[fol. 67v]
[1]
INCIPIVNT CAPITVLA QVAE ACTA SVNT
Anno Quarto Regni Domni Karoli Gloriosi Regis Domni
Hludo
uici Imperatoris filii in conuentu habito
in villa quae dicitur Colonia
quae etiam subscriptione eiusdem Principis et Episcoporum ac ceterorum
fidelium Dei confirmata fuere consensu Vuarini et aliorum
optimatum
Indictione VI ·
Capitulum · I ·
DE HONORE Videlicet et Cultu Dei atque sanctarum ecclesiarum
quae auctore Deo Sub ditione et tuitione regiminis nostri consistunt communiter
Domino mediante decernimus ut sicut tempore beatae recordationis Domni ac genitoris nostri
excultae et honoratae atque rebus ampliatae fuerunt salua aequitatis ratione ita
permaneant , et quae nostra liberalitate honorantur atque ditantur de
caetero sub integritate sui seruentur et sacerdotes ac serui Dei uigorem
ecclesiasticum et debita priuilegia iuxta Reuerendam auctoritatem obtineant ,
eisdem vero Regalis potestas et illustrium virorum strenuitas seu Reipublicae
administratores ut suum ministerium competenter exequi ualeant in omnibus
rationabiliter , et iuste concurrant ·
Honor etiam Regius et potestas regali
dignitati
competens atque sinceritas et obtempe
rantia seniori debita remota omni
socordia et calliditate · seu qualibet indebita quo
rumcunque
coniunctione contra honorem et potestatem atque salutem nostram siue regni
nostri
soliditatem nobis in omnibus et ab omnibus sicut tempore antecessorum nostrorum
consueuerat exhibeatur · Et si quis quemcunque contra nos , et contra hanc pactam ·
sinceritatem aliquid moliri manifeste cognouerit si eum conuerti nequiuerit aperte ·
prodat atque denotet , et sic consilio atque auxilio Episcopalis auctoritas , et
fidelium
vnanimitas , vt noster honor et potestas regia inconuulsa permaneat totis
nixibus
decertare et adiuuare procuret ·
[BK 254 c. 3 BK 254 c. 4]
Quia vero debitum esse cognoscimus ut a quibus honorem
suscipimus eos iuxta dictum
dominicum honoremus · Volumus ut omnes fideles nostri
certissimum teneant neminem
cuiuslibet ordinis aut dignitatis Deinceps nostro
inconuenienti libitu aut alterius
calliditate vel iniusta cupiditate promerito
honore debere priuare , nisi iusticiae
Iudicio et ratione atque aequitate dictante
legem vero vnicuique competentem sicut
antecessores sui tempore meorum
praedecessorum habuerunt in omni dignitate et ordine
fauente · Deo me obseruaturum
perdono
- - -
quod ut facilius
atque obn
ixius
nostra auctoritas ualeat obseruare omnes sicut in vestra bene memo
riali conuenientia pepigistis conseruare studebitis Immo etiam cuncti in
postmo
dum sollicite praecauebunt ne aliquis pro quacunque priuata
commoditate aut
reiicienda cupiditate siue alicuius consanguinitatis vel
familiaritatis seu amicitiae
coniunctione nobis Immoderatius suggerat vel
postulationibus aut quolibet modo
[fol. 68r] inliciat ut contra iusticiae rationem et
nostri nominis dignitatem ac regiminis aequitatem
agamus ·
Et si forte subreptum nobis quippiam ut homini fuerit
competenter et fideliter prout sublimitati regiae conuenit , et necessitatibus
subiectorum expedit ut hoc rationabiliter corrigatur vestra fidelis
deuotio admonere curabat ·
Tandem autem visum est nobis adnectare ut si quis hoc foedus
concordiae salubris quod
propter pacis caritatisque custodiam iniuimus et
cyrographi virtute subscripsimus rebelli
atque animo pertinaci inruperit
christiani dilectatione
admeneatur [!] · et in conuulsum caritatis
Vinculum
conseruandum , quod qui tentauerit corrumpere facilius poterit seipsum
disrumpere , quam illud possit inrumpere iuxta monita diuina ut resipiscat h
ortetur
·
et si audierit fiat de societate fideli omnibus gaudium , si vero obaudire
renuerit tunc
Pontificalis auctoritas , et regalis sublimitas atque in caritatis
connexione persisten
tium magnanimitas , secundum quod res et
nece
ssitas
postulauerit ac ratio expetierit
seu qualitati personae
conuenerit Zelum suae deuotionis feruentissime exerat , et quod inspirante Deo agendum
in omnem salutis et vtilitatis atque honestatis parte
iudicauerit inrefragabiliter
peragat ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 71v]
[8]
Haec quae sequuntur capitula excerpta sunt a Domino Rege Karolo et Principibus eius
ex his capitulis qu
ae
anno DCCCXLVI · aediderunt Episcopi in synodis Vuenilo scilicet
cum suffraganeis suis Guntboldus
cum suffraganeis suis , Vrsmarus cum suffraganeis
suis ,
Hincmarus cum suffraganeis suis , Amal
o cum suffraganeis suis , Et oblata
sunt eidem Principi
sicut ipse iusserat collecta ad relegendum in sparnaco villa
Remen
sis ecclesiae · Et quia factione quorundam motus est
animus ipsius Regis contra Episcopos
dissidentibus primoribus regni sui ab
eorundem Episcoporum ammonitione , et remotis
ab eodem concilio Episcopis ex
omnibus illis capitulis , haec tantum obseruanda et
complacenda sibi collegerunt
et episcopis scripto tradiderunt dicentes non amplius
decorum capitulis acceptas
quam istam , et ista se velle cum principe obseruar
e
[BK 257 Abschnitt A c. 1]
De honore et cultu ecclesiarum ·
[BK 257 Abschnitt A c. 2]
De honore
Episcoporum et veneratione seruorum Dei
[BK 257 Abschnitt A c. 3]
De Iusticiis ·
[BK 257 Abschnitt A c. 4]
Vt cautela
fiat erga eos qui causa iuuentutis aut insipientiam in aliquo fallunt siue
contemnunt admonitionem Episcoporum ne subito aut incaute damnentur anathemate ·
[BK 257 Abschnitt A c. 5]
De his qui
contra regiam potestatem contumaces esse molliuntur ·
[BK 257 Abschnitt A c. 6]
De praecariis ·
[BK 257 Abschnitt A c. 7]
De
hospitalibus ·
[BK 257 Abschnitt A c. 8]
De rapacibus ·
[BK 257 Abschnitt A c. 9]
Vt Episcopi
tempus congruum obseruetur ad ministerium suum peragendum
[BK 257 Abschnitt A c. 10]
Vt Clerici
arma militaria non contingant ·
[BK 257 Abschnitt A c. 11]
Vt missi
dirigantur qui inquirant si praecepta a nobis de rebus ecclesiarum ad
proprium sint facta ·
[BK 257 Abschnitt A c. 12]
De haeresi
symoniaca ·
[BK 257 Abschnitt A c. 13]
Vt a nullo
sedes Episcopalis proprio infirmante Episcopo Vsurpetur ·
[BK 257 Abschnitt A c. 14]
Vt Canonici
infra dormitorium dormiant
[BK 257 Abschnitt A c. 15]
Vt Monachi
ad palatium non veniant nisi causa obedientiae exceptis abbatibus
[BK 257 Abschnitt A c. 16]
Vt layci
decimas de ecclesiis non contingant ·
[BK 257 Abschnitt A c. 17]
De
sanctimonialibus contra auctoritatem n[u]ptis
[BK 257 Abschnitt A c. 18]
De sponsis
aliorum
[BK 257 Abschnitt A c. 19]
De
sepulturis infra ecclesiam ·
Commemoratio prima
[BK 257 Abschnitt B c. 1]
de honore
Videlicet et cultu ecclesiarum sicut supra scriptum habetur · In villa colonia subscriptione Regis et Principum roboratum ·
Commemoratione secunda
[BK 257 Abschnitt B c. 2]
de honore
Episcoporum et veneratione seruorum Dei similiter
Commemoratione ·
[BK 257 Abschnitt B c. 3]
De Iusticiis
similiter ·
Commemoratione
[BK 257 Abschnitt B c. 5]
De his qui contra regiam potestatem contumaces esse moliuntur
similiter ·
Commemoratione ·
[BK 257 Abschnitt B Epilog]
Caeterę
autem commemorationes sequuntur ita in praefata
plenitudine cum suis capitulis continetur [fol. 72r]
Et ne magnificentiam vestram illuc vestrae dignitati indecens
et inhonesta impellat necessitas
quo non trahit voluntas et partim necessitate
partim etiam subreptione qui aliter
quam se rei ueritas habeat vobis dictum vel
postulatum fuit maxime quod ad
rempublicam pertinuit aut perceptione in
beneficiario iure aut in alode assump
tum habetur · Videtur nobis utile
et necessarium vt fideles et
strenuosissimos
ex vtroque ordine per singulos comitatus Regni vestri mittatis
qui omnia
diligenter inbreuient quae tempore aui et patri vestri vel in regio specialiter
seruitiis , vel in vassallorum dominicorum beneficiis fuerunt , Et quid vel qualiter
aut quantum exinde quisque
moderetineat [!] , et secundum veritatem
renuncietur
vobis
et ibi inueneritis
quia ratio et vtilitas ac ordo
seu veritas in absumptis vel
donationibus habeantur in statu permaneant · Vbi
autem inrationabilitas vel
potius fraus inuentae fuer
int
, Vna cum consilio fidelium vestrorum hoc taliter
corrigite et ratio
atque utilitas seu iusticia non deserant , et dignitas vestrae
magnificentiae per
necessitatem ita vilis non fiat sicut vos non decere cognoscitur ·
Quoniam
domestica domus vestra aliter obsequiis domesticorum repleri non poterit
nisi habueritis respondere et indigentiae solatium ferre possitis , et sic demum
res publica vestra de suo suffragetur sibi et ecclesiae a quibus
non expedit habean
tur Immunes ·
Vt praecariae et commutationes temporae viduarum ecclesiarum
factae ab his qui loca episcoporum occupauerant rescindantur , et cum auctoritate
ecclesiastica vel ciuili denuo si fiendi fiant
Praecariae autem a nemine de rebus ecclesiasticis
fieri praesumantur ·
nisi quantum de quali
tate conuenienti datur ex proprio duplum accipiatur , ex rebus ecclesiae in suo
tantum qui dederit nomine si res proprias ad praesens
dimiserit ex rebus ecclesiasticis
triplum fructuario vsu in suo tantum quis nomine sumat quia sic eas quemque
tractare oportet ut alienarum dispensatorem non propriarum largitorem et
a nulla
potestate · quis cogatur facere praecariam de rebus proprie Deo et
sanctis illius
dicatis cum ratio et vsus
obtineat neminem cui non vult contra vtilitatem et rationem praestitum de proprio facere
beneficium
Praecepta autem regalia super praecariis
ecc
lesiasticis
fieri nec ratio sinit nec
auctoritas quolibet modo permittit , quoniam praecepta in Iure ecclesiastico firma
re indignum Iudicet , necesse est maiestas regia nisi ab ecclesiastico
rectore
petantur · Isdem autem Custos ecclesiae solertissime caueat , ne sui
ordinis et
ecclesiasticae communionis forte Immemor contra
auctoritatem praeceptum regium pro qua
cunque adsentatione fieri petat ,
qui etsi fecerit non audiatur
si autem obtinue
rit regia discretione et Episcopali idem rescindatur ,
Et petitor Iniustus pro
principis
inusta [!] suggestione digne corripiatur · Et praecariae secundum antiquam
consuetudinem et auctoritatem quinquennio in
quinquennium renouentur ·
Vt contra depraedatores et oppressores ecclesiarum , et rerum
ad easdem
[fol. 72v] pertinentium Defensores secundum ministerium nostrum
quantum Deus posse dederit
existatis , et praecepta quae auus et pater vester ecclesiis ditioni vestrae
subiectis fecerunt
ac firma
uerunt
et stabilia conseruauerunt quaeque
uos confirmastis de caetero rata
in omnibus conseruetis ·
Et Regia magnificentia ad liberiorem libertatem Episcopis ad
suum peragendum in eo dum parroechiis ministerium quam hactenus propter diuersas
perturbationes habuissent maxime in sacratissimis temporibus
quadragesimae scilicet et aduentus Domini tribuat · Quatenus et periculum et si
episcopi et Regia dignitas salubrius pro ministerio sibi commisso et
neglecto possint euadere et per strenue executo diuinam
misericordiam sibi conciliare preualeant · Ipsi autem Episcopi concessum sibi
otium non in suas voluptates , sed in diuinum et officiosum conuertant
negotium , quatenus studentes praedicationi atque confirmationi quod hactenus
parroechias fuit neglectum solerter et deuotissime de caetero sit correctum et emendatum · Et non propter suam quietudinem Episcopi ad remotiora loca secedentes et suum ministerium negligentes proprias deserant Ciuitates
sed ut parroechias suas cum officio efficaci circumeant , aut cum religione
in suis Ciuitatibus canonice cum suis filiis degant , et hospitalitatem ornati
quae iam pene propter diuersas rapacitates annullata est , non solum in
oculi[s]
Domini propter inobedientiam mandati diuini reddantur conspicui verum et
bonum testimonium secundum sanctum acquirant Apostolum , Presbyteros
etiam sibi commissos , et doctrinae castitate et sobrietate atque hospitalitate ·
secundum eorum ministerium ornat compellant ·
Vt quicunque ex clero esse videntur arma non sumant nec armati
incedant sed
professionis suae vocabulum religionis moribus et
religioso habitu praebeant
quodsi contempserint tanquam sacrorum canonum
contemptores , et ecclesiasticae
sanctitatis prophanatores proprii gradus
amissione multent
ur
quia non
possunt simul Deo et saeculo militare ·
Commonenda est regia magnitudo de hospitalibus quae tempore
praedecessorum suorum et ordinata et exculta fuerunt et modo ad nihilum sunt redacta
sed et hospitalia scottorum quae sancti homines gentis illius in hoc
construxerunt et rebus pro sanctitate sua acquisitis ampliauerunt ab eodem hospitalitatis
officio funditus sunt alienata et non solum superuenientes in eadem
hospitalia non recipiuntur , Verum etiam ipsi qui ab infantia in eisdem locis
sub religione Domino militauerunt exinde
eiiciuntur et hostiam mendicare coguntur · Vnde pertimescenda
canonica sententia et maxime decretalis Symmachi
Papae definitio qui aut necator pauperum , et Christi traditor Iudas id est , qui hui[..]
sceleris auctor et perpetrator esse dinoscitur presenti et perpetuo anathemate
feriendus qui reiculam inquit Symmacus papa , vel quicquid
fuerit ecclesi[..]
[fol. 73r] petunt a Regibus et corrumpendo pietatis intuitu egentium substantiam
rapiunt irrita habeantur quae obtineant , et a communione ecclesiae cuius
facultatem auferre cupiunt excludantur · Item in canone Aurelianensi Si quis quolibet tempore contra hanc constitutionem nostram
venire tentauerit , aut aliquid de consuetudine vel facultate xenodochium quod
auertat Deus esse desinat ut necator pauperum inreuocabili anathemate
feriatur ·
Cauendum et summopere praecauendum ac per virtutem Christi
sanguinis interdicen
dum , et Episcopis et Regibus et omnibus et
sublimioribus potestatibus atque
cunctis fautoribus et electoribus quorumcunque
atque consensoribus seu ordi
natoribus in gradu ecclesiastico vt nemo per
symoniacam haeresim regiminis locum
obtineat , quacunque factione , calliditate promissione seu commoditate aut do
natione per se aut per emissam personam cum spiritus sanctus inter
caetera docu
menta ecclesiastica per os sancti dicat Gregorii , Cur non perpenditur , quia benedictio
illi in maledictionem
conuertitur · qui ad hoc ut fiat haereticus promouetur
Et item · Ementes quippe
atque Vendentes par poena constringit cum liqueat
hanc haeresim in ipsa sua
origine apostolica esse detestatione damnatam , et apostolus
docet , Non solum
faciunt sed etiam consentiunt digni sunt morte · Et item
beatus Gregorius , Dolens inquit dico , gemens denuntio , quia sacerdotium quod ·
apud vos intus cecidit foris diu stare non poterit , Item idem , Aduersarius
animarum callida spe
cie
sua de quasi debere a
b habentibus accipi ut sit quod
possit non habentibus erogari · Sicut
scriptum est · Hostiae impiorum abomi
nabiles quia offeruntur ex scelere
Et nemo Episcopo viuente ecclesiam illius aut res ad eam
pertinentes inuadere
aut dominari praesumat , nec sub uoluntarie cleri ac populi
electionis obtentu
praeter uoluntatem Episcopi quisquam quacunque seculari potestate
praeditus quasi
echonomum constituat · Sed si Episcopus ministerium ecclesiasticum
propter infir
mitatem corpoream exhibere non potuerit in Archiepiscopi ,
hoc cum voluntate Episcopi
eiusdem ecclesiae maneat ordinatione qualiter debitum
officium non remaneat
Obsequium vero ad rempublicam pertine
ns qualiter
exequatur per tales ex
subditis et ecclesiasticis ministris , cum consensu
Archiepiscopi propter pacis
caritatisque custodiam Episcopos ordinet et disponat
quos succedendi in episcopatu
appetitus indebitus non leuet neque Vexet nisi
moratus ita extiterit , Vt secundum
instituta beati Gregorii in libro Epistolarum , et humiliter in subditio prosit et post
utiliter
conueniens sanctis regulis praesit quia ab hoc in multis ecclesiis
scandalum magnum
conspeximus · Si autem in Archiepiscopo talis necessitas
acciderit similiter ipse Consilio
coepiscoporum suorum huiusmodi ordinationem
exhibeat
Vt canonici ciuitate vel monasteriis sicut constitutum est
i
n
dormitorio dormiant
et in refectorio comedant , et in domo infirmorum necessario
subleuentur et
tam sani , quam et infirmi Canonice vestiantur , atque in claustris
horis congruis
[fol. 73v] degant et sub custodia canonica lectionis et caeteris
diuinae institutionis
insistant officiis · Quae vero Episcoporum locis
conuenientiam aut facultatem
non habuerit ut hoc perficeret ordinare possit
princeps secundum constitutionem
domni Imperatoris Hludouuici annuat · Id est si vicina episcopi terra de
eadem ecclesia esse reperta fuerit , et ab alio possidetur ecclesiae Rectori ad
claustra
Clericorum vel alia quaelibet ecclesiae commodo
facienda
reddatur · Si autem de fisco fuerit Regia liber
alitas eandem terram ad
seruorum Dei , habitaculo construenda largiri dignetur ·
Si autem de alia
casa Dei aut de cuiuslibet proprio fuerit ex conuenientia
commutandi lice
[....]
tribuatur · Et si paupertas loci ad aedificandos domos necessarios non fece
[...]
eos ad adiutorium aedificandi potestas regia cogat · Qui res de eadem ecclesia
in beneficiis retinent
Vt nemo Episcoporum quaemlibet
sine certa et manifesti peccati causa communione priue
tur ecclesiastica · Anathema autem sine
consensu
Archiepiscopi aut
coepiscoporum
praelata etiam euangelica admonitione nulli imponat nisi vnde
canonica
docet auctoritas quia anathema aeternae est mortis damnatio , et
nonnisi pro
mortali debet imponi crimine , et illis qui aliter
non potuerint corrigi
Vt monachi quibus monasterium cura commissa non est passim et
sine auctoritate
palatium non adeant , nec in eo inmorentur vel ubi discurrere ac
peruag
[...]
caefali praesumant · Sed
si tales quilibet fuerint vt utiles et necessarii
ecclesiae ac principi
reperiantur , cum auctoritate Episcopi canonice ac religiose
pergant · Sin autem
in monasteriis suis sicut canonica et regularis docet
institutio religiose
resideant · Quos etiam nec Episcopus nec abbas , eos alius verad
[.]riorum
more in missaticis instanter transmittant · Quia per quosdam illorum
contra canonicam
auctoritatem , et ecclesiastica et ciuilia perturbantur
negotia ,
nec
sub praetextu obedientiae diutius vilicationibus inseruiant
sed regulariter obedientia vicissitudine sua peragentes secum , ut de sancto
benedicto legitur in monasterio habitent atque se ipsos
recolligant · Haec aute
[.]
transgredientes siue praelati in fauendo siue subditi in obtinendo
excommunicentu
[.]
Hi vero qui ex rebus ecclesiasticis nonas et decimas
persoluere , et sertecta [!] ecclesi[..]
secundum antiquam auctoritatem et consuetudinem restaurare debent , et hoc non
solum negligunt verum et per
contemptum dimittunt , atque clericos fame et penuria ecclesiastica quoque
aedificia dissolutione annullari permittunt tandiu ab ecclesiastica
communione separentur usque dum diligentia emendare studeant quod
socordia neglexerunt · Quodsi iterum iterauerit post
excommunicationis satisfa[.]tionem regia potestate compulsi iuxta legale
et antiquum dictum qui negl[.]git censum perdit agrum · Serui autem ecclesiarum
quibuscunque potestatibus subditi · Vnde melior consuetudo , vel
deuotior commendatio ex tempore
et Iussione domni Hludouuici vel certe domni Karoli seu etiam Pipini non [fol. 74r]
existit saltim XX diebus in anno eidem ecclesiae ad reficiendas ipsius ruinas absque
molestia seruire sinantur · Vbi autem et amplior commendatio et melior consuetudo
inde habetur pro hac nostra necessitudinis consideratione non decidat ·
Qui sanctimoniales virgines
vel viduas rapiunt et progressu etiam criminis
in coniugium sumunt publicae
poenitentiae iuxta modum quod praeuiderit Episcopus
subigantur · Ipsae vero locis
congruis poenitentiae retrudantur , et ad habitum
religionis redire cogantur ·
Vterque autem sine ulla spe vxoreae copulationis
perenniter maneant · Si autem
quod absit coniugia iterare praesumpserint
acriori subdantur · Vindictae , et
amplius propellantur · Qui si forte obedire
monitis salutaribus · Non valueri
nt , anathematizentur ·
De his qui sponsas alienas rapiunt uel consensu parentum
accipiunt antiqua et synodalis
sententia obseruetur , quod et si forte in ecclesia
euentus talis reperiri dinoscitur ·
ut pro salutis et religionis competentia
humanius quiddam debeant tractare Ponti
fices sicut canonica vt eisdem
verbis utamur docet auctoritas , quia prior quidem
inquiens definitio durius
posterior autem quiddam tractauit humanius nullo modo
vt ad maximam indulgentiam
descendamus · Alterius sponsae acceptor sine publica
transeat poenitentiae , et
sponso legaliter multa componat · Quod haec obedire renu
er
it
sine ulla refragatione anathematizetur · Fautores vero illius iuxta modum
culpae Episcopali decreto poeniteant · Si vero quod non optamus quis de gradu
ecclesiastico
talibus nuptiis se consensorem vel interuentorem manifeste
prodiderit · a gradu
proprio repellatur · Et si verisimilibus exinde suspitionibus
fuerit propulsatus
et Canonice nequiuerit approbari secundum statuta se purgare
cog
[a]tur ·
Vt nemo quemlibet mortuum in ecclesia quasi haereditario Iure
nisi quem Episcopus aut presbyter pro qualitate conuersationis et
vitae dignum duxerit sepelire praesumat Nec quisquam ossa cuiuslibet mortui de
sepulchro suo eiicere aut sepulturam cuius praeparato atque concesso aduentum sui
iudicis praestolari concedat · Maxime cum non solum diuinae leges sed etiam et
humanae apud humanam rempublicam sepulchrorum violatores
reos mortis diiudicent , sed et neque pro loco sepulturae vt verbis sancti Gregorii utamur praetium de terra concessa putredini quaerere
et de alieno nullo facere luctu compendium aliquo modo temptet · Si quando
autem proximi uel haeredes sponte aliquid offerre ecclesiae uoluerit in eleemosina
defuncti accipere non vetamus · Peti vero aut aliquid exigi omnimodo prohibemus , ne quod valde inreligiosum est aut venalis quod absit dicatur
ecclesia aut de humanis mortibus videamus gratulari si compendium exinde studemus
modo quolibet quaerere
Haec quae sequuntur capitula acta sunt quando tres Reges
fratres hlotharius
scilicet et Hludouuicus , et Carolus
simul conuenerunt secus municipium Tr
aiectum
in loco qui dicitur marsna
Anna [!] incarnationis Dominicae DCCCXLVII · per
mensis
Febroarium · quae etiam capitula singulorum adnunciationes sequuntur ·
[BK 204 Abschnitt A c. 1]
De pace et concordia atque vnanimitat
e trium
fratrum , et regnum inter se
[fol. 74v] et quod verissimo et non ficto caritatis
vinculo sint vniti , et vt nullus
deinceps scandalorum inter eos occasiones serere
possit ·
[BK 204 Abschnitt A c. 2]
Vt ipsi mutuo sibi auxilientur · et contra Dei sanctaeque
ecclesiae ac suos inimicos secundum oportunitatem temporis Inuicem adiuuent ·
[BK 204 Abschnitt A c. 3]
Vt nemo per quamlibet cupiditatem leges pacis in cuiuslibet
eorum regno conuellere praesumat , quod facere praesumpserit communem ab eis
vltionem incurrat ·
[BK 204 Abschnitt A c. 4]
Vt ecclesiae Christi per omne eorum regnum pristinam
dignitatem honoremque retine
[ant]
et quicquid superstite Domino Hludouuico imperatore Iure
legitimo possider
unt
absque ulla diminutione recipiunt ·
[BK 204 Abschnitt A c. 5]
Vt singulis
eorum fidelibus talis conseruetur qualem temporibus priorum regum et praecipue aui
patrisque eorum habuisse noscuntur si tamen et ipsi pristinam
fidem erga ipsos conseruent ·
[BK 204 Abschnitt A c. 6]
Vt rapinae et depraedationes quae quasi iure legitimo hactenus
factae sunt penitus interdicantur · et nemo se impune post haec eas praesumere
posse confidat ·
[BK 204 Abschnitt A c. 7]
Vt singulis partibus regni missi idonei constituantur qui
quaerelas pauperum et
oppressiones siue quorumcunque causas examinare , et
secundum legis aequitatem
valeant definire , et si ab uno in aliud regnum
huiusmodi praesumptores con
fuger
int
ibi similiter opprimantur ·
[BK 204 Abschnitt A c. 8]
Vt nullus in omni eorum regno deinceps
rapt[u]m facere praesumat aut si fecerit legaliter
puniatur ·
[BK 204 Abschnitt A c. 9]
Vt regum filii legitimam haereditatem regni secundum definitas
presenti tempore
portiones post eos retineant , et hoc quicunque ex his fratribus
superstes fratibus
fuerit consentiat si tamen ipsi nep
otes
patruis obedientes esse consenserint ,
[BK 204 Abschnitt C c. 5]
Et sciatis quia volumus vt res ecclesiarum in cuiuscunque
regno caput fuerit tam de Episcopatibus quam de abbatiis sine vlla contradictione
rectoresque ipsarum ecclesiarum sicut tempore Domni ac genitoris
nostri fecerunt illas possideant
[BK 204 Abschnitt C c. 6]
Similiter et de Episcopatibus et monasteriis vbicunque in
nostro communi regno aliter est modo quam debeat , Volumus vna cum Dei adiutorio
illud emendare ut ecclesia Dei suum honorem debitum habere possit , et populus
suam legem et iusticiam habeat
[BK 204 Abschnitt D c. 2]
Volumus etiam vt vnusquisque liber homo in nostro regno
seniorem qualem voluerit in nobis et in nostris fidelibus accipiat ·
[BK 204 Abschnitt D c. 3]
Mandamus etiam ut nullus homo seniorem suum sine
iusta
† ratione dimittat ne
aliquis
eum recipiat nisi sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit ·
[BK 204 Abschnitt D c. 4]
Et volumus ut sciatis quia nos fidelibus nostris rectum
consentire volumus et contra rationem eis facere non volumus , ut similiter vos ac
caeteros fideles nostros admonemus , vt vos vestris hominibus rectum consentiatis , et contra rationem illis non faciatis
[BK 204 Abschnitt D c. 5 BK 205 Abschnitt A c. 1]
Et volumus ut cuiuscunque nostrum homo in cuiuscunque regno
sit cum seniore suo
in hostem vel aliis suis utilitatibus pergat nisi talis Regni
Inuasio quam
lantuueri dicunt quod absit acciderit vt omnis populus illius regni
ad eam
[fol. 75r] repellendam communiter pergat ·
Haec quae sequuntur capitula acta sunt Anno
DCCCLI · incarnationis Dominicae quando tres fratres Reges hlotharius scilicet
iterum conuenerunt , et consultu Episcoporum · et
caeterorum fidelium eadem capitula
subscripserunt manibus propriis , et inter se
ac inter fideles suos perpetuo con
seruaturos promiserunt · Quae capitula
singulorum in populo adnunciationes sequun
tur ·
Vt omnium praeteritorum malorum
et
contrarietatum et supplantationum
ac malarum machinationum atque molitionum seu
nocumentorum inuicem actorum
abolitio ita et inter nos et apud nos fiat , et a
nostris cordibus penitus auellatur
cum omni malitia et rancore ut nec in memoriam
ad retributionem · dumtaxat
mali vel contrarietatis atque exprobrationis seu
improperii de cetero exinde qui
dam veniat ·
[BK 205 Abschnitt A c. 2]
Vt tanta Domino cooperante inter nos verae caritatis
benignitas abhinc inante ma
neat de corde puro , et conscientia bona , et
fide non ficta sine dolo , et simulatione
vt nemo suo pari suum regn
um
aut suos fideles , vel quod ad salutem siue pros
peritatem ac honorem
regium pertinet discupiat aut forsconsiliet aut per occul
tos susurrones
libenter composita mendacia seu detractiones acceptet
[BK 205 Abschnitt A c. 3 BK 205 Abschnitt A c. 4 BK 205 Abschnitt A c. 5]
Vt vnusquisque fideliter suum
parem
ubicunque necessitas illi fuerit
et ipse potuerit , aut per se aut per filium aut
per fideles suos , et consiliov et
auxilio adiuuet ut regnum fideles prosperitatem
atque honorem regium debite
ualeat obtinere , et veraciter vnusquisque erga
alterum certatim demonstret
quia in fratris sui aduersitate fraterno modo
constritatur [!] et in prosperitate illius
laetatur , et talem fidem
sicut inter nos modo abhinc ante conseruaturos confirma
tum habemus sic
vnusquisque infantibus fratris sui si obierit qui superfuerit con
seruabit ·
Et quia per vagos et tyrannicam consuetudinem inreuerentes
homines
pax et quies regni perturbari solet · Volumus ut ad quemcunque nostrum
talis
uenerit vt de his quae egit rationem et iusticiam subterfugere possit nemo
ex no
bilium ad aliud recipiat vel retineat nisi ut ad rectam rationem et
debitam emen
dationem perducatur , et si rationem rectam subterfugerit
omnes in commune in
cuius regnum venerit illum persequamur donec aut ad rationem
perducatur ·
aut de regno deleatur ·
Similiter et de eo agendum est qui pro aliquo capi
tulo uel aliquo crimine a quolibet Episcopo corripitur vel excommunicatur ·
aut ante
excommunicationem crimen faciens regnum et Regis regimen mutat ne
debitam poenitentiam
suscipiat aut susceptam legitime peragat Interdum etiam
incestam propinquam suam
aut sanctimonialem et raptam s
iue
adulteram quam illic
ei non licebat habere fugiens secum ducit · Hic
talis cum Episcopus ad cuius curam pertinebit
nobis notum fecerit diligenter
perquiratur ne morandi et latendi locum in regno
alicuius nostrum inueniat et Dei
ac nostros fideles suo morbo inficiat , sed a nobis et per
ministros rei publicae
constringatur ut simul cum diabolica praeda quam secum duxit
ad Episcopum suum
redeat et de quocunque crimine publico debitam poenitentiam suscipi
at ut
susceptam legitime pergat compellatur ·
[fol. 75v]
[BK 205 Abschnitt A c. 6]
Vt nostri fideles vnusquisque in suo ordine et statu veraciter
sint de nobis securi
qui
a nullum abhinc inante contra legem et iusticiam et auctoritatem ac iustam
rationem
aut damnabimus aut dehonorabimus aut opprimemus , et indebitis
machinationibus
affligemus et illorum scilicet veraciter nobis fidelium
communi consilio secundum Dei volunta
tem et commune
saluamentum ad restitutionem sanctae Dei ecclesiae et statum regni
et ad honorem
regium atque pacem populi commissi nobis pertinenti adsensum praebe
bimus · In hoc vt illi non solum non sint nobis contradicentes et resistentes ad ista exe
quenda verum etiam sic sint nobis fideles , et obedientes ac veri
adiutores atque
imperatores vero consilio et sincero auxilio ad ista peragenda
quae praemisimus
sicut per rectum vel quisque in suo ordine et statu suo principi
et suo seniori esse
debet ·
[BK 205 Abschnitt A c. 7 BK 205 Abschnitt A c. 8 BK 205 Abschnitt A Epilog]
Vt simul coniuncti et vos fratres ad inuicem , et nos cum
fidelibus nostris et fideles nostri
nobiscum et omnes simul cum
deo nos reconiungamus , et vt nobis
sit propitius
illi pro deuoto
munere offeramus vt vnusquisque omnium nostrum absque sua
propria excusatione
atque iustificatione recognosc
amus
in quibus aut
sigillatim [!]
