXIII · Anno uero XXIII · reg
ni domni
nostri karoli regis gloriosi · indictione X
CAPITULUM · I ·
Reges et episcopi qui ante
nos
fuerunt ducti amore et timore diuino cum ceterorum fidelium dei consilio atque
consensu plura
statuerunt capitula · prouidentes qualiter sancta dei ecclesia statum debitum et
honorem et regni
habitatores in omni statu et ordine haberent legem atque
iustitiam ˙ Nos etiam pro qualitate
rerum et oportunitate temporum quędam huic
causę conuenientia capitula superaddimus ·
sed diabolo satagente
superuenientibus perturbationibus tam a paganis quam a nominetenus
christianis
miserabiliter excitatis · incepta bona
defecerunt · et in tantum in hoc regno mala
horribilia
increuerunt · ut in nobis uidea
mus et sentiamus completum quod olim est per prophetam dictvm ˙
Terram uestram in conspectu uestro alieni deuorant · et erit sicut in
uastitate hostili · et peruenit
gladius usque ad animam · quoniam alieni
insurrexerunt in nos et fortes
quesierunt animas nostras
et non
proposuerunt deum ante conspectum suum ˙ Contra quos defensionem parauimus · sed
defensionis
auxilio sicut necesse fuerat hactenus adiuti non sumus ˙ Vnde
compellente cordis dolore nobis
est exclamandum · quod rex
bonus obsidionis angustia tribulatus
exclamauit dicens · Dies
tribulationis et blasphemię dies iste ·
Venerunt filię usque ad partum · et uires non habet
parturiens · Hęc omnia
uidimus · sensimus et dolemus · quia cum hostes
irruerunt · defensores nostri
parati sunt · sed ad preparata
non
conualuerunt · quia illum spiritum sanctum qui
requieuit super adiutorem in
oportunitatibus in tribulatione christum
dominum nostrum · et
† quem
per
impositionem manus episcopalis
[fol. 106r] in consignatione accepimus
contristatum malignis operibus a nobis effugauimus spiritum scilicet
consilii
et fortitudinis · quem quia ita ut nobis necesse fuerat non habemus · ideo contra
inimicos
nostros stare uiriliter et uincere fortiter non ualemus · Quę utraque
sibi necessario sunt coniuncta quia
neque uirtus sine consilio nec consilium
sine uirtute utilis esse potest · Quid igitur prosunt qui per consilium
preparantur · dum ad prelium fortitudine non procedunt ? filię quippe usque ad partum ueniunt ·
quando apta consilia usque ad
desiderium efficiendi operis procedunt ˙ Sed uirtutem non habet
parturiens ·
quia dum infirmus quisque consilia concipit · hęc ad utilitatem aliquantum per
partvm operis
non producit · uidemusque impletum quod ad nos est ante
predictvm populo contra uoluntatem suam faci
enti · anathema in medio tui non poteris stare coram inimicis tuis ˙ Quo contra placatus
placentibus sibi
dixit · Nullus stabit contra uos · Sed et ideo terram nostram in conspectu
nostro alieni
deuorant · quoniam alienos a deo diabolos effugata sancti
spiritus gratia in animas nostras recepimus ˙
Ideo terra nostra
deserta est sicut in uastatione hostili quia flores et fructus fidei spei et
caritatis
et humilitatis · et castitatis · et sobrietatis · ac ceterarum
uirtutum ab ara cordis nostri de
uastauimus · et pro illis spinas
uiciorum et urticas peccatorum · et cunctas uanitates in nobis
ipsis etiam
laborantes ut inique agamus non increscere sed et incrementare cum studio fecimus ˙
Ideo habitatores terrę occisi et fugati sunt · quia nos ipsos peccati gladio
occidimus · et omnia
bona quę
nobis
dominus siue
in intellectu naturali siue in
doctrina siue in diuitiis siue in
honoribus siue in familiaritatibus quas
nobis contulit apud no
s potentiores ad carnis
uoluptatem conuertimus · et nos et omnia quę
nobis dominus dedit ab illius uoluntate pro qua
nobis faciendi illa
donauit auertimus ˙ Quod unusquisque potest in seipso recognoscere ·
si
etiam de singulis membris suis cogitat quid
fecit et quid
facit quod deus ad operandam suam
salutem
donauit ˙ Et sicut de membris corporis inueniet apud seipsum · ita de membris
animę
poterit inuenire quę per spiritalia uitia dispergit atque disperdit ˙ Et
spiritales
in se uirtutes a deo sibi collatas aut effugat aut conculcat ;
Ideo
ecclesię et uillę in
cense sunt quia ignis auaritię · et
rapacitatis atque inuidię et adulteriorum ac ceterarum
immunditiarum non solum
per naturalem sexum · sed etiam per eum sexum qui est contra naturam sine
penitentia et sine resipiscentia in nobis exarsit et ardet · et quoniam illum
spiritum qui super
humilem et qui
etum
et sermones suos trementem
requiescit · per superbiam et inobedientiam
ac presumptionem a
nobis expulimus · ideo sanctorum ac protectorum nostrorum corpora de sepulchris suę
requietionis effossa sunt ˙
[fol. 106v] Et quia nos spiritui maligno iuxta dei
permissionem potestatem habentem et super nos
ascendenti non resistimus ut
fugiat a nobis · idcirco serui et ancillę dei de locis suis ex
pulsi
sunt · et nos de quiete celestis paradisi et de consortio cęlestis ecclesię ·
id est anglorum
sanctorum eiecti sumus · nisi per dignos penitentię fructus
ad hęc unde cecidimus redeamus ˙
Et quia nos tales efficimus de qualibus dominus per
prophetam
dixit ˙ Causa uiduę non ingreditur
ad eos · quasi apud nos est facta
uenalis iustitia · ut ad eam nemo possit peruenire
nisi uiam ei apperuerint
munera ˙ Ideo uota fidelium et precia peccatorum quę
sacris
locis conlata
fuerunt · propter peccata nostra de hoc regno sunt penitus exportata · et
