[fol. 182r]
[10]
Si quis cum altero · de qualibet causa
contentionem habuerit ·
et testes contra eum per iudicium producti fuerint · si
ille falsos
eos esse suspicatur · liceat ei alios testes · quos meliores pu
tauerit contra eos obponere · ut ueratium testimonio · falsorum
testium peruersitas sup
eretur
· Quod si ambę partes
testium ita inter se
dissenserint · ut nullatenus alteri altera cedere
uel
it .' eligantur
duo ex ipsis ·
id est ex utraque parte unus · qui cum scuto et fustibus
in campho decernant ·
utra pars falsitatem .' utra ueritatem
suo testimonio sequatur · et campioni qui
uic
tus
fuerit propter
periurium
.' quod ante pugnam commisit · dextera manus amputetur ·
Ceteri uero eiusdem part
is testes · quia falsi apparuerunt
manus
suas redimant · Cuius positionis duę partes ei contra
quem
tes
tati
sunt dentur · tertia comitis est ·
Et in sęculari quidem
causa huiuscemodi testium diuersitas campho conprobetur ·
[fol. 182v]In ecclesiasticis autem negotiis · crucis iudicio rei ueritas inqui
ratur · Hoc de timidis atque inbecillibus siue infirmis qui
pugn
[a]re non ualent · Ne propter hoc iustitia
careant censuimus faciendum ·
Testes uero de qualibet causa non aliunde quęrantur
nisi de
ipso comitatu · In quo res unde causa agitur positę sunt
quia non est
credibile ut de statu hominis · uel de possessione ·
cuiuslibet per alios melior ei
ueritas cognosci ualeat quam per
illos qui uiciniores sunt ∴
Si quis in aliena patria ubi uel propter
beneficium uel propter aliam
quamlibet occasionem assiduę conuersari solet de
qualibet
causa fuerit interpellatus · uerbi gratia · de conquestu suo ·
uel de
mancipiis suis · ibi secundum legem suam iustitiam
faciat · et cum talibus
coniuratoribus quales in eodem regno uel
prouintia secum habere potuerit ·
legitimum sacramentum iuret ·
Excepto si quis eum de statu suo id est de libertate
sua · uel
de hereditate quam ei pater suus moriens dereliquid appel
lauerit · de his duobus liceat ei sacramentum in patria sua
Id est in legitimo sui sacramenti loco iurandum offerre · et is
qui cum eo
litigatur · si uelit sequatur illum in patriam suam
ad recipiendum illud
sacramentum · Ipse tamen primo in
eodem loco ubi est interpellatus satisfaciat ·
tam comi
[ti]
et iudicibus quam aduersario · testibus probando
vt proprietatem · quę ab eo quę
ritur · pater ei
suus dereliqu
erit
·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 231r]
[17]
INCIPIUNT CAPITULA ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 232vb]
[5]
LXXII ·
DE fratribus qui paterne seu materne
[Nicht transkribierter Text]
[11]
LXXVI · De hominibus qui
alienam potestatem inuadunt ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 245v]
[1]
DE
PRIMO LIBRO ·
CAPITULA ·
LXXVIIII ·
De monasteria et
baptismales ecclesias ·
Si quis episcopus aut proprinquitatis affecu aut muneris
ambitione causę amicitię senedochia · a[u]t monasteria · uel
baptismales ecclesias suę ecclesię pertinentes cuilibet per henfintheuseos
contractus dederit se suosque successores pęna multandos conscripserit · potestatem
talia inmutandi rectoribus ecclesiarum absque penę conscriptę solutione
concedimus ·
LXXX · DE ECCLESIA CONSTRUENDA IN SUA PROPRIETATE ·
Statutum est ut si quis liber homo per consensum episcopi sui
ecclesiam in sua construxerit proprietate · fontesque in eadem ab episcopo fuerint
consecrati · ideo non suam perdat hereditatem · sed si episcopus
uoluerit officium sacri baptismatis in sua transferat ecclesia ipsa uero a qua
transfertur in constructoris maneat iure ·
·
CV · DE ADUL
TERO
CUM
ADULERA [!]
conprehenso ·
Si quis adulter cum adultera conprehensus ·
secundum edicta legis langobardorum marito adulterę ambo
ad uindictam traditi fuerint · si eos quispiam emerit · eosque conuictos in eodem
scelere habere repertus fuerit · ipsos fisco adquiratur ·
·
CVI · DE UXORE LIBERI HOMINIS ·
Si quis liber homo vxorem habens liberam propter aliquod
crimen · aut debitum · seruitio alterius se subdit · infantes qui ex tali coniugio
nati fuerint · libertatis statu non amittant · si uere illa defuncta · secunda uxor
et tamen libera tali se sciens iunxerit coniugio · liberi illorum seruituti
subdantur ·
· CVII · DE FEMINA SI UESTEM HABENS MUTATAM MECHA
FUERIT DEPREHENSA ·
Statuimus ut si femina uestem habens mutatam mecha
deprehensa fuerit · non tradatur genitiuo sicut usque modo · ne
forte quę prius cum uno · post modum cum pluribus locum habeat mechandi · sed eius
possessio · fisco redigatur · et ipsa episcopali subiaceat iudicio · [fol. 246r]
DE
SECUNDO LIBELLO ·
CAPITULA ·
XVI ·
Statuimus ut liberi homines qui tantum
proprietatis ha
bent unde hostem bene facere possint et iussi facere
nolunt · prima uice secundum legem illorum statuto dam
no
subiaceant · si uero secundo inuentus fuerit negle
gens bannum nostrum ·
id est · LX solidos persoluat · si uero tercio
quis in eadem culpa fuerit
implicatur · sciat se omnem
substantiam suam amissurum · aut in exilio esse
mittendum ·
De mediocribus quippe liberis qui non
posunt [!] per se hostem
facere comitum fidelitati committimus aut inter duos
aut III seu inter
IIII
or uel si necesse fuerit amplius uni
qui melior esse
uidetur adiutorium prebeant ad nostrum
seruitium · De his quoque qui
ob nimiam paupertatem
neque per se hostem facere neque adiutorium prestare possunt
conseruentur usque quo recuperare ualeant ;
XVII
Placet nobis ut liberi homines qui non propter
paupertatem sed ob uitandam rei publicę utilitatem fraudolenter
ac ingeniose res suas aecclesiis delegant easque denuo sub censu utendas recipiunt · ut quousque ipsas res possident hostem et reliquas publicas functiones faciant · Quodsi iussa facere neglexerint licentiam eos distringendi
comitibus permittimus per ipsas res [fol. 246v] nostra non resistente emunitate · ut
status et utilitas regni huiusmodi adinuentionibus non infirmetur ;
XVIII · DE EMPTIONE ·
Volumus ut similis mensu
ra in
laicali ordine de hac re conseruetur · uidelicet
si quis a
lterius
qui proprietatem habet qui hostem facere
potest · emerit · aut
quouis
modo ad eum peruenerit eique ad
u
tendum eas dimiserit · si negli
gens
de hoste fuerit · per ipsas
res a comite distringatur · vt in quocumque publica
non minoretur utilitas ·
DE TERTIO LIBELLO ;
· XLII ·
Vt nullus testis supra uestituram aui et patris nostri suscipiatur ·
XLIII ITEM DE EADEM ·
Decernimus
ut quisquis
aliter testes habere non potuerit · uolumus ut per co
mitis iussionem quos in suo testimonio necessarios quis
que habuerit ueritatem prolaturi publico conuentu
adducantur · ut per ipsos rei
ueritas cum iuramento uale
at inquiri · quodsi de du
abus
partibus fuerit inquisicio
facta idcirco quod nullus eorum possit
habere testes an
tequam iurent · fiat inquisitio facta · quodsi omnes ad
unam
partem dixerint testimonium ·
iurent
uerum dix
sisse
se testimonium · quodsi dissenserint et quedam pars
testium uni
prebuerit testimonium · et alia · pars alteri ·
Tunc interrogetur si audent per pugnam illorum testi
[fol. 247r]monium adprobare · Quodsi nulla pars alteri cesserit ·
iurent et pugna probetur illorum testimonium · Quodsi
