[fol. 1r]
[1]
INCIPIVNT
CAPITULA
QUAE ACTA SUNT ANNO · IIII REGNI
DOMNI KAROLI
REGIS · DOMNI HLUDOUUICI
IMPERATORIS FILII IN CONUENTU
HABITO IN UILLA QUAE
DICITUR COLONIA QUAE ETIAM SUB
SCRIPTIONE EIUSDEM PRINCIPIS ET EPISCOPORUM AC CETERORUM
FIDELIUM DEI CONFIRMATA
FUERE CONSENSU UUARINI ET ALIORUM OPTIMATUM
INDICTIONE VI
SANCTA ECCLESIA NAUIS MORE
UT DE PRIORIBUS SAECULIS ·
taceamus · ab initio suae institutionis pelagus saeculi huius diuersa quali
tate actenus domino moderante transegit · et modo tranquillitate
grauis amodo autem procellę alicuius tempestate concussa · sed non usque
quaque dimersa · quin potius excitato fidelium precibus christo suo
guberna
tore · salubri libertatis securitate atque optata donata
serenitate
Unde etiam in par
[tibus] nostri orbis quae
tempore diuae recordationis aui nostri
et sanctae memorię domni ac genitoris nostri aliquandiu
fuerat pacis suaui
tate laetata · Inimico homine iuxta sanctum euangelium
in agro dominico
superseminante discordiae zizania in medio tritici deo amatę
caritatis
adeo est diuersis atque aduersis uexata molestiis · ut non sine maxima
difficultate respectu diuino et fidelium dei ac nostrorum s
olacio
inter nos
fratresque nostros pacificatio et paterni regni ex
consensu diuisio seu
eiusdem sanctae ecclesiae ac fidelis populi tantorum laborum
quantulacumque
[fol. 1v] fieret respiratio · processu uero temporis · ut solet post condensos aeris
turbines nubium in pertranseundo remanere uestigia .' restiterunt
fatemur in
nobis et in uiris ecclesiasticis necnon et in rei publicę nostrae
solaciatoribus
huiusmodi materiae et fomites dissensionum ut manifeste
pate
sceret
nos diuina gratia indigere ut omnes a contagio morbi pristini
penitus
exueremur qua praeuenti eramus ut infirmitatem communem uidere
possemus · Quapropter uenientes in unum fideles nostri tam in uenerabili ordine
clericali quam et inlustres uiri in nobili laicali habitu constituti et
zelo dei
accensi · memores etiam fidei quam ipsi et antecessores eorum
nostris
detulerunt
praedecessoribus ponentesque ante oculos dilectionem et fidelita
tem · quam nobis post defunctionem patris
laudabiliter et continentissime
seruauerunt · secundum quod legitur in litteris diuinitus inspiratis · hortatus est alter
alterum · Immo omnes se inuicem
monuerunt ut cuncti uniuersum animi ranco
rem · pro quocumque conceptum nego
tio
a corde propellerent · et in dei
uoluntate ac sanctae ecclesiae
competenti ueneratione seu nostra fidelitate
seruanda · atque debito honore et
regia potestate stabilienda et con
seruanda · quin etiam sese in pacis
concordia et uera amicitia copu
larent · quatenus diuinae clementiae
placerent obnixius · et de regis
ac regni stabilitate et utilitate possent
tractare sublimius et suum
atque totius populi communem profectum et
tranquillitatem optinerent
propensius · Sicque deo amabili atque laudabili
conuentu
unanimiter
[fol. 2r] ac rationabiliter perpetrato .' nostrae mansuetudini suam
deuotionem et
actionem fidelissime
suggesserunt · Nos autem tanta fidelium erga dominati
onem nostram
subtiliter perspecta benignitate ut causa pro sui merito exige
bat · eis
condignas gratiarum actiones
retulimus
· et nos nostramque potestatem
eorum bonae conuenientię per
beniuolentiam in hoc facto quod sine
dubio ad praesentem et aeternam tendit
salutem sociam et comitem
fore tota deuotione spo
pondimus
addicatis
omnibus quantum patitur
humana fragilitas quae persona nostri regiminis ignorantia
seu iuuen
tute aut necessitate contra conuenientem sibi salubritatem et
hones
tatem usque modo egerat aut alterius astu contraxerat · Qua de
re
communiter inito consilio hoc scriptum fieri proposuimus · quod etiam
manuum omnium nostrorum subscr
iptione
roborandum decreuimus · In quo
quae nobis nunc
praecipuae ad communem salutem · et regni soliditatem
atque
omnium
[nostrum uti]litatem immo plenissimam honestatem uisa sunt
pertinere
conscripsimus non loquentes diuersarum inmutatione personarum ut modo
regalis sublimitas · modo episcopalis auctoritas · modo autem fidelium
loquatur commoditas sed secundum apostolum sub uno capite christo
ut reuera unus homo
in unius ecclesię corpore · singuli autem alter alterius
membra quod prosit
omnibus omnes unanimiter una uoce loquamur per eum et in eo qui
dixit ·
et de quo dictum est · Non uos estis qui loquimini sed spiritus patris
uestri
qui loquitur in uobis ·
[fol. 2v]
Capitulum · I
De honore uidelicet
et cult
u dei atque sanctarum ecclesiarum quae auctore deo
sub dicione et tuitione
regiminis nostri consistunt communiter domino mediante
decernimus ut sicut tempore
beatae recordationis domni ac genitoris nostri
excultę et honoratę atque rebus ampliatae
fuerunt ˙ salua aequitatis ratione
ita permaneant et quę a nostra liberalitate
honorantur atque ditantur · de cetero
sub integritate sui seruentur et sacerdotes
ac serui dei uigorem ecclesiasticum
et debita priuilegia iuxta reuerendam
auctoritatem optineant · Eisdem uero
regalis potestas et inlustrium uirorum
strenuitas seu re
ipublicę
administra
tores ut suum mynisterium
competenter exequi ualeant in omnibus rationabi
liter et iuste concurrant ·
II
Honor etiam regius et
potestas regali dignitati competens atque sinceritas
et
optemperantia seniori debita remota omni socordia et calliditate
seu qualibet
indebita quorumcumque coniunctione contra honorem et
potestatem atque salutem
nostram siue regni nostri solidita
[...]
nob
[is] in omnibus
et ab omnibus
sicut
tempore antecessorum nostrorum consueuerat exhibeatur · et si quis
qu
emcumque contra nos et contra hanc pactam sinceritatem aliquid moliri
manifeste
cognouerit si eum conuerti nequiuerit aperte prodat atque
denotet · et sic
consilio atque auxi
lio
episcopalis auctoritas et fidelium
unanimitas ut
noster honor et potestas regia inconuulsa permaneat
totis nisibus decertare et
adiuuare procuret ·
III
Quia uero debitum
esse cognoscimus ut a quibus honorem suscipimus
eos
iuxta
[fol. 3r] dictum
dominicum honoremus uolumus ut omnes fideles nostri certissimum teneant
neminem
cuiuslibet ordinis aut dignitatis deinceps nostro inconuenienti
libitu aut
alterius calliditate uel iniusta cupiditate promerito honore
debere priuare nisi
iustitiae iudicio et ratione atque aequitate dictante ·
legem uero unicuique
competentem sicut antecessores sui tempore meorum
predecessorum
habuerunt in omni
dignitate
et ordine fauente deo me ob
seruaturum perdono ·
IIII
Quod ut facilius
atque obnixius nostra auctoritas ualeat obseruare omnes
sicut in uestra bene
memorabili conuenientia pepigistis conseruare
studebitis · Immo etiam cuncti in
postmodum sollicite
praecauebunt ne aliquis
pro quacumque priuata commoditate · aut
reicienda cupiditate siue
alicuius consanguinitatis uel familiaritatis seu
amicitiae coniunctione
nobis inmoderatius suggerat uel postulationibus aut
quolibet modo in
liciat · ut contra iust
[...][ae]
rationem et nostri nominis dignitatem ac regi
minis aequitatem agamus
V
Et si forte subreptum
nobis quippiam ut homini fuerit competenter et fideliter prout sublimitati regiae
conuenit et necessitatibus subiectorum expedit ut hoc rationabiliter corrigatur
uestra fidelis deuotio admonere curabit ˙
VI
Tandem autem uisum est nobis adnectere ut si quis hoc foedus
concordiae salubris quod propter pacis caritatisque custodiam iniuimus et
cirografi [fol. 3v] uirtute subscripsimus rebelli atque animo pertinaci inruperit
christiana dilectione admoneatur · et ad inconuulsum caritatis uinculum
conseruandum · quod qui temptauerit corrumpere · facilius poterit se ipsum
disrumpere quam illud possit inrumpere iuxta monita diuina ut resipiscat hortetur
et si audierit fiat de societate fideli omnibus gaudium · si uero obaudire
rennuerit .' tunc pontificalis auctoritas et regalis sublimitas atque in caritatis
conexione persistentium magnanimitas secundum quod res et necessitas postulauerit
ac ratio expetierit seu qualitati personę conuenerit · zelum suae deuotionis
feruentissime exerat et quod inspirante deo agendum in omnem salutis et utilitatis
atque honestatis parte iudicauerit inrefragabiliter peragat ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 13v]
[5]
SEQUENTIA
CAPITULA ACTA SUNT APUD TOLOSAM
CIUITATEM
ANNO · IIII · DOMNI REGNI KAROLI
INDICTIONE VI · MENSE IUNIO
ANTEQUAM ILLA QUAE PRAECEDUNT FACTA
FUERINT · SECUS TEUDONIS UILLAM ET IN
UERNO PALATIO ET IN BELUACO CIUITATE
SED IDEO ANTE ILLA POSITA SUNT QUIA ET DIGNI
TATE GENERALITATIS ET
SYNO
[D]ALI
PREMINENT [!]