uendentibus iustitiam et ueritatem · et in his scilicet ipsum christum qui est nobis
a deo factus
iustitia · et qui
dixit si ego sum ueritas · nisi digne pęnituerint cum iuda traditore
christi ęterna expectant incendia ˙ Et quia sanguis sanguinem tetigit ·
id est culpę culpis
adiuncte sunt · et sicut scriptum est · Adulterium · et
homicidium · et mendatium · et furtum ·
et
periurium
inundauerunt · et iniquitates nostrę supergresse sunt capita nostra ·
ideo nobiles nostri
et de episcopali ordine et de aliis ordinibus
interierunt · et capti cum maximo detrimento
et regni et ecclesię sunt aut
redempti aut interempti ˙ Et quia nos per peccata nostra a terra
uiuentium
peregrinati sumus · idcirco sicut scriptum est propheta et sacerdos ierunt in
terram quam ignorabant ˙ Et post hęc omnia pius pater cuius multis miserationibus
non
sumus consumpti · quoniam
defecerunt miserationes eius · materna pietate nos flagellat et ex
pectat ut ipsa uexatio done
t intellectum auditui nostro qui illa
credere noluimus quę
per scripturas nobis se illaturum promisit · si illius
uoluntatem non faceremus ˙ Et ostendit
nobis in exterioribus uastationibus quę
de interioribus depopulationibus intellegere
debeamus · et intellecta ad illum
redeamus · qui iterum nobis in scriptura multipliciter promisit ·
inter quę
ueritas sic ueraciter
dixit ˙ Reuertimini ad me et ego reuertar ad uos · et quare
moriemini in
peccatis uestris ? et quia non credidimus promittenti credamus tandem aliquando
uel iuranti · Viuo ego
dicit dominus nolo mortem peccatoris sed ut conuertatur et uiuat · et nisi
conuersi
fuerimus · sicut iam uidemus gladium suum uibrabit · arcum suum
id est uindictam tetendit et
parauit
ad exercendam duriorem uindictam · sicut item de reprobis dictum est ˙ Ignis ·
sulphur · et spiritus
procellarum · pars calicis eorum ˙ Et hoc quod uidemus
et sentimus pars est uindicte · quia ma
iora et plura et grauiora
uenient super nos nisi fuerimus conuersi · ut scriptum est
[fol. 107r] pugnabit
pro eo
orbis terrarum contra insensatos ˙ Vnde sicut dicit apostolus sicut exhibuimus ·
membra nostra arma iniquitatis peccato
ad seruiendum immunditię et iniquitati · ita exhibeamus
membra nostra seruire
iustitię in sanctificationem ˙ Quia stipendia
id est retributio peccati
mors · gratia
autem dei pro bonis operibus ipsa donata
est uita ęterna ˙ Et sicut quando solemus de istis
frequentibus itineribus
reuerti ad mansiones nostras detonsi et delauati cum drappis
et calciamentis
depannatis · et tunc nos reficimus et reparamus · ita uel nunc reparemus
nos
per cor contritum et humiliatum · et per confessiones ex puro corde et per
benignitatem mentis
et per concordiam cum dei uoluntate quia per discordiam et
regnum istud temporale imminutvm et pene
desertum · ęternum regnum perditum
habemus ˙ Quia nec omnes reges esse possumus · nec regem
super nos a deo
constitutum · qui sicut scriptum est imposuit homines super capita nostra habere
sustinemus ·
non attendentes quia sicut
dicit
apostolus non est potestas nisi a deo · et qui potestati
resistit dei ordina
tioni resistit ˙ Quoniam deus qui essentialiter
est rex regum et dominus dominantium participatione
nominis et
numinis dei
id est potestatis suę uoluit et esse et uocari regem et dominum pro
honore
et uice sua regem esse in terris ˙ Et sicut archangelus qui nunc est diab
olus
cum suis
sequacibus
quia per humilitatis subiectionem conditori suo subditus esse noluit · et per
qualitatem
caritatis coangelis suis socius esse
despexit de cęlo cecidit · ita et illi qui potestati a deo
constitute propter
deum et in deo subiecti esse nolunt · et pa
†res uel
coęquales in regno habere
non
sufferunt · per quam debitam subiectionem et parilem ęqualitatem dei amici et
angelorum
consortes esse poterant · subiecti diabolo dei inimici constituuntur ˙ Quapropter de diabolo
scriptum est · ipse est rex super uniuersos filios
superbię · et illius subiectis dominus apud quem non est
uicissitudinis
obumbratio quamdiu in ipso malo perseuerant semper in euangelio
dicit ˙
Vos ex patre diabolo estis · Non quia a diabolo sunt facti aut
generati · sed quia diabolum
imitati ˙ Reparemus ergo nos per pęnitentiam et
confessionem et per elemosinas unusquisque secundum
possibilitatem suam · et
quantum quisque recognoscit se a deo aruisse per culpas tantum bibat
compunctionis suę lacrimas · et tunc proficient in aqua ista quas
facimus firmitates si
bona destruxerimus · quas in nobis
destruxerunt peccata uirtutum munitiones ˙ Quę
et tunc proficient si mala quę
fecit quis prius prout potuerit emendauerit · aut rapta
soluendo · aut per
indulgentiam deprecando atque mala cetera per dignam pęnitentiam
abolendo · et tunc proficiet si inante custodierit ne de illis se sordi
det de quibus se
[fol. 107v] emendauit quia scriptum est · Lauamini mundi
estote · Auferte malum cogitationum uestrarum
ab oculis meis
dicit dominus · Quiescite agere peruerse · discite bene facere ˙ Quia qui se
bonis operibus
et lacrimis et orationibus a peccato mundat et iterum grauia
peccata perpetrat · talis est ut
sanctus petrus
dicit sicut porcus qui se iactat in luto · et sicut canis qui remanducat uomitvm
suum ˙ Et timere
debet ne ipsas lacrimas in conspectu dei redd
at
immundas · per quas potuit mundari
a peccatis ˙ Quę non dicimus ut
si iterum aliquis ceciderit post confessionem in peccatum ut in