una pars subtraxerit se · tunc illa quę ausa fuerit conten
dere recipiatur ·
LXXIII DE FRATRIBUS · ,
Precipimus de his fratribus qui in
nostris et romanę finibus paternę seu maternę succedunt
hereditati si contigerit quod unus eorum ecclesiasticę
milicię sit mancipatus et
idcirco ut neque atque
seculariter
militare debuerat
quod se ad defensionem regni nostri sub
trahat in nostris finibus · Partem substantię accipere dis
simulauerit
idcirco ut nequeat constringi ubicumque suus
comis eum inuenerit
licentiam distringendi ei concedi
mus · Ita ut primum fideiussores non
inuenerit · tam
diu sub custodia per comitem teneatur · quousque aut
fideiussores inueniat aut bannum nostrum persoluat ;
LXXVI DE LIBERIS HOMINIBUS QUI ALIENAM
De liberis hominibus
uero qui in aliena
potestate mobilem suum transferunt
ut causator eorum eos pignor
are
non possit placet
nobis ut res eorum infiscentur · quousque uenientes in
audientiam iusticiam faciant · si uero uenire contemp
serit
secundum capitulare domni ac genitoris nostri
de
eorum rebus agatur · Nam et de ipsis rebus habita
[fol. 247v] estimatione
damnum queritori sortiatur · Qui uero mobi
le illud recipit si hoc
sacramento probare non potuerit
quod propter iusticiam alterius differendam illud
non recepis
set bannum nostrum persoluat ;
IN CAPITULARIBUS
KAROLI
DE MALLO PUBLICO CAPITULO
LVIIII
Vt in locis ubi mallos publicos habere solent
tectum
tale constitua
tur
quod in hieme et in aestate obser
uandum esse possit
;
[fol. 248r]
INCIPIUNT CAPITULA QUE LUODOUUICUS ·
cesar et hlotharius inperator filius eius cum consensu eorum fidelium dederunt ;
CAPITULUM
I De liberis
hominibus qui fidelitatem nondum domno
imperatori promiserunt
II De his qui sine consensu episcopi
presbiteros in aecclesiis constituunt uel inde eitiunt ·
III De ęcclesiis
in [!] cohered
es
diuisis ·
IIII De ecclesiis destructis
V De manso ad aecclesiam
dato ;
VI De his qui nonas et decimas dare
neglexerunt ·
VII De his qui decimas dare nolunt nisi
a se redimantur ;
VIII De his qui restaurationes
ecclesiarum facere neglegunt
VIIII De
his qui agros dominicatos ideo neglegunt ut nonas exinde non persoluant ;
X Ut intellegatur in quo facto inmunitas
frangatur ;
XI De homicidiis in aecclesiis uel
earum atriis perpetratis ;
XII De his qui per cupiditatem rerum
parentem uel propinquum occiderint ·
XIII De his qui uxores derelinquerint
uel occiderint ;
XIIII De his qui res alienas
uendiderint uel malo ingenio uel mala occasione
tradiderint ;
XV De uicariis et centenariis qui per
cupiditatem sepe placita tenent
XVI De his qui proprium non habent sed
terram dominicam resident ;
XVII De faidis coercendis ·
XVIII De ecclesiasticis rebus ut
continea
ntur
sicut res ad fiscum contineri
solent ;
XVIIII Quales testes contra fiscum
recipiantur hi sunt electi non producti ;
[fol. 248v]
XX De
be
neficiis
destructis ;
XXI Ut per
missos nostros scabinios malos eiciantur et bonos constituantur ·
XXII Ut in
omni comitatu ad inquisitionem eligantur ueratiores et meliores ;
XXIII Ut
scabinus qui iniuste iudicat propter munera ad nostram presentiam ueniat ;
XXIIII De
commutationibus diuersis aecclesiarum ;
XXV De eo qui
sciens in periurium testes duxit ;
XXVI De his
qui discordiis et contentionibus student ;
XXVII De his
qui bonos denarios recipere non uolunt ;
XXVIII De
homicidiis uel aliis iniusticiis quę a fiscalinis nostris fiunt ;
XXVIIII
Ut collecte ad male faciendum omnino prohibeantur ;
XXX De pontibus p
ublicis
destructis · et de iniustis
teloneis ;
XXXI De reuersione ab expedicione hostili ·,·
XXXII Ut missi nostri notum faciant comitibus et populo quod in omni
ebdomada unum diem ad iudicium sedere uolumus ;
XXXIII Ut
ministri qui tributa maiora accipiunt quam constituta sint · ministeria perdant ·
DE LIBERIS HOMINIBUS QUI IMPERATORE · NONDUM
FIDELITATEM PROMISERUNT ·
CAPITULUM
I
Volumus ut missi nostri per totam legationem
suam primo omnium inquirant qui sint de liberis hominibus qui nondum fidelitatem
nobis promissam habeant · et faciant illos eam promittere sicut
consuetudo semper fuit · et postea legationem suam incipiant per cetera
capitula peragere ;
De his qui sine consensu episcopi presbiteros in
aecclesiis constituunt uel inde eitiunt · [fol. 249r]
II
De his qui sine consensu episcopi pres
biteros
in aecclesiis constituunt uel de ecclesiis eitiunt ·
et ab episcopo
uel a quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint ut ban
num
nostrum reuuadiare cogantur et per fideiussores ad palatium nostrum uenire
iubeantur et tunc nos decernamus utrum nobis placeat · ut aut illum
pan
num
perso
luat
aut aliam amissuram sustineat ;
De ecclesiis in
ter coheredes
Diuisis
III
De ęcclesiis quę inter coheredes diuisę sunt
consideratum est quatinus si secundum proui
dentiam et admonitionem
episcopi ipsi coheredes eas uoluerint tenere et honorare
faciant sin
† autem hoc contradixerint ut episcopi in potestate maneat
utrum eas
ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat · Et ubi
ad nostrum bene
ficium
ecclesiae pertinentes ita diuisę inuentę
fuerint ut describantur et
nobis renuntietur ·
De ecclesiis dest
ructis
;
IIII
De ęcclesiis destructis ut episcopi et missi
inquisitionem faciant utrum per neglegen
tiam aut inpossibilitatem
destructę sint · Et ubi neglegentia inuenta fue
rit episcopali autoritate
emendare cogantur qui eam restaurare debu
erant · Si uero per
inpossibilitatem contigit ut au
t pluriores
sint quam neces
se sit aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas
pertinentibus restau
rari po
ssint
· episcopus modum inueniat
qualiter congrue emendari et consiste
re possint ;
De manso ad ecclesiam dato ; V
De uno manso ad ecclesiam dato de quo aliqui
homines contra statuta sibi seruitium exigunt · Quicumque
pro hac causa accusatus fuerit comes vel missi hoc quod inde subtractum est
presbiteri cum sua lege restituere faciant ;
De his qui nonas et decimas dare neglexerunt ;
[fol. 249v]
VI
[BK 191 c. 5 BK 191 c. 6]
De his qui decimas et nonas iam per
multos annos aut ex parte
aut ex toto dare neglexerunt · uolumus ut per missos
nostros constrin
gantur · ut secundum capitularem priorem soluant nonas
et decimas
cum sua lege · et insuper bannum nostrum · et hoc eis denuntietur · quod
qui
cumque hanc neglegentiam iterauerit · beneficium unde haec nona et
decima
persolui debuit amissurum se sciat · Ita enim continetur in capitulare
bonę memorię genitoris nostri in libro primo capitulo ·
CLVII ·
Quicum
que decimam abstrahit de ęcclesia ad quam
per iusticiam dari debet
et eam pręsumptiose · uel propter munera · aut per
amicitiam aut aliam
quamlibet occasionem ad alteram aecclesiam dederit · a comite
uel
a misso nostro distringatur ut eiusdem decimę quantitatem · cum
sua lege
restituat ·
DE DECIMIS QUAS
POPULUS DARE NON VULT ·
VII
De decimis quas populus dare non uult · nisi
quolibet modo ab eo redimantur · ab episcopis prohibendum est ne fiat · Et si quis
contemptor inuentus fuerit · et nec episcopum nec comitem audire
uelit si noster homo fuerit · ad presentiam nostram uenire