aut communiter contra illius mandata et decreta suorum sanctorum fecimus aut
con
sensimus in ordi
ne ecclesiastico et statu regni et per
singula in medium illa producamus et nemo
nostrum suo aut amico aut propinquo et
confęderato · Immo nec sibi ipsis seculariter
parcat ut spiritaliter et salubriter
parcere possit
Quim [!] sicut premisimus
in praecedenti capitulo vero
consilio et sincero auxilio illa in commune certatim
emendare totis viribus
procuremus quam citius rationabiliter poterimus ·
Et aliquis de subditis in quocunque ordine et statu de
hac conuenientia exierit aut
se retraxerit et huic communi decreto contradixerit
seniores cum veraciter fidelibus
suis haec secundum Dei voluntatem et legem ac
iustam rationem velit aut nolit ille
quidam vno concilio et decreto et huic
couenientiae resistens et contradicens fuerit
exequatur · Et si aliquis de
senioribus de hac conuenientia exierit aut se retraxerit
et huic communi decreto
quod absit contradixerit complures seniorum nostrorum
fideles et Regnorum primores
in vnum conuenerint eorum qui haec obseruauerint
seniorum consilio et Episcoporum
Iudicio ac communi consensu qualiter de eo qui debite
admonitus
incorribilis [!] perseuerauerit agendum sit fauente Domino decernetur
Et vt obnoxius Suprascripta capitula nobis auxiliante Domino
Inuiolabiliter obser
uentur , et nos illa obseruaturos certius credatur
manibus propriis eadem subter
firmamus ·
[fol. 76r]
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 99r]
[1]
ISTA CAPITVLA CONSTITVTA SVNT A DOMNO
Carolo in synodo apud Suessionis ciuitatem
in Monasterio sancti
Medardi
Anno Incarnationis Dominicae
DCCCL
III In Mense April ·
VT MISSI NOSTRI PER CIVITATES ET SINGVLA Monasteria tam
Canonicorum quam Monachorum siue sanctimonialium vna cum Episcopo parroechiae
vniuscuiusque in qua consistunt cum consilio etiam et consensu ipsius qui
Monasterium retinet quem volumus et expresse praecipimus ut praesens sit vitam ibi
degentium et conuersationem inquirant , et ubi necesse est corrigant et ubi desunt
congruas officinas construere iubeant , et ubi sunt factae , et per negligentiam
sunt destructae , instaurari praecipiant , et victum ac potum et vestitum atque
caetera necessaria pro qualitate et possibilitate loci , et inhabitantium necessitate ordinent , et hospitalitatem superuenientium hospitum et
receptionem pauperum ibidem ponant et ordinent , Ecclesiae quoque luminaria et
ornatum debitum ordinent , et Thesaurum ac vestimenta seu libros diligenter inbreuient , et breues nobis reportent , Inbreuient etiam , quid vnusquisque
ecclesiarum Praelatus , quando praelationem ecclesiae suscepit ibi inuenerit , et
quid modo exinde ibi minus sit vel quid et quantum sit superadditum quid etiam
nortmannis per nostram commendationem siue sine nostra commendatione
datum sit , quidue relictum , vel quid a quoquam ibi in eleemosina datum numerum
etiam canonicorum et monachorum siue sanctimonialium vniuscuiusque loci
describant , et nobis referant , ut secundum qualitatem et quantitatem loci cum
consilio Episcoporum , et fidelium nostrorum vbi minor numerus fuerit nostra
auctoritate addamus · Vbi vero indiscretionem Praelatorum superfuerit ad mensuram
redigamus , Inquirant quoque quo tempore aui nostri Karoli et
Domni genitoris nostri Hludouuici vnoquoque in loco fuerint , et quot modo sint et vbi loca a nortmannis , siue a quibuslibet aliis
destructa sunt , et penitus adnullata quot ibi nunc propter paucitatem
rerum et deuastationem earundem constitui vel ordinari possint , et inde cum
consensu fidelium nostrorum ordinemus quid de caetero agendum sit , Et qualiter
abbatiarum Prelati et in locis sacris inhabitantes , De his quae missi nostri
praeceperint obedierint nobis diligentissime et capitulatim
referre procurent ·
Vt missi nostri diligenter Inuestigent per singulas
parroechias simul cum Episcopo De monasteriis quae Dominum timentes in suis
proprietatibus aedificauerunt [fol. 99v] et ne ab haeredibus eorum diuiderentur ,
parentibus et praedecessoribus nostris sub Immunitatis defensione tradiderunt , et
postea in alodem sunt data ut describant quae sint , et quo vel a quibus in
proprietatem data sunt , et nobis renunciare procurent , ut cum Episcopis , et
caeteris fidelibus nostris consideremus quid et qualiter inde secundum
Dei voluntatem , et nostram salutem agere debeamus ·
Vt missi nostri
per singulas parro
echias
vna cum Episcopo parroechiae ipsius
requirant , de capellis et abbatiolis ex casis Dei in beneficium datis qualis
census inde
exeat ut ecclesia de qua supra exinde vestituram habere possit et
nobis renuncient , ut hoc nostra auctoritate commendetur atque firmetur , Et secundum
qualitatem et
quantitatem loci clericos et luminaria ibi ordinent , et loca restau
rari
faciant ·
DENVNTIANDVM Est omnibus et a missis nostris ordinandum vt
omnes ecclesiae et presbyteri sub Immunitate , ac priuilegio , et
ordinatione , atque dispositione Episcoporum singularum parroechiarum in quibus
consistunt secundum auctoritatem canonicam et Capitularia domni karoli Imperatoris aui nostri , et pii augusti hludouuici
domni et genitoris nostri permaneant
VT Missi nostri diligenter Inuestigent , cum Episcopo et
Praelatis monasteriorum
et per fideles et strenuos
viros
in vnaquaque parroechia , de rebus ecclesiasticis
in alodem datis ,
et sicut euidentibus , et veris i
[u]diciis ac auctoritatibus compere
rint diligenter a quo et quibus datae sint vel quantum exinde sit
describant
et nobis renuntient ·
Vt Missi nostri expresse , et cum omni diligentia , cum
Episcopo et Praelatis monasteriorum per singulas parroechias requirant de rebus
ecclesiasticis · vnde nonae et decimae solui debent , et non soluuntur ut persolui
ab , easdem res tenentibus faciant et si aliqua contradictio quae rationabilis
videatur oborta fuerit describatur et Praelatus ipsius casae dei vnde
res esse noscuntur , et ille qui eas detinet et nonam ac decimam soluere detractat , simul cum missis nostris ad nostram iubeatur venire praesentiam , et tunc
veritate comperta , et diffinitione decreta quod rationabiliter Inuenerimus inde
praecipiamus · Volumus etiam vt inuestigent missi nostri qualiter illi qui easdem
res ecclesiasticas , vnde decimae dantur siue non dantur illas saluas habeant , et
in casticiis et in siluis custoditis , et si terrae aut mancipia inde perdita sint , vel aliquid huiusmodi , aut si familia oppressa sit contra legem et omnia per
breues renuntient nobis missi nostri
Vt missi nostri per singulas parroechias Comitibus et Rei
publicę ministris
ex banno nostro precipiant ne ma
lla
et placita in
exitibus et in atriis ecclesiarum
et presbyterorum mansionibus ,
Neque in dominicis vel festiuis diebus tenere praesumant
sed comes conuenientem
locum consideret et Inueniat ubi stationem ad mallum
tenendum constituat , quia
nefas est ibi reos puniri , ubi respectu diuinae
[fol. 100r] reuerentiae misericordiam consensu fidelium et decreto praedecessorum
nostrorum
consequuntur ·
Vt missi nostri Comitibus et omnibus rei publicae ministris
firmiter ex verbo nostro
denuncient atque praecipiant , ut a quarta feria ante
initium quadragesimae
nec in ipsa quarta feria usque post octauam paschae mallum
vel placitum
publicum nisi de concordia et pacificatione discordantium tenere
praesumant
Similiter etiam quarta feria ante natiuitatem Domini vsque post
consecratos
dies obseruent , necnon et Ieiuniis quatuor temporum et in
rogationibus simili
obseruatione eosdem feriatos dies obseruent
, necnon et Ieiuniis
quatuor tem
porum , et in rogationibus simili obseruatione eosdem
feriatos dies venerari
omnimodis studeant ·
Vt missi nostri omnibus per singulas parroechias denuncient
quia si Episcopus aut
ministri Episcopo
rum
pro criminibus colonos
flagellauerint cum virgis propter
metum aliorum , et ut ipsi criminosi corrigantur
cum tali discretione sine
ulla occasione indebita , sicut in synodo conloquutum
est , et vel inuiti poeni
tentiam temporaliter et corporaliter agant ne
aeternaliter pereant si seniores
ipsorum colonum indigne tulerint , et aliquam
vindictam · inde exercere volue
rint aut eosdem colonos ne distringantur
contendere praesumpserint sciant
quia et bannum nostrum component , et simul cum
excommunicatione ecclesiastica nostram
armiscaram durissimam
sustinebunt
Vt missi nostri omnibus Rei publicae ministris denuncient vt
comis et rei publicae ministris simul cum Episcopo vniuscuiusque
parroechiae sint vt ministeriis illorum quando Idem Episcopus suam parroechiam
circumierit , cum Episcopus eis notum fecerit et quos per
excommunicationem Episcopus adducere non potuerit ipsi regia
auctoritate et potestate ad poenitentiam et rationem atque satisfactionem adducant
Sciant etiam fideles nostri quia concessimus in synodo
venerabilibus Episcopis ne super beneficia ecclesiastica vel prestarias etiamsi
Episcopus aut quilibet monasteriorum Praelatus inrationabiliter petierit praecepta
confirmationis nostrae vllo modo faciamus , et Ideo ab inrationabili petitione se
vnusquisque compescat ·
Vt missi nostri omnibus per illorum missaticum denuncient ne
commutationes rerum , et mancipiarum quilibet Praelatus earumdem [!] rerum
ecclesiasticarum sine licentia et consensu nostro facere praesumat , neque
mancipia ecclesiastica quisquam nisi ad libertatem commutet , Videlicet vt
manicipia , quae pro ecclesiastico dabuntur in ecclesiae seruitute permaneant et
ecclesiasticus homo qui commutatus fuerit perpetua libertate fruatur ·
ADNVNTIATIO DOMNI HLOTHARII IN VALENTIANIS
Mense Nouembrio
I
[BK 206 Abschnitt A c. 1]
De Missis directis per Regnum vt populus et pacem et Iusticiam
habeant [fol. 100v] De Raptoribus De praedatoribus , De latronibus , et aliis
malefactoribus et de omnibus iusticiis
II ·
[BK 206 Abschnitt A c. 2]
Vt ubi missatici simul venerint missi simul ueniant et si de
uno Regno in aliud aut de vno missatico in aliud fugerint simul eos constringant ,
III
[BK 206 Abschnitt A c. 3]
Vt ubicunque fugerint illuc indiculas transmittatur vt comis
illos distringat , aut cum alode aut per quodcunque potest ut illuc
reueniat et emendet ubi malum fecit
[BK 206 Abschnitt A c. 4]
Vt missis commendetur vt faciant Iusticias et si non fecerint
quod ipsi pergere debeatis ·
V ·
[BK 206 Abschnitt A c. 5]
Vt si necessitas alicui fuerit omnes sint parati quomodo
inuicem vos adiuuetis ·
SEQVITVR ADNVNTIATIO KAROLI ·
[BK 206 Abschnitt B c. 1]
De adnuntiatione Episcopali , Et de honore sacerdotum
[BK 206 Abschnitt B c. 2]
De reaedificatione ecclesiarum et de nonis et decimis ·
[BK 206 Abschnitt B c. 3]
De obseruatione capitulorum Domni Karoli et domni Hludouuici de ecclesiis
[BK 206 Abschnitt B c. 4]
De obseruatione pacis , et cauenda rapacitate et oppressione
rerum ecclesiasticarum ac pauperum ·
[BK 206 Abschnitt B c. 5]
Quod nos cum consilio fidelium nostrorum ordinare volumus
qualiter honeste
et sine indigentia in curte nostra sicut antecessores nostri
fecerunt viuere
possimus , et comites ac caeteros fideles nostros admonemus vt
ipsi sic suum
esse et viuere ordinent qualiter propter illorum necessitatem vicini
eorum
ac pauper
es
non opprimantur ·
[BK 206 Abschnitt B c. 6]
De concordia et mutuo adiutorio Episcopi et comites ad
iusticias faciendas et diuinum ministerium exequendum :
[BK 206 Abschnitt B c. 7]
De Iusticiis per Episcopos et missos ac comites nostros
in regno nostro
studendis ·
[BK 206 Abschnitt B c. 8]
De Raptis et coniunctione Sanctimonialium atque propinquarum
seu sponsarum aliarum , Vt quid in praeterito actum est secundum consilium et
Iudicium Episcoporum corrigatur et de cetero omnimodis caueatur
[BK 206 Abschnitt B c. 9]
Quodsi aliquid per necessitatem in ecclesiis Dei aut contra
aliquem fidelium
nostrorum fecimus hoc quam citius potuerimus libentissime
emendabimus , et de
c
etero
si aliquis apud nos patrem suum nocere
voluerit hoc secundum consuetudinem
antecessorum nostrorum diffinire volumus ·
[BK 206 Abschnitt B c. 10]
De placito nostr
o et de communi
adiutorio contra nortmannos , et de conloquutione
nostra Fraterna
[fol. 101r]
SEQVVNTVR CAPITVLA QVAE IN IPSO ANNO Et in ipso Mense nouembrio
Domnus Karolus consultu fidelium suorum in siluaco ędidit et per Regnum suum a missis suis adnuntiari et obseruari
praecepit sed et missos suos sicut subsequitur per Regnum suum ordinauit
IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDVAE TRINITATIS
Karolus gratia Dei Rex , Dilectis et fidelibus missis nostris per
Regnum nostrum
constitutis Salutem , Sicut vobis notum esse credimus Cum
dilectissimo fratre
nostro Hlothari
o apud valentianas loquuti sumus et communi consilio cum
fidelibus
nostris communibus , considerauimus vt inter caetera
sanctae Dei ecclesiae , et nostri prin
cipatus , ac regni a Deo nobis
commissi negotia necessaria de his quae subsequuntur
Vos specialiter ammoneremus
ut sicut hic descripta habentur vna cum Dei adiu
torio prout melius
potueris strenue exequi procuretis , et hoc praesentialiter
necessarium opus sine
aliqua dilatione et excusatione sicut in missaticis
coniuncti et deputati estis
simul conueniatis et hoc ad perficiendum quanto citius
inchoetis , et quantum et
qualiter inde factum habueritis vnus vestrum sicut in
missatico constituti estis ,
de vno quoque missatico nobis ad colloquium · quod in pro
ximo cum
fratribus nostris habebimus renuntiare procuret , et si contigerit , vt ali
quis vestrum nostro seruitio et infirmitatem aut quacunque occasione
detentus fuerit
pro hoc alius non dimittant ut commendata exequi non studeant
etiam si vnus
vacauerit a praedictis occupationibus ipse quantum Deus dederit
Iussa adimplere
studeat ·
ISTA DENVNTIANDA SVNT POPVLO A MISSIS NOSTRIS
[BK 260 Abschnitt A c. 1]
Nostri seniores sicut audistis Parabolauerunt simul et
considerauerunt cum
communibus illorum fidelibus , de dei seruitio et sanctae ecclesiae ac
regni statu , et
qualiter vos qui in regno consistitis pacem et iusticiam habere
possitis , et ordin
aue
runt
missos per regnum illorum qui in
hoc decertent quantum Deus adiutorium
dederit
[BK 260 Abschnitt A c. 2]
Inter omnes iusticias quas ordinauerunt , vt vnusquisque
habeat primo considerauerunt de honore ecclesiarum Dei , et orphanorum
et viduarum causis , et de regalibus iusticiis tum maxime de raptoribus puellarum
et viduarum causis , et sanctimonialium , et de his qui
presbyteros flagellare praesumunt , et qui presbyteros
de ecclesiis sine Episcoporum consensu eiicere et recipere aut census de manso ,
et ex his quae Dominus et genitor noster in suis
capitularibus ecclesiis in Immunitate concessit exigere non timent · Et qui de
censa de rebus ecclesiasticis ad ecclesias persoluere detractant , vt firmiter
inquirantur et acriter distringatur , et plena iusticia inde fiat , secundum quod
in capitularibus , aui et patris illorum
statutu[m] habetur [fol. 101v] et ipsi per certos fideiussores ad
praesentiam illius in cuius regno tales Inuenti fuerint perducantur ut
inde ipse commendet quid de tali homine fiat qui nec Deum timet , nec contra
sanctos Canones facere nec legem et praeceptum regium infringere
pertimescit , salua censura ecclesiastica et Episcopalis poenitentiae
vindicta
[BK 260 Abschnitt A c. 3]
Similiter de collectis quas Theod
isca
lingua herizuph · appellat , et de his qui
I
mmunitates
infringunt , et qui incendia ; et voluntaria homicidia , et ad
salituras
in domos faciunt ·
[BK 260 Abschnitt A c. 4]
De latronibus autem commendauerunt ut missi omnibus denuncient
in illa
fidelitate , quam Deo et Regi vnusquisque debet et promissam habet et in
illa christianitate , quam pacem proximo vnusquisque seruare debet , vt sine
exceptione alicuius personae , nec pro
amicitia
vel propinquitate aut amore
vel timore ull
us
latronem cęlet , sed illum missis illorum manifestet , et ad
accipiendum
illum adiutorium , quantum potuerit vnusquisque prestet et
per sacramentum hoc
missi illorum firmare faciant , sicut tempore antecessorum
illorum consuetudo fuit , et si aliquis missos illorum non obaudierit , si Regis
homo fuerit per
fideiussores ad illius praesentiam perducatur · Si autem alte
rius homo
fuerit , Senior cuius homo fuerit illum Regi praesentet ·
[BK 260 Abschnitt A c. 5]
Commendauerunt etiam , vt si alicui denunciatum fuerit , vt ad
accipiendum latronem adiutorium praestet , aut aliquis sonum inde audierit , ut ad
latronem accipiendum concurratur et se inde retraxerit vt ad hoc adiutorium non
prestet · Si liber homo non fuerit bannum Dominicum componat , et si colonus
fuerit LX · ictus accipiat et si latro ibi occisus fuerit qui eum occiderit leudem
inde non soluat , et nullus inde faidam portare praesumat , quodsi quis facere
praesumpserit per certos fideiussores ad Regis praesentiam perducatur ·
[BK 260 Abschnitt A c. 6]
Quicunque autem abhinc inante latronem receperit maxime autem
illum qui for
bannitus fuerit , et qui illos quos missi nostri
forbanniere recepit postquam
forbanniti ab eisdem missis nostris fuerunt secundum
quod constitutum est in
capitularibus aui et patris nostri in libro III · capitulo · XXII
I si
francus est cum
XII · similibus francis iuret quod ipse
latronem eum fuisse non scisset licet
Pater eius sit aut frater et propinquus , si
hoc iurare non potu
erit
, et ab alio
conuictus non fuerit quod latronem
in hospitio suscepisset quasi latro et infi
delis Iudicetur , quia latro
est et infidelis est noster , et francorum et qui illum
suscepit similis
est illi , si autem audiuit , quod latro fuisset , et tamen non
scit pro firmiter
aut iuret solus quod nunquam eum audisset , nec per veri
tatem nec per
mendacium latronem aut sit p
aratus
, si ille de latrocinio
euictus
fuerit , vt similiter dampnetur ·
[BK 260 Abschnitt A c. 7]
Vt quando missi nostri latronem forbannierint hoc et missis
aliis et Comitibus
[fol. 102r] scire faciant et si de vno missatico in alium fugerit
si in
vicinitatem
venerit pro hoc qui eum forbanniuit non
dimittat ut eum non persequatur
et comprehendat et si longius fugerit missus in
cuius missaticum fugerit si alo
dem habuerit illi tollat et illum
constringi , et ut illuc velit nolit reueniat
et ibi malum emendet ubi illud
perpetrauit , et si in alicuius villam fugerit
et ipsa villa eum contenderit
secundum quod in capitularibus aui et patris
nostri
scriptum habetur inde fiat · Et si necesse fuerit ut iusticia non proteletur
Aduocato denuncietur ut ipsum latronem reddat , et eos qui eum conten
derunt praesentet ut debitam disciplinam inde sustineant et emendationem
inde
congruam faciant , quodsi facere neglexerit usque ad secundam vicem
bannum
Dominicum inde componat , et sic per fideiussores ad praesentiam
eorum deducatur
ut et de illo , et de contradictoribus , et de ipso latrone
secundum quod causa
coniacuerit sic decernatur vt caeteri motum habeant
[BK 260 Abschnitt A c. 8]
Hoc etiam commendauerunt seniores nostri vt si huiusmodi
malefactores sicut praediximus de vno regno in aliud fugerint similiter missi
illius de cuius regno fugerit ad alios missos in illo regno vbi fugit hoc notum
faciant , et illi missi eos constringant ut ad illud regnum et ad illos missos
reueniant ut ibi distringi possint ubi malum fecerunt ·
[BK 260 Abschnitt A c. 9]
De Aduenis qui oppressione Nortmannorum , vel
Britannorum
In partes
istorum regnorum confugerunt , statuerunt seniores nostri vt a
nullo
Rei publicae ministro quamcunque violentiam vel oppressionem aut exacta
tionem patiantur , sed liceat eis conductum suum quaerere et habere donec
aut
ipsi redeant ad loca sua , aut seniores illorum recipiant , Quod qui Inuentus
fuerit
ex rei publicae ministris aut aliis quibuslibet contra hoc pietatis
praecept
[u]m
facere aut fecisse bannum dominicum exinde
componat
[BK 260 Abschnitt A c. 10]
Vt omnibus denuncietur qualiter cuncti sint praeparati ad
quamcunque necessitatem Imminentem vt secundum consuetudinem prout
necessitas euenerit ad Dei seruitium et illorum atque defendendum sanctam Dei
ecclesiam et regnum omnes sint praeparati ·
[BK 260 Abschnitt A c. 11]
Capitula autem aui et patris nostri quae in praescriptis commemoraui
mus
qui ex missis nostris non habuerint et eis indiguerint vt commissa per illa
corrigere possint , sicut in eisdem capitulis iubetur de scrinio nostro a
cancellario
nostro accipiant , vt rationabiliter et legaliter cuncta corrigant et disponant
[BK 260 Abschnitt A c. 12]
Vt vnusquisque missus in suo missatico prouisionem habeat , vt
si aliquis de nostris fidelibus per missaticum suum transierit , aut ibi
consistens et commanens [fol. 102v] rapinas et depredationes aut alia inlicita
fecerit de quibus Deus offendi solet et populus pro oppressione gemere , quatinus
hoc subtiliter et veraciter Inuestiget et nobis renuntiet qualiter inde
nos sic ordinemus vt nec ipsum nec alium hoc agere delectet ·
[BK 260 Abschnitt A c. 13]
Vt missum illorum missaticis curam habeant ne homines nostri
aut alii quilibet
vicinos maiores et minores tempore a
estatis
, quando
ad herbam suos caballos
mittunt et tempore hyemis , quando marascalcos illorum ad
fodrum diri
gunt vicinos maiores et minores depred
entur
et sic egerint hoc etiam ut
praediximus veraciter missi nostri
Inuestigent , et nobis renuncient vt in
seniore hoc sic emendemus , quatenus
homines suos in potestate habeant et
contenti sint debitis , et indebita iniuste
non appetant ·
HAEC MEMORABILIA CAPITVLA QVAE SEQVVNTVR dedit Missis suis Domnus Karolus
Anno DCCCLIIII · In Mense Iunii quando apud attiniacum cum fratre suo hlothario fuit
loquutus , vt illa vnusquisque missus in suo missatico per regnum illius
exequi procuret ·
[BK 261 Abschnitt A c. 1]
DE MISSIS Pro latronibus scilicet ut addantur et suppleantur
missi qui illa peragant quae in capitulis continentur quas supra in siluaco illum edidisse praescripsimus ·
II ·
[BK 261 Abschnitt A c. 2]
De maritima custodia et secundum consuetudinem vigilanter
disponeretur
III ·
[BK 261 Abschnitt A c. 3]
De Viis per aquas videlicet , vt ubi nouiter clausae erant
aperirentur sicut antiquitus fuerunt apertae ,
IIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 4]
De pontibus restaurandis , videlicet vt secundum capitularia
aui et patris sui vbi antiquitus fuerunt reficiantur ab his qui honores illos tenent de quibus ante
pontes facti vel restaurati fuerunt ·
V ·
[BK 261 Abschnitt A c. 5]
De nauibus
quae uadunt sub pontibus videlicet vt inde Teloneum non exigatur
VI ·
[BK 261 Abschnitt A c. 6]
De aduenis
quos affligunt ministri rei publicae , scilicet vt qui ab illis quos
nortmanni vel Britannes afflixerunt , et Ideo mendicando in istud
regnum venerunt , vel qui propter afflictionem aquitanicam huc venerunt
censum vel operationes exigere hoc cum sua lege illis emendent , et qui deinceps
hoc facere praesumpserint simul cum emendatione dominicum bannum componat ·
VII
[BK 261 Abschnitt A c. 7]
De latronibus qui nunc nihil mali faciunt , et quod iam diu
fecerunt emendatum habent et nullus modo super eos clamat , videlicet vt
propter hoc modo non punia[m]ur ·
VIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 8]
De hominibus qui in banno , et in penitentia missi sunt , et
peius semper faciunt scilicet vt a missis capiantur · et constringantur
IX ·
[BK 261 Abschnitt A c. 9]
De monetis et falsariis fabris videlicet vt diligenter
inquirantur et emend
antur
X
[fol. 103r]
[BK 261 Abschnitt A c. 10]
De rebus ecclesiarum in alodem datis videlicet vt a missis
inquirantur et describantur et rei renuntietur ·
XI ·
[BK 261 Abschnitt A c. 11]
De Monasteriis circumeundis , id est vt sicut ordinatum fuit
ita missi exequi procurent
XII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 12]
De hominibus qui iterum a nouo raptos faciunt ut a missis
comprehendantur et constringantur et ad Regis praesentiam deducantur ·
XIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 13]
De fidelitate Regi promittenda id est omnes per Regnum illius
franci fidelitatem illi promittant , et qui dicunt se illam
promisisse aut certis testibus hoc approbent aut iurent se illam ante iurasse aut
illam ipsam fidelitatem promittant ·
HAEC SVT [!] ADNVNTIATIONES QVAS HLOTHARIVS
ET Karolus apud leudicam
adnuntiauerunt Anno DCCCLIIII ·
HLOTHARIVS SERENISSIMVS IMPERATOR
capitulum
I ·
[BK 207 Abschnitt A c. 1]
Scire volumus vestram omnium fidelitatem quia frequenter
praesenti anno
Dilectissimum fratrem nostrum hludouuicum inuitamus ut
commune colloquium cum fidelibus nostris haberemus atque cum illis de Domini
Voluntate quantum ipse inspirare vellet , ac de sanctae Dei ecclesiae vtilitate
nostroque ac nostrorum profecto honore et necessitate tractaremus et ordinaremus ,
Sed quia praedictus Frater noster hactenus sicut
optaueramus quibusdam Impedientibus causis venire distulit nos illud omittere
uoluimus quin vtiliter nos coniungeremus
II ·
[BK 207 Abschnitt A c. 2]
Nunc volumus vos certos reddere de nostra coniunctione quia
christo propitio secundum Deum
ad salutem sanctae Dei ecclesiae nostramque ac
vestram communem vtilitatem , et neces
sitatem indissolubiliter corde et
opere coniungere nos vol
umus
vt vnum simus in
christo , et vos vnum sitis nobiscum ·
III ·
[BK 207 Abschnitt A c. 3]
Sapiatis quia legem qualem antecessores nostri
hoc
est Pater et Auus noster
vestris
antecessoribus concesserunt et seruauerunt , nos similiter vobis
perdonamus , et Inuiolabi
liter atque incorrupte , et praesentibus et
futuris temporibus per omnia volumus obser
uare ·
KAROLVS GLORIOSISSIMVS REX ·
CAPITULUM
I ·
[BK 207 Abschnitt B c. 1]
Hanc siquidem coniunctionem facere idcirco usque nunc
distulimus quia volumus ut supradictus Frater noster
nobiscum pariter conueniens in ea coniunctione se nobis associaret · Sed quia ille
aliquibus impedimentis prepeditus venire omisit , nos audita perturbatione , quam
filius eius facere conatur consociare nos uoluimus · Sciatis ergo quoniam et in
prosperis et in aduersis simul erimus · Nec poterit Nos Deo adiuuante ullum
offendiculum ab ea caritate separare , qua fraternis vinculis astricti sumus , sed ubicunque alterno solatio , et adiutorio indiguerimus , quantum Dominus
permiserit in Inuicem sustentari et supportari cupimus · atque contra omnem
terrenum [fol. 103v] Inimicum auxilium in alterutrum ferre volumus
II
[BK 207 Abschnitt B c. 2]
Si autem isdem frater noster sicut