peccatis quasi
desperatus iaceat · sed ut a peccatis quantum potest se caueat ˙ Et si
fragilitate ceciderit quia scriptum est numquid qui cadit non adiciet ut resurgat ·
dicat nunc
cępi · et per immutationem dexterę excelsi semper per pęnitentiam
resurgat · ne illum ultimus
dies in peccatis inueniat · et sine fine perditus
fiat ·
CAPITULUM · II ·
Unde quia solent medici
quando genera infirmitatum
uel morbus in terram uenit · generalem medicinam conficere
unde omnes possint
sanari · ita nunc communiter hanc medicinam cooperante et medicante
domino statuimus ad recuperandam et conseruandam sanitatem nostram · ne et in
isto seculo grauius
affligamur · et in futuro
seculo quando de isto corpore exierimus ęternis tormentis
cruciemur ˙
Id est ut unusquisque episcopus in sua parrochia et missi in illorum missaticis
et comites in illorum comita
tibus cum maximo studio et summa
diligentia curam habeant ut quicumque raptores et
predatores
ubi sunt cuiuscumque homines sint ad rationem deducantur · et
secundum legem quę ibi male facta habent
emendent · aut soluant secundum
legale placitvm · aut per indulgentiam sibi impetrent perdonari ˙
Et episcopi
secundum qualitatem et quantitatem peccatorum absque acceptione personarum ·
rapacibus et
his similibus uiciis nominatis et coniunctis pęnitentię leges
iniungant inspecta discretione
et qualitate prout cuique ad salutem uiderit
expedire ˙ Ad quę specialiter exequenda quę
dam de pluribus
capitulis
predecessorum regum et synodalium hic ponere dignum duximus ·
commo
nentes episcopos · missos · comites · ut
illa capitula quę inde ante hos annos in unum col
lecta
fuerunt · et in parisiaco episcopis et missis nostris per
uniuersum regnum nostrum ad exequendvm
donauimus · s
ed
et illa quę
consensu fidelium nostrorum fieri iussimus quando cum fratre nostro
lothario glorioso imperatore apud ualentianas loquuti fuimus · et fidelibus nostris
denunciari et
obseruare precepimus · ad presentiam reducant et illa
r
elegant
˙ Et
quia hęc pauca hic breuitatis causa subscripsimus
in talibus rebus quę eis aduene
rint ad emendandum · et hic inde
capitula non inuenerint per illam et per alia capitula
[fol. 108r] regia et
synodalia quę emendanda sunt · et emendanda peruiderint emendare procurent ˙
Si uero et iuxta diabolicam calliditatem et secundum humanam fragilitatem noua
quęcumque acci
derint · quia noua morborum genera
noua
quęrunt medicamentorum experimenta morem
sequentes
predecessorum nostrorum sancti spiritus gratia
illustrati contra uenena diaboli mini
strare curabimus · medicinalia
antidota christi ·
III ·
Communi placito constituimus ut
usque
ad missam · sancti · remigii
id est
kalendas
octobris spacium habeant illi qui in istis temporibus istas
depredationes et alia malefacta criminaliter et publice
fecerunt · ut inde apud deum et apud
eos quibus male
fecerunt se pacificent · et quisquis hoc non fecerit bannum nostrum dupliciter
componat ·
scilicet et quia postquam illis rapinas et alia
malafacta in carisiaco et postea apud
confluentes cum dilecto fratre nostro ludouuico glorioso rege et nepote nostro lothario
forbanniuimus · et post istum bannum per consensum omnium factvm illa emendare
sicut eis spacium
dedimus
noluerunt · et omnia quę
commiserunt legaliter componere
componantur · et per publicam pęnitentiam
secundum sacros
canones deo et ecclesię in quam
peccauerunt satisfaciant ˙ Quibus si obędire nolu
erint · aut per
fideiussores ad presentiam nostram perducantur · aut omnia quę in
regno nostro habent
in bannum nostrum mittantur · et episcopali auctoritate a
communi ecclesiastica et omnium
fidelium societate
excludantur ·
IIII ·
De honore autem ecclesiarum ac seruorum dei et
de
rapinis atque aliis malis seu presumptionibus ab ista die et in
reliquum compescendis
capitula
aui et patris nostri temporibus
constituta hic subiungere · et ut omnimodis obseruentur ex
banno nostro
precipere dignum et necessarium duximus ˙ Scriptum est enim in
illis
capitulis ˙
Si quis infra regnum rapinam fecerit · aut cuiquam nostro fideli
eiusque homini aliquid ui abstv
lerit legibus componat
et insuper bannum nostrum
id est LX solidos nobis persoluat ˙ Postmodum uero
ante nos a comite
adduca
tur
ut in bastonico uel in alio carcere trusus usque dum nobis
placuerit pęnas luat ˙ Nam si publice actum fuerit publicam inde agat peni
tentiam · quoniam raptores ut ait apostolus
nisi ueram egerint pęnitentiam regnum dei non possi
debunt ˙ Qui uero
de rebus ecclesiarum aliquid abstulerint graui
us inde iudicentur · quia
sacrarum rerum ablatio sacrilegium est · et
sacrilegus uocatur qui ex eis aliquid abstulerit
aut rapuerit ˙ Extorres
namque a liminibus sanctę matris ecclesię tales personę usque
ad
satisfactionem ecclesię quam
leserunt sunt habende atque firmiter denotande ˙
Et item sanctus paulus per quem loquutus est christus
dicit · quia neque rapaces neque homicidę ·
[fol. 108v] neque adulteri regnum
dei possidebunt · et item ˙ Si quis fornicator est aut adulter aut ra
pax
aut homicida · cum huiusmodi nec cibum sumere christi discipulo
id est christiano licet ante satis
factionem
id est correctionem ac emendationem et dignam pęnitentiam ˙ Et sanctus
iohannes apostolus talem salutare
et ad do
mum recipere
uetat · et sacri canones spiritu sancto per eos dictati qui in cęlo cum deo regnant