compellatur · Ceteri uero distringantur ut inuiti ęcclesiae restituant qui uoluntarie neglexerunt dare ·
De his qui restaurationes ecclesiarum nolunt ·
VIII
Quicumque de rebus ęcclesiarum quas
in beneficium habent restaurati
ones earum facere neglexerint · iuxta
capitularem anteriorem ·
In quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est sic
de
illis adimpleatur id est in libro IIII
o · capitulo
XXXVIII · De opere
[fol. 250r] uel restauratione ecclesiarum constitutum est ut de
frugibus terrę et anima
lium nutrimine persoluantur : De opere uel
restauratione ecclesiarum
comes et episcopus siue abba una cum misso nostro quem
ipsi sibi ad hoc
elegerint considerationem faciant ut unusquisque eorum tantum
inde accipia
t
ad operandum et restaurandum quantum ipse
de rebus
ęcclesiarum habere cognoscitur · Similiter et uassi nostri aut in
commune tantum
operis accipiant · quantum rerum ecclesiastica
rum habent uel unusquisque
per se iuxta quantitatem quam ipse te
net · aut si inter eos conuenerit
ut pro opere faciendo argen
tum donent · iuxta estimationem operis in
argento persoluant ·
cum quo precio rector ęcclesiae ad
predictam restaurationem operarios
conducere et materiam emere
possit · Et qui nonas et decimas
dare neglexerit · primum quidem illas cum sua
lege restituat ·
et insuper bannum nostrum soluat · ut ita castigatus caueat ne
sepius
iterando beneficium amittat ;
De his qui agros neglexerunt · VIIII ·
De illis qui agros dominicatos propterea
neglexerunt excole
re · ut nonas exinde non persoluant et alienas terras
ad exco
lendum propter hoc accipiunt · uolumus ut de tribus annis ipsam
nonam cum sua lege persoluant · Et si quis contemptor aut
comitis aut
uassallorum nostrorum
propter hoc extiterit per fideius
sores ad palatium
† uenire compellatur ·
Ut
intellegatur in
quo facto inmunitas frangatur ;
[fol. 250v]
X
[Benedictus Levita 1,279]
Peruenit ad nos quod quedam aecclesiae
ac monasteria nostras et predeces
sorum nostrorum
inmunitates habentia · multa preiudicia et infestatio
nes
a quibusdam patiantur et nec per easdem inmunitates ullam defen
sionis
tuitionem habere ualeant propter hoc quod ab eisdem inmu
nitatum
temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine com
plecti quam
claustra monasterii · Cetera quoque quamuis ad eas
dem aecclesias uel
monasteria pertineant extra inmunitatem esse ·
Propter hoc uolumus atque decernimus
ut omnes intellegant · non so
lum claustra monasterii uel ęcclesię atque
castitia ecclesiarum sub inmuni
tatis defensione consistere · uerum etiam
domos et uillas et septa uil
larum et piscatoria manu facta et
quidquic [!] fossis aut sepibus uel etiam
alio clausarum genere
precingitur eodem inmunitatis nomine
contineri · et quicquid
intra huiusmodi munimenta ad ius earun
dem ęcclesiarum uel monasteriorum
pertinentia a quolibet homine no
cendi uel damnum inferendi causa
spontanea uoluntate commit
titur · In hoc facto inmunitas fracta
iudicatur · Quod uero in
agris uel campis ac siluis quę sine laborationibus sunt
et nullo modo
a munitione ci
nguntur
casu sicut fieri
solet a quibuslibet homini
bus quiddam damni fuerit factum quamuis idem
ager aut campus aut
silua ad ęcclesiam uel ad monasterium preceptum
inmunitatis haben
tem pertineat · non tamen in hoc inmunitas fracta
iudicanda est
Et ideo non sexcentorum solidorum compositione sed
secundum legem quę
[fol. 251r] in eo
dem
loco tenetur · is multandus est · qui scandalum
uel damnum in
tali loco fecisse conuictus fuerit ;
De homicidiis in aecclesiis uel in atriis
commissis · XI ·
De homicidiis · in aecclesiis uel in atriis
earum commissis hoc obseruetur
et teneatur quod in capitulare priori constitutum
est · In libro IIII
o · capitulo XIII ·
Si quis aut ex leui
causa · et
reliqua · Commotor rixę si ibi moritur sine
uueregeldo · Alter qui se
defend
endo
occisus fuerit uuerigeldo sol
uatur et alia
compositio sicut supra dictum uel scriptum est perficiat
;
De his qui propter cupiditatem rerum patrem aut matrem
occiderit ; XII
Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut
matrem aut fratrem aut
sororem uel nepotem · uel alium propinquum suum
interfecerit · hereditas inter
fecti ad alios suos legitimos heredes
perueniat · Interfectoris uero he
reditas ad fiscum redigatur · Ipse uero
ordina
nte
episcopo
pulblicę [!] peniten
tię
subdatur ;
Qui uxorem interfecerit uel relinquerit · XIII
Quicumque propria uxore
derelicta uel sine culpa intefecta aliam
duxerit · armis depositis publicam agat
penitentiam · Et si
conmax [!] fuerit
conprehendatur a comite et ferro uinciatur et
in custodia
mittatur donec res ad nostram noticiam deducatur ;
De his qui res alienas malo ingenio vendiderint ;
XIIII
Quicumque res alienas cuilibet homini uendiderit
et ipse homo
easdem res alicui
altari [!] dederit siue uendiderit et ipse
qui
tunc easdem res conparatas habet · per malum ingenium · proprio filio aut
altari [!] cuilibet necdum legitimos annos habenti iusticię tollendę
[fol. 251v] causa tradiderit · uolumus atque firmiter precipimus ut si pater
eiusdem
paruuli uixerit · ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo ·
Si autem ipse pater mortuus est tunc legitimus eius propinquus qui iuste
ei
tutor ac defensor esse uidetur · pro ipso rationem reddere conpellatur ·
Similiter
de aliis omnibus iusticiis ad eum pertinentibus excepta sua legiti
ma
hereditate quę ei per successionem parentum suorum legitime eue
nire
debuit · Quodsi quis hanc nostram iussionem contempserit uel neglex
erit · sicut de ceteris contemptoribus ita de eo agatur · Is uero qui easdem
res primus
inuasit · et iniuste uendidit necnon et em
ptores
excep
ta sola
persona paruuli · hoc quod fraudulenter a
dmiserunt
· intra
prouintiam emendare cogantur et postea sicut contemptores
iussionis nostrę sub fideiussoribus ad nostram presentiam uenire
conpella
ntur
·
De uicariis et centenariis qui per c
upiditatem
placita tenent ·
De uicariis et centenariis qui magis propter
cupiditatem quam propter
iusticiam faciendam sepissime p
lacita
tenent · et exinde populum
nimis affligunt · Ita teneatur sicut in
capitulari domni Karo
li imperatoris continetur ·
In libro III
o capitulo · XL · ITEM De placitis
quos liberi
homines obseruare debent · Ita · seruetur sicut
in capitulari nostro · in li
bro
IIII · capitulo · LV · scriptum est ·
Et quicumque huius constitutionis
transgressor · a missis nostris
inuentus fuerit bannum nostrum persoluat ;
De liberis hominibus qui proprium non
habent ;
De liberis hominibus qui proprium [fol. 252r]
non habent · sed in terra dominica resident · ut propter res alterius ad
testimonium non recipiantur · Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt
quia liberi sunt · Illi uero qui et proprium habent · et tamen in terra dominica
resident propter hoc non abiciantur quia in terra dominica resident sed propter
hoc ad testimonium recipiantur quia proprium habent ·
De faidis coercendis ·
XVII
De faidis coercendis hoc obseruetur
et
teneatur quod in capitulari nostro in libro IIII · capitulo XXV · continetur
Si
quis aliqua necessitate et