optamus et ei mandamus hoc agere distuleri
[t]
Nos ita coniuncti sumus vt vnus alteri tale praebeat solatium et adiutorium
quatenus vbicunque necesse fuerit amodo et deinceps sicut praemisimus vnus
qui
sque
regnum sibi diuinitus commissum quiete optinere possit et si
aliquis
patri [!] suo superstes extiterit ipse qui remanserit nepotes suos vna cum
Regno patris sub tuitione et defensione habeat , vt contra aduersantium ma
chinationes , auxiliante Deo ita muniti existant qualiter quieto ordine regnum
patris opprimere valeant ·
III ·
[BK 207 Abschnitt B c. 3]
Certissime igitur deuotionem vestram scire cupimus quia
veraciter recognoscimus
in multis Dominum offendissime animosque vestros
negligenter molestasse
quae videlicet cuncta ita fauente christo pro viribus
emendare voti habemus ut
et deum placare , et vestrae deuotioni satisfacere
possumus , De quibus omnibus
certiores vos reddere curabimus cum pluriores nostri
fideles conuenerint aut
cum praefatus
frater noster , vt enim mandamus venerit , si tamen venire
volue
rit , quomodocunque vobis amabilius er
it
ita ut veraciter cognoscatis
permissionem [!] nostram
omnimodis attendere , et plenissime nos obseruare velle
IIII
[BK 207 Abschnitt B c. 4]
Illud praeterea in commune vestra omnium comperiat solertia ,
quia ideo vobis in hoc sacro loco haec solicite denunciare volumus vt noueritis
cuncta quae dicimus Domino fauent[e] , sanctisque eius
suffragantibus in quorum praesentia denuntiantur Inuiolabiliter obseruaturos nos
esse
HOC EST CONSI
LIVM
QVOD EPISCOPI ET CAETERI FIDELES DOMNI
Karoli apud bonoilum communiter illi
dederunt Anno Incarnationis Domini
nostri Iesu christi DCCCLVI · In mense
Augusti ·
Increpatio quam in epistola Domini
apostolici vobiscum et cum aliis fidelibus
vestris audiuimus seuerissime
nos tangeret si nos aliter non egissemus quam
isdem Domnus
Apostolicus nos egisse secundum quod ipse audierat cum magna
auctoritate
mandauit · Nam quia nos in isto facto vnde nos specialiter
redarguit consentientes
nos fuimus , et vos ac fideles vestros quos inde admone
re conuenit et
verbis et scriptis , sicut ipsi scitis , et manentia scripta testan
tur ,
frequenter et salubriter commonuimus , vt contra salutem , et auctoritatem
factum
erat emendaretur et ne deinceps conmitteretur omnimodis caueretur
damnabiliter
ista increpatione non tangimur · Sed et nunc nostris monitis
illius monita
coniungentes , et illius monitis nostra monita subiungentes , horta
mur
ut statum monasteriorum in regno nostro consistentium aliter quam debeat
et deceat
peruersum ac confusum quanto citius ac melius , et possibilius
atque rationabilius
potueritis restituere et corrigere
studeatis
et non solum hoc
vos , et commissos vobis in regno vestro agere commonemus
verum etiam monemus
hortamur et precamus vt capitula quae vos ipse
[fol. 104r] cum fidelibus vestris in
colonia villa manu propria confirmastis , sed et ea quae
in belluaco ciuitate Episcopis tradentibus sub conditione
notissima suscepistis
Illa quoque quae cum fratribus vestris secus teudonis villam in loco qui dicitur
iudicium approbastis cum illustribus viris et sapientibus
baronibus vestris obser
uanda delegistis · Sed et illa quae cum fratribus
vestris apud marsnam manu pro
pria confirmastis ·
verum et illa quae in synodo suessonica cui vestram praesentiam
exhibere dignati fuistis acceptastis · Necnon et illa quae in siluaco decreuistis
cum his quae in leodico cum
fratre vestro hlothario adnuntiastis diligenter et fre
quenter ad memoriam reducatis ac relegatis , et quae in regno vestro
contra illa
acta sunt contraque di
uinam
et salubrem auctoritatem quam
progenitores et praedeces
sores vestri directo ordine tenuerunt et
obseruauerunt perpetrata sunt quantotius
ratio et possibilitas permittat corrigere
procuretis · Et ne de cetero a quocunque
contra haec agantur omnes communiter cooperante Domino caueamus ,
Et si quid contra haec
actum fuerit statim vt citius fieri potuerit aequitate et
ratione ac possibilitate
dictante absque dolo cum recta intentione et lege ac
auctoritate competente vnicuique
ordini corrigatur , Et ne leue cuiquam Videatur ,
quod Deo teste ac mediante manu
propria confirmatum , et sponsione
cum ueritatis , quae Deus est , assertione prola
tum est , discat ex
confirmationis cautione in terris et ex baptismatis ac cetera
rum
obseruationum confirmatione in coelis quantis nexibus quisque t
eneatur
obstrictus , omnisque quod diuino spiritu dicitur communiter audiamus ,
Nisi conuer
si fueritis gladium suum vibrabit , arcum suum tetendit , et
parauit illud , et in eo
parauit vasa mortis De quibus nos omnes ad se et ad
mandatorum suorum obserua
tionem conuersos et in obsersuatione eorundem
permanentes eripiat Iesus
Christus Dominus noster cui est honor et gloria potestas
et Imperium per omnia
secula seculorum amen ·
HAEC QVAE SEQVVNTVR CAPITVLA MISIT DOMNVS
Rex Karolus ad
Francos et Aquitanos qui ab eo disciuerant Anno Incarna
tionis Dominicae DCCCLVI ·
Nonis Iulii De Palatio Carisiaco per fideles missos
suos ad Alardum Abbatem Rodulphum
Richuinum
ad [!]
Algarum et Berengarium
capitulum
I ·
Mandat Vobis noster senior quia suus auunculus Rodulphus illi de vestra fidelitate
nuntiauit et quod vos
illum praecastis , ut ad vos suos denominatos fideles in sua
mercede transmitteret , et vos illi per illos vestram necessitatem et voluntatem man
dare
uolebatis , et si aliquid factum habebatis quod necessitas fuisset emendare
voluntarie per illorum consilium emendabatis , et quod vobis consilium donauerint
ad nostri senioris fidelitatem , et vestram salua
tionem
voluntarie faceretis ·
Capitulum
II ·
Et mandat vobis noster senior quia placet ei quod illi suus
auunculus de vestra
fidelite [!] , et bona voluntate nuntiauit et
secundum vestram depraecationem transmisit nos
sicut praecastis , ad vos et mandat
vobis , quia si aliquis aut ipse senior noster aut
aliquis ad illum aliquem de
vobis comperdere uoluit , et propter hoc ad tempus
[fol. 104v] aliquis de vobis ab
illius praesentia et ab illius seruitio se subtraxit quia omnis
quicunque de uobis ad rectam rationem ad illum et
ante suos fideles venire
uoluerit , hoc ei concedit , et si iuste et rationabiliter inuentum fuerit quod
rectam
rationem contra eum aliquis de vobis habuerit cum consilio fidelium suorum
hoc voluntarie emendabit , Et si
[in]uentum fuerit , quod illam
causam vnde
aliquis de vobis conquirere uoluerit per rationem fecerit volet ut
sicut per ra
tionem fecit ita facta per rationem permaneat ·
capitulum
III ·
Mandat vobis vt si aliquis de vobis rectam rationem ad illum
et ante suos fideles praecauerit et inde in rectam rationem venerit et
iuste et rationabiliter Inuentum fuerit quod rectam rationem aliquis de
vobis non habeat , et ipsa recta ratio illum conuicerit quasi secum crediderit et
humiliauerit et emendare uoluerit , et in ipsa emendatione permanere uoluerit quia
sicut cum suis fidelibus rationabiliter Inuenerit ut rationabilem
misericordiam faciat voluntarie paratus est facere
IIII ·
Mandat vobis quia si aliquis est de uobis qui non se confidit
in sua conscientia ut rectam rationem precare aut non velit aut non audeat , et se
recognoscit et poenitet et misericordiam illius et indulgentiam petierit , quia illum tantum vt inante sicut debet se caueat voluntarie vnicuique qui sic
se recognoscit misericordiam et indulgentiam donat ·
V ·
Mandat vobis , ut ne aliquis de illo Inante dubitet quia ipsam
rectam rationem qui illam querit , semper illi vult conseruare , et illam
misericordiam quam modo illi concedit similiter illam semper vult conseruare si
ille aliam iterum talem causam non commiserit pro qua rectam rationem iustum
iudicium debet sustiner[e]
VI
Mandat vobis quia si aliquis de vobis talis est qui dicat quia
paupertate et necessita
te quia multos dies in illius seruitio misit et
omnia quae habuit dispendit ad
talem coniunctionem vt aliquid impetraret quod per
seruiti
um impetrare non
potuit sic iunxit quia si hoc nostro seniori
ante suos fideles demonstrare potue
rit et hoc si verum inuentum fuerit
quod senioris nostri culpa fuerit quod
per necessitatem aliquis de vobis
rationabiliter de seruitio illius se tali modo sub
traxerit , quia senior
noster hoc voluntarie recognoscit , et cum consilio de suis
fidelibus hoc quam
citius et rationabilius potuerit emendabit ·
VII ·
Mandat vobis quia si aliquis de vobis dixerit
quod hoc quod fecit non pro sua infide
litate aut pro sua
deinhonorantia fecit et timet aliquis de
[v]obis , quod noster
senior alicui de vobis reputare inante debeat hoc factum , aut pro sua infidelita
te aut pro sua deinhonorantia , et propter hoc iam vltra ad illum non
debeat consi
lium acaptare , quia qualiscunque de vobis tali modo in isto
facto conmisculatus
est si inante illi sic fidelis et obediens et adiutor ad suum
regnum et debitum
honorem continendum fuerit sicut per rectum homo suo seniori et
suo Regi esse
debet , quia nulli de ista causa volet reputare , sed
to
tum
ex corde dimittere
quod in illius persona in ista causa commisit
et suum seruitium quod illi et ante
fecit , et adhuc Deo Iuuante faciet debite et
rationabiliter vult illi merere
[fol. 105r] Si autem aliquis illi aut alicui iniuste
abstulit lex hoc sicut consuetudo et rectum est
pacificabit ·
capitulum
VIII ·
Et sciatis quia senior
noster
sicut subinde uoluit
Deo gratias nunc ad bonum effectum
perduxit et rogauit fideles suos ut sine ulla
mala suspitione de illius iracundia
aut animi commotione communiter quaerant et
inueniant atque describant , hoc quod
ille secundum suum ministerium facere debet , et quae facere illum
non
condeceant
et ubicunque inuentum fuerit quod
fecit quod facere non debuit , paratus est vt
cum Dei adiutorio , et fidelium
suorum consilio hoc quam citius cum ratione et possi
bilitate emendare
potuerit emendet et inante corrigat , et correcta custodiat , et quod
facere
debuit quod ad salutem et honestatem illius pertinuit et aliquid munus
fecit hoc
cum Dei adiutorio et fidelium su
orum
consilio et auxilio facere quam citius
cum ratione et possibilitate potuerit faciat ·
capitulum
IX ·
Et similiter vult ut nos quaeramus et inueniamus et
describamus , quid et qualiter
nobis fidelibus suis in vnoquoque ordine contra
illum conueniat facere , et quid non
conueniat facere , ut illa quae conueniunt
faciamus , et illa quae non conueniunt cauea
mus , et vbicunque in retro
aliquid a nobis
suis fidelibus in quocunque ordine
facta sunt quae
non condeceant cum Dei et illius auxilio , et nostro communi consilio
quam
citius cum ratione et possibilitate emendare potuerimus emendemus et inante
corriga
mus et correcta custodiamus ·
capitulum
X ·
Et sciatis quia sic est ille adunatus cum omnibus suis
fidelibus in omni ordine et statu
et nos omnes sui fideles de omni ordine et statu
ut si ille iuxta humanam fragilitatem
aliquid contra tale
m pactum
fecerit illum honeste et cum reuerentia sicut seniorem
decet
admoneamus vt ille hoc corrigat et emendet , et vnicuique in suo ordine
debitam
legem conseruet , Et si aliquis de nobis in quocunque ordine contra istum
pactum
incontra illum fecerit si talis est , vt ille eum inde admonere uelit ut
emend
[e]t faciat ·
Et si talis est causa ut illum inde
familiariter non debeat admonere ante suos
pares illum in rectam rationem mittat ,
et ille qui debitum pactum et rectam legem
et debitam seniori reuerentiam non vult
exhibere et obseruare Iustum Iusticiae
Iudicium sustineat , et si sustinere non
Voluerit , et contumax et rebellis extiterit ·
et conuerti non potuerit a nostra
omnium societate et regno ab omnibus expellatur
Et si senior noster legem
vnicuique debitam et a se et a suis antecessoribus nobis et nostris
antecessoribus
perdonatam , et rectam rationem et misericordiam competentem vnicuique
in suo
ord
ine
conseruare voluerit , sciatis quia sic est ille nobiscum , et nos
cum illo adunati
et sic sumus omnes per illius voluntatem et consensum confirmati
Episcopi atque abbates
cum laicis , et laici cum Viris ecclesiasticis , Vt nullus
suum parem dimittat , ut contra
suam legem , et rectam rationem et iustum Iudicium
etiamsi uoluerit quod absit Rex
noster alicui facere non possit ·
XI ·
Et sciatis quia ad hoc quaerendum et Inueniendum et statuendum
atque confirmandum
cum nostro et caeterorum fidelium suorum consensu habet noster
senior constitutum
locum uermeriam palatium et tempus ac
diem XIIII ·
kalendas Augusti et habet ex
nomine descriptos fideles suos per quorum
tractatum ista causa Deo adiuuante
[fol. 105v] ad perfectam perfectionem perueniat ,
et habet VII ·
kalendas Augusti ad ipsum
palatium Vermeriam
generaliter omnes fideles suos conuocatos vt omnibus
suam Voluntatem et perdonationem
et n
ostram
qui fideles illius sumus
deuotionem adcogn
ouit , et ut
ista
conuenientia quam Teste Deo Confir
mabimus inante diebus vitae suae et diebus vitae nostrae conseruetur et
ipse
suis successoribus contra successores nostros , et nos nostris successoribus suis
successoribus conseruandam in Dei nomine relinquamus ·
XII ·
Et sciatis quia vult senior noster , et nos caeteri fideles
illius vt si vos qui
ill
ius
fideles et consiliarii esse debetis
volueritis sicut
vobis diximus
ad illius praesentiam et
fidelitatem atque seruitium venire , et cum nobis in
ista societate esse quia et
ipse et nos quae voluntarie volemus , vt cum
nobiscum hoc et quaeratis et
inueniatis et statuatis atque conseruetis , et nos
cum vobis similiter et vobis
aliis omnibus sicut et nobis debitam legem et
rectam rationem dehinc inante sicut
rectum est vult conseruare sicu
t sui
antecessores , qui hoc melius et rationabiliter fecerunt nostris et
vestris ante
cessoribus in omni ordine conseruauerunt
XIII ·
Et mandet vobis noster senior quia si aliquis de vobis talis
est cui suus
senioratus non placet , et illi simulat ad alium seniorem melius quam
ad illum acaptare possit , veniat ad illum , et ipse tranquillo et pacifico
animo donat illi commeatum tantum , ut ipsi et in suo regno id suis fideli
bus aliquod damnum aut aliquam marritionem
non faciat , et quod Deus illi
cupierit et ad alium seniorem acaptare potuerit pacifice habeat ·
XIIII ·
Et si aliquis fuerit de vobis , qui velit dicere , quia non
credit fidem senio
ris nostri et suspectus sit de sua perditione , et
propter hoc non audeat am
bulare ad illum nos vobis damus Dei et nostri
senioris karoli fidem ; et
de suis Episcopis et fidelibus
damus fidem , quia quantum Deus vos salua
uerit
, et vos ipsos
saluaueritis sani ambuletis , et sani cum illo sitis et sani
si vobis cum illo
sicut debet non conuenerit retornetis , tantum vt pacifice
et sine seditione
ambuletis , et suos fideles non solicitetis ·
XV ·
Et si adhuc dubitatis et aliam firmitatem quaeritis tantum vt
contra rationem non quaeratis si ad illum sicut diximus ambulare vultis etiam et
ad hoc parati sumus ut faciamus quia certi sumus quia omnia cum securitate facere
possumus ·
ISTA CAPITVLA MISIT REX DE BASIV PER Hadabrannum et Bettonem ·
capitulum
I ·
Mandet vobis senior noster salutes , mandet etiam vobis quia
valde miratur quod placitum tale non custoditis sicut vos illi promisistis
et sicut ipse vobis mandauit ·
capitulum
II · [fol. 106r]
Mandet vobis senior noster quodsi propterea hoc placitum
dimisistis ut fratr
es
eius
ex
pectare voluisset , et is aduentum iuxta quod illi mandastis non
sine aliis suis fide
libus quos modo secum non habuit inuenire potuit ,
vt necesse esset inde aliquam ex
pectationem facere ·
III ·
Habet senior noster constitutum aliud placitum
kalendas septembris in villa melfa vbi ei
occurrere sui fideles debent , propterea mandat vobis vt vos tali loco et vobis congruo
et eidem praemisso loco proximo veniatis vbi tales vos fideles transmittere ad vos
poss
it
, quos vobis mittendos postulaueritis ·
IIII ·
Scitis quia vult vobis hoc obseruare secundum quod vobis in
vermeria concessit , et sicut scriptis et verbis antea
mandauerat , et quicquid amplius Iuste et rationabiliter postulare vultis Patri ,
et de expectatione secundum quod cum fidelibus suis inuenerit quod Dei uoluntati
et eius fideli usque suorum honori non sit indignum propter Deum et nutrimentum
Domni et genitoris sui ac illius et seruitium illi a vobis impensum hoc vobis
adsentire non contradicit ·
V ·
Mandet uobis ut memores sitis Dei et vestrae christianitatis
et nutrimenti genitoris eius ,
et sui et debitae fidelitatis , et regni
superuenientis periculi studeatis suos fideles
sanctae matris ecclesię et sui
unanimes fieri et omnipotentis Dei voluntatem ac
illius fidelitatem commmunemque
salutem · simul cum ipso fideliter explere ad resistendum
Inimicis , et
chistia
[ni] nomini persecutoribus ·
Istum
missaticum transmisit Domnus
Rex gloriosus karolus per Adolardum abbatem et Richuinum et Rodulfum
et Berengari
um ·
Capitulum
I ·
Mandet vobis senior noster salutes , et mandat uobis quia
quicquid in vestra causa secundum consilium suorum fidelium melius et honestius
inuenire potuit per suos fideles et sua capitula iam per duas vices uobis mandauit ·
II ·
Mandat vobis quia sicut per illos suos fideles , et per eadem
capitula vobis innotuit
si vult ergo vos a
dtendere
et obseruare , et si
vos adhuc talem causam eum
postulare volueritis quae ad suum honorem et ad vestrum
perfectum pertineat
paratus est etiam in hoc secundum vestram petitionem facere
iuxta consilium fidelium
suorum ·
capitulum
III ·
Mandat etiam ut recordemini Dei , et vestrae christianitatis ,
et condoleatis atque compatiamini huic sanctae ecclesiae quae et a vobis
et ab aliis miserabiliter est oppressa et depraedata , et quae
crudeliter ex altera parte persequitur a Paganis et non vos dissocietis ab vnitate
et vnanimitate fidelium Dei ; sed accederetis praesentaliter vos illi adunare et coniungere aliis Dei suisque fidelibus ad defensionem sanctae ecclesiae
et suam fidelitatem ·
IIII
Si autem dicitis vos propter pares vestros qui praesentes non
sunt hoc non posse facere ,
mandat vt vos qui in praesentiarum estis talem
securitatem ei faciatis , vt non propter
aliam causam hoc dimittatis quod per nos
vobis mandat nisi propter illos vestros
pares qui praesentes non sunt , et facit
ei securitatem , vt illos vestros pares ad Dei
[fol. 106v] seruitium et ad suam
fidelitatem in quantum potueritis exhortemini et conuer
tatis , et si
illos conuerti non potueritis uos ab eius seruitio non vos subtrahatis
quoniam si
omnes ad eum conuerti uolueritis , paratus est uos omnes , secundum
sanctae
ecclesiae utilitatem , et suum honorem , et vestrum communem profectum
recipere
et saluare , et honorabiles semper habere et nulli umquam imputare in
quantum
ad se pertinet quicquid negligenter factum habetis de eius seruitio aut in
ista
causa contra illum egistis ·
V ·
ET mandat uobis quia postquam vestram fidelitatem cognouerit
securos etiam vos faciet ex sua parte quod nulli debeat reputare hoc quod erga
illum negligenter egit in hac causa ita tamen suos quoque erga illum
debitum honorem et debitam fidelitatem conseruaueritis sicut Dei suique
fideles ·
VI ·
Et si aliqua pars ex vobis ad eius senioratum , et ad eius
fidelitatem reuerti voluerit similiter est paratus eos benigne recipere
et erga illos omnimodis adimplere quae superius scripta sunt
Istum missaticum transmisit Rex per hincmarum et yrminfridum Episcopos et per
Adolardum Abbatem et Rodulphum et Richuinum et Berengarium ·
Mandat uobis senior noster salutes , et mandat vobis quia pro
Dei amore et pro vestrae
quandam fidelitatis seruitio sibi impenso
- - - omnes
suos vult
saluos
esse et sine aliqua occasione omnes suos ad Dei seruitium , et ad suam
fidelitatem
attrahere cupit · Et ut omnibus manifestum fiat
quia
sic
omnes uos vult
saluare · sicut suos fideles et nulla occasione intermissa aliquem
ex vobis perdere
vult , et ut etiam contra pares vestros absque laesione salui
esse possitis sicut debetis
et christianos oportet talem
causam
qualem vos eum postulastis libentissime vobis
concedit secundum consilium suorum
fidelium vsque ad condictum placitum quod est
V ·
Idus
octobris
carnutum · Ita tamen vt vos securitatem talem ei faciatis vt usque
ad illum placitum in pace maneatis , et nullam dehonorationem in aliqua causa
erga eum aut erga suos fideles faciatis quam rationabiliter et possibiliter
vitare et cauere potestis , neque impedimentum suis fidelibus faciatis nec inprae
datione nec in aliqua inquietu
dine
· Et concedit vobis vt
omnes si in honoribus
et in alodis
nostris interim con
sistatis
exceptis his quorum honores senior noster
donatos habet · Et si aliqui sunt ex vobis qui honores non habent si volunt
in
suis alodibus consistere aut cum aliis eorum paribus vel amicis faciant
et etiam
si voluerint cum seniore nostro manere ita tamen vt cum pace viuant
et ipsi et sui
etiam hoc clementer concedit , ea videlicet ratione vt vos securum
de vobis illum
faciatis , et vt nullum suum fidelem aliquo modo de sua
fidelitatis subtrahatis
neque solicitetis , et si aliquis ex vobis fuerit qui hanc
pacem isto modo seruare
noluerit a vestro consortio omnes eum vnanimiter expella
tis si emendare
noluerit quod negligenter fecisse manifestum fuerit ·
IN NOMINE sanctae et indiuiduae trinitatis · Karolus gratia Dei Rex
Illustris
[fol. 107r] Episcopo et Dilectis ac fidelibus missis Illustribus , Comitisque nostris
Illustribus salutem ·
capitulum
I ·
[BK 266 Abschnitt A c. 1]
Notum sit fidelitati Vestrae quia XVI
Kalendas Martii secundum sacram auctoritatem synodum Venera
bilium Episcoporum ac conuentum fidelium nostrorum apud Carisiacum fecimus conuenire ·
Cum quibus inter caetera ecclesiastica
vtlitatis ac Regni necessitatis negotia considerauimus
qualiter rapinae , et
depopulationes quae partim occasione superinruentium paganorum
partim mobilitate
quorundam fidelium nostrorum in regno nostro per eos etiam
qui ecclesiam Dei
defenderi [!] et tuer
e et regni soliditatem ac quietem debuerant
prouidere grassantur aliquo
modo annuente Domino sedari valeant et amoueri ·
II ·
[BK 266 Abschnitt A c. 2]
Quorum consultu decreuimus ut quia peccata quae in suo initio , vt sunt magni ponderis aestimantur pernitioso processu ipso etiam exitiabili
supra ius mentibus leuantur et quasi insensibiles reddunt ac si quando resipiscere
molliuntur eas sępius obligent , vt si resurgere velint non possint antequam
censura ecclesiastica et legales sententiae huiusmodi praedatores terribiliter et
damnabiliter feriant · Episcopi quique in suis parrochiis et missi in illorum
missaticis , Comitesque in eorum comitatibus pariter placita teneant quo omnes Rei
publicae ministri , et vassi Dominici , omnesque quicunque uel quorumcunque homines
in eisdem parrochiis et Comitatibus commanent sine vlla personarum exceptione et
excusatione aut dilectione conueniant
III
[BK 266 Abschnitt A c. 3]
Et Episcopi illius parrochiae breuiter adnotatas sententias de
huiusmodi causa euangelicae videlicet et apostolicae atque prophaeticae
auctoritatis necnon et decreta apostolica atque canonica omnibus relegat , et
aperto sermone cunctis quale quantumque peccatum sit , et qualem quantamque
poenitentiam , et quam Immanem seuerissimamque vindictam exposcat cum aliis
debitis et necessariis atque vtilibus praedicationibus innotescere curet
IIII
[BK 266 Abschnitt A c. 4]
Missi quoque legales sententias sicut eas cognitas habent
adnotent et praedecessorum
nostrorum Regum atque Imperatorum nostraque capitula de
hac causa in vnum collecta
omnibus nota fiant , Et episcopi Dei , et
episcopali auctoritate tales deprędationes omnibus
omnibus [!] interdicant , et missi ac Comites nostri cunctis ex nostro Regio
nostro banno
prohibere firmiter studeant ut cognoscant omnes q
uia si abhinc inante in regno nostro
talia facere aliquis praesumpserit secundum
diuinas sententias episcopalem excipiet sententiam
et secundum leges ac capitula
regia
emendare cogetur , et secundum Iudicium fidelium
nostrorum condignam vindictam suscipiet ·
V ·
[BK 266 Abschnitt A c. 5]
Et si talis persona fuerit vt Episcopi et missi nostri ac
Comites in illorum ministeriis quod prauum actum fuerit potuerint emendare
secundum praefixum modum illud enim dare studeant , aut per
fideiussores ad nostram presentiam uenire fiant ·
VI ·
[BK 266 Abschnitt A c. 6]
Si autem aliquis quiscunque inobediens extiterit cum summa
festinatione nobis notum facere curent ut quantotius ad nostram presentiam illum
venire iubeamus et dignam vltionem secundum iudicium fidelium nostrorum sustineat ·
VII ·
[BK 266 Abschnitt A c. 7]
Et si quod absit talis emerserit qui Dei timorem postponat et
ecclesiasticam auctoritatem contemnat et regiam potestatem refugiat , sciat
quiscunque ille fuerit quia et secundum [fol. 107v] canonicam auctoritatem ab omnium
christianorum coetu et sanctae ecclesiae consortio et in coelo et in terra alienus
efficietur et regali potestate atque omnium Regni fidelium vnanimitate
sicut Dei et ecclesiae inimicus et Regni deuastator persequetur usque dum a regno
exterminetur ·
VIII
[BK 266 Abschnitt A c. 8]
Et si aliquis Comes fuerit qui hoc in suo comitatu fuerit aut
ibi talia increscere permiserit ut aut ipse illa non emendet aut nobis nota non
fecerit vt nostra auctoritas talia corrigat , sciat quia talem sententiam inde
sustinebit sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit ·
VIIII
[BK 266 Abschnitt A c. 9 BK 266 Abschnitt A c. 10]
Et si aliqui iterantes depredationes et rapinas per regnum
nostrum fecerint et Episcopi
ac missi et Comites hoc emendare non potuerint
quan [!] citius possint nobis notum
facere curent u
t Iubeamus
ipsos depredatores per eandem viam cum misso nostro
redire et illa omnia que alii
egerant legaliter emendare et talem harmiscaram
sicut nobis iussum fuerit aut
Iudicium sicut cum fidelibus nostris consideraueri
mus sustinere ,
quia autem Dilecti fratris nostri ac nepotum nostrorum homines
fuerint qui talia egerint et hoc nobis Innotescant in illis nota faciamus
et
illi suos homines sicut illis melius uisum fuerit de talibus castigare pro
curent sicut et nos nostros homines castigare volumus si in illorum Regnis
indecentia , et aliqua noxia quod absit facere praesumpserint ·
SANCTVS GREGORIVS PASTORALI DICIT ·
Ammonendi sunt qui aliena rapere contendunt ut solicite
audiant quod venien
[.]