et
in terris miraculis coruscant
constituerunt dicentes ˙ Si quis de potentibus clericum aut quemlibet
pauperem aut
religiosum expoliauerit · et mandauerit ad ipsum episcopus ut eum audiat ·
et
ei contempserit · inuicem mox scripta percurrant per omnes prouincię episcopos
quoscumque adire
potuerint ut excommunicatus
habeatur donec audiat et reddat aliena ˙ Et de rebus
ac facultatibus
ecclesiasticis dicunt ˙ Si quis oblationes ecclesię extra ecclesiam accipere
uel dare uoluerit consilio preter conscientiam episcopi uel eius cui
huiuscemodi officia commissa sunt
nec cum eius uoluerit agere cons
ilio
anathema sit ˙ Et item in capitulis aui et patris
nostri scriptum est ˙ De his qui in exercitu
quoscumque secum ducunt quod et nos infra patriam
uolumus
obseruare · deinceps omnibus denunciare uolumus ut unusquisque cognoscat
omnes
qui in suo obsequio sunt siue sui sint siue alieni · ut ille de eorum factis
rationem se
sciat redditurum ut quicquid in pace uiolanda delinquerint ad
ipsius debeat
periculum pertinere · ea scilicet conditione ut pacis uiolator
primum iuxta facin
oris
qualitatem siue coram nobis siue coram misso nostro dignas pęnas persoluat ·
et senior
qui secum talem duxerit quem aut constringere noluit aut non potuit
ut nostram iussio
nem seruaret · insuper in regno nostro
predas facere non timuerit pro illius neglegentia
pęnas luat ·
sin autem eum de his non ammonuerit et postquam neglegentia contemptoris ad
eius notitiam
peruenerit et eum corrigere sicut decet neglexerit honore suo
priuetur · ut scilicet
neuter illorum sine iusta uindicta remaneat ˙ Vos autem
episcopi evangelica et apostolica
atque episc
opali auctoritate seniorem et regni qu
emlibet
potentem si commonitus iuxta
euangelicum
preceptum se suosque homines corrigere noluerit · et licet ipse
talia
non faciat · tamen si sui uel in suo obsequio manentes talia fecerint ·
si eos non correxerit
et emendari quę faciunt non optinuerit eosque ad
pęnitentiam non perduxerit · ipse excom
municetur
secundum sacros canones donec suos homines ad emendationem et pęnitentiam
reducat · quia melius iudicauimus illum excommunicari per cuius
fortiam sui talia faci
unt · quam omnes illos qui nec deum timent nec
episcopos neque missos rei publice propter
[fol. 109r] eius fortiam reueruntur ·
et excommunicati ipsi non corriguntur · et alios suo morbo infici
unt · quia dicente apostolo · non solum qui
faciunt sed qui consentiunt facientibus digni sunt morte ·
Non est liber a
consensu qui quod emendare potest emendare neglegit ˙ Quapropter sine dubio
peccati se participem facit ˙ Si autem ipse potens uel senior satisfecerit episcopo
et missis
regiis quia suos homines ad emendationem et ad pęnitentiam non
potest adducere · sed se
ipsum uult aut talibus in
communem ostendere aut dign
e satisfacere · et
huiusmodi
maleficos a suo obsequio reicere · et ut dei inimicos persequi tunc
aut non excommunicetur
aut ab excommunicatione soluatur ˙ Et item in
capitulis imperatorum scriptum est ˙ Comites uero
ministris ecclesię in eorum
ministeriis ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis homi
nibus optinere possint adiutores in omnibus fiant ˙ Et quicumque
prima et secunda uice de
his a comite ammonitus non se correxerit · uolumus ut
per eundem comitem eius neglegentia
ad nostram notitiam perferatur · ut nostra
auctoritate quod in nostro capitulari continetur subire
cogatur ˙ Et item · de
pace in exercitali itinere seruanda usque ad marcham hoc omnibus
notum fieri
uolumus · quod quicumque auctorem dampni sibi illati nominatim
cognoscit ut iusti
tiam de illo quęrat et accipiat ˙ Et item ˙ Si
quis in exercitu uel infra regnum sine iussi
one dominica per uim
hostilem aliquid predari uoluerit · aut fenum tollere aut granum
siue peccora maiora uel minora domosque infringere uel incendere · hęc ne
fiant
omnimodo prohibemus ˙ Quodsi ab aliquo presumptiose
factum fuerit · LX solidis si liber est sit
culpabilis ·
et omnia similia restituat · aut cum XII testibus se purget ˙ Si
uero seruus hoc fecerit
sententię capitali subiaceat · et dominus omnia
similia restituat quia seruum suum non
correxit
nec custodiuit ut talia non perpetraret · quoniam si nos ipsos
commedimus cito deficiemus ˙ Vnusquisque
tamen custodiat
exercitum suum · ne aliqua depredatio infra regnum fiat ˙ Similiter
et
collectas quas theotisca lingua herisub appellant · et infractiones
immunitatvm
et incendia · et assalituras in domos et coniurationes et
conspirationes et seditiones
et raptus feminarum sicut et diuinę et humanę
leges prohibent · et predecessores nostri
reges
prohibuerunt · firmiter ex banno nostro etiam et nos prohibemus ˙ Nos quoque episcopi
auctori
tate dei et sacrorum canonum sicut sancti pontifices ·
DCXXX · in calcidonensi concilio conspi
rationem fieri
prohibuerunt · et sicut cetera concilia episcoporum huiusmodi pernitiosa facta
uetverunt · et nos prohibemus · quia facientes illa per eorum iudicium qui cum deo
iam in cęlo regnant
[fol. 109v] et a cęlesti ecclesia et a christianorum
societate separati sunt · nisi per dignos pęnitentię fructvs ·
et ad hoc
redeant ut sanctę ecclesię possint readunari ˙ Similiter ut hęc capitula quę hic
annotata sunt ita per hęc illa omnia quę in suprascriptis locis scilicet in
carisiaco et apud
ualentianas collecta et constituta sunt obseruari