reliqua ·
De rebus ecclesiasticis ut contineantur · XVIII
Uolumus ut omnes res ecclesiastice eo modo
contine
antur
sicut res ad
fiscum
nostrum contineri solent · usque dum nos ad generalem platitum
nostrum cum fide
libus
nostris inuenerimus et constituerimus qualiter
in futurum de his
fieri debeat ;
Quales testes contra fiscum recipiantur
XVIIII
Item uolumus ut omnis inquisicio
quę de rebus ad fiscum nostrum
pertinentibus
facienda est non per testes qui producti fuer
int
· sed
per illos qui in eo
comitatu meliores et ueratiores esse noscuntur per illorum
testimoni
um inquisitio fiat · Et iuxta quod illi testificati fuerint
uel contine
antur uel reddantur ;
De beneficiis destuctis [!] ; XX
De beneficiis destructis hoc obseruetur quod in
libro IIII
o · capitulo XXXVI · continetur ;
De scabinis malis ut eitiantur ;
Vt missi nostri ubicumque malos scabinios
inueniunt eitiant
et cum tocius populi consensu in locum eorum bonos eligant · et
cum elec
[fol. 252v]ti
fuerint iurare faciant · ut scienter iniuste iudicare
non debeant
Ut ueratiores eligantur ;
XXII
Vt in omni comitatu hi qui meliores et
ueratiores inueniri possunt eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas · et rei ueritatem dicendam · et adiutores comitum sint ad iustitias faciendas ·
Si scabinus iniuste iudicat
XXIII ·
Volumus ut quicumque de scabinis
deprehensus fuerit propter munera · aut propter amicitiam uel
inimicitiam iniuste iudicasse · ut per fideiussores missus ad
presentiam nostram ueniat · De cetero omnibus scabinis
denuntietur · ne quis deinceps etiam iustum iuditium uendere
presumat ·
De
commutationibus ecclesiasticarum
XXIIII ·
Ubicumque commutationes tam tempore nostro
quaque
genitoris nostri
legitime et rationales atque utiles ecclesiis dei factę sunt permaneant
Ubi
cumque
inutiles et incommodę atque
inrationa
biles
factę sunt dissoluantur
et recipiat unusquisque quod dedit · Ubi uero mortua manus inter
iacet · aut alia quelibet causa quę rationabilis esse uideatur
inuenta fuerit
diligenter desc
ribatur
et ad nostram noticiam
perferatur
XXV ·
Quicumque conprobatus fuerit de
eo quod scienter testes in periurium
induxisset sub fideiussione ad placitum
nostrum uenire conpel
latur · ut ibi cum fidelibus nostris cons
idemus
quid de tali homine
faciendum sit
DE DISCORDIIS
XXVI
De his qui discordiis et contentionibus studere
solent et in pace [fol. 253r] uiuere nolunt · et inde conuicti fuerint · uolumus ut
sub fideiussoribus ad nostrum platitum ueniant ut ibi cum fidelibus
nostris consideremus quid de talibus faciendum sit ;
Qui bonos
denario [!] nolunt
XXVII
De bonis denariis quos populus recipere non
uult · uolumus ut hoc
obseruetur et teneatur quod in priori capitulari nostro
constitutum est
in libro IIII capitulo XXX
Et ad hanc institutionem nostram adim
plendam episcopi et
abbates siue reliqui qui beneficia nostra habent
adiuuent comites in suis
hominibus distringendis · Et si comi
tes hanc nostram constitutionem
neglexerint hoc per missos nostros
ad nostram notitiam perferatur
De homicidiis que a fiscalinis fiunt ; XXVIII
De homicidis [!] uel aliis iniusticiis quę a fiscalinis nostris fiunt
quia inpune
ea committere se posse existimant nos actoribus
nostris
precipiendum esse decernimus ne ultra inpune fia
nt
ita ut ubi
cumque facta fuerint soluere per
disciplinam precipiemus ;
XXVIIII
Collecte ad malefaciendum fieri omnimodis
prohibeantur · Et ubi
cumque huiusmodi presumpciones factę
fueri
nt
digna emendatione
corrigantur · Et si per neglegentiam comitis uel factę sunt uel inemendatę
remanserunt hoc ad nostram noticiam perferatur · autor uero facti · si fuerit
prepositus uel aduocatus siue centenarius uel qualibet alia dignitate
predita libera persona post legalem emendationem in loco factam sub fi
deiussoribus ad presentiam nostram ueniat · Multitudo uero
siue de
seruis uel de liberis sit · legitima emendatione multetur ·
[fol. 253v]
XXX
De pontibus publicis destructis placuit nobis ut
qui iussi
onem nostram in reparandis pontibus
contempserunt uolumus ac iubemus ut omnes homines
nostri in nostram ueniant
presentiam rationes reddere · cur nostram iussio
nem
ausi sunt contempnere · Comites autem reddent rationem
de eorum pagensibus · cur
eos aut non
constrinxerunt ut hoc facerent aut nobis
nunciare
neglexerunt · Similiter de iniustis teloneis ubicumque
accipiuntur · sciant se
exinde nobis rationem reddituros
· De reuersione ·,· XXXI
Postquam comes et pagenses ·
de qualibet
expeditione hostili reuersi fuerint · ex eo die super
XL noctes sit bannus
resinus [!] quod lingua thutisca scaftlegi
· id est
armorum depositio uocatur
Ut missi nostri notum facia
nt
ebdomada ;
Hoc missi nostri notum faciant comitibus et
populo quod nos in omni
epdomada unum diem ad causas audiendas et iudicandas
sedere
uolumus ; Comites nostri autem et missi nost
ri
magnum studium
habeant
ne forte propter eorum neglegentiam pauperes crucientur et nos tedium
propter eorum clamores patiamur · si nostram gratiam habere uelint · Populo
autem dicatur ut caueat se de aliis causis ad nos reclamare nisi de
quibus aut
missi nostri aut comites eis iusticias facere noluerint ·
ut ministri qui tributa maiora accipiunt quam constituta
sint ministeria perdant
Quicumque uicarii uel alii ministri comitum
tributum quod inferenda
uocatur maioris
pretii a populo exigere presumpsit quam a missis
bone memorię genitoris nostri
constitutum fuit · hoc quod iniuste
[fol. 254r] superposuit atque
abstulit sibique retinuit · his quibus hoc tulit
cum sua lege restituat et insuper
fredum nostrum conponat et minis
terium amittat ;
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 256r]
[13]
INCIPIUNT
CAPITULA ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 257r]
[9]
XXXVII Ut de rebus ecclesiae quę ab ea per
XXX annos possessę sunt testimonia non recipiantur ;
[Nicht transkribierter Text]
[20]
ANNO
· VIX · [!] Regnante hludouuico ;
XLV Ut examen frigidę aquę non fiat ;
XLVI De in
scriptione
temporum ;
[fol. 257v]
INCIPIT DECRETUM
quod FACTUM FUIT AD CONPENDUM PALATII PUBLICUM /
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 261v]
[2]
XXXVII
Vt de rebus ecclesiarum quę ab eis per XXX
annorum spacium sine ulla interpellatione possessa sunt · testimonia non
recipiantur sed eo modo contineantur sicut res ad fiscum dominicum
pertinentes contineri solent ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 262v]
[4]
Anno XVI Regnante Hludouuicco ; XLV·
Vt examen aquę frigidę quid actenus faciebant a
missis nostris omnibus interdicatur ne ulterius fiat ;
De inscriptione temporum ; XLVI ·
Licet iampridem a nobis fuerat ordinatum ut si quis in popu
lo nostro barbarę nationis persona · aut in re sua consisteret inui
tasset
· aut si terram ad habitaculum
uoluntarius deputasset · ei
quę per annos XV · sine terciis habuisset in
uoluntate ipsius
permaneret · Neque exinde quiquam sibi ille qui dederat scire
esse reddendum tamen
absque ulla permutatione · omni tempore
generaliter memorata condicio debeat custodiri
presenti
placuit constitui · Si quis terram uero ab altero uiolenter