AUCTORITATE
Haec quae secuntur capitula consulentes necessitati
episcoporum septimaniae
et subiectorum eis pres
biterorum
prouidentes possibilitati · tractantes
etiam sacri et iuste
inr
eprehensibilis
mynisterii honestatem presbiterorum
reclamatione commoniti moderamine mansuetudinis nostrae usque ad di
ligentiorem tractum synodi generalis decernimus ·
I
Ut episcopi nullam inquietudinem siue exprobrationem
presbiteris aut aperte
ingerendo aut alia qualibet occasione
machinando pro eo quod se ad
nos hac uice reclamare
uenerunt inferant quia longa oppressio
[fol. 14r] huiusmodi itineris eos fecit
subire laborem ·
II
Ut unum modium frumenti et unum modium hordei atque unum
modium uini · cum mensura quae publica et probata ac generalis seu legitima
per ciuitatem et pagum atque uicinitatem habetur episcopi a presbiteris
accipiant · et frischingam sex ualentem denarios aut sex pro ea denarios et
non amplius exigant · et si haec non accipiunt accipiant si uolunt pro his omnibus
duos solidos in denariis sicut in toletano et bracharense
consensu episcopi considerasse dicuntur ·
III
Ut presbiteri qui prope ciuitatem quinque
miliaria commanent per famulos
suos praedictam dispensam reddi in
ciuitate cui iusserit ciuitatis episcopus
faciant ˙ Qui autem longius ab urbe
commanent statuant episcopi loca
conuenientia per decanias sicut constituti sunt
archipresbiteri quo similiter
et eadem propinquitate caeteri
presbiteri per famulos suos debitam
dispensam
archipresbiteris aut episcoporum ministris conuehant ˙ et procurent
episcopi ne ministri illorum
presbiteros dehonorent · aut pignora inhoneste
tollendo uel locationem pro receptione
dispensae exigendo sed cum
gratiarum actione recipiant ˙
quae
presbiteri cum hilaritatis humani
tate iuxta apostolum conferre
debebunt · quodsi ministri episcoporum presbiteros
dehonorauerint dignam illis exinde episcopi castigationem exhibeant ·
quoniam nisi fecerint et ad nos iterum pro hoc se presbiteri
reclamauerint
motus nostros qui culpabilis repertus fuerit sentiet ·
[fol. 14v]
IIII
Ut in circumitione parrochiae episcopi de cetero singulos
presbiteros per singulas
[i]acendo euntes ecclesiolas sicut actenus non
praedentur cum scriptum sit
eosdem euangelizare debere non
turpis lucri
gratia
ne uituperetur
ministerium sanctum · Sed considerent et denuntient
loca sibi et populo
conuenientia et illuc presbiteri quotquot
possibilitas et moderatio
prouiderit plebes suas adducant et ibidem episcopi
praedicent ˙
confirment et populi errata inquirent ac corrigant
iterum
autem quia dominica uoce datur licentia · qui euangelium adnuntiant
ut de euangelio uiuant · licet paulus apostolus nihil horum
fuerit usus
presbiteri tale coniectum faciant ut et episcopi solacium habeant
et ipsi non grauentur · quod ita nobis fieri posse uidetur uidelicet ut quat
tuor presbiteri ad locum ubi quintus deget et episcopus
residet plebes suas de
quattuor partibus adducere studeant et unusquisque eorum
decem panes ·
et dimidium modium uini et freschingam de quattuor denariis
et
pullos · duos · et oua decem et modium unum de annona ad cabal
los in
subsidium benedictionis gratia praesentet episcopo · et similiter ·
quintus in
cuius domo episcopus residet faciat nec amplius ab eo exigatur
nisi forte ligna et
utensilia in opus ministerii commodet · qua
propter episcopus prouidebit
ne domus aut sepes illius a ministris uaste
ntur
·
V
Ut semel in anno episcopi hanc circumitionem tempore congruo
faciant · et si amplius ministerium suum per diocesim agere uoluerint hanc [fol. 15r] tamen dispensam non amplius quam semel a presbiteris per
annum accipiant ·
VI
Quod et si circumitionem in salutem et necessitatem populi
quacumque de causa dimiserint a presbiteris nec hanc dispensam
neque pretium illius exigant · neque aliis aut suis domesticis aut amicis
exigendam concedant · et quando circumierint et in domo
presbiteri resederint non sub occasione adfligendi
presbiteros inmoderate et non necessarie numerum famulorum adducant neque uicinos ad pastum incongrue conuocent · Quod et si cum
caritate uocare uoluerint faciant · sed non amplius a presbiteris uel sub
occasione uendendi uel alio quolibet modo quam statutum est exigant · neque
paraueredos aut alias exactiones tollant ·
VII
Ut episcopi parrochias presbiterorum propter
inhonestum et periculosum lucrum
non
d
[iui]dant · sed si necessitas populi
exegerit ut plures fiant
ecclesiae aut statuantur altaria .' cum ratione et
auctoritate hoc
faciant · Scilicet ut si longitudo aut periculum aquae uel siluę
aut alicuius certę rationis uel necessitatis causa poposcerit ut popu
lus · et sexus infirmior mulierum u
idelicet uel infantum ·
aut etiam debilium inbecillitas ad ecclesiam principalem
non possit
occurrere et non est sic longe uilla ut presbiter illic
sine periculo ad tem
pus
et congrue non possit uenire statuatur altare · Et si ita populo
complacet
et commodum fuerit ne sine ratione scandalizetur p
arrochia
maneat
[fol. 15v] indiuisa · Sin autem praefatę causae postulauerint · et populus non
conductus neque cupiditate uel inuidia excitatus sed rationabiliter
adclamauerit
ut ecclesia illis fieri et presbiter debeat ordinari · hoc episcopi
episcopaliter teste deo in conscientiae puritate cum ratione et aucto
ritate
sine
intentione turpis lucri mature consilio canonico tractent ·
et utilitati ac saluti subiectae plebis quaeque agenda sunt peragant ·
et
secundum quod subtraxerint cuilibet presbitero de parrochia de dispensa
quoque debita ab illo minus accipiant et alteri qui quod diuiditur
a
parrochia suscipit · sub hac eadem mensura inponant
VIII
Ut episcopi sub occasione qu
asi auctoritatem habeant canonum his constitu
tis excellentiae
nostrae nequaquam resultent ˙ aut neglegant sed
potius canones ut intellegendi
sunt intellegere et in cunctis obseruare
procurent · quia si aliter fecerint
omnimodis et qualiter canones fidelium
decimis agendum statuant · et qualiter
intellegi ac obseruari
cum mansuetudinis nostrae decreto debeant · synodali
diiudicatione
et nostra auctoritate regia docebuntur ˙
VIIII ·
Ut episcopi synodos a presbiteris nisi sicut
docet auctoritas canonum duos scilicet et per tempora constituta non exigant ˙ Sed
et in eisdem synodis non per occasionem sed per ueritatem ministerii sui teste deo
ad quod constituti sunt presbiteros et tractent et
teneant et absoluant ˙ [fol. 16r]
HAEC QUAE SECUNTUR CAPITULA EXCERPTA SUNT
a domno rege karolo et principibus eius ex his capitulis
quae · anno
DCCCXLVI ·
ediderunt episcopi in synodis · Uuenilo scilicet cum suffraga
neis suis · guntboldus cum suffraganeis suis · Ursmarus cum
suffraganeis suis · Hincmarus cum suffraganeis suis · Amalo cum
suffraganeis suis · et oblata sunt eodem principi sicut ipse iusserat collec
ta · ad relegendum · in sparnaco uilla
remensis ecclesię · et quia factione
quorundam motus est animus ipsius regis contra episcopos dissidentibus
primoribus regni sui ab
eorundem episcoporum ammonitione et remo
tis
ab eodem concilio episcopis ex
omnibus illis capitulis · haec tantum
obseruanda et conplacenda sibi
collegerunt et episcopis scripto
tradiderunt
dicentes non amplius de eorum capitulis acceptasse quam ista et
ista
s
[e] uelle cum principe obseruare
I
[BK 257 Abschnitt A c. 1]
De honore et cultu
ecclesiarum ·
II
[BK 257 Abschnitt A c. 2]
De honore
episcoporum et ueneratione seruorum dei ·
III ·
[BK 257 Abschnitt A c. 3]
De iustitiis ·
IIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 4]
Ut cautela fiat
erga eos qui causa iuuentutis aut insipientiae in aliquo fallunt · siue
contempnunt admonitionem episcoporum ne subito aut incaute damnentur anathemate ˙
V ·
[BK 257 Abschnitt A c. 5]
De his qui contra
regiam potestatem contumaces esse moliuntur ·
VI ·
[BK 257 Abschnitt A c. 6]
De precariis ·
[fol. 16v]
VII
[BK 257 Abschnitt A c. 7]
De hospitalibus
VIII
[BK 257 Abschnitt A c. 8]
De rapacibus ·
VIIII
[BK 257 Abschnitt A c. 9]
Ut episcopis
tempus congruum obseruetur ad ministerium suum peragendum ·
X
[BK 257 Abschnitt A c. 10]
Ut clerici arma
militaria non contingant ˙
XI
[BK 257 Abschnitt A c. 11]
Ut missi
dirigantur qui inquirant si praecepta a nobis de rebus ecclesiarum ad proprium
sint facta ˙
XII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 12]
De heresi
simoniaca ˙
XIII
[BK 257 Abschnitt A c. 13]
Ut a nullo sedes
episcopalis proprio infirmante episcopo usurpetur
XIIII
[BK 257 Abschnitt A c. 14]
Ut canonici
infra dormitorium dormiant ˙
XV ·
[BK 257 Abschnitt A c. 15]
Ut monachi ad
palatium non ueniant nisi causa oboedientiae exceptis abbatibus
XVI ·
[BK 257 Abschnitt A c. 16]
Ut laici decimas de ecclesiis non contingant
XVII
[BK 257 Abschnitt A c. 17]
De
sanctimonialibus contra auctoritatem nuptis ·
XVIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 18]
De sponsis
aliorum
XVIIII ·
[BK 257 Abschnitt A c. 19]
De sepulturis
infra ecclesiam
[BK 257 Abschnitt B Prolog]
PLENITUDO AUTEM CAPITULORUM QUAE IN
PLENITUDINE
synodalium actionum habentur unde hae commemorationes excerptae
sunt ita per loca continentur ·
[BK 257 Abschnitt B c. 1]
Commemoratio ·
prima
de
honore uidelicet et cultu ecclesiarum sicut
supra scriptum habetur in uilla colonia subscriptione regis et principum
roboratum
[fol. 17r]
[BK 257 Abschnitt B c. 2]
Commemoratione
secunda
de
honore episcoporum et ueneratione
seruorum dei · similiter ·
[BK 257 Abschnitt B c. 3]
Commemoratione ·
III ·
De
iustitiis ·
similiter ·
[BK 257 Abschnitt B c. 5]
Commemoratione ·
V ·
De
his qui contra regiam potestatem contumaces
esse moliuntur ·
similiter ·
Commemoratione · VI ·
[BK 257 Abschnitt B Epilog]
Caeterae
autem commemorationes secuntur ita in praefata plenitudine cum suis capitulis
continentur ·
XX ·
Et ne magnificentiam uestram illuc uestrae dignitati indecens et
inhonesta impellat necessitas quo non trahit uoluntas et partim
necessitate ·
partim etiam subreptione quia aliter quam se rei
ueritas habeat uobis dictum uel
postulatum fuit · maxime quod
ad rempublicam pertinuit · aut
praereptione in beneficiario iure · aut
in alode adsumptum
habetur · Uidetur nobis utile et necessarium
ut fideles et strenuos missos ex
utroque ordine per singulos comitatus
regni uestri mittatis · qui omnia diligenter
inbreuient · quae tempore
aui ac patris uestri · uel in regio specialiter seruitio · uel in uassallorum
dominicorum · beneficiis
fuerunt · Et quid uel qualiter aut quantum
exinde quisque modo retineat · et
secundum ueritatem renuntietur uobis
et ibi inueneritis quia ratio et utilitas ac
ordo seu ueritas in absump
tis uel donationibus habeantur · in statu
permaneant · ubi autem in
rationabilitas uel potius fraus inuentae
fuerint · una cum consilio
[fol. 17v] fidelium uestrorum hoc taliter corrigite et
ratio atque utilitas seu
iustitia non deserantur · et dignitas uestrae
magnificentię per necessi
tatem ita uilis non fiat sicut uos non decere
cognoscitur · quoniam domestica
domus uestra aliter obsequiis domesticorum repleri
non poterit nisi ha
bueritis Unde eis meritis respondere et indigentiae
solatium ferre
possitis et sic demum res publica uestra de suo suffragetur sibi et
ecclesiae a quibus
non expedit · habeantur inmunes ˙
XXI ·
Vt precarię et commutationes
tempore uiduarum ecclesiarum factae
ab his qui loca episcoporum occupauerant
rescindantur · et cum auctoritate
ecclesiastica uel ciuili denuo si fiendi fiant ˙
XXII
Precariae autem a nemine de rebus ecclesiasticis fieri praesumantur nisi
quantum de qualitate conuenienti datur ex proprio · duplum accipiatur
ex rebus
ecclesiae · in suo tantum qui dederit nomine · si res proprias ad
praesens
dimiserit ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo
tantum quis nomine
sumat quia sic eas quemque tractare oportet ut
alienarum dispensatorem non
propriarum largitorem · et a nulla
potestate quis cogatur facere precariam de