precipimus · et omnes communiter confirmamus ˙
Si autem aliquis quiscumque inobediens extiterit cum summa
festinatione episcopi comites et
missi nobis notum facere curent · ut
quantotius ad nostram presentiam illum uenire iube
amus · et dignam ultionem secundum iudicium fidelium nostrorum sustineat · Et si
quod absit talis
emerserit qui dei timorem postponat · et ecclesiasticam
auctoritatem contempnat et regiam
potestatem refugiat · sciat
quicumque ille fuerit quia et secundum canonicam auctoritatem
ab omnium christianorum cętv · et a sanctę ecclesię consortio et in cęlo et in
terra alienus effi
cietur · et regalis potestate
atque
omnium regni fidelium unanimitate sicut dei et ecclesie
inimicus et
regni uastator persequetur usque dum a regno exterminetur · Et si aliquis co
mes fuerit · qui hoc in suo comitatu fecerit · aut ibi talia
increscere permiserit · aut
ipse illa non emendauerit · aut nobis nota non
fecerit · ut nostra auctoritas talia
corrigat · sciat quia talem sententiam
inde sustinebit · sicut tempore antecessorum con
suetudo fuit ·
Episcopus autem secundum toletani concilii capitulum septimum
ad quem per
tinere noscuntur illi qui talia contra deum et ecclesię
pacem faciunt · si eos quo
libet munere · uel fauore · aut
neglegentia admonere noluerit · aut
reuertentes suscipiat · aut contempnentes
de ecclesia reiciat · excommuni
catus a collegio
ceterorum episcoporum habebitur · quousque emendationis
uel dampnationis eorum
ab eo sententia promulcetur ·
Quoniam
nisi
communiter certauerimus
ut in omnibus iustitia omnibus
conseruetur · nec rex pater patrię · nec episcopi propitiato
res
et
reconciliatores
populi ad salutem ęternam · nec qui participatione nominis
christi christiani uocantur · hoc quod huma
no ore dicimus in diuinis
oculis esse ualemus ˙ Vt autem hęc quę obseruanda supra scripsimus
ac
prenominauimus nunc et de cetero
certius
et expressius a nobis atque successoribus nostris
inconuulsa seruentur · propriis manibus his subscribere communi
consensu decreuimus · ea condi
tione
seruata ut quia
omnes in cunctis ordinibus a regia ditione sibi expetunt compe
tentia legis iura seruari · regię quoque potestati in cunctis
ordinibus lex iuris debiti
et honor ab omnibus obedienter et fideliter
cooperante domino conseruetur ˙ Post hęc omnia
[fol. 110r] relecta et conlaudata · communi consensu decreuimus ut si aliquis homo propter mala facta
quę emendare
et per legem et per pęnitentiam noluerit seniorem suum dimiserit
aut ab illo propter hęc eiectus fuerit ·
ab alio non recipiatur donec illa quę
male fecit emendet · et per legalem compositionem et per
ecclesiasticę satisfactionis pęnitentiam ˙
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
Karolus gratia dei
rex · notum esse uolumus omnibus dei
et nostris fidelibus quoniam hęc
quę sequuntur capitula nunc isto placito nostro · Anno ab incar
natione domini nostri iesu christi · DCCCLXIIII · Anno uidelicet regni nostri
ipso propitio XXV ·
Indictione XII · VI ·
kalendas
ivlias · in hoc loco qui dicitur pistis · una
cum fidelium nostrorum consensu atque
cons
ilio constituimus et cunctis sine ulla refragatione per regnum nostrum
obseruanda
mandamus ·
I ·
[BK 273 Abschnitt B c. 1]
Primo considerauimus de honore ecclesiarum et sacerdotum
ac seruorum dei et
immunitate rerum ecclesiasticarum ut nullus sibi de ipsis
rebus contra auctoritatem
presumat ˙ Et comites episcopis et ministris ecclesię in eorum
ministeriis adiutores in omnibus
fiant · sicut in capitulari
predecessorum ac progenitorum nostrorum continetur · in · II
do · libro · capitulo · XXIII ·
Et quicumque comitum uel
ministrorum
rei
publice hęc que mandamus obseruare neglexerit ·
si prima et secunda uice de his admonitus non se correxerit · uolumus ut
neglegentia co
mitis ad nostram noticiam per episcopos et per missos
nostros deferatur · et aliorum neglegen
tia · per comites ad nostram
noticiam perferatur · ut nostra auctoritate quod in capitulari
predecessorum nostrorum continetur · subire cogantur ·
II ·
[BK 273 Abschnitt B c. 2]
Post hęc de orphanorum · et
uiduarum causis · et de
regalibus iusticiis · et sumopere de raptoribus puellarum ·
et uiduarum · ac
sanctimonialium · et de his qui presbiteros flagellare presumunt
et qui eos de ecclesiis · sine episcoporum consensu eicere · uel recipere ·
aut censum de manso
uel ex his que domnus et
gentor [!] noster in suis capitularibus ecclesiis in
immunitate
concessit exigere non timent · et qui censa de rebus ecclesiasticis ad
ecclesias
persoluere detrectant · ut firmiter a missis et comitibus nostris
inquirantur · et
acriter distringantur · et plena iusticia inde fiat secundum
quod
in capitularibus
aui · et patris nostri statutum
habetur · et ipsi contemptores legum diuinarum ·
ad nostram
presentiam legaliter perducantur · ut consilio fidelium dei ac
nostrorum com
mendemus quid de talibus sit faciendum
qui nec deum timent · et contra sacros cano
nes faciunt · nec legem
et prece
ptum
regium infringere pertimescunt · salua
cen
sura ecclesiastica · et episcopalis penitentię uindicta ·
III · [fol. 110v]
[BK 273 Abschnitt B c. 3]
Ut lex et iustitia unicuique in suo ordin
e omnibus conseruetur · et pacem quam proxime teste deo
propriis
manibus communi consensu confirmauimus quando hic placitum nostrum
habuimus · sic omnes