dixerit et
conuicerit fuisse sublatum · priusquam XXX ·
annorum numerus compleatur · et rem
constiterit occupatam
et requirere pote
rit
et repeten
s
partibus reformare Ceterum
si inpletis XXX annis terra a quocumque
etiam peruasa
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 264r]
[1]
DE CAPITVLARE
CAROLI · QVOD IN DIVERSIS LOCIS EST PERPETRATVM ·
CAPITULUM
I
De eo qui infra regnum sine iussione dominica vim
predauerit ;
II
De eo qui infra regnum rapinam fecerit · aut de rebus
aeclesiarum aliquid abstulerit
III
Ut nemo uagum hominem recipiat · sed fugientem omnes
persequantur ·
IIII
De eo qui ab episcopo aliquo excommunicatus fuerit · et
iustitiam fugerit ·
V
Vt nemo episcoporum hominem excommunicet · donec euuangelicę
ammoneatur ·
VI
Vt illis hominibus qui in nos
peccauerunt · rationalis misericordia impendatur ;
VII
Vt nostri fideles vnusquisque in suo ordine · et statu a nobis
securi sint ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 265r]
[16]
ANNO INCARNATIONE DOMINI DCCCLXIIII · REGNANTE KAROLO XXV ·
ANNO
INDICTIONE XII · VII
KALENDAS IULIAS · IN LOCO QUI DICITUR PISTIS ·
Cum consensu fidelium nostrorum atque consilio constituimus ·
et cunctis
per regnum nostrum sine ulla refragatione obseruanda mandauimus ;
XLVIIII
Vt uillę indominicate · et uillę de monasteriis · et quę sub
inmunitate consistunt · cum saluamento consistant ·
L
De colonis qui bonos denarios reiciunt · et de his qui
beneficia · uel alodas in duobus uel IIIvs uel IIIIor comitatibus habent · [fol. 265v]
LI
De eo qui nordmannis pruniam uel caballum donauerit ·
LII
Vt conlimitanei comites in una die si fieri potest mallum non
habeant ·
LIII
De his qui filios suos fame uel aliqua necessitate vendunt ·
Carolomannus
gratia dei rex ad palatium uernis ·
Anno
incarnatione dominicę · DCCCLXXXIIII · Anno autem regni sui · V ·
indictione II mense
martio
LII
Qualiter de his fiat qui rapinam exercuerint ·
LIII
Qualiter episcopus de his facere debeat · in cuius parrochia
depredauerint ·
LIIII
Qualiter episcopus de his faciat qui per parrochiam iter agendo
predauerint ·
LV
Si uassi dominici predauerint · vt per comitem
ad emendationem uocentur ·
LVI
Ut presbiteri hospitales sint et alios admoneant
LVII
Ut presbiteri et ministri comitis uillanis
precipiant · ne coll
ectam
faciant ;
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 268r]
[6]
· I ·
[BK 266 Abschnitt C c. 10]
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione
dominica · per uim
hostilem aliquid predare uoluerit · aut foenum
tollere · aut granum ·
siue peccora maiora · uel minora · domosque infringere ·
uel incendere ·
haec ne fiant omnino prohibemus ·
Quodsi
ab aliquo presumptiose factum
fuerit · LX · solidis · si liber est sit culpabilis · et omnia similia restituat ·
aut cum XII ·
testibus se purget ·
Si uero servus hoc fecerit · capitali
crimini subiaceat · et dominus omnia similia restituat · qui seruvm suum ·
non
correxit · Nec custodiuit vt talia non perpetraret · quoniam si nosmetipsos
comedimus · cito deficiemus · Unusquisque tamen custodiat exercitum suum ·
ne
aliqua depredatio infra regnum fiat ·
II ·
[BK 266 Abschnitt C c. 11]
Si quis infra regnum rapinam fecerit · aut
cuiquam nostro fideli eiusque homini
aliquid vi abstulerit · in triplo cui aliquid
abstulerit legaliter
componat ·
et insuper pannum nostrum · LX
solidos nobis persoluat · Postmodum uero ante nos ·
a comite adducatur · vt in
bastinaco retrusus · vsque dum nobis placuerit :
poenas luat · Nam si publice
actum fuerit · Publicam inde penitentiam
agat · Iuxta sanctorum canonum sanctionem · Si uero occulte sacerdotum
consilio · ex hoc agat penitentiam · quoniam raptores
vt ait apostolus ·
[fol. 268v] Nisi vero egerint penitentiam · regnum
dei
non posside
bunt
·
Qui uero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit ·
grauius inde iudicetur ·
quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est · et
sacrilegus uocatur ·
qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit · Extorres namque
a liminibus
sanctę matris ecclesię quam leserunt sunt habende atque firmiter
denotande ·
III ·
[BK 242 Abschnitt C c. 4]
Et quia per vagos homines pax et tran
quillitas
perturbari solet .' Uolumus vt ad quemcumque nostrum talis
euenerit · nemo
ex nobis illum aliter recipiat · nisi vt ad rectam racionem
perducatur · et si subter
fugerit · omnes in commune in
cuvs [!]
regnum euenerit · illum persequamur · donec
ad iurationem perducatur · aut de
regno deleatur ·
IIII
[BK 242 Abschnitt C c. 5]
Similiter et de eo agendum · qui
pro aliquo capitali crimine · a quolibet episcopo
excommunicatur · et regimen
regis inmutat · ne debitam penitentiam suscipiat ·
Interdum etiam incestam
propinquam suam aut sanctimonialem · uel raptam · siue
adulteram · quam illic ei
non licebat
habere fugiens secum ducit · Hic
talis eum episcopus
ad cuivs pertinet curam nobis notum fecerit · diligenter
perquiratur · ne mo
randi in regno alicuius nostrum inueniat locum · et
dei · ac nostros fideles ·
suo morbo inficiet · et de quocumque
crimine publico debitam peni
ten
tiam
suscipere
compellatur ·
V ·
[BK 242 Abschnitt C c. 6]
Vt nemo episcoporum hominem peccantem ab ecclesia et
christiana communione alienet ·
donec illum secundum euuangelicum
preceptum · vt ad emendacionem et penitentiam
redeat commonitum
habeat · Qui peccans si commonitus inobediens et incor
rigibilis
permanserit · et ad emendacionem redire noluerit · regiam
[fol. 269r] uel rei publice
potestatem per se episcopus aut per ministros suos adeat · vt constringatur ·
et
ad emendacionem et penitentiam peccator redeat · Qui etiam si ita ad correccionem
perduci
nequiuerit · tunc secundum leges ecclesiasticas medicinali separatione a commu
nione ecclesiastica segregetur ·
VI
[BK 242 Abschnitt C c. 7]
Vt illis hominibus qui in talibus
perturbationibus sicut in his preteritis annis
acciderunt
in deum et in sanctam ecclesiam atque in nos
peccauerunt · si se ex ueritate recognos
centes petierint · et deinceps
nobis veraciter fideles esse uoluerint · et in regnis
nostris pacifici ac quieti ·
et legibus ac iustitię obedientes extiterint · racio
nalis misericordia
inpendatur · Non solum in indulgentia commissorum et in concessione
proprietatum ·
verum etiam et in largitione honorum secundum nostram racionabilem
possibilitatem ;
VII
[BK 242 Abschnitt C c. 10 BK 242 Abschnitt A Epilog]
Ut nostri fideles vnusquisque in suo ordine et
statv sint de nobis securi · quia
nullum abhinc in antea contra legem aut
damnabimus aut opprimemus ·
uel indebitis machinationibus affligemus · et illorum
scilicet communi consilio
secundum dei voluntatem ad restaurationem sanctę dei
ecclesiae atque pacem populi
nobis commissi assensum prebebimus ·
Ut illi non sint resistentes · ad ista exequenda ·
Verum etiam sic sint fideles ac
veri adiutores · ad ista peragenda · sicut per rectum
vnusquisque in suo ordine
principi suo esse debet ·
Hęc sunt episcoporum
nomina qui
nonis
Iuniis · in secretario basilice sancti castoris
considerauerunt cum nobilibus ac
fidelibus laicis
firmitatemque [!]