rebus proprie deo et
sanctis illius
dicatis cum ratio et usus obtineat · neminem cui non uult contra
uti
litatem et rationem prestitum de proprio facere beneficium ·
Praecepta
autem regalia super pr
ecariis ecclesiasticis · fieri · nec ratio sinit ·
nec auctoritas quolibet modo
permittit · quoniam praecepta in iure
[fol. 18r] ecclesiastico firmare indignum
iudicet · necesse est maiestas regia
nisi ab ecclesiastico rectore petantur ·
Isdem autem custos ecclesiae soler
tissime caueat ne sui ordinis et
ecclesiasticę communionis forte
inmemor contra auctoritatem praeceptum regium ·
pro quacumque
adsentatione fieri petat · qui etsi fecerit non audiatur · Si autem
obtinuerit regia discretione et episcopali
idem rescindatur et petitor
iniustus pro principis iniusta suggestione digne
corripiatur · et precarię
secundum antiquam consuetudinem et auctoritatem quinquennio in
quinquennium
renouentur ˙
XXIIII ·
Vt contra depredatores et oppressores ecclesiarum et rerum ad easdem
pertinentium defensores secundum ministerium uestrum quantum deus posse
dederit
existatis · et pręcepta quae
auus et pater uester ecclesiis ditioni
uestrae subiectis
fecerunt ac
firmauerunt et stabilia conseruauerunt ·
quaeque uos confirmastis · de cetero rata
in omnibus conseruetis ·
XXVIII ·
Vt regia magnificentia a liberiorem libertatem episcopis ad suum
peragendum in eorum parrochiis ministerium quam actenus · propter
diuersas
perturbationes habuissent · maxime in sacratissimis
temporibus quadragisime
scilicet et aduentus domini tribuat · quatenus
et periculum et si episcopi et
regia dignitas salubrius pro ministerio
sibi commisso et neglecto possint euadere
et pro strenue exsecuto
diuinam misericordiam
sibi conciliare praeualeant · Ipsi autem episcopi
[fol. 18v] concessum
sibi otium non in suas uoluptates sed in diuinum et offi
ciosum
conuertant negotium · quatenus studentes praedicationi
atque confirmationi quod
actenus parrochias fuit neglectum
sollerter et deuotissime de cetero
sit correctum et emendatum ·
et non propter suam quietudinem
episcopi ad remotiora loca secedentes
et suum ministerium neglegentes proprias
deserant ciuitates
sed ut parrochias suas cum officii efficaci circumeant · Aut
cum reli
gione in suis ciuitatibus canonice · cum suis filiis degant · et
hospitali
tate ornati quae iam pene propter diuersas rapacitates
adnullata est ·
non solum in oculis domini propter inoboedientiam mandati diuini
red
dantur conspicui · Uerum et bonum testimonium secundum sanctum
adquirant
apostolum · presbiteros etiam sibi commissos et doctrinae
castitate et sobrieta
te · atque hospitalitate secundum eorum ministerium
ornat compellant ·
XXXVII
Vt quicumque ex clero esse uidentur arma non sumant nec armati incedant ·
sed professionis suae uocabulum religiosis moribus et religioso habitu
praebeant quodsi contempserint tamquam sacrarum canon
vm contempto
res et ecclesiasticę sanctitatis profanatores proprii
gradus amissione
multentur quia non
possunt simul deo et saeculo militare ˙
XL ·
Ammonenda est regia magnitudo de hospitalibus quae
tempore prae
decessorum suorum et ordinata et exculta
fuerunt · et modo ad nihilum
sunt redacta · sed et hospitalia scottorum
quae sancti homines gentis
[fol. 19r] illius in hoc
construxerunt et rebus pro sanctitate suae adquisitis
ampliauerunt
ab eodem hospitalitatis officio funditus sunt alienata · et non solum super
uenientes in eadem hospitalia non reci
††piuntur · Uerum etiam ipsi qui
ab infantia in eisdem locis · sub religione
domino
militauerunt · exinde eiciuntur
et
ostiatim
mendicare coguntur · Unde pertimescenda est
canonica sententia
et maxime decretalis simmachi papae
definitio quia ut necator pauperum ·
et christi traditor iudas
idem qui huius sceleris auctor et perpetrator esse
dinoscitur praesenti et
perpetuo anathemate feriendus · qui reiculam
inquit simmacus papa uel quicquid fuerit ecclesiae petunt a regibus et corrum
pendę pietatis
intinctu [!] egentium substantiam rapiunt irrita
habeantur
qua obtineant et a commune ecclesiae cuius facultatem auferre cupiunt ·
includantur · Item · in canono aurelianensi · si quis
colibet
tempore contra hanc
constitutionem nostram uenire temptauerit aut aliquod de
consuetudine
uel facultate xenodochium quod auertat deus esse desinat ut necator
pau
perum inreuocabili anathemate feriatur ·
XLIII
Cauendum et
summopere
praecauendum ac per uirtutem christi sangui
nis interdicendum et
episcopis et regibus et omnibus sublimioribus potestatibus
atque cunctis
fautoribus et electoribus quorumcumque atque consensoribus
seu ordinatoribus in
gradu ecclesiastico ut nemo per simoniacam heresim
regiminis locum obtineat
quacumque factione calliditate · promissione ·
seu commoditate aut donatione per
se aut per emissam personam
cum spiritus sanctus inter cetera documenta
ecclesiastica per os sancti dicat gregorii ·
[fol. 19v] Cur
non perpenditur quia benedictio illi in maledictionem conuertitur · qui
ad hoc ut
fiat hereticus promouetur · Et item ementes quippe atque uenden
tes · par
poena constringit cum liqueat hanc heresim in ipsa sua origine
apostolica esse
detestatione damnatam · et apostolus docet · non solum faciunt
sed etiam
consentiunt digni sunt morte · Et item beatus gregorius · Dolens
inquit dico · gemens denuntio · quia sacerdotium quod apud uos intus
cecidit · foris diu stare non poterit · Item
idem aduersarius animarum
callida specie suadet quasi debere ad habentibus
accipi ut sit quod possit
non habentibus erogari · sicut scriptum est hostiae
impiorum abhominabi
les · quia offeru
ntur
ex scelere ·
XLVII ·
Vt nemo episcopo uiuente ecclesiam illius aut res ad eam pertinentes inuadere
aut dominari praesumat · Neque sub uoluntariae cleri ac populi elec
tionis obtemptu preter uoluntatem episcopi quisquam quacumque saeculari
potestate preditus quasi echonomum constituat · sed si episcopus ministerium
[ecc]lesiasticum propter infirmitatem
corpoream exhibere non potuerit
in archiepiscopi hoc cum uoluntate episcopi
eiusdem
ecclesiae maneat · ordinatione
qualiter debitum
officium non remaneat · Obsequium uero ad rempublicam pertinens ·
qualiter exsequatur per tales ex subditis et ecclesiasticis ministris cum
consensu archiepiscopi propter pacis karitatisque custodiam episcopus ordinet et
disponat quos succedendi in episcopatu appetitus indebitus non eleuet
neque uexet · nisi moratus ita extiterit ut secundum instituta beati gregorii ·
in libro epistolarum et humiliter in subditio prosit et post
utiliter
[fol. 20r] conueniens sanctis regulis praesit ˙ quia ob
hoc in multis ecclesiis scandalum ma
gnum
conspeximus ˙ si autem in archiepiscopo talis necessitas acciderit
similiter · ipse consi
lio coepiscoporum suorum huiusmodi ordinationem
exhibeat ˙
LIII ·
Vt canonici in ciuitate uel monasteriis sicut constitutum est in dormitorio
dormiant ˙ et in refectorio comedant ˙ et in domo infirmorum neces
sario subleuentur et tam sani quam et infirmi canonice uestiantur ˙ atque
in
claustris horis congruis degant et sub custodia canonica lectionis ˙
et ceteris
diuinae institutionis insistant officiis · quae uero episcoporum loci
conuenientiam aut facultatem non habuerit ut hoc perficere et ordi
nare
possit princeps secundum constitutionem domni imperatoris · hludouuici
annuat ˙ Id est si uicina episcopio terra de eadem ecclesia esse reperta
fuerit · et ab alio possidetur ecclesię rectori ad claustra clericorum uel alia
quaelibet ecclesiae commodo facienda reddatur · si autem de fisco fuerit
reg
ia
liberalitas eandem terram ad seruorum dei habitaculo construenda
largiri dignetur · Si autem de alia casa dei aut de cuiuslibet proprio
fuerit ex conuenientia commutandi licentia tribuatur · Et si
perpertas [!]
loci ad aedificandos domos necessarios non fecerit eos ad adiutorium
aedificandi potestas regia cogat ˙ qui res de eadem ecclesiae in benefi
ciis retinent ˙
LVI ·
Vt nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa
communione priuet ecclesiastica ˙ Anathema autem sine censu
[fol. 20v] archiepiscopi aut coepiscoporum pręlata etiam euangelica admonitione
nulli inponat · nisi unde canonica docet auctoritas ˙ quia anathema
aeterna
e est · mortis damnatio · et nonnisi pro mortali debet imponi
crimine · et illi qui aliter non potuerit corrigi ·
LVII ·
Vt monachi quibus monasteriorum cura commissa non est passim et sine
auctoritate palatium non adeant ˙ nec in eo immorentur uel ubi
discurrere ac
peruagari acaefali praesumant · sed si tales quilibet
fuerint ut utiles et
necessarii ecclesiae ac principi repperiantur cum
auctoritate episcopi canonice ac
religiose pergant ˙ Sin autem in monasteri
is suis sicut canonica et
regularis docet institutio religiose re
sideant
·
Quos etiam nec
episcopus nec abbas uel quilibet alius eos ueradariorum
more in missaticis
instanter transmittat ˙ quia per quosdam illo
rum · contra canonicam
auctoritatem et ecclesiastica et ciuilia
perturbantur negotia · nec sub praetextu
oboedientię diutius ui
licationibus inseruiant ˙ se
d
regulariter oboedientiam uicissitudi
ne sua peragentes secum ut de sancto
benedicto legitur in monasterio
habitent atque se ipsos
recolligant ˙ Haec autem transgredientes
siue praelati in fauendo
siue subditi in obtinendo excommunicentur
LXIII ·
Hi uero qui ex rebus ecclesiasticis nonas et decimas persoluere et serta
tecta ecclesiae secundum antiquam auctoritatem et consuetudinem
restaurare debent ˙ Et hoc non solum neglegunt uerum
[fol. 21r] et per contemtum dimittunt · atque
clericos fame et penuria
ecclesiastica quoque aedificia dissolutione adnullari
permittunt · Tamdiu
ab ecclesiastica communione separentur usque dum diligentia
emen
dare studeant quod socordia
neglexerunt ˙ quodsi iterum iterauerit
post excommunicationis satisfactionem regia
potestate conpulsi ·
iuxta legale et antiquum dictum qui neglegit censum perdit
agrum ·
Serui autem ecclesiarum quibuscumque potestatibus subditi · Unde
melior consuetudo uel deuotior commendatio ex
tempore et ius
sione domni hludouuici uel certe
domni karoli ˙ seu etiam pippi
ni · non existit · saltim · XX · diebus in anno eidem ecclesiae ad refici
endas ipsius ruinas absque molestia seruire sinantur ˙ Ubi autem et
amplior commendatio et melior consuetudo inde habetur ˙
Pro hac nostra
necessitudinis consideratione non decidat
LXVII ·
Qui sanctimoniales uirgines uel uiduas rapiunt et progressu etiam
criminis · in coniugium sumunt publicę pęnitentiae iuxta modum
quod
praeuiderit episcopus subigantur · Ipse uero locis congruis
paenitentię
retrudantur · et ad habitum religionis redire cogantur · Uterque autem
sine ulla spe uxoraeę
copulationis
perenniter maneant · Si autem
quod absit coniugia iterare praesumpserint · acriori
subdantur
uindictę et amplius propellantur qui si forte oboedire monitis saluta
ribus non uoluerint · anathematizentur ·
[fol. 21v]
LXVIII ·
De his qui sponsas alienas rapiunt uel consensu parentum accipiunt
antiqua et sinodalis sententiae obseruetur quod et si forte in ecclesia
euentus
talis repperiri dinoscitur Ut pro salutis et religionis
competentia humanius
quiddam debeant tractare pontifices · sicut
canonica ut eisdem uerbis utamur docet
auctoritas quia prior
quidem inquiens definitio durius Posterior autem quiddam
tractauit humanius nullo modo ut ad maximam indulgentiam
descendamus ·
Alterius sponsae acceptor sine publica transeat
poenitentiae et sponso legaliter
multa componat · quodsi haec oboe
dire rennuerit sine ulla refragatione
anathematizetur · Fautores
uero illius iuxta modum culpae episcopali decreto
poeniteant ·
si uero quod non optamus quis de gradu ecclesiastico talibus nuptiis
se consensorem uel interuentorem manifeste prodiderit · a gradu
proprio
repellatur · Et si uerisimilibus exinde suspitionibus fuerit
propulsatus et
canonice nequiuerit approbari · secundum sanctorum patrum