et infra patriam et quando ad placitum unusquisque
uenerit et quando redierit · et quando
necessitas nobis euenerit ut hostem
nostrum denunciemus usque constituta loca secundum consuetvdinem
et capitula
predecessorum nostrorum obseruare procuret · et qui contra hanc
confirmationem per
contemptum uenerit aut quantotius quod contra hanc
confirmationem excussum fuerit emendare
neglexerit · ab episcopis et missis
ac comitibus nostris hoc nobis nunciari mandamus · quatinus
tantum dei
et nostrum ac totius christianitatis
conteptum [!] sicut secundum leges
diuinas et humanas
inuenerimus emendare curemus · ne ipso nostro iudicio
a
deo quod absit condempnati simus · et uide
ant episcopi et missi ac comites nostri · ne si contra nostram
communem confirmationem aliquid
per contemptum fecerit · et
emendare noluerit · si per alium quam per illos qui ad hoc constituti sunt hunc
contemptum resciuerimus · sicut nec ipsi immunes a peccato sunt · sic nec ab ultione immunes
existent ·
IIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 4]
Uolumus et expresse mandamus comitibus nostris · ut sicut in XXIIII capitulo
secundi libri capitulorum decessorum nostrorum continetur · ut uassalli nostri nobis
et nostrę coniugi
famulantes condignum apud omnes honorem habeant · sicut a
genitore nostro · et a nobis
sepe admonitum est · et sicut ipsi uolunt se a
nobis honorari · ita et nobis sicut consuetudo
fuit
tempore antedecessorum nostrorum debitum honorem exibeant ·
V ·
[BK 273 Abschnitt B c. 5]
Uolumus et expres
se comitibus nostris mandamus · ut uille nostrę
indomi
nicate
· sed et uille de monas
teriis quę
coniugi
nostrę · e
t filiis ac filiabus nostris concessa atque donata habemus · queque sub
immunitate consistunt · cum saluamento et debita reuerentia in
comitatibus eorum
consistant · Sed et que homines nostri ac illorum illarumque
qui sine ulla differentia · et nostri sunt
cum saluamento et debito honore
habere possint · et non ignorent · neque
obliuiscantur
comites ac missi nostri nos scire · quod dominorum dominus de se
dicit · honorificantes me
honorificabo · et qui contempnunt me ·
inhonorati
erunt ·
VI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 6]
Et
quoniam humana fragilitas
procliuior est ad iniusticiam faciendam quam ad
iusticiam · et diabolus semper certat
ut fragilitati humane oculos mentis
claudat · ne castigationem dei uideat · et
semetipsum emendet · Sicut ad nos
peruentum est · Quidam leues homines de istis comitatibus
quę deuastate sunt a
nortmannis · in quibus res et mancipia et domos
habuerunt · quia
nunc ibi non habent quasi licenter malum faciunt · eo
quod non habeant unde · ad iusticiam adducantur ·
[fol. 111r] Et quia non
habent domos ad quas secundum legem manniri · et banniri possint · dicunt
quod
de bannicione · uel mannicione legibus conprobari · et legaliter
iudicari non possint ·
Contra quorum malas insidias consensu · et consilio
fidelium nostrorum statuimus · ut comes
missum suum ad illam terram in qua
domos habent mittat · et eos bannire et mannire
iubeat · Et quoniam lex
consensu populi fit · et constitu
tione
regis franci iurare de
bent · quia secundum regium mandatum ad iusticiam reddendam uel
faciendam legaliter
bannitus uel mannitus fuit · et sic ipse res iudicio
scabiniorum in bannum mit
tantur · et si necesse fuerit ipse in
forbannum mittatur quia iusticiam reddere
noluit · et mandet comes qui hoc
exsecutus fuerit alio comiti in cuius comi
tatu res et mancipia habet · quid
inde factum habeat · et ex nostro uerbo illi man
det · ut per
illa que in suo comitatu habet distringat · quatenus ad iusticiam
faciendam ·
ad suum comitatum redeat ;
VII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 7]
Audiuimus etiam quia huiusmodi
leues homines in
aliis comitatibus depredationes et iniusticias
faciant et ad illum comi
tatum in quo commanent · et in quo illas malicias non faciunt ·
factis malitiis in aliis comi
tatibus reueniunt · Unde mandamus
comitibus nostris expresse · ut illi comites in
quorum comitatibus
tales homines iniusticias faciunt · uno consensu · et uno
certamine ad tales
homines conprehendendos se erigant · et
decertent ut ecclesie dei et ministri eius · et
serui dei ac populus pacem et
quietem habere possit ·
VIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 8]
Ut denarii ex omnibus
monetis · mer
i ac bene pensantes · sicut in capitulare · predecessorum ac
progenitorum
nostrorum regum libro · IIII · XXII
capitulo continetur · In omni regno
nostro no
n reiciantur usque
ad missam sancti martini · et in omnibus ciuitatibus et uicis ac uillis
tam nostris indomi
nicatis · quam et in
his
quę in de
munitate sunt · uel de comitatibus atque hominum nostrorum
siue
cuiuscumque sint · per omne regnum nostrum · a iudicibus nostris · et ab eis quorum uille sunt ·
una cum ministris rei publice · secundum
quantitatem locorum · et uillarum · tanti
ac tales de ipsis incolis et inibi
commanentibus constituantur · qui inde prouidentiam
habeant · ne boni denarii reiciantur · et non nisi meri et bene pensantes
accipiantur ·
VIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 9]
Vt illi qui hac causa prouidentiam habent in sacramento
iurent · quod sicut eis ex hac causa iniunctum fuerit · quantum scierint ·
et potuerint · debeant fideliter obseruare · et illum hominem quem