gloriosi reg
is
nostri · Hlodovuicus · Karolus ·
atque Lotharius · inter se
fecerunt · Hincmarus · Guntarius · Altfridus ·
Salomon · Aduentius · Atto · Theotericus · Liutpertus ·
Gebehardus · Cristianus ·
[fol. 160v]
Uuolfadus abba · Vuitgarius
abba · Hec
sunt nomina
laicorum · Chuonradus ·
Eberhardus · Adelradus · Arnustus · Vuarnarius · Liutfrid
Ruodolf · Erchenger ·
Giselbertus · Rapoto · Arnolfus · vto · Item Chuonradus · Liutharius · Beren
garius · Mahtfrid · Buoso ·
Sigere
· Hartmannus · Richoinus · Uvigricus · Vnt
fridus · Bernoltus · Atto · Adalbertus · Burchardus ·
Cristianus · Liutolfus ·
Heisse · Herimannus · Item Ruodolfus · Sigegardus ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 280v]
[20]
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
Anno ab incarnatione domini · DCCCLXIIII · regni ipsi
us Karoli · XXV ·
indictione XII · VII ·
Kalendas
iulias in loco qui
dicitur · pistis ·
Una cum fidelium nostrorum consensu
atque consilio constituimus ·
[fol. 281r] et cunctis sine ulla refragatione per
regnum nostrum obseruanda
mandauimus ·
Capitulum
XLVIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 5]
Volumus et expresse comitibus
nostris mandauimus · ut uille nostrę
indominicate sed et uillę de monasteriis quę
coniugi nostrę et fili
is ac filiabus · nostris concessa atque donata
habemus · Quęque sub in
munitate consistunt cum saluamento et debita
reuerentia in
comitatibus eorum
cons
istant
· Sed et
quę homines nostri ac illorum
illarumque qui sine ulla differentia et nostris cum
saluamento et debito
honore habere possint · et non
ignorent
neque
obliuiscan
tur comites ac missi nostri quod dominorum dominus
†† de se
dicit Honorifican
tes me honorificabo et qui contemnunt me inhonorati
erunt ·
L
[BK 273 Abschnitt B c. 22]
Ut a colonis qui iam pro reiectione bonorum
denari
orum flagellati · flagellandi sunt nulla alia exactio requi
ratur et si ab aliquo eorum aliquid inde acceptum fuit · a missis
nostris cogatur restitui · Et qui beneficia uel alod
iis
in duobus · uel tri
bus · aut IIIIor comitatibus habent · et
non habent in unoquo
que comitatu ·
unde plenum pannum possint soluere · Mis
sis
nostris hoc notum faciant · et ab eisdem missis nostris diligenter inbre
uientur · et nobis renuntietur · et nostra discrecione discerna
mus qualiter et castigatio
ex compositione
fiat · et homines ultra mensuram non grauentur · Quia sicut sancta scriptura dicit · Non inde requirimus datum sed fructum · id est non inde requirimus
inhonestum lucrum · sed regni ex castigatione
profectum · et non solum in pauperibus · sed
etiam in ditioribus considerare
uolumus
discrecionem quam decessores nostri reges in · IIII ·
libro capitulorum
posuerunt LVII ·
decernentes · Ut d
eo debito inquiunt quod ad opus nostrum
fuerit
[fol. 281v]
reuuadiatum et cetera ·
LI
[BK 273 Abschnitt B c. 25]
Vt quicumque post proximas
iulii kalendas huius ·
indictionis · XII · norman
nis
quocumque ingenio · uel pro redemptione uel pro aliquo
precio pru
niam uel qu
ocumque arma aut capallum donauerit sicut proditor
patrię et
expositor
christianita
tis
ad
perdicionem gentilitatis · sine
ulla retra
ctione
uel redemptione de
uita
componat · quę omnia
omnibus citissime a missis nostris et comitibus · nota
faciant · ne de
ignorantia se excusare ualeant ·
[BK 273 Abschnitt B c. 32]
Vt conliminitanei et uicini comitis in una die
si fieri potest
ma
llum
non teneant ·
maxime post
octauas
paschę propter francos homines ·
et aduocatos qui ad utraque non
possunt
occurrere · sed mittant sibi inuicem missos · et si unus die
lunis ma
llum
habuerit alter die
iouis
aut die lunis sequentis
ebdomadę ma
llum
habeat · Et ne graue ei sit
qui suum malum interiecit
qui uno anno primus tenuerit
ma
llum
se
quenti anno consentiat a
lteri
primu
m tenere · Et si sacramenta
legalia in primo die lunis post pascha iuranda
deuenerint
aut
in aliis feriis quando ma
llum
tenere debuerit · mittat quisque
comes missum suum
qui ipso sacramento auscultet · ne ipsi homines
iectiui inueniantur · Et ipse sic
ma
llum
suum teneat ut barigildi
eius
et aduocati qui in aliis
comitatibus rationes habent · et ad
suum
mal
lum occurrere non possunt ·
LIII
[BK 273 Abschnitt B c. 34]
In lege etiam quam
predecessores nostri constituerunt · de his qui filios
suos fame
aut alia aliqua necessitate uendunt · plura habentur
[fol. 282r] capitula · Quę omnia
hic necesse duximus ponere tamen illum
capitulum quod cum sanctis ecclesiasticis
regulis · ex maxima parte
concordari inuenimus · Id ponere necessarium duximus
in quo dicit · Ut quicumque ingenui fil
ios suos
quod et de ipsis liberis hominibus qui se uendunt
obseruar
i uo
lumus · quamlibet necessitate seu famis
tempore uendiderint
ipsa necessitate compulsi · emptor · si V ·
solidis emit · VI · recipiat
si X · XII ·
solidos similiter recipi
†at · aut si amplius secundum
suprascriptam
rationem augmentum precii consequatur · Sanctus autem gregorius etiam
de his qui liberi
a paganis capti fuerint · si aliquis eos
redimerit
ipsi qui redempti sunt procurrent ut tantum precium
redemptori suo
donent · sicut ab eo redempti fuerunt · et in sua libertate
perma
neant · Si autem ęcclesia eos redimerit · gratissimę aliqua
compositi
one liberi fiant · Quod et nos per regnum
una cum consensu
et fidelium nostrorum consilio obseruari a regia auctoritate
precepimus ·
Karlomannus
gratia dei rex
ad palacium uernis · Anno domi
nice
incarnationis · DCCCLXXXIIII · Anno autem regni sui · V ·
indictione · II · mense
martio has capitulas constituit ·
LII
Decernimus igitur ut omnes in palacio nostro
commorantes et illud
undique adeuntes pacifice uiuant · Quodsi
aliquis corrupta pa
ce rapinam exercuerit · per nostram regiam potestatem
et missi nostri iusionem
[fol. 282v] ad palatinam adducatur audientiam ut secundum
quod in capitulis ante
cessorum nostrorum continetur · legali multetur
iuditio
trip
la
conpositione peracto cum dominico panno ·
LIII
Si quis uero absque seniore aut infra palacium
aut
circa
illud degens hoc idem fecerit hunc missus noster adeat · et ad ipsum
palacium nostrum iussu nostro uenire precipiat · Quodsi ausu teme
rario contempserit uenire cuius ad nostram presentiam
adducatur
subdendis predecessorum nostrorum sanctionibus · Si autem
nos et mis
sum nostrum contempserit · et ad nos uenire noluerit · et se
defen
dendo ibi occisus fuerit et aliquis parentum aut amicorum
eius · inde faidam fidelibus nostris qui eum occiderint portare
uoluerit
potestatiue eam ei iurare faciemus · et
fideles
nostros
regia nostra
auctoritate exinde adiuuabimus ·
LIIII
Episcopus in cuius parrochia aliquis