statuta se purgare
cogatur ˙
LXXII ·
Vt nemo quemlibet mortuum in ecclesia quasi hereditario iure
nisi
quem episcopus aut presbiter pro qualitate conuersationis et
uitae dignum
duxerit sepelire praesumat ˙ Nec quisquam ossa
cuiuslibet mortui
de sepulchro suo eicere aut sepulturam cuius
praeparato atque
concesso aduentum sui iudicis prestolari
concedat ˙ Maxime
[fol. 22r] cum non solum diuinae leges sed etiam et humanae apud
huma
nam rempublicam sepulchrorum uiolatores reos mortis diiudicent ·
sed et neque pro loco sepulturae ut uerbis sancti gregorii
utamur pretium
de terra concessa putredini · quaerere et de alieno nullo facere
luctu conpendium aliquo modo temptet ˙ si quando autem proximi
uel heredes
sponte aliquid offerre ecclesiae uoluerint in ęlemosina defuncti
accipere non
uetamus · Peti uero aut aliquid exigi omnimodo prohibemus ·
ne quod ualde
inreligiosum est aut uenalis quod absit dicatur ecclesia
aut de humanis mortibus
uideamus gratularis sic conpendium exinde
studemus modo qu
olibet
quaerere ˙
HAEC QUAE SECUNTUR
CAPITULA ACTA SUNT
quando tres reges fratres · hlotharius scilicet hludouuicus et karolus
simul
conuenerunt secus municipium treiectum in loco qui dicitur
marsna
anno incarnationis dominicae · DCCCXLVII ·
per mensem febroarium quae
etiam capitula
singulorum adnuntiationes secuntur ·
I
[BK 204 Abschnitt A c. 1]
De pace et concordia atque unanimitate trium fratrum et regnum
inter se et quod uerissimo et non ficto caritatis uinculo sint un
iti
et ut nullus deinceps scandalorum inter eos occasiones serere possit ˙
II ·
[BK 204 Abschnitt A c. 2]
Ut ipsi mutuo sibi auxilientur et contra dei sanctaeque
ecclesiae ac suos inimicos secundum oportunitatem temporis inuicem adiuuent ·
III
[BK 204 Abschnitt A c. 3]
Ut nemo per quamlibet cupiditatem
leges
pacis in
cuiuslibet eorum regno conuellere
praesumat quodsi facere praesumpserit communem ab eis
ultionem incurrat ˙
[fol. 22v]
IIII ·
[BK 204 Abschnitt A c. 4]
Vt ecclesiae christi per omne eorum regnum pristinam
dignitatem honoremque
retineant · et quicquid superstite domno hludouuico imperatore iure
legitimo
possederunt · absque ulla deminutione recipiant ˙
V ·
[BK 204 Abschnitt A c. 5]
Ut singulis eorum fidelibus talis lex conseruetur qualem
temporibus priorum regum et praecipue
aui
patrisque eorum · habuisse noscuntur si tamen et ipsi
pristinam fidem erga ipsos conseruent
VI
[BK 204 Abschnitt A c. 6]
Ut rapinae et depraedationes quae quasi iure
legitimo hactenus factę sunt
penitus interdic
antur
et nemo se impune post haec eas praesumere posse
confidat ˙
VII
[BK 204 Abschnitt A c. 7]
Ut in singulis partibus regni missi idonei constituantur · qui querel
as
pau
perum et oppressiones siue quorumcumque causas examinare et
secundum
legis aequitatem ualeant definire et si ab uno in aliud regnum
huiusmodi praesumptores confugerint ibi similiter opprimantur
VIII
[BK 204 Abschnitt A c. 8]
Ut nullus in omni eorum regno deinceps raptum facere praesumat
aut si fecerit legaliter puniatur
VIIII
[BK 204 Abschnitt A c. 9]
Ut regum filii legitimam hereditatem regni secundum definitas
praesenti
tempore portiones post eos retineant et hoc quicumque ex his fratribus
superstes
fratribus fuerit consentiat si tamen ipsi nepotes patr
uis
oboedientes esse consenserint ·
X ·
[BK 204 Abschnitt A c. 10]
Ut legati ad ducem brittonum mittantur
qui de communi erga eos obseruatione pacis eum commoneant ·
XI
[BK 204 Abschnitt A c. 11]
Ut similiter ad regem nordmannorum
legati mittantur qui eum [fol. 23r] contestentur quod aut pacem seruare studebit aut
communiter eos infensos habebit ˙
ADNUNTIATIO DOMNI HLOTHARII
I
[BK 204 Abschnitt B c. 1]
Nobis et fratribus nostris uisum fuit ut ad dei
uoluntate
m quęrendam
qualiter sancta ecclesia recuperata esse possit
et pacem et nos
ac
uos et iste
populus christianus habere possimus · Nos simul
coniungeremus sicut
nunc fecimus et sic simus inter nos sicut fratres per rectum
esse debent ·
et pro certo illud sciatis quia gratias deo sic sumus et sic
permanere adiuuante
deo inante uolumus · et in consilio et in auxilio unusquisque
erga alterum parati
sumus adiutorium ferre sicut fratres in dei uoluntate et
communi profectu facere
debent in quibuscumque potuerimus ·
ADNUNTIATIO DOMNI HLUDOUUICI
II
[BK 204 Abschnitt C c. 1]
Scia[ti]s quia fratres
nostri et nos nostros missos ad communem nepotem nostrum in aqui
taniam mittimus et ei tales comitatus
designatos mandamus in quibus ipse cum
suis interim sufficienter esse possit · et
fideles dilecti fratris nostri karoli de illo
regno pacem
habere possint · usque dum
idem
nepos noster ad communem
placitum nostrum ueniat · ad quod
cum tali securitate a nobis accepta eum uenire
mandamus ut sanus uenire et sanus
stare et sanus reuerti quantum illum deus saluare
uoluerit possit ˙ et si tunc
nostrum consilium audire uoluerit uolumus cum dei adiu
torio et uestro
consilio considerare quomodo melius secundum communem profectum et
utilitatem
inante esse possit · et si nostrum consilium audire non uoluerit tunc sicut
[fol. 23v] melius cum dei adiutorio et uestro consilio inuenire potuerimus exinde agere
uolumus ˙
[BK 204 Abschnitt C c. 2]
Sciatis etiam quia
similiter missos nostros ad brittones mittimus et illos ad communem
profectum et pacem hortamur qu
i si audierint · et non
audierint
cum dei adiutorio
et uestro
consilio ex
inde
etiam facere uolumus
[BK 204 Abschnitt C c. 3 BK 204 Abschnitt C c. 4]
Sciatis quia communiter missos nostros ad nortmannos
pro pace accipienda mittimus
sciatis etiam quia dilectus frater noster hlotharius missos suos
ad uos homines trans
mittit qui usque modo in contrarietatem dilecti
fratris nostri karoli
fuerunt
et illis mandat ut per nullum ingenium inante sicut de dei et sua gratia
gaudere uolunt in illius et fidelium eius contrarietatem a
liquid
faciant
[BK 204 Abschnitt C c. 5 BK 204 Abschnitt C c. 6]
Et sciatis quia uolumus ut res ecclesiarum in
cuiuscumque regno caput fuerit tam de epis
copatibus
quam de abbatiis sine ulla contradictione rectores ipsarum ecclesiarum
sicut
tempore
domni ac genitoris nostri
fecerunt illas possideant ·
similiter · et de episcopatibus
et monasteriis ubicumque in nostro
com
[m]uni
regno aliter est modo quam debeat
Uolumus una cum dei adiutorio illu
d emendare ut ecclesia dei suum honorem debitum
habere possit et populus
suam legem et iustitiam habeat ·
III ADNUNTIATIO
KAROLI
[BK 204 Abschnitt D c. 1]
Sciatis quia dilecti fratres nostri et nos communiter nostrum
placitum ad missam sancti iohannis
apud parisium condictum habemus · ubi de istis
quae illi modo
dixerunt et ceteris quae
ad dei uoluntatem et nostrum ac uestrum communem profectum inuenire potuerimus
consideremus et una cum dei adiutorio ad effectum perducamus et uolumus
[fol. 24r] ut abhinc inante ubicumque unusquisque fuerit cum pace
consistat · et ad
illud placitum cum pace unusquisque ueniat quia in istis
miseriis et rapinis
usque modo multum deum offendimus unde nobis dei misericordiam
depraecari satis necessarium esse cognoscimus ·
[BK 204 Abschnitt D c. 2]
Uolumus etiam ut unusquisque liber homo in nostro regno
seniorem qualem uoluerit in nobis et in nostris fidelibus accipiat ·
[BK 204 Abschnitt D c. 3 BK 204 Abschnitt D c. 4]
Mandamus etiam ut nullus homo seniorem suum sine iusta ratione
dimittat · nec
aliquis eum recipiat nisi sicut
tempore antecessorum nostrorum
consuetudo fuit ·
Et
uolumus ut sciatis quia nos fidelibus nostris rectum
consentire uolumus et contra
rationem eis facere non uolumus · et
similiter
uo
s ac ceteros fideles nostros admonemus ut uos uestris hominibus
rectum
consentiatis et contra rationem illis non faciatis ·
[BK 204 Abschnitt D c. 5]
Et
uolumus ut cuiuscumque nostrum homo in cuiuscumque regno sit cum seniore suo in
hostem uel aliis suis utilitatibus pergat · nisi talis regni inuasio quam
lantuueri dicunt quod absit acciderit Ut omnis populus illius regni ad eam
repellendam communiter pergat ˙
HAEC QUAE SECUNTUR CAPITULA ACTA SUNT
anno DCCCLI · incarnationis dominicę quando tres fratres reges hlotha
rius · scilicet · hludouuicus et karolus secus municipium treiectum
penes locum qui dicitur marsna iterum
conuenerunt et consultu episcoporum et cetero
rum fidelium eadem capitula
subscripserunt manibus propriis et inter se
[fol. 24v] ac inter fideles suos perpetuo se
conseruaturos
promiserunt quae capi
tula singulorum in populo adnuntiationes secuntur
I ·
[BK 205 Abschnitt A c. 1]
Ut omnium preteritorum malorum et contrarietatum et
supplantationum ac malarum machinationum atque molitionum seu
nocimentorum in inuicem actorum abolitio ita inter nos et apud nos fiat · et a
nostris cordibus penitus auellatur cum omni malitia et rancore ut nec in
memoriam ad retributionem dumtaxat mali uel contrarietatis atque exprobrationis seu improperii · de cetero exinde quiddam ueniat ·
II ·
[BK 205 Abschnitt A c. 2]
Ut tanta domino
cooperante inter nos uerę caritatis benignita
s abhinc
inante maneant · de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
sine dolo et simulatione ut nemo suo pari suum regnum aut suos fideles
uel
quod ad salutem siue prosperitatem ac honorem regium pertinet
discupiat aut
forsconsiliet aut per occultos susurrones libenter
co
[m]posita
mendacia seu detractiones acceptet ˙
III ·
[BK 205 Abschnitt A c. 3]
Ut unusquisque fideliter suum parem ubicumque necessitas illi
fuerit
et ipse potuerit aut per se aut per filium aut per fideles suos et consilio
et auxilio adiuuet ut regnum fideles prosperitatem atque honorem
regium
debite ualeat obtinere · et ueraciter unusquisque erga alterum
certatim demonstret
quia in fratris sui aduersitate si euenerit fraterno
modo contristatur et in
prosperitate illius laetatur et talem fidem sicut inter
nos modo abhinc in ante
conseruaturos confirmatum habemus ·
[fol. 25r] sic unusquisque infantibus fratri
s sui si obierit qui superfuerit conseruabit
IIII ·
[BK 205 Abschnitt A c. 4]
Et quia per uagos et tyrannica consuetudine inreuerentes
homines pax et quies regni perturbari solet · uolumus ut ad
quemcumque nostrum talis uenerit ut de his quae
egit rationem et iustitiam subterfugere possit nemo ex nobis illum ad aliud
recipiat uel retineat nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem
perducatur et si rationem rectam subterfugerit omnes in commune in cuius
regnum uenerit illum persequamur donec aut ad rationem perducatur aut de regno
deleatur ·
V ·
[BK 205 Abschnitt A c. 5]
Similiter et de eo agendum est qui pro aliquo capitali et
publico crimine
a quolibet episcopo corripitur uel excommunicatur aut ante
excommunicati
onem crimen faciens regnum et regis regimen mutat ne
debitam poeniten
tiam
suscipiat
aut susceptam legitime peragat
interdum etiam
incestam
propinquam suam aut sanctimonialem uel raptam siue adulteram
quam illic ei non licebat habere fugiens secum ducit · hic talis
cum episcopus ad
cuius curam pertinebit nobis notum fecerit diligenter
perquiratur ne morandi uel
latendi locum in regno alicuius nostrum in
ueniat et dei ac nostros
fideles suo morbo inficiat sed a nobis uel per
ministros rei publicę constringatur
et ut simul cum diabolica preda
quam secum
duxit ad
episcopvm suvm
redeat et de quocumque crimine
publico debitam poenitentiam suscipiat aut
susceptam legitime
peragat compellatur ·
[fol. 25v]
VI ·
[BK 205 Abschnitt A c. 6]
Ut nostri fideles unusquisque in suo ordine et statu ueraciter
sint de nobis securi
quia nullum abhinc inante contra legem et iustitiam uel
auctoritatem
ac iustam rationem · aut damnabimus aut dehonorabimus aut opprimemus
uel indebitis machinationibus affligemus · et illorum scilicet ueraciter
nobis fidelium communi consilio secundum dei uoluntatem et commune
saluamentum ad restitutionem sanctae dei ecclesiae et statum regni et ad
honorem regium atque pacem populi commissi nobis pertinenti ad