scierint
[fol. 111v] merum et bene pensantem denarium reicere non debeant celare · sed ministris rei pub
lice eum debeant notum facere · De quo
sacramento quicumque
comprobatus fuerit periuratus · et secundum
legem mundanam · ut
periurus puniatur · sicut in capitulari decessorum ac progenitorum nostrorum
continetur · in fine capituli · X · in tercio libro · et secundum legem sanctam
publicę peni
tencię subigatur ·
X ·
[BK 273 Abschnitt B c. 10]
Ut ab ipsa missa sancti martini · per omne
regnum nostrum non nisi istius monete nostre meri et bene pensantes denarii
accipiantur · et quicumque ab illa die alium denarium
negotiandi causa protulerit · a comite et ministris eius · auferatur
merces ab eo ·
XI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 11]
Ut in denariis nouę nostrę monetę · ex una parte
nomen nostrum habeatur in giro · et in medio nostri nominis monogramma · ex altera
parte nomen ciuitatis · et
in medio crux habeatur ·
XII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 12]
Sequentes consuetu
dinem
predecessorum nostrorum sicut in illorum capitulis inuenitur ·
constituimus · ut in nullo
alio loco · in omni regno nostro moneta fiat · nisi
in pal
atio nostro · et in quantouico ·
ac rotomagno · que moneta · ad quantouicum · ex antiqua
consuetudine pertinet ·
et in remis · et in senonis · et in parisio · et in aurelionis · et in cauillonum · et in
metullo ·
et in arbona ·
XIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 13]
Vt hi in quorum potestate deinceps moneta permanserit omni
gratia et cupiditate seu lucro postposito fideles monetarios eligant · sicut et dei et nostram
gratiam uolunt habere · et ips
i monetarii iurent quod ipsum ministerium · quan
tum scierint
et potuerint fideliter faciant · et mixtum denarium · et minus
quam debea
t pensantem non monetent · nec
aliis monetariis consentiant · et sine
ulla fraude · et absque malo ingenio
contra eos quorum argentum ad purgandum
acceperint ipsum argentum exmerent ·
et sine fraude tam in pensa quam in purgatione
denarios
concambient · contra quod sacramentum si quilibet fecisse
repertus fuerit ·
iudicio dei examinatus · sicut probatus fuerit · qui
a m
inorem denarium · minusque
quam
debeat pensantem monetauerit · et in purgatione et in
concambio argenti · per
malum ingenium fraudem rei publice · et ecclesiarum · et pauperum facultate
intulerit · sicut constitutum est de
falsis monetariis in libro · IIII · capitulorum XXVIII
capitulo manum perdat · et ut sacrilegus ac pauperum spoliator ·
publice penitentię
iudicio episcopali subiciatur ; In illis autem regionibus
in quibus secundum legem
romanam iudicia terminantur · iuxta ipsam legem
culpabilis iudicetur
[fol. 112r]
XIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 14]
Vt in proximis ·
kalendis
iulii per hanc XII indictionem · habeant in silua
netis
ciuitate · unusquisque comes in cuius comitatu monetam esse iussimus
uicecomitem suum
cum duobus aliis hominibus qui in eius comitatu · res et
mancipia · uel beneficia habeant
et suum monetarium cum ipsis habeant ·
quatenus ibi accipiant · per manus suas
de camera nostra ad opus
uniuscuiusque
monetarii de mero argento · cum pensa
libras · V · ut habeat unde inicium monetandi possit incipere · Et pensam
argenti quam ex
camera nostra acceperint · per manus eorum per quos illud accep
erint
sabbato ante inicium quadragesime · in monetatis denariis · in
prefato
loco cum ipsa inpensa cum qua argentum acceperat unusquisque moneta
rius in nostra camera reddat ·
XV ·
[BK 273 Abschnitt B c. 15]
Ut nullus more solito pro ullo lucro · uel aua
ricia hoc leuiter accipiat · sed omnes ab ipsis
kalendis
iulii argentum suum in constitutis mo
netis
concambiari faciant · scientes quia post missam sancti
martini · nulli alii
denarii in regno nostro nisi
istius
noue monete accipi
antur
· et ab ipsis
kalendis i
vlii
ipsi
noui denarii ab omnibus accipi
antur
· Et quicumque ab ipsa die denarium noue monete
in
regno nostro reiecerit · sicut in prefato libro
et
capitvlo regio continetur · bannum nostrum
id est
solidos · LX · componat ; si uero serui ecclesiastici · uel
com
itum
aut uassallorum nostrorum id facere
presumpserint · sicut in prefato capitulari continetur · LX
· ictibus uapule
nt · ut hac oc
casione
indiscretis hominibus
disciplina teneatur · Constituimus
cvm fidelium nostrorum con
sensu · ut quorumcumque coloni et serui per hoc
conuincti
fuerint · non
cum grosso fuste · sed
nudi
cum uirgis uapulent · et in comitatibus atque uillis ˙ episcopi per suos
ministros hec
eadem faciant · ne et in hac causa modus discipline
tra
nsgrediatur
· sed taliter fiat
qualiter et homines
castigentur · et qui in
protentione [!] occasione castigationis
disciplinam faciunt peccatum non incurrant · et disciplinam sustinentes debi
liores non fiant ·
Quodsi
quis hoc mandatum nostrum
transgressus fuerit · nobis ab episcopis
nuntietur · quatenus taliter
castigetur · ne deinceps mandatum nostrum quemquam
delectet contempnere · et
si
dominus quilibet · uel aduocatus talium hominum eos · uel comiti
uel misso
nostro · ad disciplinam sustinendam contradixerit · predictum bannum · LX solidorum
componat · sicut in predicto capitulari habetur ·
XVI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 16]
Si
aliquis homo proxi
mis ·
kalendis