consistens aliquid
depreda
tus fuerit · semel et bis atque tertio si necesse
fuerit uocabit illum
sua admonitione
per suum
presbiterum canonicę ad emendationem
siue
compositionem · et ad pęnitentiam vt deo et ecclesię satisfaciat
qui lesit · Si autem dispexerit atque contempserit eius admonitionem atque
saluberrimam inuitationem · feriat illum pastorali
uirga hoc est
sententia excommunicationis · ut a communione sanctę ęcclesię om
niumque christianorum sit separatus usque ad congruam satisfactionem
et dignam emendationem · Quam emendationem debebit isdem episcopus seni
ori illi notum facere · et omnibus suis coepiscopis · ne eum recipiant
usque ad satisfactionem
[fol. 283r]
De illis autem qui infra parrochiam beneficia
et alodem non habent
et alterius episcopi parrochiani
sunt · et dum ad curtem pergunt · aut de loco
ad locum iter faciunt · rapinas et depredationes infra parrochiam
faci
unt · placuit nobis et fidelibus nostris · ut si ita prope
episcopum fuerit
fact
um
· ut ei depredatio illorum nota
possit fieri antequam par
rochiam eius exeant · mittat strennuum et
prudentem presbiterum qui
a sua uice rationabiliter illos ad
emendationem uocet · in quo superi
or modus compositionis
et emendationis seruabitur · si uocati
uenire noluerint · Si uero uocationem atque
admonitionem episcopi su
perbe contempserint · simili sententia excommunication
is
feri
antur · qua et ille qui infra parrochiam
[...] aut beneficia habent · et insuper excommunicentur ne
extra parrochia[m] exeant
antequam supe
rius statuta adimpleant · Quorum excommunicatio seniori
illorum et proprio eorum episcopo significanda est · ne eos recipi
ant antequam illuc redeant ubi rapinam
fecerunt · Ibique pleniter emendent ·
[BK 287 c. 8 BK 287 c. 9 BK 287 c. 10]
Placuit nobis et fidelibus pro communi
utilitate et instanti necessi
tate ut nullus episcoporum grauiter ferat
si eius parrochianum pro eiusmo
di causa depredationis ·
alter episcopus excommunicauerit ·
Et
quia ad
tantum
malum funditus eradicandum atque tollendum · et ad
tantum bonum plantandum · atque statuendum ·
necesse habet episcopalis
auctoritas iudiciali potestati adiuuari · placuit nobis
et
fidebus [!] nostris in communi
one
ut missi dominici
suis in locis ex hoc
fideliter adiuue
nt
et comes precipiat suo uicecomiti · suisque
uicariis
atque centenariis · ac reliquis ministris rei publice · necnon
francis
[fol. 283v] hominibus · mundane legis documentis eruditos ut pro
amore dei
omnipotentis ac pace sanctę dei ęcclesię et fidelitate nostra ex hoc
adiuuent quantum me
lius potuerint · tam per se quam cum ministris
ęcclesię · quociens episcopi aut mi
nistri illorum siue etiam ipsi
pauperes · super hac re appellauerunt ·
ita ut ministri ęcclesię habeant
auctoritatem sui episcopi · et ministri comi
tis · habeant auctoritatem
sui comitis ·
Uolumus autem ut si episcopalem aut
regiam auctoritatem ausu
temerario aliquis pro nihilo duxerit in comitatu consi[......] etiam iter faciens · aut legaliter quod
iniuste
abstulerit · emendare contempserit · et rebellis exsistens si ibi
occisus fuerit · nulli fidelium nostrorum qui eum occiderunt aliquis
faidam portet · neque pro eius morte aliquid
componat · Si uero aliquis pa
rentum aut amicorum eius · inde faidam
portare uolueri
t
· potes
tatiuę eam ei iurare faciemus · et
fideles nostros regia nostra auctori
tate ex
inde
adiuuabimus ·
[BK 287 c. 11 BK 287 c. 12]
De nostris quoque dominicis uassallis iubemus · ut si aliquis predas
egerit · comes in cuius potestate fuerit ad emendationem eum uenire
uocet ·
Qui si comitem aut missum illius audire noluerit · per fortiam
illud emendare
cogatur prout lex docet · et quemadmodum in capitularibus ·
regum tenetur insertum
in eodem loco ubi preda
commissa fueri
t
· Quod
si proclamauerint se
ante presentiam nostram uelle potius quam ante
comitem aut per
credibiles fideiussores · aut per sacramentum sui meli
oris hominis ·
ante nos uenire permittantur · ut ibi talis ratio finem
accipiat · Honorem enim
talem nostris uassis dominicis concedimus · ut
[fol. 284r] ipsi non sicut reliqui
manu propria sacramentum iurent sed melior
homo illorum et credibilis illud agere
non differat · Si autem quę su
pra diximus dispexerint · et nullo modo
emendare uoluerint et
in co
ntemptu
manentes · ibi occisi fuerint · Nullam contra ipsos
qui eos
occiderint iracundiam nec faidam tenebimus umquam · Quod
si aliquis
parentum aut amicorum eorum inde faidam portare uo
lueri
t
·
potestatiue eam ei iurare faciemus · sicut superius
est dictum · et nostra regia
auctoritate illos iuuabimus · Si uero
quod eis comes non secundum legem fecerit ·
sed pro aliqua iracundia
aut inuidia quam ante contra illos tenebat illud fecerit · hoc co
mes eis ante nos satisfaciat · secundum quod nobis placuerit ·
quod
non ob aliud quam pro rapina sit factum ·
Ut
autem omnis occasio rapinę
tollatur uolumus · ut presbiteri qui
bonum exemplum caritatis omni
bus · ostendere debent · hospitales
exsistant · iuxta quod apostolus pau
lus
†dicit · Hospitales inuicem sine murmuratione · et huma
nitatem prebeant iter
facientibus quia per hospitalitatem
placuerunt
deo quidam angelis hospitio receptis ·
Placuit nobis et nostris fidelibus ut
presbiteri suos parrochianos admoneant ut et ipsi hospitales
exsistant · ut nulli iter facienti mansionem denegent · et ut omnis
occasio rapinę tollatur · nihil carius uendant transeuntibus · nisi quanto in
mercato uendere possunt · Quodsi carius uendere uoluerint · ad
presbiterum
[fol. 284v] transeuntes hoc referant et illius iussu cum humanitate eis uendant ·
LVII
Volumus ut presbiteri et
ministri comitis uillanis precipiant ne collectam faciant · quam
uulgo geldam uocant contra illos qui aliquid rapuerint · sed causam suam · ad
illum presbiterum referant qui episcopi missus est · et
ad illos qui in illis locis ministri comitis existunt · ut omnia prudenter et
rationabiliter corrigantur ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 292r]
[2]
Cap
itulare
quem constituit in papia ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 293r]
[15]
X
Si quis adulter cum adultera
conprehensus fuerit secundum edicta legis
longobardorum · marito adultere ambo ad uindictam traditi fuerint · si
eos quispiam emerit eosque coniunctos in eodem scelere habere repertum fuerit ipsos
fiscus adquirat ·
XI
Si quis liber homo uxorem habens liberam
propter aliqod crimen
aut debitum · seruitio alterius se subdit eademque coniunx
mane
re cum ipso uoluerit · ipsorum procreatio quę tali coniugio sit
liberta
tis statum non omittat si uero ea defuncta fuerit sęcunda uxor
et
[fol. 293v] tamen libera tali se sciens iu