in Iudicio Dominus dicat Esuriui enim et non dedistis mihi manducare et cetera
Quibus dicit · Discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est dyabo
lo et angelis eius · Hinc ergo colligendum est quanta damnatione
plectendi sunt
qui aliena rapiunt si tanta animaduersione feriuntur qui sua
indiscrete
tenuerunt · Pe
rpendant
quo eos obliget reatu res rapta si
tali subiicit poena non
tradita · Perpendant quid meretur iusticia inlata si tanta
percussione digna
est pietas non impensa · Audiant raptores Vae ei qui multiplicat
non sua
usquequo et aggrauat contra se densum lutum , Densum lutum contra se
aggrauare est terrena lucra cum pondere peccati cumulare ·
Audiant quid christus dicat · Quid prodest homini si totum mundum lucretur
animae vero suae detrimentum fiat , Id est quid prodest homini si totum
quod extra
se congregat , sed hoc solum quod ipse est damnat · Audiant
illi qui rapiunt in
hoc seculo deficient aut in seculo dimittent , sed secum ad
Iudicium causas
rapinae id est damnationem secum ferent · Et alibi scriptum
est · Audiant quid
prophaeta Esaias dicit Rapina pauperis in domo
nostra ; et causa viduae non
ingreditur ad eos et lachryma viduae usque
ad maxillam descendit , et Dominus non
delectabitur in Illis · Audiant
[fol. 108r] quia in Cuius domo rapina est siue in
domo corporis siue in domo mansionis
non habitat in illa domo spiritus sanctus ,
sed spiritus malignus , et si accedit
ad communionem corporis et
sanguinis christi ante dignam satisfactionem non mundatur
per illam
communionem a peccato sed plenius sicut iudas
quando in coena plenus rapina
et iniquitate communicare praesumpsit
de manu christi possidetur a diabolo , vnde et
suspensus crepuit medius et ad quem
causa viduae non ing
reditur
, nec ipse si
digne non satisfecerit in
coelestem ecclesiam intrare ualebit · Audiant Rapaces
quid iterum prophaeta dicat , Quid praedaris , nonne et ipse praedaberis , videlicet
quia ille qui praedatur
res pauperum et ecclesiarum ac seruorum Dei , praedatur a
Dyabolo et praeda illius
fit · Audiant quid sanctus Apostolus dicat per quem
loquutus est christus
et qui raptus fuit usque ad tertium coelum , et qui raptus fuit
in paradisum , et
audiuit talia secreta verba quae non licebat homini loqui ·
Ait namque Quia neque
rapaces neque homicidae neque adulteri Regnum Dei possi
debunt , vnde
intendat quale quantumque peccatum est rapina , quam
cum
adulterio et homicidio sanctus comparauit Apostolus Item ipse dicat
Si
quis fornicator aut adulter aut rapax aut homicida est cum huiusmodi nec
cibum
sume christi discipulo id est christiano
licet ante satisfactionem id est correctionem
ac emendationem , et dignam
poenitentiam · Audiant quod sanctus
Ioannes Apostolus electus et dilectus christi qui in coena super
pectus eius
recubuit talem hominem salutare vetat dicens · Nec aue ei dixeris
neque in
domum receperis , Audiant quid in toletano concilio sancti
Episcopi qui in coelo
cum Deo regnant et in terris miraculis coruscant de totius
mundi partibus
congregati decreuerunt · Si quis inquiunt de potentibus clericum
aut quemlibet
pauperem aut religiosum expoliauerit et mandauerit ad ipsum
Episcopus ut eum
audiat , Et si contempserit inuicem mox scripta percurrant per
omnes pro
uintiae Episcopos quoscunque adire potuerit ut
excommunicatus habeatur donec audeat
et reddat aliena , Ecce de
pauperum Raptoribus · Audiant raptores et prędones
rerum ecclesiasticarum quid sanctus Anatcletus Papa ab ipso beato Petro apostolo
presbyter ordinatus cum totius mundi sacerdotibus iud
icauit
·
Dicit namque , Qui
abstulerit aliquid patri vel matri homicidae particeps est ·
Pater noster sine
dubio Deus est qui nos creauit , Mater vero nostra ecclesia quae
nos in baptismo
spiritaliter regenerauit , Ergo qui christi pacunias et ecclesiae
rapit aufert vel frau
datur homicida est atque homicida ante conspectum
Iusti Iudicis deputabitur
Qui rapit pecuniam proximi sui iniquitatem operatur ·
Qui autem pecuniam
vel res ecclesiae abstulerit sacrilegium facit et ut sacrilegus
iudicandus est
Item sanctus Vrbanus Papa et martir res et
facultates ecclesiasticae oblatio
nes appellantur quia Domino offeruntur
et vota sunt fidelium ac praetia peccatorum
atque patrimonia pauperum · Si quis
illa rapuerit Reus est damnationis annaniae
et Zaphirae , et oportet huiusmodi tradere sathanae ut
spiritus saluus sit in die Domini
[fol. 108v] Item sanctus
Lucius Papa · Rerum ecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus
sanctae ecclesiae anathematizatos apostolica auctoritate pell
imus
et damnamus
atque sacrilegos
esse iudicamus et non solum eos sed etiam omnes consentientes eis
qui non solum qui
faciunt rei iudicantur sed etiam qui facientibus consentiunt par
enim poena et agen
tes et consentientes
comprehendit · Et sanctus Augustinus in
sermone euangelii
sancti Ioannis ita dicit , fur sacrilegus loculorum sacrorum et domi
nicorum · est iudas , et qui aliquid de ecclesia
furatur et rapit Iudae perdito com
paratur · Item
in sacris canonibus
sanctu [!] spiritu dictatis et christi sanguine con
firmatis scriptum est · Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam
accipere et dare
voluerit praeter conscientiam Episcopi et eius cui huiusmodi
officia commissa sunt
nec cum eius uoluerit agere consilio anathema sit ·
Episcopus autem omnibus dicere
debet quid sit anathema et ne desperent ostendere
debet quandiu duret anathema
Id est quandiu quisque errorem non corrigit et
digna
satisfactione
non
emendet vt reconciliationem et
indulgentiam valeat promereri Si quis vero
ante satisfactionem et reconciliationis
indulgentiam in peccatis suis perseuerat
mortuus fuerit iam anathema perpetuum
illi erit et peccatum ad mortem ·
pro quo non dicit apostolus ut oretur ·
Sed et plura si necesse fuerit Episcopus quisque
colligere et dicere procurabit ·
SEQVVNTVR CAPITVLA DOMNI KAROLI ET HLVDOVVICI
IMPERATORVM ·
[BK 266 Abschnitt C c. 1]
Vobis vero Comitibus dicimus vosque commonemus quia ad vestrum
Ministerium
maxime pertinet vt reuerentiam et honorem sanctae ecclesiae Dei
exhibeatis
et cum Episcopis vestris concorditer viuatis , et eis adiutorium ad
suum ministerium
peragendum praebeatis ut et vos ipsi in ministeriis vestris pacem
et iusticiam faciatis
ut quae nostra auctoritas public
e fieri decernit
ut in ministeriis vestris studiose perficiatur
studeatis · Proinde monemus vestram
fidelitatem vt memores sitis fidei vestrae nobis
promissae et in parte ministerii
nostri vobis commissi in pace scilicet , et iustitia facien
da ·
vosmetipsos coram Deo et coram hominibus tales exhibeatis , ut et veri nostri ad
iutores et populi conseruatores iuste dici et vocari possitis , et nulla
quaelibet causa
aut munerum acceptio aut amicitia cuiuslibet vel odium aut timor
aut gratia
ab statu rectitudinis vos deuiare compellat , qui inter proximum et
proximum
semper iuste dicens · Pupillorum vero et viduarum et caeterorum pauperum
adiutores ac defen
sores
et sanctae ecclesiae vel seruorum illius
honoratores
iu
xta
vestram possibilitatem sitis , Illos quoque qui
temeritate et violentia in furta
et latrocinia siue rapinis communem pacem populi
perturbare moliuntur vestro
stud
io et correctione sicut decet compescite · Et si aliqua persona in aliquo
vobis impedimentum fuerit
quin ea quae dicimus facere non valeatis , nobis ad
tempus illud notum fiat ut
nostra auctoritate adiuti ministerium vestrum digne adim
plere possitis ·
[BK 266 Abschnitt C c. 2]
Omnes vero laycos monemus vt honorem ecclesiasticum conseruent
et dignam
[fol. 109r] venerationem Episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant et ad
eorum praedicationem
cum suis deuote occurrant , et ieiunia ab illis communiter
indicta reuerentur
conseruent et suos obseruare doceant et compellant , ut etiam
Dies Dominicus
sicut decet obseruetur et colatur omnes studeant , et vt liberius
fieri possit
mercata et placita
a
comitibus sicut sępe admonitum fuit illo die prohibeantur ·
[BK 266 Abschnitt C c. 3]
De pace vero in exercitali itinere seruanda usque ad marcham
hoc
omnibus
notum fieri uolumus quod quicunque auctorem damni sibi
praeterito anno inlat
i
nominatim cognoscit ut iusticiam de illo quaerat et accipiat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 4]
Deinceps tamen omnibus denuntiare uolumus ut unusquisque
cognoscat omnes
qui in suo obsequio in tali itinere pergunt siue sui sint siue
alieni vt ille
de eorum factis rationem se sciat redditurum , vt quicquid in pace
violanda
deliquerint ad ipsius debet periculum pertinere ea scilicet conditione ,
vt pacis
violator primum iuxta facinoris qualitatem , siue coram nobis , siue
coram
misso nostro dignas poenas persoluat , Et senior qui secundum talem duxerit
aut
quem constringere noluit aut non pot
uit
ut nostram iussionem
seruaret et
super in regno nostro praedas facere non timuerit pro illius
negligentia si ante
eum de his non admonuerit et postquam negligentia cont
emptoris
ad eius
noticiam peruenerit eum corrigere sicut decet
neglexerit , honore suo pri
uetur · Vt scilicet neuter
illorum sine iusta vindicta remaneat
[BK 266 Abschnitt C c. 5]
Comites vero ministris ecclesiae in eorum ministeriis , ut hoc
plenius et de nostris
et de se et de suis hominibus obtinere possint adiutores in
omnibus fiant , et
quicunque prima et secunda vice de his a comite admonitus non
se correxerit
volumus ut per eundem comitem eius negligentia ad nostram noticiam
perfe
ratur ,
ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continetur subire
cogatur ·
[BK 266 Abschnitt C c. 6]
De pace admonemus ut omnes qui per aliqua scelera rebelles
sunt constringantur ·
[BK 266 Abschnitt C c. 7]
Se [!] pacem et iusticiam infra patriam sicut sepe per
alia capitula iussimus a
dim
pletum
fiat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 8]
Si quis domum alienam cuiuslibet infregerit quicquid exinde
per vim abstulerit aut rapuerit , vel furauerit , secundum legem eam illi cuius
domus fuerit infracta et spoliata in triplum componat , et insuper bannum
Dominicum soluat , si seruus hoc fecerit sententiam superiorem accipiat , et
insuper secundum suam legem compositionem faciat · Si quislibet homo aliquid tale
damnum alicui fecerit pro quo plenam compositionem facere non valeat semetipsum in
vadio pro seruo dare studeat usque dum plenam compositionem adimpleat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 9]
Si quis messes aut annonas in hoste super bannum Dominicum
rapuerit vel
p
auerit
aut furauerit aut cum caballis vastauerit
aestimato damno secundum legem
in triplum componat , Et si liber homo hoc
feccerit [!] bannum Dominicum pro hac
re componere cogatur · seruus vero
secundum legem tripla compositione dam
num in locum r
estituat
, et pro damno corporali subiaceat ·
[fol. 109v]
[BK 266 Abschnitt C c. 10]
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione
Domiinica [!] per vim hostilem aliquid praedare uoluerit aut foenum
tollere aut granum siue pecora maior[.]
et minora domosque infrangere uel incendere hae [!] ne fiant omnino
prohibemus
[BK 266 Abschnitt C c. 10]
Quodsi ab aliquo presumptioso factum fuerit LX ·
solidis · si liber est sit culpabilis , et omnia
similia restituat , aut cum XII · testibus se purget , si vero seruu[s]
hoc fecerit capitali crimini subiaceat et dominus omnia similia restituat , quia
seruum suum non correxit nec custodiuit vt talia non perpetraret · Quoniam
si nos ipsos comedimus cito deficiemus , vnusquisque tamen custodiat exercitum suum , ne aliqua depredatio infra regnum fiat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 11]
Si quis infra regnum rapinam fece
rit aut cuiquam nostro fideli eiusque homi
[n][.]
aliquid vi abstulerit in triplo cui aliquid abstulit legibus componat , et
insuper bannum nostrum id est · LX · solidos nobis persoluat postmodum
vero
a comite ante nos adducatur , ut in bastonico retrusus usque dum nobis pla
cuerit poenas luat · Nam si publice actum fuerit publicam inde agat
poeni
tentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem · Si vero
oculte [!] sacerdotum con
silio ex hoc agat poenitentiam ·
[BK 266 Abschnitt C c. 11]
Quoniam Raptores ut ait Apostolus nisi
veram egerint poenitentiam regnum
Dei non possidebunt · Qui vero de rebus
ecclesiarum aliquid abstulerit gra
uius inde Iudice
tur
, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est , et sacrilegus
uocatur ,
qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit , extorre
s
namque a
liminibus sanctae matris ecclesiae , tales personae usque ad satisfactionem ecclesia
[.]
quam laeserunt sunt habendae atque firmiter denotandae ·
Adnunciatio karoli et nepotis sui hlotharii apud sanctum Quintinum
kalendis Mar
[...]
Anno DCCCLVII · Incarnationis Dominicae
[BK 268 Abschnitt A c. 1]
Volumus vos scire quid fuit insimul noster conuentus ·
Capitulum
I ·
[BK 268 Abschnitt A c. 1]
POSTQVAM DEVS nostrum seniorem vocauit de isto saeculo semper
Inuenit
tale consilium in meo dilecto fratre hludouuico
sicut mihi necesse fuit , et ego
in illum quaesiui , et illum ostendere decuit ,
et illius adhortatione et interuen
tione deuenit Deo gratias talis
vnanimitas inter me et bonae memoriae
fratrem meum hlotharium sicut inter fratres esse debebat , et propter tales
causas
quae sicut inter nos coniacuerunt inuenimus cum communibus fideli
bus
nostris qui adfuerunt et illa in sua vita contra nos conserua
uit et
Deo gratias nos contra illum conseruauimus , et contra illius filios
nepotes
nostros adiuuante Deo quantum scimus et possumus , et illi ad nos
quaesie
rint conseruare volumus ·
capitulum
II ·
[BK 268 Abschnitt A c. 2]
Post obitum vero illius ex parte pro mea sicut audistis
infirmitate ex parte pro paganorum superuentione , et pro aliis occupationibus
quae in regno nostro acciderunt usque modo non fuit oportunus locus ut ego et iste
meus carissimus [fol. 110r]
nepos insimul parabolare potuissemus , et Inuicem nobis
praesentes nostras voluntates demonstraremus quas in corde vnusquisque
contra alterum retinebamus
capitulum
III ·
[BK 268 Abschnitt A c. 3]
Euenit autem locus congruus quia iste meus carissimus nepos cum dilectissimo
fratre meo hludouuico parabolauit et tale receptum et consilium in eo inuenit
sicut
et isti necesse fuit et illum demonstrare decuit quod mihi satis complacuit
et
nunc quando mecum parabolauit dixit mihi quod in illa firmitate quam
ego cum patre suo bonae memoriae fratre meo feci et illum suscepi in ipsa
suscep
tione vellet perseuerare , et illam firmitatem quam suus pater meus frater contra
me fecerat vellet
adiuuant
e Domino per omnia obseruare
Capitulum
IIII ·
[BK 268 Abschnitt A c. 4]
Et Inuenimus cum
communibus fidelibus nostris , ut pro talibus necessitatibus
sicut
scitis et videtis
In
isto regno euenire nos inuicem confirmaremus sicut et
fecimus ut ad honorem sanctae Dei ecclesiae et communem profectum et fidelium
nostrorum saluamentum et regnum nostrum contra quoscunque nobis necesse fuerit
continendum Inuicem nos saluemus et
aduuemus [!] sicut auunculus nepotem et
nepos auunculum per rectum saluare et adiuuare debet ·
capitulum
V ·
[BK 268 Abschnitt A c. 5 BK 268 Abschnitt C]
Et nostri fideles qui praesentes fuerunt et hoc
consilium nobis dederunt dixerunt nobis
quod parati sunt nos auxiliante domino in
omnibus adiuuare vt istam firmitatem
possimus ad Inuicem obseruare , Et propterea
volumus a vobis vestrum consensum
et voluntatem audire · si et hoc vobis bene
videtur , et nobis inde auxilium
vultis praestare vt hoc possimus cum Dei et
vestro adiutorio obs
eruare
·
Volu
mus vos scire , quia propter istas rapinas et depredationes ,
quae in regno nostro
increuerunt ex parte quia pagani nobis superuenerunt ex parte
pro talibus occa
sionibus quae in regno nostro acciderunt synodum
Episcoporum , et aliquantos de
nostris fidelibus per oportunitatem temporis
conuocauimus , et considerauimus
cum ipsis vt per omne
regnum nostrum , Episcopi et missi nostri ac comites
in singulis parroechiis et comitatibus
placita teneant , et ad illa placita omnis
homo qui placitum custodire debet , et
in illis comitatibus commanet sine
exceptione et excusatione custodiat , et
Episcopi omnibus demonstrent
quam graue hoc peccatum sit , et qualem
poenitentiam quaerat et qualem dam
nationem nisi poenitentia succurrerit
acquirat · Et missi nostri capitula
legis , et antecessorum nostrorum de hoc
omnibus ostendant et tantam miseriam
interdicant , et sciant omnes quia quiscunque
abinde talia facere · praesumpserit
et canonicam et regalem vindictam suscipiet
sicut tunc omnibus , et Episcopi
et missi nostri plenius adnunciabitur
DEVS OMNIPOTENS Nobis donet vt vestram fidelitatem et vestrum
adiutorium
quae semper contra nos cum omni barnatu ˙ demonstrastis vobis sic emere
possimus
sicut antecessores nostri , vestris antecessoribus in
bene [!]