iulii de hac noua moneta mixtum uel minus quam debeat pensantem
denarium
[fol. 112v]
inuenerit
constringat
eum qui ipsum denarium ad
negotiandum protulit · et ipse dicat
a quo eum accepit · et sic de manu ad
manum ueniat usque dum ad falsitatis au
ctor
em
perueniatur
· et inuentus mixti uel minus quam debeat pensantis denarii
mone
tator
in illa terra in qua iudicia secundum legem romanam
terminantur secundum ipsam
legem iudicetur ˙ Et in illa terra in qua iudicia
secundum legem romanam non iudicantur ·
monetarius sicut supra diximus falsi
denarii manum dexteram
perdat · sicut
in ·
IIII
o · libro capitulorum continetur ˙
CAPITULO XXXIII ·
et
qui consenserit
si liber est · LX · solidos com
ponat · si seruus uel colonus · nudus cum uirgis cędatur ·
[BK 273 Abschnitt B c. 17]
Ut
diligenter comites et ministri rei publice · suos comitatus ac ministeria
prouideant · ne in aliquo loco occulta uel fraudulenta moneta fieri possit ·
et si inuentus ac comprobatus fuerit quilibet · sicut
constitutum est de falso monetario · ex prefato capitulari
predecessorum nostrorum manus ei abscidatur ·
et qui hoc consenserit si liber est · LX solidos componat · Si
seruus uel colonus nudus cum uirgis cędatur ·
XVIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 18]
Et
si falsus monetarius
de illis locis in quibus monetam fieri iussimus · aut
occulte monetam percutiens · aut dena
rium falsum de noua moneta ad
negotiandum proferens · constringi et puniri non potest
eo quod in fisco
nostro · uel in quamcumque
immunitatem aut alicuius potentis potestatem confugerit ·
si in
nostrum fiscum confugerit requiratur a ministro nostro · Et si illum defenderit ·
aut occultauerit nuntietur nobis · quatenus in eo secundum capitulare regium
uindicetur · ne ullus
alius umquam falsitate · nostram auctoritatem uel
potestatem
consonare aut defendere audeat · Si autem in
immunitatem · uel potestatem · aut
proprietatem alicuius
potentis confugerit · secundum quod in tertio libro capitularis XXVI ·
continetur · de his qui furtum · aut homicidium · uel quodlibet crimen foris
committunt ·
et infra
immunitatem confugeri
nt
· mandet comes uel rei publice minister · episcopo
uel
abbati · uel illi quicumque locum episcopi aut abbatis tenuerit ·
uel potentis hominis in
cuius potestatem · uel proprietatem
confugeri
nt
· ut e
os reddat · Si ille contradixerit ·
et e
os reddere noluerit · in prima contradictione · solidos XV · culpabilis
iudicetur ·
Si ad secund
am
inquisitionem e
os reddere noluerit · XXX solidis
culpabilis iudicetur ·
Si nec ad tertiam inquisitionem consentire noluerit ·
quicquid reus dampni fecit ·
totum ille qui eum infra
inmunitionem [!]
retinet · soluere cogatur · et ipse comes
[fol. 113r] licentiam habeat ipsum
hominem · infra immunitatem querendi ubicumque
inuenire eum po
tuerit · Si autem in prima inquisitione comiti
responsum fuerit · quod reus infra immuni
tatem
fuisset · sed fuga lapsus sit · iuret quod ipse ad iusticiam eum cuiuslibet
faciendam · fu
gere non fecisset · et sit ei in hoc satisfactum · Si
uero intranti in ipsam immunitatem · uel in cuius
libet hominis potestatem · uel propri
etatem
· comiti collecta manu
quilibet resistere
temptauerit · comes hoc ad regem · uel principem deferat ·
et ibi iudicetur · Et sicut
ille qui immunitate dampnum fecit ·
DC · solidis componi debet · ita qui comiti collecta manu
resistere presumpserit · DC · solidis culpabilis iudicetur ·
XVIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 19]
Ut
melius et com
modius hęc prouidentia de bonis denariis
non
reiciendis · et de monete false
denarii custodiri possit · uolumus ut
unusquisque comes de comitatu suo omnia
mercata inbreuiari
faciat · et sciat nobis dicere quę mercata
tempore
aui
nostri
fuerunt · et que
tempore
domni et genitoris nostri esse
cęperunt · uel que illius auc
toritate constituta
fuerunt · uel
que sine auctoritate illius facta
fuerunt · uel quę
tempore
nostro conuenire
cęperunt · uel quę in antiquis locis permanent · et si mutata sunt cuius auctori
tate mutata fuerint · et ipsum breuem unusquisque comes ad proximum
placitum nobis ad
portet · ut decernere possimus · quatinus
necessaria · et utilia · et quę per aucto
ritatem
sunt maneant · quę uero superflua interdicantur · uel locis
suis restituantur · et
mercata die dominico in nullo loco habeantur · sicut in
primo loco capitulorum
capitulo · CXXX
VI
·
habetur
·
XX ·
[BK 273 Abschnitt B c. 20]
Ut
comes et rei publice ministri ac ceteri
fideles nostri prouideant · quatinus
iustus modius ęquusque sextarius · secundum sacram
scripturam et capitula
predecessorum nostrorum in ciuitatibus et in uicis ac uillis · ad
uen
dendum et emendum fiat · et mensuram secundum antiquam
consuetudinem de palacio
nostro accipiant · et non pro hac occasione a
mansuariis · uel ab his qui censum debent
maior modius nisi sicut consuetudo
fuit exigatur · et ipsi homines qui per uillas
de denariis prouidentiam
iurat
um
habent · ipsi etiam de mensura ne adulteretur
prouideant · sicut in libro tertio capitulorum capitulo · XC · continetur · et si
quis reputatus fuerit mensuram adulterasse · et cum maiori modio · uel
sextario ·
annonam uel u
inum
accepisse · et cum minori mensura
uenundari · si liber
homo est · aut secundum su
am
legem · se inde sacramento idoneum reddat · quod si fecisse