sensum
praebebimus in hoc ut illi non solum non sint nobis contradicentes
et resistentes
ad ista exsequenda · uerum etiam sic sint nobis fideles et
oboedientes ac ueri
adiutores atque cooperatores uero
consilio et sin
cero auxilio ad ista peragenda quae praemisimus sicut per
rectum
unusquisque in suo ordine et statu suo principi et suo seniori esse debet
VII ·
[BK 205 Abschnitt A c. 7]
Ut sic simul coniuncti et nos fratres ad inuicem et nos cum
fidelibus nostris et
fideles nostri nobiscum et omnes simul cum deo nos
reconiungamus et ut
nobis sit propitius illi pro deuoto munere offeramus ut
unusquisque omnium
nostrum absque sua propria excusatione uel iustificatione
recognoscamus
in quibus aut singillatim aut communiter contra illius mandata et
decreta suorum sanctorum fecimus aut consensimus in ordine ecclesiastico
et
statu regni et per singula in medium illa producamus · et nemo nostrum
suo aut
amico aut propinquo uel confoederato immo nec sibi ipsi
saeculariter parcat ut
spiritaliter et salubriter parcere possit ˙
[fol. 26r] Quin sicut pręmisimus in
praecedenti
capitulo uero consilio et sincero
auxilio i
lla in commune certatim emendare totis uiribus procuremus
quam citius
rationabiliter poterimus ·
VIII ·
[BK 205 Abschnitt A c. 8 BK 205 Abschnitt A Epilog]
Et
si aliquis de subditis in quocumque ordine et statu de hac conuenientia
exierit
aut se retraxerit uel huic communi decreto contradixerit
seniores cum ueraciter
fidelibus suis haec secundum dei uoluntatem et legem ·
ac iustam rationem uelit
aut nolit ille qui diuino consilio et decreto
et huic conuenientiae resistens et
contradicens fuerit exsequantur ·
Et si aliquis de senioribus de hac conuenientia
exierit aut se retraxerit
uel huic communi decreto quod absit contradixerit cum
plures
seniorum nostrorum fideles et regnorum primores in unum conuenerint
eorum qui haec obseruauerint seniorum consilio et episcoporum iudicio ˙
ac communi
consensu qualiter de eo qui debite admonitus incorrigi
bilis
perseuerauerit agendum sit fauente domino decernetur ·
et ut o
bnixius
suprascripta capitula a nobis auxiliante
domino inuiolabiliter
obseruentur et nos illa obseruaturos certius credatur ·
manibus propriis
eadem subter firmauimus ·
[BK 205 Abschnitt B c. 1]
Uolumus ut uos sapiatis quid noster aduentus hic fuerit ·
Uenimus hic ut simul
adiuuante deo cum fidelibus nostris de dei uoluntate et statu
sanctae ecclesię
ac regni et communi nostro ac uestro profectu consideraremus sicut et
fecimus · et gratias deo
sumus
inde sic adunati et nos ad inuicem et cum
[fol. 26v] fidelibus nostris sicut nos recognoscimus quia et infra regnum et extra
regnum
per marcas nostras nobis est necessarium
[BK 205 Abschnitt C c. 1]
Sicut meus frater uobis dicit magna necessitas est nobis et
isti populo
christiano qui nobis est a deo commissus ut nos ad inuicem sic
concordes
et uniti simus quomodo dei uoluntas est et uerae fraternitati conuenit
quo
d usque modo postquam deus istud regnum in manus nostras post patrem
nostrum misit per omnia sicut necessitas fuerat non fuimus · et ideo tanta
deo
contraria et nobis ac uobis impedimentosa
acciderunt · et quia
modo domino adiuuante sic sumus una
nimes
sicut per rectum esse debemus
sciatis quia unusquisque nostrum
paratus est ut suum fratrem ubicumque
necessitas fuerit et infra patriam et foris
patriam aut per se ipsum
aut per infantem uel fideles suos et consilio et auxilio
sic adiuuet
sicut frater fratri · per rectum facere debet ˙
[BK 205 Abschnitt D c. 1 BK 205 Epilog]
Sciatis quia et nos
et fideles nostri ueraciter recognoscimus quia partim necessi
tate · partim indebita uoluntate sicut meus frater hludouuicus uobis
dixit · multa
acciderunt in isto regno quae nobis necesse non fuerat ˙
Et sciatis quia nunc
gratias deo adunati sumus et nos ad inuicem
et cum fidelibus nostris ut una cum
dei adiutorio quanto melius et citius
rationabiliter possumus procuremus qualiter
quae neglecta sunt emendata
[fol. 27r] fiant · ut et deus sit nobis propitius et
ecclesiasticus ordo debitum
honorem habeat et regni nobis commissi prosperitas
proueniat
et iste populus christianus pacem habeat et uobis lex et iustitia
conser
uetur et uos nobis sicut antecessores uestri nostris
antecessoribus fecerunt ˙
debitum honorem et auxilium exhibeatis et qualiter hoc
consi
deratum et ueraciter confirmatum manibus propriis habeamus
hic uobis relegetur ·
et relecta sunt in conspectu totius populi suprascripta
capitula · ·
Regnante in sempiternum domino deo uniuersorum anno
incarnationis
eiusdem domini dei nostri iesu christi · DCCCLIII · Anno uero
regni gloriosi karoli
filii hludouuici religiosissimi augusti tertio decimo ·
indictione prima
episcopis iuxta instituta canonum synodum celebrare uolentibus annuit
idem
rex karolus eosque apud urbem suessionum in
monasterio sancti me
dardi et sebastiani · X ·
kalendas maias · Conuenire praecepit · Ubi posthabi
tis · saecularibus curis · ipse quoque rex adesse dignatus est · ut non
solum
deuotione ecclesiae · se filium esse ostenderet · Uerum etiam sicubi opus
esset
protectorem regia potestate monstraret · Cum itaque praesules diuer
sarum ecclesiarum pio rege multa humiliter et prudenter proponente
tractassent potius quaedam quam definissent · VI
kalendas
maias · synodo
praesidentibus hincmaro
remorum · guenilone senonum · Amal
rico turonum metropolitanis episcopis ·
I
Idem remorum metropolitanus episcopus
[fol. 27v] uenerabilis hincmarus ostendit non paucos a
decessore suo ebone
postquam canonice depositus fuisset nec uero canonice restitutus in
rationabiliter ordinatos · Iam rex absque ulla ambitione synodum
solus ingressus
simpliciter cum episcopis residebat · Serie igitur
depositionis memorati ebonis plenissime prolata multis metropoli
tanis
pluribusque aliis episcopis qui auctores
fuerunt recitatis · restitutionis autem
illius non canonice immo nec ueręsimilis
paucis admodum et aliarum
regionum praesulibus nominatim expressis · claruit
praefat
um
ebonem
episcopale officium illicite repetisse · quosque gradibus ecclesiasticis
aestimatus fuerit promouisse ˙ damnationi potius obnoxios effecisse
hincmarum autem successorem eius canonicis sanctionibus caute ac
subtiliter obseruatis ad sedem accessisse et pręter decreta maiorum in
hac
parte nihil omnino moliri · sicut in gestis synodalibus exinde ab episcopis
eiusdem concilii more canonico confirmatis plenius edocetur
II ·
Postmodum uenerabilis guenilonis senonicae urbis metropolitani episcopi
suffraganeus neuernensis ecclesiae nomine
herimannus pro suis excessibus
quos corporali molestia sępe dicebatur
admittere a sanctis praesulibus mo
deste et acriter increpitus est · quod
prius frequenter correptus ordini
sacratissimo perseuerantia leuitatum adhuc
iniuriam faceret
et in praesentia principis infirmitatem
pastoris nequaquam fastidientis
iniunctum est metropolitano eius ut adiunctis
secum aliquot episcopis ad
[fol. 28r] oppidum neuernense
accederet et omnia ibi negotia ecclesiastica sapienter
componeret · Ipsum uero coepiscop
um suum herimannum apud urbem senonum
secum haberet donec aestiuum tempus quod ualde contrarium infirmi
tati illius ferebatur pertransiret et sic domino annuente abstinentia
competenti
assuetum episcopali grauitate instructum apostolicis moribus informatum
clerus et populus eum ad sedem propriam utiliter fauente dei gratia reuocaret ·
III ·
De burghardo etiam qui carnutum
ecclesiam tenebat statutum est ut aut se
idoneum ad sumendum episcopalem
gradum admonitu guenilonis
metropolitani episcopi ostenderet · aut certe pronam in se clementiam principis
cognoscens cederet in utroque dei iudicium experturus · Igitur sequenti
die
causa illius ad medium deducta uenerabiles episcopi remorum metropo
litanus hincmarus · lugdunensium
pardulus · aurelianorum
agius ·
seorsum eum admonere praecepti sunt · ut si absque discrimine ualeret officium se
posse aggredi fateretur · aut si non
posset propter dei timorem impossibili
tatem ingenue confiteretur · Parte
cleri quae praesens erat ac laicorum
bonum ei testimonium perhibente memoratis
praesulibus suadentibus
ad concilium intromissus · Tanto quidem gradu se dignum
esse profiteri
arrogantiae asseruit esse non ueritatis · si quis uero crimen
aliquod sibi
uellet obicere · ad id purgandum se paratum esse firmauit · Nullo qui
id
conaretur existente decreuit sancta synodus ne diu carnutum sedes uacaret
sed directis illuc secundum uoluntatem metropolitani episcopi uenerabilis guenilonis
[fol. 28v] qui electionem praefati burghardi recognoscerent et
ipsi referrent optan
tibus canonice ordinaretur episcopus
IIII ·
Preterea cenomannicę urbis aldricus episcopus paralisi dissolutus epistolam
direxit causam suae absentiae insinuans petensque ut maxime sibi
adhuc uiuenti
et quandocumque defuncto sacris precibus opitularentur
quod
exuberantes caritate se facturos
promiserunt · et metropolitano
illius turonicae urbis
uenerabili episcopo Amalrico ut ad eandem urbem
accederet
iniunxerunt · et quaecumque essent eidem ecclesiae proficua ut
strenue exequeretur
unanimiter
praeceperunt ·
V
Ante hoc tempus uenerandi concilii optinente pippino
pippini regis
filii hludoguici
piissimi augusti filio aquitaniam etiam consentiente
auunculo eius glorioso rege karolo cui eadem prouintia in partem
optigerat ecclesiastica disciplina et militari soluta eadem regio a suis
indigenis ualde uastata est et multi illic impune illicita
perpetrarunt ·
Tandem aliquando respiciente deo populum suum idem pippinus a suis
contemptus et desertus atque in potestatem auunculi sui
karoli redactus
consilio reuerentissimorum pontificum et
procerum attonsus et in habitu
monachico ad monasterium sancti medardi
custodiendus et docendus
deductus est · Ibi duo quidam monachi habitu sui
propositi uix credi
biliter transgressores · ardentes inmodica cupiditate
eundem pippinum
abducere conati sunt et pacem christiani populi dissipare · quos praesentibus
[fol. 29r] diuersorum coenobiorum religiosis abbatibus et causam suptiliter iuxta
regulam beati benedicti examinantibus concors
congregatio sancti medardi
a sua unanimitate praecidit attestata se ab horum crimine longe
absistere
quod usitatas culpas iam inde ab initio huius religionis
monachorum omnium praeter
dumtaxat eutychis et aliorum hereticorum
facile superaret ·
Eiectos iussu uenerabilis rothadi suessionum episcopi
ad synodi audientiam archidiaconus
deduxit · et partim confessi partim
conuicti conspirationis malum perpetrasse ·
canonum seueritate
depositi sunt · presbiteri quippe erant et separatim in
monasteria sui ordinis
longe distantia relegati Ut deinceps nemo tale quid
committere
nauderet · nisi qui similia perpeti non timeret ·
VI
Post haec gloriosissimus domnus rex karolus coram sacra synodo quendam
diaconum remensis ecclesiae
nomine ragamfridum impetiit quod pręcepta
falsa regio
nomine conpilasset · sicut ad eum quorundam suggestionibus
et uerisimilibus
indiciis esset perlatum · Unde quia putatum est quibusdam
significationibus ut
purgationem sui isdem
diaconus subterfugere uoluisset
aliis aliter dicentibus uisum est omnibus in
eodem sacro conuentu degentibus
ut ab omni concilio illi interdiceretur ne a
parrochia remensi quoquo
modo praesumpsisset a
bscedere
· donec se ab illis quae ei inpingebantur
idoneum redderet uel
competenter satisfacere procuraret · quod et omnibus
singillatim episcopis illi
auctoritate episcopali praecipientibus ex diuino mandato est interdictum
[fol. 29v]
VII
Septima actione eidem sacrae synodo idem christianissimus
domnus rex
karolus haec quae secuntur capitula proposuit et consultu
eorundem episcoporum ea per regnum suum innotescenda exercenda et conseruanda
commonuit praecepit et confirmauit ·
I ·
Ut missi nostri per ciuitates et
singula monasteria tam canonicorum quam
monachorum siue
sanctimonalium [!]