meruerunt , et nos vobis
cum omni
bonitate volumus commerere ·
capitulum
I ·
[BK 268 Abschnitt B BK 268 Abschnitt D c. 1]
Sicut meus auunculus vobis dicit
quantum Deus mihi scire et posse donauerit
[fol. 110v] et in illa firmitate cum
seniore meo facta in qua me suscepit , et quam senior
meus contra illum fecit volo
perseuerare , et illam quam contra eum feci
cum Dei adiutorio , volo firmiter
obseruare ,
Sciatis etiam quia considerauimus
vt quiscunque malefactor de vno regno nostro
in alterum venerit Episcopus vel
missus siue comes de quorum ministerio effugerit
vt iusticiam non reddat
aut dignam vindictam non sustineat illis missis in quorum
missatico in alio
regno fugerit notum faciant , et ipsi illum taliter constringant
ut ad
compositionem aut ad vindictam illuc reueniat vbi malum perpetrauit
II ·
[BK 268 Abschnitt D c. 2]
Et sciatis quia sicut Deus per suam misericordiam ; et per
meos auu
nculos
boni
tatem et per mei senioris ac meos fideles
adiutorium meo seniori in regno
successi ita et in omni bonitate ; et in
obseruatione de illis capitulis quos
meus senior cum suis fratribus et meis
auunculis ad marsnam de Dei
voluntate , et sanctae ecclesiae
honore , et regni stabilitate et sanctae ecclesiae
ac Regni fidelium saluamento
considerauit et confirmauit cum Dei adiuto
rio et meis auunculis ,
consilio et auxilio , et vestro adiutorio permanere volo
Acta sunt haec sequentia apud carisiacum
palatium Anno incarnationis Dominicae
DCCCLVIII · Regni autem Domni Karoli XVIII · Indictione VI · XII ·
kalendas
Aprilis In Dei nomine foeliciter ·
Quantum sciero et potuero Domino adiuuante absque ull
a dolositate aut
seductione , et consilio et auxilio secundum meum
ministerium et secundum
meam personam fidelis
vobis adiutor ero ,
vt illam regiam potestatem
quam in regio nomine et Regno Deus vobis concessit ad
ipsius voluntatem
et ad vestram ac fidelium vestrorum saluationem cum debito et
honore et vigore
tenere et gubernare possitis , et pro vllo homine non me inde
retraham
quantum mihi Deus intellectum et possibilitatem donauerit
Et ego quantum sciero et rationabiliter potuero Domino
adiuuante vnumquemque
vestrum , secundum suum ordinem et personam honorabo , et
saluabo , et honoratum ac
saluatum absque ullo dolo ac damnatione vel deceptione
conseruabo et
Vni
cuique
competentem legem et iusticiam conseruabo , et
qui illam necesse
habuerit et rationabiliter petierit rationabilem misericordiam
exhibebo
sicut fidelis Rex suos fideles per rectum honorare et saluare et vni
cuique competentem legem et iusticiam in vnoquoque ordine conseruare
et indigentibus , et rationabiliter petentibus rationabilem misericordiam
debet impendere · Et pro nullo homine ab hoc quantum dimittit humana
fragilitas
per studium , aut maliuolentiam vel alicuius indebitum horta
mentum
deuiabo , quantum mihi Deus intellectum et possibilitatem
donauerit · Et si per
fragilitatem contra hoc mihi subreptum fuerit
cum hoc recognouero , voluntarie
illud emendare curabo ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 122r]
[30]
ADNVNTIATIO DOMNI
KAROLI
Vos scitis quomodo aliquanti homines minus quam necesse fuerat
Deum
timentes nostrum fratrem
Hludouuicum quasi sub bona intentione hoc anno
solicitauerunt vt in Regnum nostrum taliter veniret sicut ipsi scitis , vnde
Nos Deus et vestra fidelitas sic adiuuauit sicut et bene cognoscitis · Post
hoc
laborauit adiuuante Domino iste carissimus nepos noster , vt
inter nos
Pax fieret sicut per rectum esse debet , Et ut monentibus Episcopis ad
[fol. 122v] illam caritatem et fraternam concordiam rediret , sine qua vllus
chris
tianus saluus esse non potest · Propterea transmisit ad vos suos
missos , et mandauit nobis primum tale missaticum quod nobis
impossibile
visum fuit · Deinde quia illud missaticum non suscepimus
aliud missaticum nobis
sui
missi
dixerunt , quod quia et secundum
Deum salubre , et secundum
sęculum vtile nobis videtur , volumus
vobis illud dicere , et si vobis ita sicut
et nos , videtur cum vestro
consilio volumus illud recipere et quod Deus
concesserit ad necessarium
effectum perducere
[BK 242 Abschnitt A Epilog]
Haec sunt nomina Episcoporum qui anno incarnationis
Dominicae DCCCLX
o
nonis Iuniis · in secretario Basilicae sancti
Castoris considerauerunt cum
nobilibus laicis firmitatem quam
gloriosi Reges nostri Hludouuicus
et Karolus atque Hlotarius inter se
fecerunt · VII ·
Idus Iunias · In eodem
Monasterio , et qui haec capitula ab omnibus conseruanda
acceptauerunt ·
[fol. 122va]
[15]
[BK 242 Abschnitt A Epilog]
Hincmarus
Guntharius
Altfridus
Salomon
Aduentus
Atto
Franco
Teudericus
Leutbertus
Gebehardus
Christianus
Vulfadus abba
Vuitgarius abba
Haec nomina laycorum
Ghuonradus
E
urardus
Adalardus
Arnustus
Vuarnarius
L
[ui]tfridus
Hyuodulfus
Erkangarius
[fol. 122vb]
[15]
Gislebertus
Ratbotus
Alnulfus
Huto
Item chuonradus
L
[ui]tharius
Beringarius
Matfridus
Boso
Sigeri
Hartmannus
Luthardus
Richuinus
Vuigricus
Hunfridus
Bernoldus
Atto
Ada
lbertus
Burchardus
Christianus
Leutulfus
[fol. 122vc]
[15]
Hessi
Herimannus
Item Hruodulfus
sigardus
[fol. 123r]
Amodo et
quandiu vixero istum fratrem meum Karolum , et nepotes meos
Hludouuicum
Hlotarium et Karolum ad Dei voluntatem et
sanctae
eius ecclesiae statum et honorem et
atque [!] defensionem , et ad
nostram salutem
communem et honorem , et ad populi christiani nobis commissi
saluamentum
et pacem et ad legis ac Iusticiae atque rectae rationis con
seruationem
quantum mihi Deus scire et posse donauerit et ipsi me obaudierint
et a me
ipsi quaesierint vero consilio et secundum vt mihi rationabiliter
et salubriter
possibile fuerit sincero auxilio adiutor ero ad regnum
illorum continendum , et
nec in vita , nec in membris neque in regno illorum
eos forco
nsiliabo
in hoc ut ipsi erga me similem promissionem faciant
et conseruent si me Deus
adiuuet et istae sanctae reliquiae ·
capitulum
I ·
[BK 242 Abschnitt C c. 1]
Vt omnium praeteritorum malorum et contrarietatum et
supplantationu
m ac
malarum machinationum atque molitionum seu
nocumentorum Inuicem
actorum abolitio ita inter nos , et apud nos fiat , et
nostris cordibus
poeniturus auellatur cum omni malitia et rancore vt nec in
memo
riam ad retribuendum dumtaxat mali vel contrarietatis atque
expro
brationis seu improperii de caetero exinde quidam veniat ·
capitulum
II ·
[BK 242 Abschnitt C c. 2]
Vt tanta Domino cooperante inter nos verae caritatis
benignitas abhinc
inante semper maneat de corde puro et conscientia bona , et fide
non
ficta sine dolo et simulatione vt nemo suo patri suum Regnum aut
suos
fideles , et quod ad salutem siue prosperitatem ac honorem reg
ium
pertinet discupiat aut forconsiliet aut per occultos susurrones libenter
composita mendatia seu detractiones acceptet ·
Capitulum
III ·
[BK 242 Abschnitt C c. 3]
Vt vnusquisque fideliter suum fratrem vbicunque necessitas
illi fuerit
et ipse potuerit aut per se aut per filium aut per fideles suos
et consilio et auxilio adiuuet ut regnum fideles prosperitatem atque honorem
regium debite ualeat obtinere et veraciter
vnus
quisque erga alterum certatim demonstret quia in fratris sui
aduer
sitate · sic venerit fraterno modo constri
stetur
, et
in prosperitate illius
laetetur , et talem fidem sicut inter nos modo abhinc
inante conseruaturos
confirmatum habemus sic vnusquisque infantibus fratris sui si
ob
ierit
qui superfuerit conseruabit ·
IIII ·
[BK 242 Abschnitt C c. 4]
Et quia per vagos et tirannica consuetudine inreuerentes
homines pax
et tranqui
llitas
Regni perturbari solet volumus ut ad
quemcunque nostrum
talis venerit ut de his quae egit rationem et Iusticiam
subterfugere · possit
nemo ex nobis illum ad aliud recipiat et retineat nisi ut ad
rectam rationem
et debitam emendationem perducatur , et si rationem rectam
subterfu
gerit omnes in commune in cuius regni venit illum persequamur
donec
ad rationem perducatur aut de regno deleatur ·
V
[fol. 123v]
[BK 242 Abschnitt C c. 5]
Similiter et Deo agendum est qui pro aliquo capituli et
publico crimine
aliquolibet
Episcopo corripitur et excommunicatur aut de
excommunicatione crimen faciens regnum et
Regis regimen mutat ne
debitam poenitentiam suscipiat , ut susceptam
legitime peragat · Interdum etiam incestam propinquam suam aut
sanctimonialem et
raptam siue adulteram , quam illic ei non licebat habere
fugiens secum ducit hic
talis cum episcopus ad cuius curam pertinebit nobis no
tum fecerit
diligenter perquiratur ne morandi et latitandi locum in regno
alicuius nostrum
Inueniat et Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat sed a
nobis et ministros Rei
publicę constringatur , et vt simul cum diabolica
praeda quam secum duxit ad
Episcopum suum redeat , et de quocunque crimine
publico debitam poenitentiam vt
susceptam legitime
peragat com
pellatur
VI ·
[BK 242 Abschnitt C c. 6]
Vt nemo Episcoporum hominem peccantem ab ecclesia christiana
communione
alienet donec illum
secundum euangelicum praeceptum ut ad emendationem et
poenitentiam redeat
commonitum habeat , qui peccans si commonitu
s inobediens et incorrigibilis
permanserit , et ad emendationem redire
noluerit Regiam et rei publicae potestatem
per seipsos et per Ministros suos adeat
ut constringatur , et ad emendationem
et poenitentiam peccator redeat · Qui etiam si ita ad
correc
tionem perduci nequiuerit tunc secundum leges ecclesiasticas
medicinali separa
tione communione ecclesiastica
segregetur
VII ·
[BK 242 Abschnitt C c. 7]
Vt illis hominibus qui in talibus perturbationibus sicut in
his praeteritis annis
acciderunt in Deum , et in sanctam ecclesiam
atque in nos peccauerunt si se
ex veritate recognoscentes petierunt et deinceps
nobis veraciter fideles esse
voluerint et in regnis nostris pacifici et quieti ,
et legibus ac iusticiae obedientes
extiterint rationabilis misericordia impendatur · Non solum in indulgentia
commissorum et in concessione proprietatum verum etiam , et in
largitione honorum secundum nostram rationabilem possibilitatem
VIII ·
[BK 242 Abschnitt C c. 8]
Vt de rapinis ac depraedationibus et de conspirationibus ac
seditionibus , et de raptis foeminarum sicut ecclesiasticae et christianae legis
atque progenitorum nostrorum capitula continent ita in omnibus et ab omnibus
conseruentur
IX ·
[BK 242 Abschnitt C c. 9]
Vt alia etiam capitula eorundem progenitorum nostrorum de
sanctae ecclesiae
honore et Immunitate ac conseruatione et d
e r
egio
etiam
honore atque
vigor
e et populi nobis commissi lege ac iusticia in
omnibus et ab omnibus
conseruentur ·
X ·
[BK 242 Abschnitt C c. 10]
Vt nostri fideles vnusquisque in suo ordine et statu veraciter
sint de nobis securi quia nullum abhinc in antea contra legem et
iusticiam et auctoritatem ac iustam rationem aut damnabimus aut dehonorabimus aut
opprimemus [fol. 124r] et indebitis machinationibus affligemus et illorum scilicet
veraciter nobis fidelium communi consilio secundum Dei voluntatem et
commune saluamentum ad restitutionem sanctae Dei ecclesiae , et
statum Regni , et ad honorem regium atque pacem populi commissi nobis pertinenti
adsensum praebebimus In hoc vt illi non solum non sint nobis
contradicentes et resistentes ad ista exequenda verum etiam sic sint nobis fideles
et obedientes ac veri adiutores atque cooperatores vero consilio atque
sincero auxilio ad ista peragenda quae praemisimus sicut per rectum
in suo ordine et statu suo principi , et suo seniori esse debet ·
Capitulum
XI ·
[BK 242 Abschnitt C c. 11]
Vt sic simul et coniuncti , et nos fratres ac nepos noster ad inuicem , et nos cum
fidelibus nostris , et
fideles nostri nobiscum et omnes simul cum Deo nos
reconiuramus , et ut nobis sit
propitius illi pro deuoto munere offeramus , et
vnusquisque omnium vestrum absque
sua propria excusatione et iustificatione
recognoscamus in quibus aut sigillatim
aut communiter aut contra illius mandata
et decreta
suorum
sanctorum fecimus aut consensimus in ordine
ecclesiasti
co
et statu
regni et per singula in medium illa
producamus , et nemo nostrum suo aut amico
aut propinquo , et confoederato Immo
nec sibi ipsi seculariter pateat ut spiri
taliter et salubriter parcere
possit · Quoniam sic praemisimus in praecedenti capitulo
vero consilio et sincero
auxilio illa in commune certatim emendari totis
viribus procuremus quatotius
rationabiliter procuremus ·
XII ·
[BK 242 Abschnitt C c. 12 BK 242 Abschnitt C Epilog]
Et si aliquis de subditis in quocunque ordine et statu de hac
conuenientia exti
terit aut se retraxerit , et huic communi decreto
contradixerit seniores
cum veraciter fidelibus suis haec secundum Dei voluntatem
et legem ac iusticiam
rationem velit nolit ill
e qui diuino consilio et
decreto et huic conuenientiae
resistens et contradicens fuerit exequantur Et si
aliquis de senioribus , de
hac conuenientia exierit aut se retraxerit , et huic
communi decreto quod absit
contradixerit complures seniorum
nostrorum consilio et Episcoporum iudicio a communi
consensu , qualiter de eo qui debite ammonitus incorrigibilis
perseuerauerit
agendum sit fauente Domino decernatur ,
Et vt obnoxius suprascripta capitula
a nobis auxiliante Domino Inuiolabiliter obseruentur et nos illa obseruatu
ros certius credatur manibus propriis subter firmamus ·
ADNVNTIATIONES DOMNI HLVDOVVICI Regis apud
confluentes lingua Theodisca
capitulum
I ·
[BK 242 Abschnitt D c. 1]
Vos scitis quid in isto regno deuenit , et Ideo huc conuenimus , vt de Dei voluntate , et sanctae eius ecclesiae statu , et de nostra
ac vestra communi salute atque honore et de pace populi christiani cum Dei
adiutorio , et fidelium nostrorum consilio tractaremus ·
II ·
[BK 242 Abschnitt D c. 2]
Et misimus hoc super episcop
os et
c
aeteros
fideles nostros vt illi hoc inuenirent
qualiter nos ad haec quae diximus exequenda adunaremus et volumus vt sciatis
[fol. 124v] quia sicut illi inuenerunt et scripto nobis ostenderunt ad inuicem adunati
su
mus sicut fratres per rectum esse debent et nos simul cum isto
nepote nostro et
ille nobiscum et etiam suos fratres nepotes nostros in hac
adunationis firmitate
nobiscum recepimus , Ita
tamen si et ipsi hanc firmitatem erga nos fecerint et ob
seruauerint
III ·
[BK 242 Abschnitt D c. 3]
Et sciatis quia non volumus vt ullus inter nos abhinc in antea
alia verba por
tet nisi talia quae Deo sint placita , et ad nostram
communem salutem et nostrum honorem
pertinent ut sic s
imus
sicut fratres inuicem et patrui cum nepotibus , et nepotes
cum patruis
esse debent , et si aliquis fuerit qui hoc facere temptauerit produ
catur
in medium ad rationem Et taliter inde castigetur vt nemo alius similia
agere
tentet ·
IIII
[BK 242 Abschnitt E c. 4]
Et volumus ut
ecclesiastica et casae Dei et episcopi et Dei homines clerici et Monachi , et
Nonnae
talem mundeburdem et honorem habeant sicut tempore antecessorum
nostrorum
habuerunt ·
V ·
[BK 242 Abschnitt D c. 5]
Et volumus vt vos et caeteri homines fideles nostri talem
legem et rectitudinem et tale saluamentum in regnis nostris habeatis sicut
antecessores vestri tempore antecessorum nostrorum habuerunt , et nos talem
honorem et rectam potestatem in nostro regio nomine apud vos habeamus sicut nostri
antecessores apud vestros antecessores habuerunt , et iusticia et lex
omnibus conseruetur et pauperes homines talem defensionem habeant sicut tempore
antecessorum nostrorum lex et consuetudo fuit , et sicut hic fideles nostri
communiter consenserunt et scripto nobis demonstrauerunt , et nos cum
illorum consilio consentimus et obseruari communiter volumus Et si
aliquis hoc perturbare voluerit a nullo nostrum recipiatur nisi vt ad rectam
rationem aut ad rationabilem indulgentiae concessionem deducatur ·
VI ·
[BK 242 Abschnitt D c. 6]
Sed et de istis rapinis et depraedationibus quae iam quasi pro
lege multi per consuetudinem tenent ab hoc die et deinceps de Dei banno , et de
nostro uerbo bannimus , ut nemo hoc amplius praesumat , sed vnusquisque
infra patriam cum pace et sine oppressione pauperum , et circummanentium consistat , et in hostem , et ad placitum siue ad curtem veniens de suo sic uuarnitus , et
de domo sua moueat ut cum pace venire et nobiscum stare , et ad domum suam
redire possit · Et qui hoc transgressus fuerit , sicut tempore antecessorum
nostrorum consuetudo fuit , et in illorum capitulis continetur volumus , vt hoc in
illis transgressoribus emendetur ·
VII ·
[BK 242 Abschnitt D c. 7]
Similiter et de conspirationibus , et de raptis foeminarum tam
viduarum quam et puellarum atque nonnarum bannimus ex Dei et nostro verbo , vt
nullus hoc in regnis nostris agere praesumat · Et si quis hoc
praesumpserit secundum legem , et sicut in capitularibus
progenitorum nostrorum continetur si hoc emendare cogatur · [fol. 125r]
Haec eadem domnus Karolus Romana lingua
adnunciauit , et ex maxima parte lingua theodisca recapitulauit ·
[BK 242 Epilog 2 BK 242 Epilog 3]
Post haec Domnus Hludouuicus ad Domnum Karolum fratrem suum lingua Romana
dixit ·
hoc si vobis placet vestrum verbum habere uolo de illis hominibus qui
ad meam
fidem venerunt ·
Et Domnus Karolus excelsiori voce lingua
roma
na dixit ·
Illis hominibus qui contra me sic fecerunt sicut scitis et ad
meum fratrem venerunt
propter Deum et propter illius amorem , et pro illius gratia
totum perdono quod
contra me
misfecerunt , et illorum alodes de hęreditate , et de conquisitu
et quod de donatione
nostri senioris habuerunt , excepto illo quod de mea
donatione venit illi concedo · si mihi firmitatem fecerint qu
od
in meo regno
pacifici sint , et sic
ibi
viuant , sicut christiani in christiano regno viu
ere
debent ·
In hoc si frater meus meis fidelibus qui contra illum
nihil misfecerunt , et
me quando mihi opus fuit adiuuauerunt similiter
illorum alodes quos in regno
illius habent concesserit sed et de illis alodibus
quos
de mea donatione ha
buerunt , et etiam de honoribus
sicut cum illo melius considerabo illis qui ad me
se retornabunt voluntarie faciam ·
[BK 242 Epilog 4 BK 242 Epilog 5]
Et Domnus Hlotarius lingua Theodisca in
supra adnunciatis capitulis se consen
tir
e dixit et se obseruaturum illa promisit ,
Et tunc Domnus Karolus iterum
lingua Romana de pace commonuit , et ut cum Dei gratia
sani et salui irent
et ut eos sanos reuiderent orauit et adnunciationibus finem
imposuit ·
Haec
quae sequuntur Domnus Karolus reuersus a confluente cum consilio fidelium
suorum
per regnum suum denuncianda et obseruanda direxit · Haec missi nostri
discur
rentes
faciant
·
capitulum
I ·
[BK 270 Abschnitt A c. 1]
Omnibus in suo missatico firmitatem quae inter nos et
carissimum fratrem nostrum atque Dilectos nepotes nostros
facta est nota faciant ·
II ·
[BK 270 Abschnitt A c. 2]
Capitula etiam quae apud confluentes
accepta sunt a nobis et communibus fidelibus nostris adnuncient ·
III ·
[BK 270 Abschnitt A c. 3]
Sed et illa capitula quae ante per regnum nostrum obseruanda
misimus cum capitulis
Episcopalibus et progenitorum nostrorum Imperatorum
adcognitent et cognitamentum
quod modo apud confluentes
fecimus omnibus Innotescant , et firmitatem ab
omnibus qui ita contra nos
misfecerunt
sicut notum est , et de quibus carissimus
frater noster nos petit qui alodes in regno nostro habere uolunt
sicut in cognitamen
to nostro scriptum est firmamentum recipiant · Ita
tamen vt si maiores homines
voluerint ad nos veniant et in presentia nostra ipsam
firmitatem faciant · Homines
vero illorum ante missos nostros e
andem
firmitatem faciant
IIII ·
[BK 270 Abschnitt A c. 4]
Vt missi nostri eis qui firmitatem fecerint alodes illorum
quos de hęreditate et de tali conquisitu qui de nostra donatione non uenit
habuerunt , et quos senior noster Domnus Imperator eis
dedit , si praecepta illius ostenderint , quantum in ipsis praeceptis inde
continetur illis reddat ·
V
[fol. 125v]
[BK 270 Abschnitt A c. 5]
Vt omnes qui firmitatem fecerint , et quibus alodes
reddiderint diligenter imbreuient , et si aliqui eam facere noluerint similiter
imbreuient , et nobis renuncient ·
VI ·
[BK 270 Abschnitt A c. 6]
De rapinis autem , et violentiis et caeteris iniusticiis ,
quae in istis praeteritis annis postquam ista perturbatio exorta
est in regno nostro fecerunt , quantum rationabiliter potuerint missi
nostri pacificare procurent , Et si de ipsa pacificatione uuadii ad
nostram partem venerint ex toto sicut frater noster carissimus
nos petiit ex nostra auctoritate perdonent in hoc ut talia decreta non faciant
VII ·
[BK 270 Abschnitt A c. 7]
De pacificatione vero illorum qui in regno nostro consistentes
postquam Deus suam nobis ostendit gratiorem misericordiam per illorum indebitam
praesumptionem rapinas et violentias atque alias iniusticias fecerunt
si uuadii ad nostram partem exierint missi nostri inbreuient et nobis renuncient
vt nos inde commendemus quid nobis tunc visum fuerit ·
VIII ·
[BK 270 Abschnitt A c. 8 BK 270 Abschnitt A c. 9 BK 270 Abschnitt B]
Et ut pax in regno
Nostro
pro illorum missatico sicut nos adcognitauimus et
capitula a nobis
directa commendant omnibus modis obseruetur diligenter
prouideant et
qua
liter
eam quisque obs
eruauerit
atque respectu alicuius
per
sonae vt veritatem inde nobis renuncient diligenter inspiciant ·
Et quicquid
exinde quod commendamus per se adimplere non potuer
int
ad missos ma
iores per ipsum missaticum constitutos referant ,
vt cum illorum consilio
et auxilio omnia impleant ·
Firmitas autem quam a praedicitis hominibus
missi nostri debent recipere ista
est · De ista die In ante , Karoli
hludouuici
Imperatoris filii regnum illi non forconsiliabo neque uuerribo , si me Deus
adiuuet , et istae sanctae reliquiae ·
Confirmatio seniorum nostrorum Regum modo
apud
confluentes facta ista est ,
quod ad Dei uoluntatem , et sanctae eius ecclesiae
statum et honorem atque
defensionem , et ad illorum communem salutem et honorem et
ad
populi christiani illis missi saluamentum et pacem , et ad leges ac iusticiae ac
rectę rationis conseruationem quantum illi deus scire et posse donauerit vero
consilio et secundum quod illis rationabiliter et salubriter possibile fuerit sin
cero auxilio adiutoris sibi Inuicem ad Regnum illorum continendum erit ,
et nec
in vita nec in membris neque in regno aliquis eorum suum parem
forconsiliabit
ADNVNTIATIO autem illorum ita est ·
capitulum
I ·
[BK 270 Abschnitt D c. 1]
Quia secundum quod in praedicta firmitate
contine
tur
deinceps obseruare volunt et
Domino adiuuante obseruabunt ·
II ·
[BK 270 Abschnitt D c. 2]
Et non volunt vt aliquis inter eos alia aliqua verba portet
nisi quae Deo sint placita et ad communem salutem et honorem sint pertinentia , et
si aliquis aliter praesumpserit in medium adducatur , et taliter inde
castigetur , ut nemo alius similia agere tentet ·
III ·
[BK 270 Abschnitt D c. 3]
Et volunt ut ecclesiae et casae Dei et Episcopi et Dei homines
Clerici et monachi et Nonnae talem mundeburdem et honorem habeant , sicut tempore
antecessorum [fol. 126r] suorum habuerunt ·
IIII ·
[BK 270 Abschnitt D c. 4]
Et volunt ut fideles illorum talem legem et iusticiam et talem
saluamentum in regnis illorum habeant sicut antecessores eorum tempore
antecessorum illorum habuerunt , et ipsi Reges talem honorem et rectam potestatem
habeant sicut ipsorum antecessores habuerunt · et iusticia et lex omnibus
conseruetur , et si aliquis hoc perturbare voluerit a nullo eorum recipiatur nisi
ut aut ad rectam rationem ut ad rationabilem indulgentiae concessionem deducatur ·
V ·
[BK 270 Abschnitt D c. 5]
Et ut illi homines qui in isto regno contra seniorem nostrum
Domnum Karolum
mispriserunt si se cognouerint propter Deum et propter fratris nostri deprae
dationem quicquid contra eum misfecerunt eis vult indulgere , Et sicut
praescriptum est alodes illorum de haereditate , et de conquisitu quod tamen
de donatione sua non venit sed et illos alodes , quos de donatione Domni
Imperatoris hludouuici habuerunt eis concedit si talem firmitatem
ei
fecerint sicut praed
iximus
·
VI ·
[BK 270 Abschnitt D c. 6]
Sed et de
rapinis
et depredationibus et de coniuratio
nibus
, et de conspira
tionibus , et de raptis foeminarum tam viduarum quam et puellarum atque
nonnarum firmiter bannierunt ut amodo et deinceps nullus praesumat , et
qui
praesumpserit secundum leges diuinas et humanas , et secundum imperatorum ac
praedecessorum suorum hoc emendare cogatur , et vnusquisque infra patriam cum
pace , et sine oppressione pauperum et circummanentium consistat , et in hostem
et ad
placitum siue ad curtem veniens de suo sic uuarnitus de domo sua
moueat ut cum
pace venire stare et ad domum suam redire possit
Summa capitulorum quae apud confluentes
modo acceptata sunt a senioribus nostris Regibus et illorum fidelibus haec est ·
capitulum
I ·
[BK 270 Abschnitt C c. 1]
De illorum concordia et fraterna coniunctione atque mutuo
adiutorio sicut in cognitamento illorum continetur
II ·
[BK 270 Abschnitt C c. 2]
Et de illorum indulgentia qui in isto regno mispriserunt si se
recognouerint
et deinceps a talibus se cauere uoluerint et in regno pacifici esse
voluerint
sicut in cogitamento
illorum
continetur ·
III ·
[BK 270 Abschnitt C c. 3]
De lege et iusticia omnibus vnicuique in suo statu et ordine
conseruanda
IIII ·
[BK 270 Abschnitt C c. 4]
Vt a rapinis ac depredationibus atque a coniurationibus et
conspirationibus et a raptis foeminarum se omnes caueant et qui deinceps talia
praesumpserit sicut in cognitamento illorum continetur secundum leges
ecclesiasticas et mundanas et secundum capitula praedecessorum Regum hoc emendare
cogetur et in compositione et in harscara , et in poenitentia ab
Episcopo parroechiae illius suscipienda
Capitula autem Imperatorum domni karoli
et domni hludouuici de talibus rebus ut de multis pauca hic
ponamus ista sunt ·
[BK 270 Abschnitt E c. 1 BK 270 Abschnitt E c. 2 BK 270 Abschnitt E c. 3]
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli
eiusque ho
mini aliquid vi abstulerit in triplo cui aliquid abstulit
legibus componat
[fol. 126v] et insuper bannum nostrum id est LX · solidos nobis
persoluat · Postmodum vero
a comite ante nos adducatur ut in bastinico retrusus
usque dum nobis pla
cuerit poenas luat · Nam si publice actum fuerit
publica indigeat poeni
tentia iuxta sanctorum canonum sanctionem · Si
vero occu
lte
sacerdotum
consilium ex hoc agat poenitentiam , quoniam
raptores ut ait Apostolus nisi
veram egerint poenitentiam
regnum Dei non possidebunt · Qui vero de rebus
ecclesiarum aliquid abstulerit aut
rapuerit extorres namque a liminibus
sanctae matris ecclesiae , tales personae
usque ad satisfactionem ecclesiae
quam laeserunt sunt habendae atque firmiter
denotandae ,
Et item · Si quis in
exercitu infra regnum sine iussione Dominica per vim
hostilem aliquid
praedari uoluerit aut foenum tollere · aut granum siue pecora
maiora et mi
nora domosque infrangere et incendere hae ne fiant omnino
prohibemus
Quodsi ab aliquo praesumptiose factum fuerit LX
ta
solidos si liber est sit
culpabilis et omnia similia restituat aut cum duodecim
testibus se purget
si vero seruus hoc fecerit capitali crimini subiaceat , et
dominus omnia
similia restituat quia seruum suum non correxit nec custodiuit vt
talia
non perpetraret , Quoniam si nos ipsos comedimus cito deficiemus ,
vnusquisque
tamen custodiat exercitum suum ne aliqua depredatio infra regnum fiat ·
Et item · Si quis domum alienam cuiuslibet infringerit quicquid exinde
per viam
abstulerit aut rapuerit et furauerit secundum legem eam illi cui domus
fuerit
infracta et spoliata in triplum componat , et insuper bannum
Dominicu
[m]
soluat · Si seruus hoc fecerit sententiam superiorem accipiat , et
insuper secundum
legem suam compositionem faciat · Si quislibet homo aliquod tale
damnum
alicui fecerit pro quo plenam compositionem facer
e non valeat ,
semetips
[..]