nxerit
coniugio · liberi illorum seruituti subdantur ·
XII
Decernimus ut quisquis aliter testes
habere non potuerit · uolumus ut per comitis iussionem quos in suo testimo
nio necessari
os
quisque habuerit ueritatem prolaturi
plublico [!] conuentu
adducantur · ut
per ipsos rei ueritas cum iuramento ualeat inquiri ·
XIII
Placuit nobis ut si pro quibuslibet culpis
atque criminibus quecumque perso
na tocie
ns
fuerit correpta ut iam excommu
nicatione
episco
†pali per contemptum
dignus
habeatur · Commitem suum episcopus sibi consociet et per amborum in consensum huius
cemodi distringatur contemptor : ut iussione episcopi sui oboediens
existat · Si uero con
sensum non dederit bannum nostrum persoluat · Quod
si adhuc contumax perstiterit tunc
ab episcopo excommunicetur · Si uero
excommunicatur corrigi nequiuerit a comite uin
culis distringatur
quousque nostrum is contemptor suscipiat iudicium · Si uero
ita uagus existat vt nequaquam conprehendi possit
postquam excommunitatus [!] fuerit et nec sic corrigi neqviuerit res
eius fiscus acquirat ·
XIIII
Singulis episcopis abbatibus abb
atissis duos
concedimus
aduocatos eosque quam diu
aduocationem
tenuerint · ab hoste relaxamus ·
Prohibemus ut nemo usuram facere presumat post
episcopi sui contestationem · Quod si quis post eius interdictum facere
presumpserit · a comitibus sicut supra de contemptoribus
precepimus distringantur ·
XVI
Precipimus ut singulę plebes
secundum antiquam consuetudinem fiant restauratę
quod
si filii eiusdem ecclesię eas restaurare noluerint a ministris rei publice
distringantur ut uolentes nolentesque nostram obseruent preceptionem ·
XVII
De precariis quoque quę a
rectoribus ęcclesiarum inrationa
biliter
fiebant suosque succes
sores poena graui obliga
nt
· ut facta ipsius nequiret dissoluere ·
precipimus
[fol. 294r] ut nemo successor in antecessoris sui pena
statuta sit obligatur · sed sue
prouidentię sit concessum · et si antecessor eius
res ecclesię inrationabiliter distribuit ·
ab eo ad cuius tenenda sunt reuocentur ·
XVIII
De
mediocribus quippe
liberis
qui non possunt per se hostem facere · comitum fidelitati
commi
ttimus
· ut inter · II uel III · aut IIII ·
seu si necesse fuerit amplius uni qui me
lior esse uidetur · adiutorium
prebeant ad nostrum seruitium faciendum · De his quo
que qui propter nimiam paupertatem neque per se hostem facere nec adiutorium
prestare
possunt conseruentur quousque ualeant
recupere ·
Placet nobis ut liberi homines qui non propter
paupertatem sed ob uitandam rei
plublicę [!]
utilitatem fraudolenter · ac ingeniosę res suas ęcclesiis delegant easque
denuo
sub censu utendas recipiunt ut quousque ipsas res possident hostem et re
liquas publicas functiones faciant · Quodsi iussa facere neglexerunt
licen
tiam eis dist
ringendi
comitibus permittimus · per ipsas res nostra non resistentem muni
tate ut
status et utilitas regni huiusmodi adinuentionibus non infirmetur
XX
Volumus ut similis mensura in laicali ordine ·
de hac re
seruetur · uidelicet si quis alterius proprietatem qui
contra hostem facere potest eme
rit · aut quouis modo ad eum
peruenerit eique ad utendum eas dimiserit · si ne
glegens de hoste fuerit
per ipsas res a comite distringatur · ut in quo
cumque
puplica non minoretur utilitas
XXI
Precipimus de his fratribus qui in nostris
et romane finibus paterne seu materne sucedunt hereditati · si contigerit
quod unus eorum aecclesiasticę militię sit mancipatus et idcirco is qui sęculariter
militare debuerat · ut se [fol. 294v] a deffensione regni nostri subtrahat in nostris
finibus partem substanti[ę]
in portionem suscipere dissimilauerit · idcirco ut nequeat constringi
ubicumque comes suus eum inuenerit · licentiam ei distringendi concedimus · ita ut primum fideiussores donet usque ad palacium suum · et bannum nostrum
persoluat · Si uero fideiussores non inuenerit · tam diu sub custodia per comitem teneatur quousque fideiussores inueniat · aut bannum nostrum
solutum habeat ·
XXII
De liberis uero hominibus qui in alienam
potestatem mobilem uero suum transferunt ·
ut causator eorum eos pignorare non
possit · Placet nobis ut res eorum in
fiscentur quousque uenientes ad audienti
am
iustitiam faciant · Si uero uenire
contempserint secundum
capitulare domni de eorum rebus agatur · Nam et de ipsis
rebus habita existimatione
damnum
quaesitoris sartiatur · Qui uero illud
mobile recepit si hoc sacramento probare non
potuerit quod propter iustitiam
alterius differendam illud non recepisset bannum
nostrum persoluat ·
XXIII
De fr
atribus
namque qui simul in
paterna seu m
aterna
here
ditate commune uiuunt nolentes
substantiam illorum diuidere hac
occasione · ut unus tantum eorum in hostem uadat ·
uolumus ut si solus
est uadat · Si autem duo sunt
similiter · Si tres fuerint unus remaneat · et
si ultra tres numerus fratrum
creuent unus semper propter domes
ticam
curam
atque rerum communium excolentiam remaneat · Si uero inter eos aliqua
orta
fuerit contentio quis eorum expeditionem facere debeat · prohibemus ut
nemo illorum
remaneat · In etate quoque illorum lex per propria seruetur ·
Similiter
[fol. 295r] et in nepotibus hęc conditio teneatur ·
XXIIII
Ut in testimonium non recipiantur de his
capitulis · id
est de libertate de hereditate uel proprietate in mancipi
is · et terris siue de homicidi
o et de incendio · illi qui
non habent si conui
†cti fuerint
fal
[s]†um dixisse tes
timonium · unde secundum legem conpositionem ple
nam
reddere possint ·
XXV
Statuimus ut iuratores omnes simul iurent ·
XXVI
Vt qui sacramentum uel debitum ante solis
occasum persoluerit securus inde sit ·
XXVII
Videtur nobis ut quicumque liber ingeniose se
in seruitio tradiderit is qui eum recipit · hoc quod ille qui in seruitium
se tradidit · in publico per antiquam consuetudinem facere debuit
impleat ·
XXVIII
De his qui proprietates suas habent et
spontanee
alicu [!] delegant · et postea fraudulenter ab alio
ali
quo ignoranti · precium easdem res
uenu
ndantes
accipiunt · et is cui
easdem res traditę fuerunt cog
nito negotio · annum integrum silens non
contra
dixit · sed per inlusionem tacens sinit emptorem in
ludere · si infra anni spacium patriam
ut dictum est
fueri
†t · prior traditio nihil ei ualeat · Ille uero
[fol. 295v] qui post
primam traditionem res uendiderit · si uiuens
conprobatus fuerit · hanc inlusionem
fecisse bannum persol
uat id est LX · solidos ·
Si uero bannum non habet unde
componat · uerberetur ·
XXVIIII
Quibuscumque per legem propter aliquam
contentionem pugna fuerit iudicata preter de infidelitate · cum
fustibus pugnent sicut in capitulare dominico constitutum fuit ·