una cum episcopo parrochiae uniuscuiusque in
qua consistunt cum consilio etiam et
consensu ipsius qui monasterium
retinet · uitam ibi degentium et conuersationem
inquirant et ubi
necesse est corrigant · et ubi desunt congruas officinas
construere iubeant
et ubi sunt factae et per neglegentiam sunt destructae
instaurari praecipiant
et uictum ac potum et uestitum atque cetera necessaria pro qualitate
et
possibilitate loci et inhabitantium necessitate ordinent et hospitali
tatem superuenientium hospitum et receptionem pauperum ibidem
disponant et
ordinent · ecclesiae quoque luminaria et orn
atum
debitum
ordinent · et
thesaurum ac uestimenta seu libros diligenter inbreuient ·
et breues nobis
reportent · Inbreuient quid unusquisque ecclesiarum praelatus
quando praelationem
ecclesiae suscepit ibi inuenerit · et quid modo exinde
ibi minus sit · uel quid et
quantum sit superadditum · Numerum etiam
canonicorum et monachorum siue
sanctimonialium uniuscuiusque loci de
scribant · et nobis referant ut
secundum qualitatem et quantitatem loci cum
consilio episcoporum et fidelium
nostrorum ubi minor numerus fuerit nostra
[fol. 30r] auctoritate addamus · Ubi uero
indiscretione praelatorum superfuerit ad
mensuram redigamus · et qualiter
abbatiarum praelati et in locis sacris
inhabitantes de his quae missi nostri
preceperint oboedierint nobis dili
gentissime et capitulatim referre
procurent
II ·
Ut missi nostri diligenter inuestigent per singulas parrochias
simul cum episcopo
de monasteriis quae deum timentes in suis proprietatibus
aedificauerunt
et ne ab heredibus eorum diuiderentur · parentibus et praedecessoribus nostris
sub inmu
nitatis
defensione
tradiderunt et postea in alodem sunt data ut
describant quae sint et a quo
ue
l
quibus
in proprietatem data sunt · et nobis
renuntiare procurent ut cum
episcopis et ceteris fidelibus nostris consideremus
quid et qualiter inde secundum
dei uoluntatem et nostram salutem agere debe
amus ·
III ·
Ut missi nostri per singulas parrochias una cum episcopo
parrochię ipsius requirant de cappellis et abbatiolis ex casis dei in beneficium
datis qualis census inde exeat ut ecclesia de qua sunt exinde uestituram habere
possit · et nobis renuntient ut hoc nostra auctoritate commendetur
atque firmetur et secundum qualitatem et quantitatem loci clericos et luminaria
ibi ordinent et loca restaurari faciant ·
IIII
Denuntiandum est omnibus et a missis nostris ordinandum ut
omnes ecclesiae et presbiteri
sub inmunitate ac priuilegio et ordinatione atque dispo
sitione
episcoporum
singularum parrochiarum in quibus consistunt · secundum
auctoritatem
[fol. 30v] canonicam et capitularia domni karoli
imperatoris aui nostri et pii
augusti hludouuici domni et
genitoris nostri permaneant
V ·
Ut missi nostri diligenter inuestigent cum episcopo et
praelatis monasteriorum et per fideles et strenuos uiros in unaquaque parrochia de
rebus ecclesiasticis in alodem datis et sicut euidentibus et ueris indiciis ac
auctoritatibus compererint diligenter a quo et quibus date sint uel quantum exinde
sit describant et nobis renuntient ·
VI
Ut missi nostri expresse et cum omni diligentia cum episcopo
et praelatis
monasteriorum per singulas parrochias requirant de rebus
ecclesiasticis
unde nonae et decimae solui debent et non s
oluuntur
· ut persolui ab
easdem res retinentibus faciant et si aliqua
contradictio quae rationabilis
uideatur oborta fuerit describatur · et praelatus
ipsius casae dei unde res
esse noscuntur et ille qui eas detinet et nonam ac
decimam soluere detractat
simul cum missis nostris ad nostram iubeatur uenire
praesentiam · ut tunc ueri
tate comperta et diffinitione
decreta quod rationabiliter inuenerimus
inde praecipiamus · Uolumus
etiam ut inuestigent missi nostri qualiter
illi qui easdem res ecclesiasticas Unde
decimae dantur siue
non dantur illas saluas habeant et in casdiciis et in siluis
custoditis uel si terrae aut mancipia inde perdita sint uel
aliquid
huiusmodi aut si familia oppressa sit contra legem et omnia
per breues nobis
renuntient missi nostri ·
[fol. 31r]
VII ·
Ut missi nostri per singulas parrochias comitibus et rei
publice ministris ex banno nostro precipiant ne malla uel placita in exitibus et
atriis ecclesiarum et presbiterorum mansionibus neque in dominicis
uel festiuis diebus tenere praesumant · sed comis conuenientem locum consideret et
inueniat ubi stationem ad mallum tenendum constituat · quia nefas est ibi reos
puniri · ubi respectu diuinae reuerentiae misericordiam consensu fidelium et
decreto predecessorum nostrorum consecuntur ·
VIII
Ut missi nostri comitibus et omnibus rei publice ministris
firmiter ex uerbo
nostro denuntient atque praecipiant ut a
quarta feria ante initium quadra
gesimę nec in ipsa
quarta feria usque post
octabas paschę mallum uel placitum
publicum nisi de concordia et
pacificatione discordantium tenere
praesumant · similiter etiam a quarta
feria ante natiuitatem domini usque
post consecratos dies obseruent
necnon et in ieiuniis quattuor et in
rogationibus temporum simili obseruatione
eosdem feriatos dies uenerari
omnimodis studeant ·
VIIII ·
Ut missi nostri omnibus per singulas parrochias denuntient
quia si episcopus aut ministri
episcoporum pro criminibus colonos flagellauerint
cum uirgis propter metum
aliorum · et ut ipsi criminosi corrigantur · cum tali
discretione sine ulla occasione
indebita sicut in synodo conlocutum est et uel
inuiti poenitentiam tempora
liter et corporaliter agant ne aeternaliter
pereant · si seniores ipsorum
colonum indigne tulerint · et aliquam uindictam inde
exercere uoluerint
[fol. 31v] aut eosdem colonos ne distringantur contendere
praesumpserint sciant
quia et bannum nostrum conponent et simul cum
excommunicatione
ecclesiastica nostram harmscaram durissimam
sustinebunt ·
X ·
Ut missi nostri omnibus rei publice ministris denuntient ut
comis uel rei publicę ministri · simul cum episcopo uniuscuiusque parrochię sint
in ministeriis illorum quando idem episcopus suam parrochiam circumierit
cum episcopus eis notum fecerit et quos per excommunicationem episcopus adducere
non potuerit · ipsi regia auctoritate et potestate ad poenitentiam uel
rationem atque satisfactionem adducant ·
XI
Sciant etiam fideles nostri quia concessi
mus in synodo uenerabilibus episcop
is
ne super
beneficia ecclesiastica uel prestarias etiamsi episcopus aut
quilibet monas
teriorum praelatus inrationabiliter petierit praecepta
confirmati
onis nostrae ullo modo faciamus · et ideo ab inrationabili
petitione se
unusquisque compescat ·
XII ·
Ut missi nostri omnibus per illorum missaticum denuntient ne
commutationes rerum uel mancipiarum quilibet
praelatus earundem rerum ecclesiasticarum sine licentia uel consensu nostro facere
praesumat
neque mancipia ecclesiastica quisquam nisi ad libertatem commutet ·
Uidelicet ut mancipia quae pro ecclesiastico dabuntur · in ecclesiae seruitute
permaneant et ecclesiasticus homo qui commutatus fuerit perpetua
libertate fruatur · [fol. 32r]
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 34v]
[5]
De his capitulis quae subsecuntur
adnuntiauerunt populo domni reges
hlotharius et karolus quando in ipso
anno incarnationis domini
conuenerunt ad ualentianas
per mensem nouembrium
ADNUNTIATIO DOMNI HLOTHARII
I
[BK 206 Abschnitt A c. 1]
De missis directis per regnum ut populus pacem et iustitiam
habeat · De raptoribus De predatoribus De latronibus et aliis malefactoribus
et de omnibus iustitiis ·
II ·
[BK 206 Abschnitt A c. 2]
Ut ubi missatici simul uenerint · missi simul ueniant et si de
uno regno in aliud aut de uno missatico in aliud fugerint simul eos constringant ·
III ·
[BK 206 Abschnitt A c. 3]
Ut ubicumque fugerint illuc indiculas transmittatur ut comis
illos distringat · aut cum alode · aut per quodcumque potest ut illuc
reueniat et emendet ubi malum fecit ·
IIII ·
[BK 206 Abschnitt A c. 4]
Ut missis commendetur ut faciant iustitias et si non fecerint
quod ipsi pergere debeatis ·
V ·
[BK 206 Abschnitt A c. 5]
Ut si necessitas alicui fuerit omnes sint parati
quomo [!] inuicem uos adiuuetis · [fol. 35r]
SEQUITUR ADNUNTIATIO KAROLI
I
[BK 206 Abschnitt B c. 1]
De adnuntiatione episcopali et de honore sacerdotum
II
[BK 206 Abschnitt B c. 2]
De reaedificatione ecclesiarum et de nonis ac decimis
III
[BK 206 Abschnitt B c. 3]
De obseruatione capitulorum domni karoli et domni hludouuici de ecclesiis
IIII ·
[BK 206 Abschnitt B c. 4]
De obseruatione pacis et cauenda rapacitate et oppressione
rerum ecclesiasticarum ac pauperum ·
V ·
[BK 206 Abschnitt B c. 5]
Quod nos cum consilio fidelium nostrorum ordinare uolumus
qualiter
honeste et sine indigentia in curte nostra sicut antecessores nostri
fecerunt
uiuere possimus et comites ac ceteros fideles nostros admonemus
ut ipsi sic
suum esse et uiuere ordinent qualiter propter illorum
necessitatem uicini eorum ac
pauperes non opprimantur ·
VI
[BK 206 Abschnitt B c. 6]
De concordia et mutuo adiutorio episcopi et comites ad
iustitias faciendas et diuinum ministerium exequendum ·
VII
[BK 206 Abschnitt B c. 7]
De iustitiis per episcopos et missos ac
comites nostros in regno nostro studendis ·
VIII
[BK 206 Abschnitt B c. 8]
De raptis et coniunctione sanctimonialium atque propinquarum
seu sponsarum aliorum · ut quod in preterito actum est secundum consilium et
iudicium episcoporum corrigatur et de cetero omnimodis caueatur ·
VIIII
[BK 206 Abschnitt B c. 9]
Quodsi aliquid per necessitatem in ecclesiis dei aut contra
aliquem
fidelium nostrorum fecimus hoc quam citius
potuerimus
libentissime
emendabimus et de cetero si aliquis apud nos parem suum nocere
uoluerit hoc secundum consuetudinem antecessorum nostrorum
†††
[fol. 35v] diffinire uolumus ·
X ·
[BK 206 Abschnitt B c. 10]
De placito nostro et de communi adiutorio contra
nortmannos
et de co
nlocutione
nostra fraterna ·
SECUNTUR CAPITULA QUAE
IN IPSO ANNO ET IPSO
mense nouembrio domnus karolus consultu fidelium
suorum in
siluatico edidit et per regnum suum a missis suis adnuntiari et
obseruari pręcepit sed et missos suos sicut subsequitur per regnum
suum ordinauit ·
Dilectis et fidelibus missis nostris per regnum nostrum
constitutis salutem ·
sicut uobis notum esse credimus cum dilectissimo fratre
nostro
hlothario apud ualentianas locuti fuimus et
communi consilio
cum fidelibus nostris communibus considerauimus ut inter cetera
sanctae dei ecclesiae et nostri principatus ac regni nobis a deo commissi negotia
necessaria de his
quae subsecuntur uos specialiter ammoneremus · Ut sicut
hic descripta
habentur una cum dei adiutorio prout melius potueritis strenue
exsequi procuretis · et hoc pręsentaliter necessarium opus sine aliqua
dilatione uel excusatione
sicut in missaticis coniuncti et deputati
estis simul conueniatis et hoc ad
perficiendum quantotius inchoetis ·
et quantum uel qualiter inde factum habueritis
unus uestrum sicut
in missaticis constituti estis de unoquoque missatico nobis ad
conloquium
quod in proximo cum fratribus nostris habebimus renuntiare procuret ·
[fol. 36r] Et si contigerit ut aliquis uestrum nostro seruitio uel infirmitate aut
quacumque
occasione detentus fuerit pro hoc alii non dimittant · ut commendata
exsequi
non studeant · etiam si unus uacauerit a praedictis occasionibus
ipse quantum deus
dederit iussa perficere studeat ·
ISTA DENUNTIANDA SUNT POPULO A MISSIS NOSTRIS
I
[BK 260 Abschnitt A c. 1]
Nostri seniores sicut audistis
parabolauerunt simul et
considerauerunt
cum communibus illorum fidelibus de dei seruitio et sanctae ecclesiae ac regni
statu · et qualiter uos qui in regno consistitis pacem et iustitiam habere
possitis · et
ordinauerunt missos per regnum illorum qui in hoc decertent
quantum deus adiutorium
dederit
II ·
[BK 260 Abschnitt A c. 2]
Inter omnes iustitias quas