in vadio pro seruo dare studeat usque dum plenam compositionem adhibeat
[BK 270 Abschnitt E c. 4 BK 270 Abschnitt E c. 5 BK 270 Abschnitt E c. 6 BK 270 Abschnitt E c. 7]
De capitulis autem a nobis per Regnum nostrum directis ista
exce
pta
sunt ,
Vt
vnusquisque missus in suo missatico prouisionem habeat , et si aliquis de
nostris fidelibus per missaticum suum transierit aut ibi consistens , et com
manens rapinas et depredationes aut alia inlicita fecerit , De quibus
Deus
offendi solet et populus pro oppressione gemere quatenus hoc subtiliter et
veraciter Inuestiget , et secundum legem emendari faciat nobisque renuntiet
qualiter inde nos sic ordinemus , vt nec ipsum nec alium hoc agere delectet
Et item Vt missi in illorum missaticis curam habeant ne homines nostri
aut alii
quilibet vicinos suos maiores et minores tempore aestatis quando
ad herbam suos
capollos [!] mittunt , Et tempore hyemis quando marascalcos illorum
ad
fodrum dirigunt vicinos maiores et minores depredentur et si egerint hoc
etiam ut
praediximus veraciter missi nostri Inuestigent et legaliter emendatum
[fol. 127r] nobis renuntient vt in seniore hoc sic emendamus quatenus homines suos
in
potestat
e habeat et contenti sint debitis et indebita iniuste non
appetant ·
Volumus etiam ut de beneficiis destructis et siluis venditis tam ex re publi
ca quam ex rebus ecclesiasticis missi nostri omnes admoneant , vt de
cetero
qui illa habent exinde se caueant , et hoc quod male actum est quantum
potuerint emendare procurent nec vindictam secundum capitularia predecessorum
nostrorum sustinere cogantur ·
Capitula autem legum diuinarum atque
mundarum et Imperatorum de raptis
foeminarum et de conspirationibus et
de coniurationibus ; et de ecclesiarum
infracturis atque clericorum dehonoratio
nibus , et de comitibus qui in
comitatibus suis Iniusta faciunt hic non adno
tauimus , quia et cognita
sunt et maiori distructione indigent de quibus omnes
admoneri atque omnes ex Dei
banno , et nostro cauere praecipimus , De his inter missi
nostri discurrentes cum
consilio maiorum missorum ut praemisimus studeant donec
plenitudinem capitulorum
et adnuntiandam et obseruandam ad communem omnium nostrum
salutem
et pacem per Regnum nostrum adiuuante Domino disponamus ·
Hoc edictum constituit Domnus Karolus
in Carisiaco
Anno incarnationis Dominicae DCCCLXI ·
IN Nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis Karolus gratia Dei Rex , omnibus
Regni nostri fidelibus /
peruenit ad nos quia quod ad timorem incutiendum ne
aliquis bonum denarium id est
merum et bene pensantem reiicere audea
t more
praedecessorum nostrorum pro generali utilitate regni nostri
commendauimus
aliqui missi ad hoc constitutum exequendum minus intelligentes
deuotionem
voluntatis nostrae , et obsequentes intentionem voluntatis suae quasdam
ad
inuentiones quod multum Dominus detestatur et immallatione , et in
exactione
intromittunt cum in eo quod ad regn
i utilitatem · iubetur et agatur non
priuato contra generalem vtilitatem
commoditas neque aliquid turpe luchrum
quod in christiana religione , et in regia
dignitate , aut in missorum fidelium sinceri
tate non condecet se debet
vllo modo Immiscere · Propterea necessarium duximus
ut com
mendationem
nostram ex hoc scribere rogaremus · quae ex more in nostro pala
tio apud
cancellarium retineatur , et inde per missos nostros dirigatur ut nemo
per
ignorantiam nemo per industriam ab ea valeat deuiare ·
Vnde volumus quia et timor utilis et consideratio misericors
et discretio
moderata in hac commendatione nostra
nostra [!] est necessaria propter paupertatem
hominum , quia necesse
fuit in istis temporibus coniectum de illis accipere et
ad nauium compositionem et
in nortmannorum causa pro regni sicut res coniacet
saluamento , et omnes
cognoscant qui ante quaestum inhonestum , sed publicam
regni utilitatem quaerimus
salua constitutione , et inpostmodum iure firmissimo
permanente quae in capitulari
aui et patris nostri ex hoc scripta
habetur quili
bet Francus homo conuictus quia bonum denarium id
est merum et bene pensantem
post hunc bannum nostrum reiecerit medietatem
francilis banni componat De
colonis autem et seruis cuiuslibet potestatis si in
ciuitatibus et mercatis aliis
[fol. 127v] deprehensus aliquis fuerit denarium
reiicere missus rei publicae prouideat , vt si
non Inuenerit illum denarium merum
et bene pensantem ut cam
biare
illum
mercanti iubeat · Si autem illum
denarium bonum Inuenerit consideret aetatem
et infirmitatem , et sexum hominis
quia et foeminae barcaniare solent et aut
ictibus prout uiderit competere aut
minutis virgis cum ratione et discretione
illum qui denarium bonum reiecit
castiget quatenus et caeteri timorem habeant
et homo crudeliter non damnetur · Et
qui post hunc praesentem bannum Inuen
tus fuerit , pro tali correptione
non castigatur · Habeat missus Rei publicae
in Ciuitatibus , et in mercatis
denarium sic affectatum vt deprehensum In
fronte denari
o calefacto saluis uenis taliter coquat , ut ipse homo et caeteri
castigentur et homo non pereat , et videntibus signum castigationis ostendat
Missi
autem nostri colonos et seruos pauperes cuiuslibet potestatis non mallent
nec
bannum francilem soluere cogant , sed aduocatus eorum non cum aliqua
noua
adinuentione , sed quia de sua aduocatione coloni et serui contra ban
num
nostrum bonum denarium id est merum et bene pensantem reiecerint
sicut lex est
malletur · Et vnusquisque aduocatus pro omnibus de sua
aduocatione si suo
sacramento eos inculpabiles de hoc banno nostro reddere
non potuerit , vnum tantum
integrum bannum componat conuenientia vt cum
ministerialibus de sua
[fol. 128r]
et
expressius a nobis atque
successoribus nostris inconuulsa seruentur propriis
manibus his subscribere
communi consensu decreuimus · Ea conditione ser
uata quia omnes in
cunctis ordinibus a regia ditione sibi expetunt compe
tentia legis iura
seruari regiae quoque potestati in cunctis ordinibus lex iuris
debiti et honor ab
omnibus obedienter et fideliter cooperante Domino
conseruetur ·
Post haec omnia relecta et conlaudata communi consensu ·
decreuimus ut si aliquis homo propter mala facta quae emendare et per legem et per
poenitentiam noluerit seniorem suum dimiserit aut ab illo propter haec eiectus
fuerit ab alio non recipiatur donec illa quae male fecit emendet , et per legalem
compositionem et per ecclesiasticae satisfactionis poenitentiam ·
[BK 243 Abschnitt A Prolog]
Anno incarnationis dominicae DCCCLXII · Quando
hludouuicus
Karolo man
dauit ut cum eo simul et hlotarium reciperet et ad osculum atque conloquium
misit Karolus per eum , et per altfridum atque
per Salomonem , et per aduen
tium , et per hattonem Episcopos , hlotario haec quae sequuntur capitula dicens quia
pro his causis ei non
auderet communicare nisi ita perficeretur sicut ibidem scriptum
est · Renuntiantibus autem ex parte hlotarii
hludouuico
et praefatis Episcopis
Karolo et Hincmaro , Itemque hincmaro , et hodoni atque christiano
Episcopis
quod ita se velle , et se facturum esse fuerat professus hlotarius sub hac con
uenientia receperunt eum ad
osculum atque conloquium Karolus atque Episcopi
qui cum eo
fuerunt ·
Capitulum
I ·
[BK 243 Abschnitt A c. 1]
Posteaquam proxime apud confluentes nos
Inuicem mutua indulgentia an
nuent
e Deo communi fidelium nostrorum consilio reconciliauimus , et
sacramento
de obseruanda inter nos pace , et de praestando alterutrum adiutorio
nos
confirmauimus et capitula a communibus fidelibus nostris
dictata
et nobis relecta
nos obseruaturos promisimus et publice
communibus fidelibus nostris adnuntiaui
mus vobis vnice
ac carissime frater reputare non volo , ut illa quae inuicem
nobis promisimus hactenus erga me obseruata
non habeam · Quodsi quis
fe
cerit paratus inde vobis certam reddere rationem et dignam facere
satisfac
tionem · Et si aliquis mihi reputare voluerit quod quantum
ex me est illa
quae debeo nepoti nostro hlotario
obseruatam non habeam , similiter paratus
sum certam reddere rationem , et
congruam facere satisfactionem , Qualiter
autem ea quae mihi promisit ille erga me
obseruata habeat non solum ego
sed et plures alii sciunt ·
Capitulum
II ·
[BK 243 Abschnitt A c. 2]
Sed et sicut nobis tunc ibi conuenit ut tempore statuto ad
locum condictum cum
primoribus regnorum nostrorum conueniremus , ut ibi quaeque in
regnis nostris
emendatione digna et necessaria erant , et in sancta Dei ecclesia
et in nostro
ac populi saluamento tractaremus , et nos erga fideles nostros et
fideles nostri
erga nos emendaremus , et obseruanda de caetero statueremus , et
semel et
secundo a
d haec exequenda paratus fui et ab hoc etiam nunc conueni
[fol. 128v] sicut
sępe mihi per communes fideles nostros mandastis
capitulum
III ·
[BK 243 Abschnitt A c. 3]
Pro quibus autem causis cum praefato
nepote nostro ante a
lloqui
non volui quam
vobiscum inde acciperem consilium quaedam volo hic designare , quaedam vero
postea
congruo loco et conuenienti modo vobis Innotescere ·
capitulum
IIII ·
[BK 243 Abschnitt A c. 4]
Quando altera vic
e pro his quae dixi tractantis ad
tusiacum ueni adportauit
mihi et Episcopis regni nostri
boso
ex parte · Domni apostolici · epistolas quasdam
nepoti nostro et Episcopis Regni sui mittendas quas illi secundum
mandatum Domni papae
transmisimus , quasdam autem nobis legendas et obseruandas quarum et hic
textum habemus In quibus inuenimus nos increpatos cur fornicarios in regno
nostro
Immorari permitteremus ; et non solum ipsam foeminam ; sed et
omnibus fauentibus
facinori eius a corpore et sanguine Domini excommunicatos
usque dum ipsa mulier · ad virum suum rediret , Et scimus sicut sanctus
dicit Gregorius quoniam
†† qui
resecan
da
si potest non corrigit · Ipse illa com
mittit ·
Nos autem audiuimus praedictam foeminam · in regno nepotis nostri
commorari , et hanc sententiam postea non audiuimus immutatam , et qui
grauamur nostris timemus alienis etiam communicare peccatis communicando
excommunicatis ·
capitulum
V ·
[BK 243 Abschnitt A c. 5]
Filiam nostram Iudith viduam secundum
leges diuinas et mundanas sub
tuitione ecclesiastica et regio mundeburge constitutam Balduinus
sibi
furatus
est in vxorem , quem post legale Iudicium Episcopi Regni nostri
excommunicauerunt
secundum sacros canones , et diffinitionem sancti Gregorii
papae qui dicit
Si quis viduam furatus fuerit in vxorem , et consentientes ei
anathema
sint · Quae et verbis et literis nos et Episcopi Regni nostri nepoti
nostro hlotario
Innotuimus nos etiam sicut scitis consilio et consensu fidelium nostrorum
communiter confirmauimus , vt nemo nostrum huiusmodi hominem in regno
suo recipiat
neque Immorari permittat , sed ad rectam · rationem redd
endam
et ad
poenitentiam agendam sicut statutum est illum redire cogat , Qualiter
autem nepos
noster hlotarius non solum erga nos et consanguinitatem
verum et contra Deum et sacram auctoritatem , et communem christianitatem inde
egerit , spero quia vos non latet quod est plurim
is
cognitum , Et sanctus
Paulus per quem loquutus est Christus dicit · Non solum qui
faciunt sed
qui consentiunt facientibus digni sunt morte ·
capitulum
VI ·
[BK 243 Abschnitt A c. 6]
Nota · est uobis causa de uxore
nepotis nostri · hlotarii vnde a nobis et ab Episcopis
regni nostri , sed et
ab aliis Episcopis praesentibus nobis consilium quaesiuit et audi
uit , sed secundum illud consilium exinde non fecit · Scimus etiam , quia
et
ad
Donnum [!] apostolicum
pro hoc transmisit , et ab illo epistolas exinde
recepit ·
Negare quoque non volumus nos scire , quid Domnus
apostolicus et illi et qui
busdam Episcopis
inde mandauit , Et scimus quod negare non possumus
nec volumus , quoniam non debemus , quia Domni apostolici
commendatio ab
euangelica veritate , et ab apostolica atque canonica auctoritate
in nullo discordat
[fol. 129r] Et secundum mandatum illius de hoc facto executum non
audiuimus nec videmus
illa etiam sancta et prima in toto orbe terrarum sedes per
diuinum Pau
lum coelestem scilicet tubam , qui ad
tertium coelum , et ad paradys
um
raptus hoc ab ipso Domino didicit ,
nobis et omnibus christianis semper in
omni mundo clamat cum huiusmodi nec cibum
sumere , Et per beatum
Ioannem apostolum , qui de aeterno et viuo christi pectoris fonte
in cęna
quando sacramenta redemptionis nostrae sunt cęlebrata et tradita
super eo recumbens hausit , quod redemptis omnibus propinauit ma
nifestissime sedes apostolica interdicit huiusmodi hominem non debere quemquam
in domum suam recipere · nec aue ei dicere · Quia qui dicit ei aue
communicat
operibus eius malignis · Et per Beatum Gregorium papam In
homeliis
Ezechielis dicit , quia sicut ille qui fide a Deo recedit apostata est , Ita
et ille qui a Deo recedit opera sine dubio aposita est , Quoniam sicut dicit
Apostolus fides sine operibus mortua est , Et item sicut alius
dicit apostolus
sunt qui confitentur se nosse Deum factis autem negant , Et ipse Dominus
dicit de semel et de secundo , et de tertio legaliter commonito , et non correcto
vt
sit nobis sicut gentilis et publicis criminibus implicatus cum quo et
apostolica et canonica auctorit
as nec cibum sumere vt
praemisimus nobis concedit ·
[BK 243 Abschnitt A c. 7]
Propterea vnice et frater carissime et vobismetipsis accipite
et mihi consilium date , et ipsi nepoti nostro
suae salutis et honoris date consilium · et praestate auxilium quia et ego ad hoc
quantum mihi Dominus scire et posse donauerit sum paratus simul vobiscum · agere
si voluerit ipse recipere
capitulum
VIII ·
[BK 243 Abschnitt A c. 8]
Quod autem consilium ego cum Episcopis et caeteris fidelibus
nostris solicitus
et pro nostra
comuni [!] vestra scilicet et mea , sed et
pro ipsius nepotis nostri salu
te et honore , et
pro communi omnium fidelium nostrorum indemnitate
et saluatione nunc proxime et in
synodo , et in placito nostro accepi vobiscum
nullum bonum negare sed omne bonum
meum paratus sum participare
dico si placet · Et si ita vobis bene uisum fuerit
accipiamus illud communiter
Et si melius nobis per rationem et auctoritatem diuinam · et humanam nostrae
saluationi , et christianitat
i congruentem ostenderitis paratus sum illud
cum omni deuotione accipere et
vobiscum , Deo cooperante , et communium
fidelium nostrorum consilio et auxilio adminiculante libentissime sequi et
exequi ·
IX ·
[BK 243 Abschnitt A c. 9]
Quia scriptum est dicente bono Rege · qui tamen deliquit vt
homo recognouit
se ut foelix ex voluntate mea confitebor illi , profiteatur Idem
Nepos noster
coram vobis et coram
Episcopis qui uobiscum fuerint , et remandet nobis per vos
et per illos , quia vult
secundum Domin
i apostolici , et Episcopale Immo
diuinum consilium ad placitum conuenire
cum Episcopis et fidelibus atque
[fol. 129v] amicis Dei et nostris ac suis quoniam
haec causa generalis est omnibus christianis
et aut ostendere quia secundum legem
diuinam et humanam christianis con
gruam hoc factum de vxore sua habeat
executum · aut secundum Dei consilium
et legem christiano Regi conuenientem , hoc
et illa duo quae praemisimus
emendare velit et debeat , et paratus sum cum tali
c
aritate
et honorabili
tate illum recipere sicut
christianus Rex christianum Regem , et sicut diligens
patruus dilectum nepotem
debet recipere et in illius amicitia ad illius salua
tionem et honorem si
ita fecerit permanere · Et constituatur tempus congruum
et locus oportunus quando
simul pacifice conueniamus et hanc causam sicut de
nobis ipsis , quia sicut
scriptura dicit os nostrum et caro nostra est ad communem nostram et
fidelium nostrorum saluationem et honorem diffamamus · Neque fidelibus nostris
et omnibus christianis in bono , exemplum esse debemus perditionis exemplum
donemus · Et quoniam malorum correctores esse debemus caput malorum , quod
absit
fiamus , Sed et ea quae ut supra diximus apud confluentes
promisimus
nos tractaturos , et obseruanda constituturos tractemus et statuamus ·
Et qui
undique propter peccata nostra , et malum discordiae quod in regnis nostris
manet percutimur , placato Deo misericordiae illius consolatium consequi merea
mur · Et non sit nepoti nostro hoc agere in mente
sua durum , quia scriptum
est qui mentis est durae corruet in malum , sed timeat
Deum et compescat
istud scandalum , quod tam grande in ista christianitate sine
ulla necessitate
est generatum et propagatum cum per rationem et auctoritatem
potuisset ad debi
tum effectum perduci quod multis hominibus uidetur sine
plena ratione et auctoritate
debito executum , Et quia scriptum est , beatus homo
qui semper est pauidus
Et dominus dicit , diligentes me diligo pro amore et timore
Dei honoret se
et suam christianitatem et suum nomen Regium , et exuat se , et nos
omnes
ab ista calumnia quae illum sequitur , et per illum ac propter illum nos
propinquos illius , et honoret inde Deum , sciens Dominum dicere honorantes
me honorabo et eos qui tempnunt me erunt ignobiles
X ·
[BK 243 Abschnitt A c. 10]
Et si ita noluerit , faciat quod iudicauerit faciendum · Ego
in vestra amiciti
[.]
et debita fraternitate persistere et omni debito obsequio illam
promerer
[i]
cupiens qui non quęro quae sunt illius sed illum , si eum salubriter habe
re non possum · me Deo pro illius amicitia tollere nolo , Nec ad malum
alicui prestare auxilium volo , Quia legimus in scriptura · Dominum dixisse
cuidam Regi , Impio prębes auxilium et his qui oderunt me amicitia
iungeris ,
Idcirco iram Domini merebaris quidem , et sicut ibidem in
reliquo scriptum est ·
Et item legimus · quia de quacunque impietate
quiscunque impius conuersus fuerit ,
et ex corde se conuerti
velle dixerit , iam non inter impios computatur , et a piis pie recipi debet
et salubriter potest dicente scriptura , verte impios et non erunt non
quia
nouerunt in essentia ; sed non erunt in Impietatis culpa , Haec autem
[fol. 130r]
diximus non vt nepotem nostrum in numero
limpiorum [!]
computari cupiamus quem
piorum numero sociari a Domino exoptamus ·
SEQVVNTVR ADNVNTIATIONES Quas tres Reges apud
sablonarias adnuntiare debuerunt ·
ADNunciatio Domni Hludouuici
capitulum
I ·
[BK 243 Abschnitt B c. 1]
Sicut scitis quia ibi adfuistis quando proxime apud confluentes suos
adiuuante Domino coniunximus , et capitula a
nobis , et a fidelibus nostris
obseruanda statuimus , conuenit nobis vt congruo
tempore et oportuno
loco iterum simul conueniremus , et cum Dei adiutorio , et
fidelium nostrorum
consilio , quae in statu sanctae ecclesiae , et in nobis , et
in regnis nostris
fidelibus emendanda erant emendaremus , et ut emendata de cętero
obseruarentur statueremus , et ad haec agenda iam per tres vices
et tempus
et locum condiximus ,
sed aut
mihi aut fratr
i meo aut communi
nepoti nostro tales causae
acciderunt , pro quibus hoc quod
condiximus implere non potuimus ·
II ·
[BK 243 Abschnitt B c. 2]
Interea peruenit ad me quia meus frater , et communis
nepos noster inter se non
erant sicut tunc fuerunt quando
nos simul coniunximus · Et Ideo ad
hoc veni inter eos priuatus mediator existerem , et ipsi sic inter se
sint sicut per rectum esse debent , Vnde frater noster per me , et per
Episcopos nostros ac per Episcopos nepotis nostri , et scripto et verbo tales
causas nepoti nostro mandauit , pro quibus illi si priuatus non erat
sicut antea fuerat , Quas si illa emendare vellet sicut ei mandabat
uoluntarie illi erat sicut diligens patruus dilecto nepoti , et christianus Rex
chistiano Regi esse per rectum debet · De quibus causis nos et Episcopi
qui nobis
fuerunt ex parte nepotis nostri , fratri
nostro , Et episcopis qui
cum eo erant tale
responsum
reddidimus , quia illas causas quas ei repu
tabat paratus erat aut
emendare , aut de illis certam reddere rationem
et dignam facere satisfactionem ·
Quod responsum et frater noster et
Episcopi libenter
receperunt , et Deo gratias sunt ita modo frater et nepos
noster sicut per rectum esse debent ·
III ·
[BK 243 Abschnitt B c. 3]
Et volumus ut sicut nobis conuenit ut inter nos fideles missi
discurrant
et quae in vniuscuiusque nostrum regno emendenda sunt , et alter alteri
inno
tuerit emendentur · et casae Dei et sacerdotes ac serui Dei legem
et honorem
debitum habeant , et vnusquisque fidelium nostroroum in regnis nostris
cuiuscunque nostrum sit homo , legem et iusticiam , et in se et in suis pro
prietatibus , et in suis honoribus habeat sicut tempore antecessorum
nostrorum
habuerunt , et sicut inter nos iam conuenit , et in illis capitulis est
constitutum
quae antecessores nostri Reges constituerunt , et sicut nos apud marsnam
firmauimus , et sicut nunc proxime apud confluentes
statuimus , donec
[fol. 130v] adiuuante Deo congruo tempore et oportuno loco iterum
similiter conuenia
mus , et vna cum communium fidelium nostrorum consilio
quae perfecta non
fuer
int
pacifice tractemus atque perficiamus , et ita nos ad inuicem
adiuuemus
ut cum Dei adiutorio nos et fideles nostros saluemus
et oppressoribus sanctae
ecclesiae resistamus · Et hanc adcognitionem
ideo scribi communi
consensu fecimus , ut vnusquisque nostrum illam ha
beat , et certius
sciat , quid et qualiter exinde obseruare expressius
debeat , quia non decet ut
Rex a sua
cognatione deuiet , et sicut non
conuenit ut Episcopus a sua recta praedicatione
discordet ·
ADNVNTIATIO DOMNI KAROLI ·
Capitulum
I ·
[BK 243 Abschnitt C c. 1]
Hoc quod Dilectus frater noster dixit
nos proxime apud confluentes constituisse quantum
ex me fuit hactenus obseruaui , et obseruare cupio si et erga me ita fuerit
obseruatum , et ei reputare non volo , ut ipse similiter erga me illa
obseruatio non habeat , Credo etiam quia nec ille velit nec aliquis alius mihi
reputare possit , ut erga eum illa obseruata non habeam · Quodsi aliquis
fecerit paratus sum , aut illa quae emendanda sunt emendare , aut de hoc quod mihi
reputatum fuerit certam reddere rationem ·
Capitulum
II ·
[BK 243 Abschnitt C c. 2]
Et si hic communis
nepos noster fecerit sicut frater noster
et Episcopi qui cum eo inter nos mediatores fuerunt , mihi et Episcopis qui mecum
erant ex parte illius nuntiauerunt , et frater noster nunc
dixit , et ita mihi familiaris , et amicus atque adiutor secundum
rationabilem possibilitatem extiterit sicut nepos patruo , et christianus Rex
christiano Regi esse per rectum debet sic ei priuatus et amicus atque adiutor
secundum rationabilem possibilitatem esse uolo sicut diligens patruus dilecto
nepoti , et sicut christianus Rex christiano Regi per rectum esse debet ·
Capitulum
III ·
[BK 243 Abschnitt C c. 3]
De fidelibus autem missis inter nos discurrendis , et de his
quae in regnis
nostris emendenda sunt emendandis , et de statu atque honore
ecclesiarum
et sacerdotum ac seruorum Dei , et de lege ac iusticia conseruanda
vnicuique
fidelium nostrorum · in regno nostro cuiuscunque nostrum sit homo , et
in
suis proprietatibus , et in suis honor
ibus
et de capitulis
obseruandis si
cut frater noster nunc dixit ita et
ego per omnia cupio obseruare ·
ADNVNTIATIO HLOTARII ·
capitulum
I ·
[BK 243 Abschnitt D c. 1]
Postquam iste Patruus meus
Hludouuicus
me
in sua bonitate
in filio loco suscepit sic erga me semper in sua
mercede fecit , sicut et
illum d
ecuit
, et mihi necesse fuit , vnde paratus sum illi debitum obsequium
exhibere sicut per rectum debeo facere
[BK 243 Abschnitt D c. 2]
Et de his quae Patruus meus Karolus
proxime nunc quando primum simul conuenimus mihi mandauit sic obseruare cupio
sicut patruus meus [fol. 131r]
Hludouuicus , Et Episcopi · qui cum eo inter me et patruum meum
Karolum
mediatores fuere , ex mea parte illi et Episcopis qui cum eo erant nuntiauerunt
et si ipse mihi ita priuatus et amicus atque adiutor secundum rationabilem
possibilitatem extiterit sicut patruus nepoti , et christianus Rex
christiano Regi esse per rectum debet , Ita et illi et familiaris et amicus atque
adiutor secundum rationabilem possibilitatem esse uolo , sicut diligens nepos
dilecto patruo , et chistianus Rex christiano Regi esse per rectum debet ·
capitulum
II ·
[BK 243 Abschnitt D c. 3]
De fidelibus autem missis inter nos discurrendis , et de his
quae in regnis nostris emendanda sunt emendandis , et de statu atque honore
ecclesiarum et sacerdotum , ac seruorum Dei , et de lege ac iustitia conseruanda
vnicuique fidelium nostrorum in regno nostro cuiuscunque nostrum sit homo , et in
illo et in suis proprietatibus , et in suis honoribus , et de capitulis
obseruandis , sicut isti mei patrui nunc
dixerunt , ita et ego per omnia cupio obseruare ·
[BK 243 Abschnitt D Epilog]
Quoniam istas quae praecedunt adnuntiationes hludouuicus , et hlotarius cum
illorum sequacibus
postquam coram omnibus qui adfuerunt trium regum
consiliariis fere ducentis tam
Episcopis quam Abbatibus et laicis relectas
penitus reiecerunt ne populo
legerentur vt causa hlotarii penitus tacere
tur ·
Hanc quae sequitur adnuntiationem Domnus Karolus istis ipsis
verbis iam vesperi adnuntiauit apud sablonarias , Anno
incarnationis
Dominicae DCCCLXII · Indictione XI · III ·
Nonas Nouembris in ipsa casa
ubi relectae sunt praecedentes adnuntiationes in quam pauci alii intraue
runt quam qui antea fuerunt quoniam fere plena de ipsis erat
Sic cum ego verbis et scriptis per fratrem
meum , et per Episcopos nepoti meo
mandaui et illi de sua parte mihi renuntiauerunt sic illi amicus esse et
illum saluare volo sicut auunculus per rectum nepotem saluare debet si ille sicut
nepos per rectum auunculum saluare debet me et meos saluauerit ·
ADNVNTIATIO DOMNI KAROLI · APVD PISTAS ·
capitulum
I ·
[BK 273 Abschnitt A c. 1]
Multas gratias agimus vobis de vestra fidelitate et de vestra
bona voluntate
quam semper erga nos in omni adiutorio et obsequio demonstrastis
si
cut
vestri antecessores erga nostros antecessores demonstrauerunt , et quia pacem
iam praeterito tertio anno hic
communiter confirmauimus , et adcognitari feci
mus ,
secundum quod causa in quibusdam locis coniacuit , etsi non omnes sicut
desiderauimus tamen ex maiori parte obseruastis , et quia pleniter et
cum pace ad
hoc nostrum placitum conuenistis
II ·
[BK 273 Abschnitt A c. 2]
Et quia bonam voluntatem vestram in istis et in aliis uidemus , et experti
sumus fiducialius vos commonemus vt et de ipsa pace obseruanda
et de istis operibus quas contra Dei , et sanctae eius ecclesiae , et nostros
[fol. 131v] communes Inimicos nortmannos incepimus sine defectu et lassatione
uiriliter laboretis scientes qualiter nobis placuisset , si istas firmitates ,
hic factas habuissemus quando in tali
angustia sicut experti estis ad
meldis contra eos communiter laborauimus , vnde nos Deus sicut
suae
misericordiae
placuit
manifestae suae
clementiae inditio adiuuauit ·
III ·
[BK 273 Abschnitt A c. 3]
Et quoniam illa quae iam tertio anno hic vna cum
consensu et consilio fidelium nostrorum constituimus et vobis adcognitari fecimus
libenter audisse et suscepisse comperimus , quae nunc etiam ad nostram communem
salutem et pacem atque honorem hic fidelium nostrorum consensu atque consilio
constituimus uobis per scriptum nota facere volumus , ut illa plenius
audire et ad illum scriptum recurrendo , quod in singulis comitatibus dari
et relegi atque haberi praecipimus firmius retinere et certius obseruare possitis , quae etiam ab Episcopis vel eorum ministris per singulos comitatus de
eorum parroechiis aperto sermone ut ab omnibus possint intelligi tradi
volumus ·
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
Karolus gratia Dei Rex · Notum esse
uolumus omnibus Dei et nostris
fidelibus per haec quae sequuntur capitula nunc in
isto placito nostro
Anno ab incarnatione Domini nostri Iesu christi DCCCLXIIII · Anno videlicet
Regni nostri ipso propitio XXV · Indictione XI · VII ·
kalendas Iulias in hoc loco
qui dicitur Pistis , vna cum
fidelium nostrorum consensu atque consilio consti
tuimus , et cunctis
sine ulla refragatione per regnum nostrum obseruanda
mandamus ·
capitulum
I ·
[BK 273 Abschnitt B c. 1]
Primo considerauimus de honore ecclesiarum et sacerdotum ac
seruorum Dei et Immunitate rerum ecclesiasticarum ut nullus sibi de ipsis rebus
contra auctoritatem praesumat · Et comites Episcopis et ministris
ecclesiae in eorum ministeriis adiutores in omnibus fiant , sicut in capitulari
praedecessorum ac progenitorum nostrorum continetur in secundo libro capitulo
XXIII · Et quicunque comitum vel ministrorum Rei publicae haec quae
mandamus obseruare neglexerit si prima et secunda vice de his admonitus non se
correxerit volumus vt negligentia comitis ad nostram noticiam per Episcopos et per
misso[s]
nostros deferatur , et aliorum negligentia per Comites ad nostram noticiam
perferatur , vt nostra auctoritate , quod in capitulari praedecessorum nostrorum
continetur subire cogatur ·
capitulum
II ·
[BK 273 Abschnitt B c. 2]
Post haec de orphanorum et viduarum causis et de regalibus
iusticiis , et
summopere de raptoribus puellarum et viduarum et sanctimonialium ,
et
de his qui presbyteros flagellari praesumunt , et
qui presbyteros
de ecclesiis sine episcoporum
consensu eiicere et recipere aut censum de manso Ex his quae Domnus et
genitor noster in suis capitularibus ecclesiis Immunitate ·
concessit exigere
non timent · Et qui censa de rebus ecclesiasticis ad ecclesias
persoluere
[fol. 132r] detrectant ut firmiter a missis et a comitibus habetur , et
ipsi contemptores
legum diuinae scilicet et humanae ad nostram praesentiam
legaliter perducantur
vt inde consilio fidelium Dei ac nostrorum commendemus qui
de talibus
hominibus sit faciendum qui nec Deum timent nec contra canones sanctos
facere nec legem et praeceptum regium infringere pertimescunt salua censura
ecclesiastica et Episcopalis poenitentiae vindicta
III
[BK 273 Abschnitt B c. 3]
Vt lex et iusticia vnicuique in suo ordine omnibus conseruetur
et pacem quam
proxime Deo teste propriis manibus communi consensu
confirmauimus , quando
hic placitum nostrum habuimus sic omnes et infra patriam ,
et quando ad
placitum vnusquisque uenerit et quando redierit , et quando
necessitas
nobis euenerit , vt hostem nostram adnuntiemus usque constituta loca
secundum
consuetudinem , et capitula praedecessorum nostrorum obseruare procuret
Et qui contra hanc confirmationem per contemptum venerit , aut quantotius
quod contra hanc confirmationem excessum fuerit emendare neglexerit
ab Episcopis
et missis ac Comitibus nostris hoc nobis nuntiare mandamus , quatenus
tantum Dei
et nostrum ac totius christianitatis contemptum sicut secundum leges
diuinas et
humanas inuenerimus emendare curemus , ne ipso nostro iudicio
a Deo quod absit
condemnati simus , Et videant Episcopi et missi ac comites
nostri ne si contra
nostram communem confirmationem aliquis perceptum fecerit
et
emendare noluerit , ne per alium quam per illos qui ad hoc constituti
sunt hunc
contemptum sciamus , quoniam si per alium , quam per
Illos
hoc sicut
non conuenit audierimus sicut nec ipsi immunes a peccato erunt
sic nec ab
ultione immunes existant ·
IIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 4]
Volumus et expresse mandamus comitibus nostris ut sicut in
XXIIII
or capitulo
secundi libri capitulorum decessorum
nostrorum continetur vassalli nostri
nobis et nostrae
coniugi famulantes
condignim [!] apud
omnes honorem
habeant , sicut a genitore nostro et a nobis sepe admonitum est ,
Et sicut
ipsi uolunt se a nobis honoratos tenere , ita et nobis famulantibus sicut
consuetudo fuit tempore antecessorum nostrorum debitum honorem exhibeant ·
Capitulum
V ·
[BK 273 Abschnitt B c. 5]
Volumus et expresse comi
tibus
nostris mandamus ut
illae [!] nostrae indomi
nicatae
sed et villae de monasteriis quae coniugi nostrae et filiis ac filia
bus
nostris concessa atque donata habemus , quaeque sub Immunitate consistunt
cum saluamento et debita reuerentia in comitatibus illorum consistant sed
quae
homines nostri , ac illorum illarumque qui sine ulla differentia , et
nostri sunt
cum Saluamento et debito honore habere possint , Et non ignorent
neque
obliuiscantur Comites ac missi nostri nos scire quod Dominorum Dominus
de se dicit , honorificantes me honorificabo , et qui contempnunt me inhono
rati
erunt ·
capitulum
VI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 6]
Et quoniam humana fragilitas procliuior est ad contra
iusticiam facienda , quam ad
iusticiam exequendum , et diabolus semper certat , ut
fragilitati humanae
[fol. 132v] oculos mentis claudat nec castigationem Dei uideat et
semetipsum emen
det , sicut ad nos peruentum est quidam leues homines de
istis comitatibus
qui deuastati sunt a nortmannis in quibus res et
mancipia et domos ha
buerunt quia nunc ibi mancipia et domos non habent ,
quasi licenter malum
faciant , quia sicut dicunt non habent unde ad iusticiam
faciendam addu
cantur · Et quia non habent domos ad quas secundum legem
manniri et ban
niri possint , dicunt quod de mannitione et bannitione
legibus comprobari
et legaliter iudicari non possunt , Contra quorum malas
insidias consensu et
consilio fidelium nostrorum statuimus vt comes missum suum ad
illam terram
in qua domos habuit mitt
at
et eum bannire et mannire
iubeat · Et quoniam
lex consensu populi et constitutione Regis sit franci
iurare debeant quia
secundum regium mandatum nostrum ad iusticiam reddendam venire
noluerit
Et mandet Comes qui hoc executus fuit alteri comiti in cuius comitatu res
et mancipia habet , quid inde factum habet , et ex nostro verbo illi man
det ut per illa quae in suo comitatu habet illum distringat quatenus ad
iusticiam reddendam et faciendam in suum comitatum redeat ·
capitulum
VII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 7]
Audiuimus etiam quia huiusmodi leues homines in aliis
comitatibus depraedationes
et Iniusticias faciant , et ad illum comitatum in quo
commanent , et in quo
malitias non faciunt , factis malitiis in aliis comitatibus
reueniunt unde
mandamus et comitibus nostris expresse praecipimus , vt illi
comites in
quorum comitatibus tales homines iniusticias faciunt illis comitibus
hoc
mandent in quorum Comitatibus refugium habent , et
vna
mente vnoque
con
sensu et vno certamine , ad tales homines comprehendendos se
erigant
et decertent , ut ecclesiae Dei , et ministri eius et serui Dei ac populus
pacem
et quietem habere possit ·
capitulum
VIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 8]
Vt denarii ex omnibus monetis ac bene pensantes sicut et in
capitulare praedecessorum ac progenitorum nostrorum regum libro quarto
XXIIo capitulo continetur in omni regno nostro non
reiiciantur , usque ad missam sancti martini , et
in omnibus ciuitatibus et vicis ac uillis tam nostris indominicatis quam et his
quae de immunitate sunt , et de comitatibus atque hominum nostrorum siue
cuiuscunque sint per omne regnum nostrum a Iudicibus nostris et ab eis quorum
villae sunt vna cum ministris rei publicae secundum quantitatem locorum
et villarum tanti ac tales de ipsis incolis et inibi manentibus
constituantur qui inde prouidentiam habeant ne boni denarii reiiciantur et non
nisi meri et bene pensantes accipiantur ·
capitulum
IX ·
[BK 273 Abschnitt B c. 9]
Vt illi qui ex hac causa prouidentiam habebunt sacramento
iurent quod sicut eis ex hac causa iniunctum fuerit quantum scierint et potuerint
debeant fideliter obseruare , et illum hominem quem scierint merum et
bene pensantem denarium reiicere non debeant celare , sed ministris rei
publicae eum debeant notum facere · De quo sacramento , quicunque comprobatus
fuerit periuratus , et [fol. 133r] secundum legem mundanam ut periurus puniatur sicut
in capitulari decessorum ac progenitorum nostrorum continetur in fine capituli
decimi ex tertio libro et secundum legem ecclesiasticam publicae pęnitentiae
subigatur
capitulum
X ·
[BK 273 Abschnitt B c. 10]
Vt ab ipsa missa sancti Martini per
omne regnum nostrum non nisi istius nouae nostrae monetae meri et bene pensantes
denarii accipiantur , Et quicunque ab illa die alium denarium negotiandi causa
protulerit a comite et ministris eius auferantur ab eo sicut in libro capitulorum
secundo XVIIIo capitulo continetur ·
XI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 11]
Vt in denariis nouae nostrae monetae ex vna parte nomen
nostrum habeatur in giro , et in medio nostri nominis monogramma , ex altera vero
parte nomen ciuitatis , et in medio crux habeatur ·
XII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 12]
Sequentes consuetudinem pr
aedecessorum
nostrorum
[.]icut in illorum capitulis
inuenitur
constituimus , ut in nullo loco alio in omni regno nostro moneta
fiat nisi in palatio nostro et in quentouico ac rotomago quae moneta
ad quentouicum ex
antiqua consuetudine pertinet , et in remis , et in senonis
et in parisio , et in aurelianensi et
in cauillono , et in metullo et in Nar
bona
XIII
[BK 273 Abschnitt B c. 13]
Vt hi in quorum potestate deinceps monetae permanserint omni
gratia et
cupiditate seu luchro postposito fideles monetarios eligant sicut Dei et
in nostram gratiam volunt habere , Et ipsi monetarii iurent , quod
ipsum ministe
rium quantum scierint et potuerint fideliter faciant , et
mixtum denarium
et minus quam debeat pensantem non monetent nec monetari
consentiant
et sine ulla fraude , et absque malo ingenio contra eos quorum
argentum
ad purgandum acceperint ipsum argentum exmerent et sine fraude tam
impensa [!] quam in purgatione denarios concambient · Contra quod sacramen
tum si quilibet fecisse reputatus fuerit iudicio Dei se examinet , Et
sicut
contra hoc fecisse comprobatus fuerit , quia non maiorem fraudem facit
si mixtum Denarium et minus quam debeat pensantem monetauerit ,
quam si in
purgatione et concambio argenti per malum ingenium fraudem
de argento rei publicae , et de argento rerum ecclesiasticarum et de facultate paupe
rum fecerit
sicut constitutum est de falsis monetariis in libro quarto
capitulorum XXVIII
capitulo manum perdat et vt sacrilegus ac pauperum
spoliator publicae poenitentiae
iudicio Episcopa
li subiiciatur In illis autem
Regionibus , in quibus
secundum legem Romanam iudicia terminantur
iuxta ipsam legem culpabilis iudicetur ·
XIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 14]
Vt in proximis
kalendis Iulii qui hanc duodecimam indictionem habeat in siluanec
tis ciuitate vnusquisque comes in cuius
comit
atum
moneta esse iussimus
[fol. 133v] Vicecomitem suum cum duobus
aliis hominibus qui in eius comitatu res et
mancipia et beneficia habeant et suum
monetarium cum ipsis habeat quatenus
ibi accipiant per manus suas de camera nostra
ad opus vniuscuiusque moneta
rii de mero argento cum pensa libras quinque
ut habeat vnde initium mone
tandi possit incipere , Et pensam argenti
quam ex camera nostra accepit
per manus eorum per quas illud accepit sabbato
ante initium quadrage
simae in monetatis denariis in
praefato loco , et cum ipsa pensa cum qua
argentum acceperat
vnusquisque monetarius in camera nostra reddat ·
XV
[BK 273 Abschnitt B c. 15]
Vt nullus more solito pro vllo lucro et auaritia hoc leuiter
accipiat sed
omnes ab ipsis
kalendis iulii argentum suum in constitutis monetis concambiari
faci
ant
,
scientes quia post missam · sancti martini nulli
alii denarii in
regno nostro nisi istius nouae nostrae monetae recipientur , et ab
ipsis
kalendis
Iulii ipsi noui denarii ab omnibus accipiantur · Et quicunque liber homo
ab
ipsa die Denarium merum nouae nostrae monetae in regno nostro
reiecerit , sicut in
praefato libro et capitulo regio continetur bannum nostrum
id
est solidos LX
ta componat · Si vero serui ecclesiastici aut
comitum aut vassallorum
nostrorum hoc facere praesumpserint quia in
praefato capitulari continetur
vt LX · ictibus vapulent , et hoc
occasionem discreti homines modum in
disciplina faciebant constituimus fidelium
nostrorum consensu atque
consilio ut quorum
cunque
coloni et serui pro
hoc conuicti non cum grossa
fuste sed nudi cum virgis vapulent , Et in ciuitatibus
atque vicis seu
villis Episcopi per suos ministros et presbyteros
prouidentiam vna cum Rei pu
blicae ministris accipiant ne et in
ha
c causa modum disciplinae trans
grediatur sed taliter
fiat , qualiter et homines castigentur , et quasi pro
intentione et occasione
castigationis disciplinam facientes peccatum
non incurrant , et disciplinam
sustinentes in corpore suo debiliores non
fiant Quodsi quis hoc mandatum nostrum
transgressus fuerit nobis
ab Episcopis nuntietur quatenus taliter castigetur ne
deinceps mandatum
nostrum quemquam delectet contemnere , Et si Dominus et magister
qui liber est aut aduocatus talium hominum eos et Comiti et misso nostro
ad
disciplinam sustinendam contradixerit et misso nostro iusso praesen
tare
noluerit praedictum bannum LX · solidorum componat sicut in predicto
capitu
lari habetur ·
XVI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 16]
Vt si aliquis homo a proximis
kalendis Iulii de hac nostra noua moneta mixtum
et minus quam debeat pensantem denarium
Inuenerit constringat eum
qui ipsum denarium ad negotiandum protulit et ipse
dicata [!] · quo eum
accepit , et sic de manu ad manum veniat usque dum
a
d falsitatis
[fol. 134r] auctorem perueniatur et Inuentus mixti et
minus quam debeat pensan
tis denarii monetator · in illa terra in qua
iudicia secundum legem Romanam
terminantur , secundum ipsam legem Iudicetur , Et
in illa terra in qua
Iudicia secundum legem romanam non iudicantur monetarius sicut supra diximus
falsi
deniarii [!] manum dexteram perdat sicut in quarto libro capitulorum
continetur capitulo XXXIII · et qui hoc consenserit si liber est LX ·
solidos compo
nat · si seruus et colonus nudus cum virgis vapuletur
XVII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 17]
Vt diligenter Comites et ministri Rei publicae per suos
comitatus ac ministeria prouideant ne in aliquo loco occulta et fraudulenta moneta
fieri possit , et si Inuentus ac comprobatus quilibet fuerit fraudulentam monetam
percutiens sicut constitutum est de falso monetario ex
praefato capitulari praedecessorum nostrorum manus ei
amputetur , Et qui hoc consenserit si liber est LX · solidos componat si seruus et
colonus nudus cum virgis vapuletur
XVIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 18]
Et si falsus monetarius aut de illis locis in quibus monetam
fieri iussimus aut
oculte monetam percutiens aut denarium falsum de noua moneta ad
nego
tiandum proferens ut constringi et puniri non possit sicut est
constitutum
in fiscum nostrum Et in quamcunque immunitatem aut alicuius potentis
potestatem
et proprietatem confugerit , si in nostrum confugerit Fiscum requiratur
a
Ministro nostro · Et si ille eum defenderit aut occultauerit nuntietur nobis
quatenus ita in eo secundum capitulare regium vindicetur nec vllus alius umquam
falsitatem nostra auctoritate et potestate · consentire aut defendere audeat · Si
autem
in Immunitatem et potestatem aut proprietatem alicuius potentis confuge
rit , secundum quod in tertio libro capitularis XXVI
o capitulo continetur de
his qui furtum aut homicidium , et quodlibet
crimen foris committens infra
immunitatem fugerit inde fiat id est
mandet comis et publice rei minister
Episcopo et Abbati , et illi quicunque locum
Episcopi aut Abbatis et Abbatisse
tenuerit et potentis hominis in cuius potestatem
et proprietatem confugerit vt
reddat ei reum , Si ille contradixerit et eum
reddere noluerit in prima
contradictione solidis XV · culpabilis iudicetur si ad
secundam inquisitionem
eum reddere noluerit quicquid reus damni fecit , totum ille
qui eum infra
Immunitatem retinet nec reddere vult soluere cogatur , et si ipse
Comes
veniens licentiam habeat ipsum hominem infra Immunitatem quaerendi vbi
cunque eum Inuenire potuerit · Si autem in prima inquisitione Comiti
respon
sum fuerit quod reus infra vnitatem quidem fuisset , sed fuga
lapsus sit
iuret quod ipse eum ad iusticiam cuiuslibet disfaciendam fugere non
fecisset
et sit ei in hoc satisfactum , si vero intranti in ipsam Immunitatem et
in
cuiuslibet hominis potestatem et proprietatem
comiti collecta
manu
quilibet resistere tentauerit , Comes hoc ad Regem et Principem deferat
[fol. 134v] et ibi iudicetur , Et sicut ille qui in Immunitate damnum fecit
De [!] solidis com
poni debeat , ita quod Comiti collecta manu
resistere praesumpserit
de [!] solidis
culpe iudicetur ·
XIX ·
[BK 273 Abschnitt B c. 19]
Vt melius et commodius haec prouidentia de bonis denariis non
reiiciendis et de monetae falsae denariis custodiri possit , Volumus vt
vnusquisque Comes de Comitatu suo omnia mercata imbreuiari faciat et sciat nobis
dicere quae mercata tempore aui nostri fuerunt , et quae
tempore Domini et Genitoris nostri esse coeperunt , et quae
illius auctoritate constituta fuerunt quae sine auctoritate illius facta
fuerunt , Et quae tempore nostro conuenire coeperunt , et quae in
antiquis locis permanent , et si mutata sunt cuius auctoritate mutata fuerunt , Et
ipsum breuem · vnusquisque comes ad proximum placitum nostrum nobis adportet ut
decernere possimus quatenus necessaria et utilia , et quae per auctoritatem sunt
maneant · Quae vero superflua interdicantur , et locis suis restituantur , Et mercata Die Dominico in nullo loco habeantur sicut in primo libro capitulorum
capitulo CXXXVIo
habetur ·
XX
[BK 273 Abschnitt B c. 20]
Vt comes et Rei publicae ministri ac
caeteri fideles nostri prouideant
quatenus iustus modius ęquusque sextarius secundum sacram
scripturam et
capitula praedecessorum nostrorum in ciuitatibus , et in vicis et in
villis ad
vendendum et emendum fiat et mensuram secundum antiquam consuetudinem
de palatio nostro accipiant , et non pro hac occasione a mansuariis et ab
his qui censum debent maior modius nisi sicut consuetudo fuit exigatur
Et ipsi
homines qui per villas de denariis prouidentia iurati habebunt
ipsi etiam de
mensura ne adulteretur prouideant sicut in libro capitulo
[rum]
capitulo XC
mo continetur et si quis reputatus
fuerit mensuram adulterasse
et cum iam maiori modio et sextario annonam et vinum
accepisse , et cum
minori mensura venundare si liber homo est , aut secundum suam
legem se
inde sacramento idoneum reddat aut si hoc fecisse et fieri iussisse aut
consensisse comprobatus fuerit , hoc unde mensuram adulterauit id est vinum
et annona · a ministris rei publicae tollatur ab eo Insuper et bannum nostrum
id
est solidos LX · componat · Si autem Colonus et seruus inde reputatus fue
rit aut Iudicio Dei inde examinet , aut si inde conuictus fuerit hoc ut
supra
diximus unde mensuram adulterauit perdat , insuper et virgis
nudo corio vapuletur
· Et siue liber siue colonus et seruus de hoc conuic
tus fuerit post legalem emendationem episcopale iudicium suscipiat , quia con
tra tale interdictum Domini fecit dicentis Qui pecuniam suam non dedit ad
usuram vnde regnum Dei sibi clausit , et infernum sibi aperuit , Quod
peccatum
[fol. 135r] inter illa criminalia peccata computatur De quibus dicit Apostolus quod qui eas fe
cerit cum huiusmodi nec
cibum sumere christiano licet , et vnde sacri nice
ni
Canones clericos gradum perdere iubent , et de tali causa vnde seculares homines
vitam perdunt inde clerici ecclesiastici gradum amittunt Ministri autem
rei
publicę se caute custodiant ne pro hac occasione ducti cupiditate per aliquod
malum ingenium a liberis hominibus et colonis seu seruis sua iniuste tollant
quia
si inde ad nos clamor venerit et inde conuicti fu
erint
sic iniusticiam
istam exsoluent , sicut illi qui in suo ministerio tortum faciunt · In illis autem
regionibus in quibus secundum legem romanam iudicantur iudicia iuxta ipsam
Legem
committentes talia iudicentur quia super illam legem , et contra ipsam
legem , nec
antecessores nostri quodcunque capitulum statuerunt nec nos aliquid
constituimus ·
Similiter per ciuitates et vicos atque per mercata ministri
rei publicae
prouideant , nec illi qui panem coctum aut carnem per deneratas
et vinum per
sextaria vendunt adulterare et minuere possunt , sed quantos
mensurabiles panes in
vnaquaque ciuitate de iusto modio Episcopi et abbatis
seu comitis ministeriales a
pistoribus suis recipiunt tantos mensurabiles panes
de aequo modio a pistoribus
qui panem vendunt fieri faciant · Quos si In
uenti fuerint adulterare et
minorare vt supra diximus secundum suum modum
culpabiles iudicentur · Homines
etiam qui prouidentiam habere debebunt
ne mance m
ensurae
fiant si de
periurio quod iurauerunt quia hoc con
sentire non debuissent reuicti
fuerint secundum legem puniantur sicut in fine
capituli decimi ex libro tertio
capitulorum habetur Et postea ab Episcopo
publicam poenitentiam de periurio
accipiant
XXI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 21]
Vt quia per tr
es iam annos bannum pro iectione
bonorum denariorum perdonauimus
volumus ut modo secundum discretionem quam missis
nostris commendabimus
reuuadiatum persoluatur , Et ubi reuuadiatum non est
reuuadietur et
soluatur quatenus ex hoc , et ex disciplina constituta ita
constricti
deinceps cessent denarios bonos reiicere , Et quoniam audiuimus
occasione
accepta pro reuuadiato banno quosdam plus a pauperibus accipisse
quam bannus leuet hoc a missis nostris diligenter requiri volumus , Et
quicunque
plus ab eis acceperunt quam Iussimus cogantur illis restituere
et illo absque ulla
excusatione ad praesentiam nostram missi nostri addu
cant quatenus per
nostram harmiscaram ita castigentur ne vlterius tali
conludio eos delectet
opprimere pauperes
XXII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 22]
Vt a colonis qui iam pro reiectione bonorum denariorum
flagellati et
flagellandi sunt nulla alia exactione requiratur , et si ab aliquo
eorum
aliquid inde acceptum fuit a missis nostris cogatur restitui et
qui
beneficia et alodes in duobus et tribus aut quatuor comitatibus
habent , et non
habent in vnoquoque comitatu inde plenum bannum
[fol. 135v] ualeant soluere et qui
nunc tantum comitatum alodem et beneficia habent
et non tantum ibi habent inde
plenum bannum iure valeant soluere missis
nostris hoc notum faciant , et hoc ab
eisdem missis nostris diligenter imbreuie
tur , et nobis renuntietur , vt
nostra discretione decernamus qualiter et castigatio
ex compositione fiat , et
homines ultra mensuram et indebit
e non grauentur
Quia sicut sancta scriptura dicit Non inde requirimus datum
sed fructum
id est non inde requirimus inhonestum lucrum sed regni ex castigatione
per
fectum · Turpe et inhonestum est lucrum , vt Augustinus exponit per varias
circumuentiones et occasiones lucrandi
causa inhonestae res quaslibet congregari
Et non solum in pauperioribus , sed
etiam in ditioribus considerare volumus
discretionem quam decessores nostri Reges
in quarto libro capitulorum posuerunt
capitulo LVII · Decernentes ut debito
inquiunt quod ad prius nostrum fuerit reuuadia
tum talis consideratio
fuit ut is qui ignoranter peccauit non totum secundum
legem componere cogatur sed
iuxta quod possibile visum fuerit , Is vero qu
i
tantum mala uoluntate peccauit totam legis compositionem cogatur exsoluere
XXIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 23]
Vt nullus deinceps in regno nostro mixturam au
ri
et
argenti ad vendendum face
[re]
et
consentire pręsumat , et nullus a missa sancti remigii id est a proxi
mis
kalendis octobris aurum et argentum ,
ad uendendum et emendendum nisi purificatum proferat
Et si quis inuentus fuerit post praefatas
kalendas octobris aurum et argentum et quodcunque
fabricinium ex auro et argento mixtum ad vendendum et
emendum
portare
a ministris rei publicae ipsum quod portauerit ab eo
tollatur et ipse
per
fide
iussores si res et mancipia in
illo comitatu non habet ad praesentiam nostram
cum ipso auro et argento adducatur , vt nos inde commendemus , qualiter culpa
bilis iudicetur , si vero Res
et mancipia et mobile per quae distringi legaliter
possit in ipso Comitatu
habuerit , secundum legem ad nostram praesentiam venire
Iubeatur · Et si quisquam
Inuentus fuerit suum aurum et argentum , et quod
cunque fabricinium ex
auro et argento portare ad fabrum ut purgetur prouide
ant rei publicae
ministri nec ac occasione ab eo quod suum fuerit tollant · Quod
si
fecerint , et ad nos inde reclamatio venerit , sicut ille qui tortum in suo
comitatu et ministerio fecerit in nostra et fidelium nostrorum praesentia culpa
bilis iudicabitur · Faber uero qui post praefatas
kalendas comprobatus fuerit
aurum et argen
tum
ad uendendum et emendum adulterasse et misculasse
nullis regionibus in
quibus iudicia secundum legem Romanam terminantur iuxta
illam legem puniatur , In
aliis autem regionibus regni nostri secundum capitulare
re
gium
sicut
falsam monetam percutiens manum perdat · Et liber homo qui
hoc consenserit , sicut
in praefato continetur capitulo bannum nostrum id est solidos
LX · componat
Colonus et seruus nudus cum virgis flagelletur , si vero Iudaeus
fuerit , ipsum
quod mixtum proferat perdat , et bannum nostrum sicut tempore
[fol. 136r]
praedecessorum nostrorum consuetudo fuit componat ·
XXIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 24]
Vt in omni Regno nostro non ampl
ius
vendatur libra
auri purissime cocti nisi
duodecim libras argenti de nouis et meris denariis Illud
vero aurum quod coctum
quidem fuerit , sed non
tantum ut ex eo deauratura fieri possit libra vna de auro
vendatur decem libris
argenti de nouis et meris denariis , Et omnimodis proui
deant tam comites
quam caeteri omnes ministri rei publicae , ne aliqua adiectione
et fraude per
occasionem aliquid amplius vendatur , sicut de suis honoribus vo
lunt
gaudere , Et quicunque hanc commendationem nostram aliquo ingenio infirma
re et fraudari , seu aliter immutare Inuentus fuerit si liber homo fuerit
bannum
nostrum id est LX · solidos componat · Colonus et seruus nudus cum virgis
flagelletur ·
XXV ·
[BK 273 Abschnitt B c. 25]
Vt quoniam in praefatis capitulis continetur in libro tertio
capitula LXXV · vt nullus
sine permisso Regio bruniam et arma extraneo dare aut
uendere praesumat
Et in eodem libro capitulo sexto designata sunt loca Regni usque
ad que negotiatores
brunias et arma ad venundandum portare et vendere debeant ,
quodsi inuenti
fuerint vltra portantes aut venundantes , vt omnis substantia eorum
auferatur
ab eis , dimidia quidem pars partibus palatii , alia vero medietas inter
missos
Regios et inuentorum diuidatur , quia peccatis nostris exigentibus in
nostra vicinia
Nortm
anni
deueniunt et ei a nostris bruniae et arma atque caballi ,
aut pro redemp
tione dantur aut pro praetii cupiditate venundantur cum
pro redemptione vnius
hominis ista donantur de pro pauco praetio
venundantur pro hoc auxilium illis contra
nos praestitum et regni nostri maximum
fit detrimentum , et multae Dei ecclesiae
destruuntur et quamplurimi christiani
depredantur et facultates ecclesiasticae , et
Regni exhauriantur Propterea vna cum
consensu atque consilio nostrorum fidelium
constituimus vt quicunque post
proxima
Iulii
kalendas huius duodecimae indictionis
Nortmannis quocunque ingenio et pro redemptione , et pro aliquo
praetio bruniam
et quaecunque arma aut caballum donauerit sicut
proditor patriae , et expositor
christianitatis ad perditionem gentilitatis sine
ulla retractatione et redemptione
de vita componat , Quae omnia omnibus citissime
a missis nostris et com
itibus
nota fiant ne de ignorantia se excusare
valeant ·
XXVI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 26]
Vt Pagenses franci qui caballos habent , et habere
possunt cum suis Comitibus in
hostem pergant , et nullus per violentiam , et per
aliquod malum ingenium aut
p
er quamcunque indebitam oppressionem talibus Francis suas res aut
caballos
tollet , ut hostem faceret debitos paraueredios secundum antiquam
consuetudinem
nobis exsoluere non possint , neque comes neque aliquis minister Rei
publicae , quod
si fecisse aliquis eorum comprobatus fuerit sic hoc
cogatur componere sicut de
illis est constitutum in capitularibus Regiis qui
tortum in suo comitatu et
ministerio faciunt ·
XXVII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 27]
Vt iuxta Regium capitulare quod Domnus et genitor noster
Anno XVI Regni sui
capitulo VII · constituit , Comites et missi nostri diligenter inquirant quanti
homines
[fol. 136v] liberi in singulis Comitatibus maneant qui per se possunt
expeditionem
facere et quanti de his quibus vnus alium adiuuet quanti etiam de his
qui a duobus tertius adiuuetur et
praepararetur [!] ut
expeditionem exercitalem
facere possint , et eorum summam ad nostram notitiam
deferant , vt illi qui
in hostem pergere potuerint iuxta antiquam et aliarum
gentium consuetu
dinem ad ciuitates nouas et pontes ac transitus paludium
apportent
et in ciuitate atque in marca uuactas faciant ad defensionem patriae omnes
sine vlla excusatione veniant · et qui de talibus hostem dimiserint heri
bannum iuxta discretionem quam in progenitorum nostrorum tertio libro capitulorum
capitulo XIIII · continetur persoluant · Et quod ad defensionem patriae non
occur
rerint secundum antiquam consuetudinem , et capitulorum
constitutionem
iudicentur ·
XXVIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 28]
Vt illi franci qui censum de suo capite et de suis
rebus ad partem regiam de
bent , sine nostra licentia ad casam Dei et ad
alterius cuiuscunque seruitium
se non tradant vt res publica quod de illis habere
debet non perdat , Quod
si aut seipsos aut res suas ad
Dei casam , aut ad alterius cuius
cunque seruitium sine licentia nostra
tradere voluerint , sicut
in capitular
[i]
aui nostri continetur , de his qui pro furto se in seruitium
tradere cupiunt
Comites et Vicarii hoc eis non consentiant sed ex banno nostro
prohibeant
Quod et si contra ban
num
nostrum fecerint , ipsi qui eos
receperint bannum
nostrum Id est LX · componat , et si ipsos in seruitio suo
habere uoluerint , et
illorum res de quibus census ad partem regiam ·
ex
iebat
tenere uoluerint
censum quod ipsi Franci debeant ,
et quod de illorum rebus exire solebat
ad nostram regiam partem componant · sicut
in praefato capitulorum libro III ·
capitulis XV · et LXXXVI · et
in libro IIII · capitulo XXXVI · habetur · Et quia
sicut et in sacris
ecclesiasticis regulis Inuenitur prior obseruatio durior
, posterior autem exigente causa inclinatior fuit post haec