ordinauerunt ut unusquisque habeat · Primo
considerauerunt de honore ecclesiarum dei et orfanorum ac uiduarum causis
et de
regalibus iustitiis · Tum maxime de raptoribus puellarum et
uiduarum causis et
sanctimonialium et de his qui presbiteros flagellare prę
sumunt · et qui presbiteros de ecclesiis sine episcoporum consensu
eicere uel re
cipere
aut censum de manso · uel ex his quae domnus et genitor
noster in suis
capitularibus ecclesiis in immunitate concessit exigere non
timent ·
et qui de censa de rebus ecclesiasticis ad ecclesias persoluere
detractant
ut
firmiter
inquirantur et acriter distringantur et plena
iustitia inde
fiat · secundum quod in capitularibus aui et
patris illorum stat
utum
habetur
et ipsi per
certos fideiussores ad praesentiam illius in cuius regno
[fol. 36v] tales inuenti
fuerint perducantur ut inde ipse commendet quid de tali
homine fiat · qui nec deum
timet nec contra sanctos canones facere · nec legem
et praeceptum regium
infringere pertimescit · salua censura ecclesi
astica et episcopalis
poenitentiae ui
ndicta
·
III ·
[BK 260 Abschnitt A c. 3]
Similiter de collectis quas theudisca lingua heriszuph appellat et de
his qui inmunitates infringunt · et qui incendia et uoluntaria homicidia et
adsalituras in domos faciunt ·
IIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 4]
De latronibus autem
commendauerunt ut missi omnibus denuntient in
illa fidelitate quam deo et regi
unusquisque debet et promissam habet
et in illa christianitate qua pacem proximo
unusquisque seruare debet ·
ut sine exceptione alicuius personae · nec pro
amicitia uel propin
quitate aut amore uel timore ullus latronem celet ·
sed illum missis
illorum manifestet et ad accipiendum illum adiutorium quantum
potuerit quisque prestet et per sacramentum hoc missi illorum firmare
faciant · sicut
tempore antecessorum illorum consuetudo fuit · et si aliquis
missos illorum non
obaudierit si regis homo fuerit per fideiussores
ad illius praesentiam perducatur · Si autem alterius homo fuerit
senior cuius homo fuerit illum regi praesentet
V ·
[BK 260 Abschnitt A c. 5]
Commendauerunt etiam ut si alicui denuntiatum fuerit ut ad accipi
endum
latronem adiutorium praestet · aut aliquis sonum inde audierit
ut ad latronem
accipiendum concurratur et se inde retraxerit
[fol. 37r] ut ad hoc adiutorium no
n prestet · si liber homo fuerit
bannum
dominicum
componat · et si colonus fuerit · LX · ictus accipiat · et
si latro ibi occisus
fuerit qui eum occiderit leudem inde non soluat · et nullus
illi inde
faidam portare praesumat · quodsi quis facere praesumpserit per certos
fideiussores ad regis praesentiam perducatur
VI
[BK 260 Abschnitt A c. 6]
Quicumque autem abhinc inante latronem receperit maxime autem illum
qui
forbannitus fuerit uel qui illos quos missi nostri
forbannierunt recepit
postquam forbanniti ab eisdem missis nostris
fuerunt secundum quod constitutum est
in capitularibus aui et patris nostri in libro · III ·
ca
pitulo
· XXIII · si francus est cum
duodecim similibus
francis iuret quod ipse latronem eum fuisse non scisset · Licet
pater
eius sit aut frater uel propinqu
us
· si hoc iurare non potuerit et ab alio
conuictus fuerit quod latronem in hospitio suscepisset · quasi latro et in
fidelis iudicetur quia latro est et infidelis est noster et
francorum et qui illum
suscepit similis est illi · Si autem audiuit
quod latro fuisset et tamen non
sc
it pro firmiter aut iuret solus quod
numquam eum audisset nec per
ueritatem nec per mendacium latronem aut sit paratus
si ille d
e latrocinio
euictus fuerit ut similiter dampnetur ·
VII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 7]
Ut quando missi nostri latronem forbannierint hoc et missis aliis et comi
tibus scire faciant et si de uno missatico in alium fugerit si in
uicinitatem
ueneri
t
pro hoc missus qui eum forbanniuit non dimittat ut
eum non
persequatur et comprehendat · et si longius fuerit missus in cuius
[fol. 37v] missaticum fugerit si alodem habuerit illi tollat et illum constrin
gat · ut illuc uelit nolit reueniat · et ibi malum emendet ubi ill
vd per
petrauit · et si in alicuius uillam fugerit et ipsa uilla
eum contenderit
secundum quod in capitularibus aui et patris nostri scriptum habetur inde fiat ·
et si necesse
fuerit ut iustitia non proteletur · Aduocato denuntietur ut
ipsum latronem reddat · et eos qui eum contender
vnt
praesentet ·
ut debitam disciplinam inde sustineant et emendationem
inde con
gruam faciant · quodsi facere neglexerit usque ad secundam uicem
bannum dominicum inde componat et sic per fideiussores ad prae
sentiam eorum deducatur ut et de illo et de contradictoribus et de ipso
latrone
secundum quod causa coniacuerit sic decernatur ut ceteri metum
habeant ·
VIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 8]
Hoc etiam
commendauerunt seniores nostri ut si huiusmodi malefactores
sicut praediximus de uno
regno in aliud fugerint similiter missi illius
de cuius regno fugerit ad alios
missos in illo regno ubi fugit hoc notum
faciant et illi missi eos constringant ut
ad illud regnum et ad illos
missos reueniant ut ibi distringi possint ubi malum
fecerunt ·
VIIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 9]
De aduenis qui oppressione nortmannorum
in partes
istorum regnorum
confugerunt
statuerunt seniores nostri ut a nullo rei publice
ministro quamcumque uiolentiam
uel oppressionem aut exactationem
patiantur · sed liceat eis conductum suum
quaerere et habere donec
[fol. 38r] aut ipsi redeant ad loca sua aut seniores illorum
eos recipiant · quod
qui inuentus fuerit ex rei publicę ministris aut aliis
quibuslibet contra hoc
pietatis praeceptum facere aut fecisse · bannum dominicum
exinde
componat ·
X ·
[BK 260 Abschnitt A c. 10]
Ut omnibus denuntietur qualiter cuncti sint praeparati ad
quamcumque necessitatem imminentem ut secundum consuetudinem prout necessitas
euenerit ad dei seruitium et illorum atque ad defendendam sanctam dei ecclesiam
et regnum omnes sint praeparati ·
XI
[BK 260 Abschnitt A c. 11]
Capitula autem aui et patris nostri quae in praescriptis commemorauimus
qui ex missis nostris non habuerint et eis indiguerint ut commissa per illa
corrigere possint sicut in eisdem capitulis iubetur de scrinio nostro uel
a
cancellario nostro accipia
nt
ut rationabiliter et legaliter cuncta
corrigant et disponant ·
XII
[BK 260 Abschnitt A c. 12]
Ut unusquisque missus in suo missatico prouisionem habeat ut si
aliquis
de nostris fidelibus per missaticum suum transierit aut ibi consistens
uel commanens rapinas uel deprędationes aut talia inlicita fecerit
de quibus
deus offendi solet et populus pro oppressione gemere quatenus
hoc subtiliter et
ueraciter inuestiget et nobis renuntiet qualiter
inde nos sic ordin
emus
ut nec ipsum nec alium hoc agere delectet ·
XIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 13]
Ut missi in illorum missaticis curam habeant ne homines nostri
aut
alii quilibet uicinos suos maiores uel minores tempore aestatis
[fol. 38v]
quando ad herbam suos caballos mittunt uel
tempore hiemis quando maras
calcos illorum ad fodrum dirigunt uicinos
maiores uel minores
depredentur et si
egerint hoc etiam ut prędiximus ueraciter missi nostri in
uestigent et
nobis renuntient Ut in seniore hoc sic emendemus quatenus
homines suos in
potestate habeat et contenti sint debitis et indebita
iniuste non appetant ·
ISTUM IURA
BUNT
FRANCI
HOMINES
Ego
ille adsalituram ill
ud
malum quod scach uocant uel tesceiam non faciam
nec ut al
ius faciat consentiam · et si sapuero qui hoc faciat non
cęlabo et quem scio
qui
nunc
latro aut s
cachcator
est uobis missis
dominicis non caelabo · ut non manifestem si me
deus adiuuet et
istae reliquiae ·
ISTUM IURABUNT CENTENARII
Ego
ille adsalit
uram
illud malum quod scach uocant uel tesceiam
non
faciam nec ut alius faciat consentiam et si sapuero qui hoc
faciat non caelabo ·
et quem scio qui nunc latro aut scachcator est
uobis missis dominicis non caelabo
ut non manifestem et de
francis hominibus in isto comitatu et in meo mynisterio
commanentibus
nullum recaelabo quantum recordari potuero ut per breuem
uobis missis
dominicis non manifestem si me deus adiuuet
et istae reliquiae ·
MISSI AUTEM ET PAGI PER MISSATICOS QUALITER
FUERUNT
TUNC ORDINATI
[fol. 39r]
[BK 260 Abschnitt D c. 1]
Hincmarus episcopus · Ricuinus · Engiscalcus missi in remtiano
Uonziso · Stadiniso · Pertiso · Barriso · Camiziso · Catalaunio
Uirtudiso
Bagensoniso · tardaniso ·
[BK 260 Abschnitt D c. 2]
Pardulus episcopus · altmarus · teodacrus missi in lauduniso
Portiano · Suessonico
Urciso et uadiso ·
[BK 260 Abschnitt D c. 3]
Immo episcopus Adalardus abba Uualtcaudus · odelricus missi in nouiomiso · Uermendiso · Adertiso ·
Curtriciso · flandra
Comitatibus Engilramni et in comitatibus uualtcaudi ·
[BK 260 Abschnitt D c. 4]
Folcoinus episcopus · Adalgarius · engiscalcus et berengarius missi in comitatu berengarii · engiscalchi · gerardi et in comitatibus
reginarii ·
[BK 260 Abschnitt D c. 5]
hludouuicus abba · Yrminfridus episcopus · Ingiluuinus · gotselmus
missi in parisiaco · Melciano · Sil[nec]tensi · Uircasino ·
Beluacense
et uindoiliso ·
[BK 260 Abschnitt D c. 6]
Paulus episcopus · hilmeradus episcopus · herloinus · hungarius missi in
rotmense · tellau · Uitnau · pontiu · Ambianense ·
[BK 260 Abschnitt D c. 7]
Eirardus · episcopus · Teodericus abba · herloinus · hardoinus missi
in aprincato · Constantino · Bag
isino
· Coriliso
Otlingua saxonia
et harduini · oxmiso · et in lisuino
[BK 260 Abschnitt D c. 8]
Dodo episcopus · Hrotbertus · et osbertus missi in cinomannico ·
Andegauensi atque turonico · Corboniso et sagiso · [fol. 39v]
[BK 260 Abschnitt D c. 9]
Burcardus episcopus · et hrodulfus et heriricus abba missi in blesiso · Aurelianensi · Uindusniso · Carentino · Durcasino · Duniso ·
Ebricino · Stampiso · Castriso · Pincesiso · Madreciso ·
[BK 260 Abschnitt D c. 10]
Uuenilo episcopus Odo et donatus
missi · in pago · senonico · trecasino
Uuasteniso · Miliduniso · Moruiso · prouiniso et in tribus
arcisisis et in duobus brionisis
[BK 260 Abschnitt D c. 11]
Teutboldus episcopus · Ionas episcopus · Isembardus
††† et abbo abba · Daddo ·
missi in comitatibus milonis et in
comitatibus Isembardi · augustuduno
scilicet Madisconense · Diuionense
Cauillono
hatuariis et in
tornedriso et in belniso et in dusmiso comitatu attelę et in
comitatu
romold
i
[BK 260 Abschnitt D c. 12]
Hugo · Gozso · Niuilungus missi in niuerniso · alciodriso ·
aualiso ˙
HAEC MEMORIALIA CAPITULA QUAE
SECUNTUR
dedit missis suis domnus karolus
anno · DCCCLIIII · in
mense
iunio
quando apud attiniacum · cum fratre suo hlothario fuit locutus
ut illa unusquisque missus in suo missatico per
regnum illius exsequi
procuret ·
I ·
[BK 261 Abschnitt A c. 1]
De missis pro latronibus scilicet ut addantur et suppleantur missi qui
illa peragant quae in capitulis continentur quas supra in siluaco
illum edidisse praescripsimus · [fol. 40r]
II ·
[BK 261 Abschnitt A c. 2]
De maritima custodia ut secundum consuetudinem uigilanter disponeretur
III ·
[BK 261 Abschnitt A c. 3]
De uiis per aquas uidelicet ut ubi nouiter clausae erant
aperirentur
sicut antiquitus
fuerunt aperte
IIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 4]
De pontibus restaurandis uidelicet ut secundum capitularia aui et
patris sui ubi antiquitus
fuerunt reficiantur · ab his qui honore illos
tenent · de quibus ante pontes
facti uel restaurati
fuerunt ·
V
[BK 261 Abschnitt A c. 5]
De nauibus quae uadunt sub pontibus uidelicet ut inde teloneum non
exigatur
VI ·
[BK 261 Abschnitt A c. 6]
De aduenis quos affligunt ministri rei publice scilicet ut qui
ab illis quos nortmanni uel brittones
adflixerunt · et ideo mendi
cando in istud regnum
uenerunt · uel qui propter adflictionem
aquitanicam huc
uenerunt censum uel operationes exegerunt
hoc cum sua lege illis emendet · et qui
deinceps hoc facere
praesumpserit simul cum emendatione dominicum bannum
componat ·
VII
[BK 261 Abschnitt A c. 7]
De latronibus qui nunc nihil mali faciunt · et quod iam diu
fecerunt ·
emendatum habent et nullus modo super eos clamat uidelicet
ut
propter hoc modo non puniantur
VIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 8]
De hominibus qui in banno et in paenitentia missi sunt et peius
semper faciunt · scilicet ut a missis capientur et constringantur [fol. 40v]
VIIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 9]
De monetis et falsariis fabris uidelicet ut diligenter inquirantur et
emendentur
X ·
[BK 261 Abschnitt A c. 10]
De rebus ecclesiarum in alodem datis uidelicet ut a missis
inquirantur et describantur et regi renuntietur
XI ·
[BK 261 Abschnitt A c. 11]
De monasteriis circumeundis
id est ut sicut ordinatum fuit
ita missi exsequi procurent
XII
[BK 261 Abschnitt A c. 12]
De hominibus qui iterum a nouo raptos faciunt ut a missis
conprehendantur et constringantur et ad regem praesentiam deducantur
XIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 13]
De fidelitate regi promittenda
id est omnes per regnum illius
franci fidelitatem illi promittant · et qui dicunt se illam promississe
aut certis testibus hoc adprobent aut iurent se illam ante iurasse
aut illam ipsam
fidelitatem promittant ·
SACRAMENTUM AUTEM FIDELITATIS TALE EST
EGO
ILLE KAROLO
HLUDOUUICI ET IUDIT FILIO AB ISTA
DIE INANTE FIDELIS ERO · SECUNDUM MEUM SAUIRUM
SICUT FRANCUS HOMO PER
RECTUM ESSE DEBET
SUO REGI SI ME DEUS ADIUUET ET ISTAE RELIQUIAE
Anno incarnationis domini · DCCCLIIII · V
nonas
iulias in mallo remis
isti
iurauerunt quod iuratam habuissent fidelitatem ·
[fol. 43r]
HOC EST SACRAMENTUM QUOD SIBI MUTUO IURAUERUNT
Ab hodierna die et deinceps · si hluduuuicus frater noster illud sacramentum
quod contra nos iuratum habet
infregit uel infringit aut filii e
ius ad talem
partem regni quam tu contra eum acceptam habes in
quantum dominus posse dederit
et contra ipsum et contra filios
eius ac omnes qui eam tibi auferre uoluerint
absque iusta et rationabili
occasione · si tu expetieris · adiutorium tibi
defensionis praestabo · Si autem
ego te superuixero · filiis tuis talem
partem regni quam tu
contra me et meum fratrem acceptam habes · non
auferam sed
consentiam Et si ipsi uel fideles illorum
††††††† expetierint
defensionis adiutorium contra ipsum fratrem nostrum et filios eius ac omnes
ut eam tenere possint adiutorium in
quantum potero prestabo si tu aut
filii tui id ipsum adiutorium mihi prestaueritis et a nobis uos
non dissoci
aueritis ·
HOC
EST CONSILIUM QU
OD
EPISCOPI ET CETERI FIDELES DOMNI KAROLI
APUD BONOILUM
COMMUNITER ILLI DEDERUNT ANNO
INCARNATIONIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI DCCCLVI
IN MENSE AUGUSTO ·
Increpatio quam in epistola
domni apostolici uobiscum et cum aliis fidelibus uestris audi
uimus seuerissime nos tangeret si nos aliter non egissemus quam isdem domnus
apostolicus nos egisse secundum quod ipse audierat
cum magna auctoritate mandauit
Nam quia nos in isto facto unde nos specialiter
redarguit consentientes non fuimu
s
[fol. 43v] et uos ac fideles uestros quos inde admonere conuenit et uerbis et
scriptis sicut ipsi scitis
et manentia scripta testantur · frequenter et
salubriter conmonuimus ut quod contra salutem
et auctoritatem factum erat
emendaretur et ne deinceps committeretur omnimodis caueretur
dampnabiliter ista increpatione non tangimur · sed et nunc nostris monitis illius monita
coniungentes et illius monitis nostra monita subiungentes · hortamur ut statum
monasteriorum in regno uestro consistentium aliter quam debeat et deceat peruersum
ac
confusum quanto citius et melius ac possibilius atque rationabilius potueritis
restituere et corrigere studeatis et non solum hoc uos et commissos uobis in regno
uestro
agere commonemus · uerum etiam monemus hortamur et precamur
ut capitula
quę uos ipse cum fidelibus uestris in colonia
uilla manu propria confirmastis · sed et ea
quę in beluaco
ciuitate episcopis tradentibus sub condicione notissima susceptis ·
illa quoque
quę cum fratribus uestris secus teudonis uillam in loco qui
dicitur iudicium
approbastis · illaque quę in uerno palatio synodaliter
prolata suscepistis ·
ea etiam quę in sparnaco de
episcopalibus capitulis cum inlustribus uiris et sapi
entibus baronibus
uestris obseruanda delegistis · sed et illa quę cum fratribus uestris
apud marsnam manu propria confirmastis · uerum et illa quę in synodo sues
sonica cui uestram presentiam exhibere dignati
fuistis acceptastis · necnon et illa
quę in siluaco
decreuistis cum his que in leodico cum fratre uestro hlothario ad
nuntiastis diligenter et frequenter ad
memoriam reducatis ac relegatis et
quę in regno uestro contra illa acta sunt
contraque diuinam et salubrem
auctoritatem quam progenitores et predecessores
uestri directo ordine
tenuerunt
[fol. 41r] et
obseruauerunt perpetrata sunt quantocius ratio et possibilitas
permittit corrigere
procuretis · Et ne de cetero a quocumque contra
hęc agantur omnes communiter cooperante
domino caueamus · et si quid contra hęc
actum fuerit statim ut citius fieri potuerit
aequitate et ratione ac possibilitate
dictante absque dolo cum recta intentione et lege
ac auctoritate competente
unicuique ordini corrigatur · et ne leue cuiquam
uideatur quod deo teste ac
mediante manu propria confirmatum et sponsione
cum ueritatis quę deus est
assertione prolatum est · discat ex confirmationis
cautione in terris et ex
baptismatis ac ceterarum obseruationum confirmatione
in caelis · quantis nexibus
quisque teneatur obstrictus Omnesque quod diuino spiritu
dicitur communiter
audiamus · Nisi conuersi fueritis gladium suum uibrabit
arcum suum tetendit et
parauit illud et in eo parauit uasa mortis · De quibus
nos omnes ad se et ad
mandatorum suorum obseruationem conuersos et in obserua
tione eorundem
permanentes eripiat iesus christus dominus noster cui est honor et gloria
potestas
et imperium per omnia secula
seculorum amen ·
HAEC QUAE SECUNTUR CAPITULA MISIT DOMNUS REX
KAROLUS AD FRANCOS
ET AQUITANOS QUI AB EO DISCI
UERANT
ANNO
INCARNATIONIS
DOMINICAE DCCCLVI ·
NONIS
IULII
DE PALATIO CARISIACO PER FIDELES MISSOS SUOS · ADALARDUM ABBATEM RODULFUM
RICHUINUM
ADALGARIUM ET BERENGARIUM ·
I
Mandat uobis noster senior quia suu
s auunculus rhuodulfus illi de uestra fidelitate nuntiauit
et quod uos illum praecastis ut ad uos suos denominatos fideles in
sua mercede transmitteret ·
et uos illi per illos uestram necessitatem et
uoluntatem mandare uolebatis · Et si aliquid factum
[fol. 41v] habebatis quod
necessitas fuisset emendare .' uoluntari
e per illorum consilium emendabatis ·
et quod uobis consilium donauerint ad nostri senioris
fidelitatem et uestram saluatio
nem uoluntarie faceretis ·
II
Et mandat uobis noster senior quia placet ei quod illi
suus auunculus de uestra fidelita
te et bona
uoluntate nuntiauit · et secundum uestram depraecationem transmittit nos
sicut praecastis ad uos · et mandat uobis quia si aliquis de uobis
se reclamat quod iniuste
alicui de uobis
fecit et ad rectam rationem et iustum iudicium uenire non potuit aut per in
sidias aliquas aut ipse senior noster aut aliquis
ad illum aliquem de uobis
comperdere [!]
uoluit et propter hoc ad tempus aliquis de uobis ab illius
praesentia et ab illius ser
uitio se substraxit · quia
omnis quicumque de uobis ad rectam rationem ad illum et ante
suos
fideles uenire uoluerit hoc ei concedit ˙ Et si iuste et rationabiliter inuentum fuerit
quod rectam rationem contra eum aliquis de uobis habuerit cum consilio fidelium
suorum hoc
uoluntarie emendabit · Et si inuentum fuerit quod illam causam unde
aliquis de uobis
conquirere uoluerit per rationem fecerit · uolet ut sicut per
rationem fecit ita facta
per rationem permaneat ˙
III
Mandat uobis ut si aliquis de uobis rectam rationem ad illum et ante
suos fideles praecauerit
et inde in rectam rationem uenerit et iuste et rationabiliter inuentum fuerit quod
rectam rationem aliquis de uobis non habeat et ipsa recta ratio illum conuicerit ·
quia si
se
† concrediderit et humiliauerit et
emendare uoluerit et in ipsa emendatione
permanere uoluerit · quia sicut cum suis
fidelibus rationabiliter inuenerit ut rati
onabilem misericordiam .'
faciat uoluntarie paratus · est facere ·
[fol. 42r]
IIII
Mandat uobis quia si aliquis est de uobis qui non se confidit i
n
sua conscientia ut
rectam rationem precare aut non uoleat aut non audeat et se
recognoscit
et paenitet · et misericordiam illius et indulgentiam
petierit quia
illum tantum ut inante sicut debet se caueat · uoluntarie unicuique
qui
sic se recognoscit misericordiam et indulgentiam donat ˙
V
Mandat uobis ut ne aliquis de illo inante dubitet quia ipsam rectam rationem
qui illam quaerit semper illi uult conseruare et illam misericordiam quam modo
illi concedit similiter illam semper uult conseruare si ille aliam iterum talem
causam non
commiserit pro qua per rectam rationem
iustum
iudicium debeat sustinere ·
VI
Mandat uobis quia si aliquis de uobis talis est qui dicat quia pro paupertate et necessitate quia multos dies in illius seruitio misit · et omnia
quae habuit dispendit ad talem coniunctionem ut aliquid impetraret quod per
seruitium impetrare non potuit se coniunxit .' quia si hoc nostro seniori ante suos fideles demonstrare potuerit et hoc
si uerum inuentum fuerit quod senioris nostri
culpa fuerit quod per necessitatem aliquis de uobis rationabiliter de seruitio
illius se tali modo subtraxerit · quia senior noster hoc
uoluntarie recognoscit et cum consilio de suis fidelibus hoc quam citius et
rationabilius potuerit emendabit ˙
VII
Mandat uobis quia si aliquis de uobis dixerit quod hoc quod
fecit non pro sua infide
litate neque pro sua · desinhonorantia
fecit · et timet aliquis de uobis quod noster
senior
alicui de uobis reputare inante debeat hoc factum aut pro sua infide
[fol. 42v]litate
aut pro sua
desinhonorantia et propter hoc iam ultra
ad illum non debeat consilium
acaptare · quia
qualiscumque de uobis tali modo in isto facto
commisculatus est si in
ante illi sic fidel
is
et oboediens et adiutor ad suum regnum et debitum honorem
continendum
fuerit sicut per rectum homo suo regi et suo seniori esse debet .' quia nulli
de
ista causa uolet reputare · sed totum ex corde dimittere quod in illius persona in
ista causa commisit et suum seruitium quod illi et ante fecit et adhuc
deo iuuante faciet
debite et rationabiliter uult illi merere ˙ Si autem aliquis
illi aut alicui iniuste
abstulit lex hoc sicut consuetudo
††† et rectum est pacificab
[.]t ˙
VIII
Et sciatis quia senior noster sicut subinde uoluit deo
gratias nunc ad bonum effectum
perduxit · et rogauit fideles suos ut sine ulla
mala suspicione de illius iracun
dia aut animi commotione
communiter quaerant et inueniant atque describant ·
hoc quod ille
secundum suum ministerium facere debet et quę facere illum non condeceant ·
et
ubicumque inuentum fuerit quod
fecit quod facere non debuit · paratus · est ut cum dei adiuto
rio et
fidelium suorum consilio hoc quam
[ci]tius cum
[r]atione
et possibilitate emendare
potuerit
[emen]det · et inante corr
[..]at et correcta custod
[..]t ;
et quod facere debuit
quod ad salutem et honestatem illius per
[...]uit et aliquid minus
fecit · hoc cum dei adiutorio
et fidelium suorum consilio et auxilio facere
quam citius cum ratione et possibilitate po
tuerit faciat ·
VIIII
Et si
[militer] uult ut nos quaeramus et inueniamus et
describamus quid et qualiter
nobis fidelibus suis in unoquoque ordine contra illum
conueniat facere et quid non conue
niat facere · ut illa quae conueniunt
faciamus et illa quae non conueniunt caueamus ·