praefat
[a]
capitula decessorum et progenitorum nostrorum huiusmodi sicut praediximus
franc
cis hominibus res suas ad casam Dei et aliis tradere
ac vendere , eosque ad diui
num seruitium conuerti si vellent non
prohibuerunt , sicut in capitulis libri
primi capitulis CXXXII · et CXXXIIII · et
in libro II
o capitulo XXXI · et in libro IIII ·
capitulo XIX · continetur , si quis de talibus francis de suis rebus tradere
et
vendere uoluerit non prohibemus tantum vt Ius regium quod sibi debetur
sine
ratione non perdat quia iniustas consuetudines nouiter institutas
imponere cuiquam
non volumus quas in quarto libro eorundem capitulorum
prohibitas capitulo LXVII
legimus · De illis autem qui secundum legem Romanam
viuunt , nihil aliud nisi quod
in eisdem continetur , et legibus diffinimus
XXIX ·
[BK 273 Abschnitt B c. 29]
Vt illi coloni tam fiscalis quam et ecclesiastici qui sicut in
polipticis continetur
[fol. 137r] et ipsi non denegant carropera et manopera ex
antiqua consuetudine debent
et margilam , et alia quaeque carricare quae illis non
placent renuunt
quoniam adhuc in illis antiquis temporibus forte margila non
trahebatur
quae in multis locis tempore aui ac domni et patris nostri trahi coepit
et de
manopere in scuria battere nolunt , et tamen non denegant
quia
manoporam [!] debent quicquid eis carricare praecipitur de opera carropere
quando illam facere debent sine vlla differentia carricent , et quicquid eis de
opera manopere quando illam facere debent praecipitur
similiter sine vlla differentia faciant ·
XXX ·
[BK 273 Abschnitt B c. 30]
Vt quoniam in quibusdam locis coloni tam fiscales quam et de
casis Dei suas hęredi
tates id est mansa quae tenent non solum suis
paribus sed et clericis canonicis
ac villanis presbyteris , et
aliis quibuscunque hominibus vendunt et tantummodo
se illam retinent , et hac
occasione sic destructae fiunt villae , vt non solum
census debitus inde non
possit exigi , sed etiam quae terrae de singulis
mansis fuerunt iam non possint
agnosci constituimus vt praecipiatur a
nostris ministerialibus , et a ministris
ecclesiasticis vt hoc nullo modo de cetero
fiat ne villae destruc
tae
atque confusae fiant · Et quicquid de singulis mansis
sine licentia dominorum et
magistrorum per quoscunque venditum est recipiatur
et singulis mansis de quibus
terrae venditae sunt et de quibus census decidit
propter eorum
Impossibilitatem
qui mansa deseruire non possunt restitua
tur et iuxta
qualitatem et quantitatem terrae et vinearum ad singulos man
sos
pertinentium postquam restaurati fuerint ab vnoquoque manso census ad
partem
dominicam exigatur
XXXI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 31]
De aduentitiis istius terrae quae a Nortmannis
deuastata est constituimus vt
sicut in capitulari aui nostri Karoli imperatoris habetur vnusquisque comes
de suo Comitatu et nomina
eorum , et qui sunt eorum seniores describi faciant et
ipsos aduenas qui a tempore
aui nostri atque a tempore Domni , et patris
nostri
in illorum comitatibus commanent secundum consuetudinem quae
illorum temporibus
fuit eos ibi manere permittent , Illos vero qui per
persecutionem Nortmannorum
nuper de istis partibus in illas partes confugerunt Episcoporum missi cum mis
sis
rei
publicae taliter de istis partibus in istas partes venire faciant vt non
opprimantur nec aliquis census et quaecunque exactio ab illis exigatur , et
habe
ant licentiam , quae in illis partibus suo seruitio promouerunt ,
et quocunque
iusto ingenio adempti sunt commendandi , et illi qui
Nullum
lucrum de opere
in vineis sperant
kalendis septembris vnusquisque ad locum suum iam peruentus
sit , Et qui lucrum
de vineis in illis partibus promeruit octo dies post missam
sancti Remigii in istas partes iam sit peruentus , et sibi in istis
partibus
in futurum prouideat , et suo seniori seruiat , et si necesse illi fuerit
ad
missam sancti Martini ad suum conductum in illas partes
redeat et usque ad
kalendas
[fol. 137v] Aprilis ibidem vnusquisque inmorandi licentiam habeat inde quae ad terram
suae natiuitatis et ad senioratum suum vnusquisque redeat et usque ad me
dium Maium propter seminationem ibidem maneat indeque si illi
necessitas fuerit ad suum conductum redeat , Et inde ad messiones in
terram suam
vnusquisque redeat , et de caetero ibidem permaneat · Si autem
de istis partibus in illis
partibus
femina
maritum aut maritus
foeminam accepit illud coniugium , quia non est
legale neque legitimum sicut
leo in suis decretis , et sanctus Gregorius in suis epistolis monstrant dissol
uatur , et cuius
fuerit vir et foemina mancipium suum quaeque potestas
recipiat et suae potestatis
homini coniungere faciat · Et si infantes
inde nati sunt secundum legem et antiquam consuetudinem nostram infantes matrem
sequantur In illis autem regionibus quae legem romanam sequuntur secundum
eandem legem fieri exinde decreuimus ·
XXXII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 32]
Vt conlimitanei et vicini comites in vna die si fieri potest
mallum non
teneant maxime post octauas paschae propter Francos homines et
aduocatos
qui ad utr
umque
mallum non possunt occurrere sed mittant
sibi Inuicem
missos , Et si vnus die lunis mallum habuerit alter
die
Iouis , aut
die lunis sequentis ebdomadae mallum habeat , Et ne graue ei sit qui
suum mallum interiecit qui vno anno primus tenuerit mallum sequenti
anno
consentiat alteri primum tenere · Et sunt sacramenta legalia in
primo die lunis
post pascha iuranda deuenerint ut in aliis feriis quando mal
lum tenere
debuerat mittat quisque comes missum suum qui ipsa sacramenta aus
cultet
ne ipsi homines iectiui inueniantur et ipse sic mallum suum teneat ut
barigildi
eius et aduocati qui in aliis comitatibus rationes habent ad suum
mallum occurrere poss
int
XXXIII
[BK 273 Abschnitt B c. 33]
Et quia sacramenta post quadraginta noctes legaliter iuranda
accipiuntur et
in praefatis praedecessorum ac progenitorum nostrorum capitulis
inuenitur , ut
postquam comes et pagenses de qualibet expeditione hostili reuersi
fuerint
ex eo die super XL · noctes sit bannus re
sisus
quod in lingua
theodisca scast
legi id est armorum depositio uocatur · Multi inde
contendunt et se inter
iectiscunt · Alii enim suum sacramentum quadragesimo die in
quo illud acci
piunt iurare uolunt · Et in tantum concedunt etiamsi intra
quadragesimam
sacri ieiunii quadragesimus dies aduenerit suum sacramentum se
iurare
debere contendant , et contra causatores suos si ad hoc audiendum non
venerint iectiscunt · Numerant enim dies , et non numerant cum eis noctes
sicut
numerantur dies , et non numerantur noctes a natiuitate Domini usque
ad
purificationem sanctae Mariae , et a resurrectione Domini usque
ad ascensio
nem Domini
Quadragesimo enim die
et
purificatio sanctae Mariae , a natiuitate Domini et XL die a
resurrectione
[fol. 138r] Domini quae est in Dominica die ascensio Domini celebratur
quae euenit quinta
feria id est
nouischae [!] et de diebus sine memoria
noctium Dominus per prophaetam
dicit · Adhuc quadraginta diebus et niniue subuertetur · Et XL · dies simul cum
noctibus in
ieiunio heliae prophaetae et Moysi quando
legem secundo accepit , et ipsius
Domini ieiunio computatur In quibus sex
septimanae id est XL · et duo dies fiunt
usque ad resurrectionem Domini quae fit
in Dominica die , sicut et initium qua
dragesimae · Et haec non sine
Domini mysterio fiunt per quem conditores legum
iusta decernunt · Vnde sicut in
quibusdam regionibus rectius tenere comperimus
vna cum consensu et fidelium
nostrorum consi
lio constituimus , et ipsa die quo
sacramentum accipitur post XL · dies et XL · noctibus id est XL
mo secundo die
de sex septimanes ipsa
feria qua illud sacramentum accepit sic pascha ipsa
feria fit qua initium
qua
dragesimae
accipitur qui sacramentum legaliter acci
pit , legaliter in locis constitutis iuret sicut in capitulorum libris decessorum et
proge
nitorum nostrorum continetur · Et amodo nulla discessio , et
retractatio in regno nostro
a quolibet ex hoc fiat · Quod mandatum nostrum si quis
contempnere praesumpserit
bannum nostrum Id est XL · solidos componat · Et si ipsa dies intra quadragesimae
sacra ieiunia euenerit nemo illud sacramentum quod accepit in
quadragesi
ma
iurare praesumat quia ex hoc iam etiam manifestam Dei
vindictam vidimus
et audiuimus · Et si quis praesumpserit similiter bannum nostrum
componat · et inde
poenitentiam episcopali iudicio faciat Ipsam autem
quadragesimam a quarta
feria id est a capite ieiunii cum ipsa quarta feria qua
publice poenitentes
poenitentiam accipiunt obseruari usque ad sanctam
resurrectionem secundum
consuetudinem antiquam praecipimus sed expectet qui
sacramentum ante quadra
gesimam seruatum accepit si XL · dies et XL ·
noctes ante illud quadragesima
non habuit sine ulla legali compositione et
iectitione usque ad diem lunis post
octauas Paschae , et tunc quod legaliter
accepit legaliter et perficiat ·
XXXIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 34]
Notum fieri volumus omnibus Dei et nostris fidelibus quoniam
quidam Comites nostri
nos consuluerunt de illis Francis hominibus qui
censum regium de suo capite
sed et de suis rescellis debebant
qu
[i] tempore famis necessitat
e cogente seipsos
ad
seruitium uendiderunt , Vnde cum Episcopis et caeteris Dei ac nostris fidelibus
tractauimus quid nobis esse
t agendum , Et quid cum eis inde inuenimus , ac
constituimus praesenti
edicto decreuimus , Id est quia non in lege salica ex hoc
expressius quidem
inuenimus , Continetur tamen in tertio capitulorum
libro capitulo
XXIX · De homine libero qui se loco uuadii tradidit in alterius
potestatem
et ibi constitutus Damnum aliquod cuilibet fecerit vt is qui eum loco
uuadii
suscepit aut damnum soluat aut hominem in mallo productum admittat
per
dens
simul debitum propter quod eum pro uuadio suscepit · Et qui
damnum fecit
dimissus iuxta qualitatem rei cogitatur emendare , Si vero liberam
foeminam
[fol. 138v] habuerit , et usque dum in pignore extitit filios habuerint
liberi permaneant
Et in lege digito Dei scriptam legimus vt si attenuatur Frater
noster se in ser
uitium tradiderit sex annis seruiet illi qui eum emit et
septimo egrediatur
liber gratis Quae sacra historia et obseruantes moraliter
aedificat , et altiori
sensu intelligentes inluminat · In lege etiam quam
praedecessores nostri et
nominatissimi imperatores constituerunt , De his qui filios suos fam
ae
aut alia aliqua
Necessitate
cogente vendunt plura habentur capitula ,
Quae
omnia hic non necesse duximus ponere , Tamen illud capitulum quod cum
sanctis ecclesiasticis regulis et maxima parte concordare inuenimus hic ponere
necessarium duximus in quo dicit , Vt quicunque ingenui filios suos , quod
et de
ipsis liberis
hominibus qui se vendunt
obseruari uolumus qualibet
necessitate seu famis tempore vendiderint ipsa
necessitate compulsi , emptor
si quinque solidis emit sex recipiat
si decem duodecim solidos similiter recipiat
aut si amplius ,
secundum suprascriptam rationem augmentum praetii consequatur
Sanctus autem Gregorius etiam de his qui liberi a paganis captiui
fuerint
si aliquis eos redemerit ipsi qui redempti sunt procurent ut tantum
praetium
redemptori suo donent sicut ab eo redempti fuerunt , et in sua libertate per
maneant · Si autem ecclesia eos redemerit gratis sine aliqua compositione
liberi fiant · Quod et nos per regnum vna cum consensu et fidelium nostrorum
consilio obseruari regia auctoritate praecipimus · Et si quis dixerit ,
quia non
Vult aut tempore famis aut pro al
[ia] necessitate
praetium suum dare pro liber
[o]
homine si semper illum habere seruum non debet , Attendet quid ei Dominus
per apostolum suum dicat , Qui habuerit inquiens substantiam
huius mundi
et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo
n
[on]
manet caritas secundi In eo , Et qui non habet hanc caritatem etiamsi
ad
martyrium et ad ignem se tradidit sine ista caritate remissionem
peccatorum suorum
habere non poterit , et nullatenus in regnum Dei intrabit
Quia pro Deo suos
denarios , et suam annonam quae a Deo accepit dare non indura
[t]
cum Deus seipsum et sanguinem suum pro eo in cruce clauis et lancea transfi
xus fudit , Et quia hominum ingenia per Deum non timent Diabolo suadente
multa excogitant potest fieri vt qui tales homines liberos necessitate vt
diximus cogente in seruos suscipiunt in alteras partes illos dispendant et
uend
ant , propterea vna cum consensu et fidelium nostrorum consilio
consti
tuimus quod in antiquis legibus decretum inuenimus vt si
huiusmodi personas
aliqui
aut ad extraneas gentes aut ad transmarina
loca transferre aut
venundare praesumpserint , ipse qui hoc contra
statuta praesumpserit constitutionem
regii banni componat · Et si
talis homo antea liber usque dum in tali seruitio
fuerit de libera foemina filios
habuerit ipsi filii liberi permaneant , sicut
in praefato XXIX
o capitulo quarti libri capitulorum decessorum ac progenitorum
nostrorum habe
tur de eo qui se loco uuadii in alterius potestatem
commiserit salua constitutione
[fol. 139r] legis Romanae in eis qui
secundum illam viuunt ·
capitulum
XXXV ·
[BK 273 Abschnitt B c. 35]
Et sciant Comites nostri quia per singulos comitatus missos
nostros dirigemus qui specialiter de his quae nunc constituimus inquirant qualiter
in his nostram iussionem adimplere certauerint , sicut in secundo libro
capitulorum decessorum ac progenitorum nostrorum continetur capitulo XVIII Et qui
cum negligens inde inuentus fuerit praecipiemus vt ante nostram praesentiam venire iubeamus , et rationem reddat utrum hoc quod iussimus facere
uoluerit [!] aut non potuerit , aut si aliqua re prepediente id facere
non potuit cur nobis ipsam Impossibilitatem ad tempus non adnuntiauit ,
Quia si ipse hoc non voluit , aut s[ua]e negligentiae causa non
potuit , nos talem Inuenire volumus qui hoc quod iubemus seruare velit et possit ·
XXXVI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 36]
Volumus ut sicut in secundo libro capitulorum decessorum ac
progenitorum nostrorum continetur capitulo XXIIIIor · haec
capitula quae nunc et alio tempore consultu fidelium nostrorum a nobis
constituta sunt a cancellario nostro Archiepiscopi et Comites eorum de propriis
ciuitatibus modo aut per se aut per suos missos accipiant et vnusquisque per suam
diocesim caeteris episcopis Abbatibus Comitibus et aliis fidelibus nostris ea
transcribi faciant , et in suis comitatibus coram omnibus relegant , vt cunctis
nostra ordinatio , et voluntas nota fieri possit · Cancellarius autem noster
nomina Episcoporum et Comitum qui ea accipere curauerint notet et ea ad nostram
noticiam perferat , vt nullus hoc praetermittere praesumat ·
[BK 273 Abschnitt B c. 37]
Et quoniam
fideles nostri in istis quae in seq
uana
fiunt et
in aliis operibus laborant et
heribergum nostrum quod
praeterito anno hic fieri iussimus homines et de illa
parte
sequanę in istas partes venientes , et de istis partibus , in
illas partes euntes des
truxerunt per occasionem quia in illo contra
debitam reuerentiam manere coepe
runt , et nunc istud heri
bergum , non sine labore et dispendio fidelium nostrorum
fieri fecimus , volumus
et expresse mandamus vt sicut nec in nostro palatio ita
nec in isto heribergo
aliquis alius sine nostra iussione manere praesumat nec illud
aliquis destruat ·
Quodsi aliquis praesumpserit et a custodibus quos ad hoc
deputatos habemus nobis
notum factum fuerit Nec sine debita vindicta praesump
tor euadet · Quia
semper praeparati esse volumus , et vos paratos esse iubemus vt in
istis partibus , et in aliis quibuscunque nobis necesse fuerit , et contra paganos , et
contra alios quoscunque sicut consuetudo fuit et vestri antecessores nostris
antecesso
ribus auxilium praebuerunt et vos nobis
debitum et necessarium adiutorium exhi
buistis , Ita nunc et semper
communiter ad Dei voluntatem et sanctae ecclesiae atque
istius
christianitatis defensionem et nostram communem salutem et pacem
obtinendam
et defendendam in omnibus quantum Deus auxilium praestare dignatus
fuerit
parati semper , et in omnibus
† simus ·
ET POST OMNIA LECTA ·
Capitulum
I ·
[BK 273 Abschnitt C c. 1]
Monemus fidelitatem vestram vt haec firmiter obseruetis et
nostri dilecti fideles parati
sitis , vt si necessitas nobis euenerit aut contra
Paganos aut contra quoscunque alios
ut statim quando vnicuique nuntius venerit aut
nobis necesse audierit , sine ulla di
latione hostiliter praeparatus in
Dei et nostrum seruitium ad communem vtilitatem possit
[fol. 139v]
mo
uere
et citissime nobis occurrere
Et volumus
et expresse mandamus vt
quicunque istis temporibus castella et
firmitat
es et haias sine nostro verbo fece
runt
kalendis Augusti omnes tales firmitates disfactas habeant quia vicini et cir
cummanentes exinde multas depraecationes et impedimenta sustinent , Et
qui eas disfacere non voluerint Comites in quorum comitatibus factae sunt ea
disfaciant · Et si aliquis eis contradixerint ad tempus nobis notum facere cu
rent · Qui si hoc sicut mandamus adimplere neglexerint sciant quia sicut
in
istis capitulis ex capitularibus praedecessorum nostrorum
continetur , Tales comi
tes quaeremus , et in illorum comitatibus
constituemus qui nostrum mandatum
facere uelint et possint ·
II
[BK 273 Abschnitt C c. 2]
Et qui interpellatus est ut hic aliquam causam debeat
diffinire hic stet usquequo diffinita sit ratio de qua interpellatus habetur , Et
qui pro sua causa hic dem[o]randi habet necessitatem , et ipse nobiscum stare potuerit quantum ei
necessitas fuerit , Sed et vassalli nostri cum tantis hominibus sicut eis
commoditas fuerit nobiscum remaneant et nobiscum pergant
III ·
[BK 273 Abschnitt C c. 3]
Vos autem alii sed et ipsi qui nobiscum remanebunt in eundo et
in patria manendo , et ad nos redeundo pacem a nobis communiter
confirmatam seruantes et cum Dei et nostra gratia , Et Deus nobis concedat vt cito
et per plures annos sani et laeti nos inuicem videamus , et de Dei super nos
misericordia et gratia gaudeamus
Haec quae sequuntur capitula misit Domnus Rex Karolus in burgundiam
exeque[n]da per
Gauslinum et Fulconem , et per Vualtarium et Lantuinum de cusiaco
Anno incarnationis Dominicae DCCCLXV ·
IN Nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis Karolus gratia Dei Rex omnibus
Episcopis Abbatibus Abbatissis Comitibus
et vassis nostris seu cunctis Dei et
nostris fidelibus in Regno Burgundiae consistentibus salutem Volumus et ex
presse
p
ręcipimus
ut in his quae subiecta sunt exequendis et in aliis ad Dei
uo
luntatem et sanctae ecclesiae statutum , atque ad nostram
fidelitatem , et ad nostrum
honorem ac ad regni soliditatem , necnon ad commune
fidelium nostrorum salua
mentum pertinent vnusquisque secundum quod suo
ordini et suae personae competit
istis missis nostris obedientes et adiutores in
omnibus existatis ·
capitulum
I ·
Vt sicut nostri infideles et communes contrarii nostri se
inuicem confirmauerunt
ad nostram contrarietatem vt nullus de his quae
considerauerint suum parem
discooperiat et perdat neque ad illa quae adimplere
[u]olunt dimittat ita
fideles nostri se confirment ad Dei
voluntatem , et nostram fidelitatem , et ad
honorem et sanctae ecclesiae statum ,
et regni vtilitatem , et illorum commune
adiutorium et saluamentum · Et nullus
fidelium nostrorum cuicunque infideli nostro
quocunque modo se coniungat aut in
aliquo faueat , et in quacunque causa in
qua illum impedire potuerit illi parcat
nisi statim ad fidelitatem nostram se
[fol. 140r] conuertere uoluerit , et si pro
certo cognoscere potuerit qui contra istud capitulum
fecerit non nobis cęlet , Et
si aliquis audierit quod pari suo fideli nostro necessitas
euenerit aut euenire
debeat ad resistendum infideli nostro non expectet vt illi hoc
mandetur , sed
statim sit praeparatus sicut Dei fidel
is
et noster ad suum parem in nostra
fidelitate adiuuandum quantum potuerit
pergere festinet ·
II ·
Vt omnes qui fidelitatem nobis adhuc promissam non habent ,
fidelitatem nobis promittant , sicut in capitulis aui et patris nostri continetur ·
III ·
Vt qui fidelitatem nobis promiserunt et post illud sacramentum
ad infideles nostros in nostrum damnum sicut iunxerunt proprietas illorum in
nostrum Indominicatum recipiatur , donec ipsi per fideiussores in nostram
praesentiam veniant ·
capitulum
IIII ·
Vt nullus infidelium nostrorum qui liberi homines sunt in
nostro regno immorari et proprietatem habere permittatur nisi fidelitatem nobis
promiserit , et noster aut nostris fidelis homo deueniat ·
V ·
Vt ill
e traditiones iniustae , et a nostris antecessoribus , atque a nobis prohibitae
quae factae sunt aut mulieribus aut matribus aut quibuscunque personis ut
liberius Ipsi traditores nostram infidelitatem perficere possint aut Iniusticiam
in comitatibus non reddant tanquam factae non fuerint pro nihilo habeantur , Et
sicut ipsi ipsos alodes in sua manu · tenuissent ita de ipsis alodibus fiat , et si
nec ita ad fidelitatem nostram aut ad iusticiam reddendam adduci potuerint
ipsi alodes in nostrum Dominicatum recipiantur , et certa illorum descriptio nobis ad
portetur , Ipsi autem infideles nostri in nostro regno locum habere non
permittantur
Similiter et de commendationibus quarum
libet
facultatum et
pecuniarum fiat
Et si ad casam Dei aliquid commendatum habent ipse Episcopus et
Rector ecclesiae
ubi commendatae sunt aut illis praesentaliter in praesentia
missorum nostrorum
reddant qui eas commendauerunt aut coram missis nostris
sigillentur , et
sub sigillo custodiantur donec ipsi veniant qui eas
commendauerunt aut co
ram missis nostris illis recipiant , et perinde
distringantur , ut ad fidelitatem
nostram , et ad pacem ecclesiae ac regni
reuertantur ·
VI ·
Vt de iniustis commutationibus quae ad casas Dei factae sunt
sine Regia auctoritate missi nostri inquirant et eas dissoluant sicut in
capitularibus aui et patris
nostri continetur , Et si mortua manus et praeceptum Regium super eas interiacet
describantur diligenter atque fideliter qualiter factae sunt , et nobis missi
nostri renuntient , Et signatis ipsis praeceptis sicut lex Romana praecipit ad
nostram
praesentiam deferri faciant sicut in capitularibus progenitorum nostrorum
continetur
VII
Quia ut comperimus plures nobis petierunt alodes , et petentes
parum plus inde acceperunt , volumus vt missi nostri hoc diligenter inquirant et
describant et ipsos homines cum praeceptis ad nostram praesentiam venire faciant ·
VIII ·
Vt missi nostri De omnibus censibus et paraueredis quos
franci homines ad regiam
potestatem exsoluere debent inquirant , et
ubi per neglectum dimissum est exsolui
faciant , et diligenter de singulis
comitatibus cuncta describant et nobis renuntient
[fol. 140v] similiter et de terris
censalibus et de rebus ad casas Dei traditis vnde census
ad partem Regis exiuit
antiquit
us
, et si aliquis aliquam auctoritatem regiam inde
ostenderet ad nostram praesentiam ipsam auctoritatem deferri faciant
IX ·
Vt missi nostri de locis ad claustra nostra canonicorum et
monachorum vbi necesse fuerit nostra auctoritate exequantur sicut in capitularibus
aui et patris nostri continetur
X ·
Vt de nonis et decimis ad casas Dei reddendis , missi nostri
exequantur sicut in
praefatis
capitularibus continetur
XI ·
Vt de vno manso ad ecclesiam dato nullus census neque caballi
pastus a senioribu[s]
de presbyteris requiratur sicut in praefato
capitulari continetur sed neque de terrulis ac vineolis pro loco sepulturae ad
easdem ecclesias datis , neque de decimis sicut in canonibus et in
praefatis capitularibus continetur , Et ubi inuentum fuerit a missis
nostris quod seniores sine conscientia Episcoporum presbyteros de
ecclesiis eiiciunt et in ecclesiis statuunt missi nostri sicut in
praefatis capitularibus continetur inde faciant et Episcopi de
Clericis hominum nostrorum ita faciant , sicut in eisdem
capitularib[us]
continetur ·
XII ·
Vt missi nostri iustitias quantum temporis qualitas permiserit
omnibus ind[i]gentibus faciant , et quod modo pro qualitate et breuitate temporis facere non
potuerint comitibus commendent vt tempore congruo eis legem et iusticiam faciant ,
et in suis memoralibus adnotent de quibus comitibus commendauerunt ut si
iterum illi homines se reclamauerint quod iusticiam habere non potuerunt nos ipsi
inuestigemus et decernamus , quare hoc ipsi comites dimiserunt
Vt si infideles nostri se adiuuauerint ad deuastationem Regni
nostri fideles nostri
tam Episcopi quam abbates et comites , et abbatissarum
homines , sed et ipsi Comites
ac vassi nostri , seu cęteri quique fideles Dei et
nostri de vno missatico se in
vnum ad
unare procurent , et missi nostri de ipso missatico prouidentiam
habea
[nt]
qualiter vnusquisque Episcopus vel Abbas seu abbatissa cum omni plenitudine
et necessario hostil
i apparatu et ad tempus suos homines illuc
transmiserit
cum Guntfanonario qui de suis paribus cum missis nostris rationem
habeat , et
qualiter ipsi comites et vassi nostri seu cęteri quique Dei fideles ad
hoc occurre
rint et nobis scripto renuntient · Et si de vno missatico ad
hoc pręualere non po
tuerint ad aliud missaticum celerit
er
missos suos dirigant , Et omnes sicut praedixi
mus De alio missatico ad
illos quae indigent praeparati occurrant Et si illi duo
missatici ad hoc
non
sufficerint nobis ad tempus hoc mandent , qualiter aut per
nos aut per
filium nostrum aut sicut viderimus eius necessarium solatium
transmittamus quatenus in regno nostro nullus noster infidelis et contrarius locum
nocendi habeat
Vt quia sicut audiuimus quidam in domibus suis resident
quandi
u pacem habere
possunt , et cum necessitas venit dicunt se in
nostrum venire ser
uitium
nolumus
[fol. 141r] ut aliquis de his qui in illa
terra manent et eam contra inimicos nostros defendere debent
deinceps hanc
occasionem habeat sed cum necessitas fuerit sicut praediximus ad missos
nostros ,
et ad pares suos occurrant , et nos eum specialiter ad nos venire mandauerimus
aut
ipse nobis necessariam causam de nostra fidelitate nuntiare voluerit plenitudinem
hominum suorum illic ad nostram fidelitatem exequendam dimittat et missis nostris et
patribus suis hoc notum faciat · Aliter autem in nullam partem de illa terra
pergat
nisi cum communi consilio et commendatione missorum nostrorum aut
reliquorum fidelium qui
illam terram defendere debent , Et missi nostri cum
Episcopis et comitibus ac vassis nostris
qui super aquas commanent per quas
infideles nostri ad regnum nostrum transeunt ordinent
qualiter illae naues
custodiantur ne infideles nostri ad Regnum nostrum deuastandum
transire possint ,
et per cuius neglectum ipsae naues postea bene custoditae non fuerint ,
nobis
renuntietur , vt nos decernamus qualiter de illo contemptore praecepti nostri
quasi de proditore patriae agi debeat ·
XV ·
Vt missi nostri talem causam in illa terra inuenerint quam ad
debitum finem nec per ista capitula , nec per capitula progenitorum nostrorum ,
neque per legalia · capitula perducere possint , nobis rationabiliter et veraciter
remandare procurent ut nos illis remandemus qualiter inde agere debeant ·
XVI ·
Vt ministri Comitum in vnoquoque comitatu dispensam missorum
nostrorum a quibuscunque
dari debet recipiant sicut in contractoria nostra
continetur · Et ipsi ministerialibus
missorum nostrorum eam reddant · Missi autem nostri prouideant ne
pro
hac occasione inde ministri comitatum amplius nisi quantum in tractoria nostra
continetur
inde exigant ·
ANNO · Incar
nationis
Dominicae DCCCLXV · XI
kalendis Martii · haec quae sequuntur Hludouui
cus et Karolus Reges in tusiaco villa populo adnuntiauerunt
Sicut vos et plures alios audisse credimus Iam
secundo et tertio in isto tempore
conuenire insimul proposuimus , sed uariis
occupationibus prepedientibus hoc usque modo
implere · nequiuimus · Nunc quia Deo
gratias insimul conuenimus volumus vos scire
quoniam ad nullius deceptionem et
condemnationem neque pro ulla indebita cupiditate
insimul conuenimus , Propter
quae autem excepto debito ac fraterno desiderio ut nos
Inuicem dilectione mutua
uideremus noster conuentus fuerit vobis nota facere uolu
mus , et quae
Deo placita et nobis ac fidelibus nostris salubria et proficua sunt , vna
cum Dei
adiutorio et vestro ac cęterorum communium fidelium nostrorum consilio et
auxilio
tenere Immutabiliter et augere utiliter volumus ·
capitulum
I ·
Primo nostras et sanctae Dei ecclesiae ac Regni nobis commissi
necessitates fraternae et sincera mente ad inuicem exposuimus
II
Illa quae nuper cum fidelium nostrorum consilio apud confluentes inter nos confirmata fuerunt diligenter
rememorauimus quae inuiolabiliter adiuuante Domino conseruabimus ·
III ·
Sicut Deus hoc in corde nostro videt volumus et vos scire ,
quoniam de corde puro et conscien
tia bona , et fide non ficta adunati id
est vnanimes effecti sumus quantum ipse
[fol. 141v] dederit a quo est omne datum
optimum et omne donum perfectum ad Dei
uoluntatem , et nostrum communem honorem et
saluamentum ; et ad sanctae Dei
ecclesiae statum et sacerdotum ac seruorum eius
debitum honorem et vigorem
ac regni
nobis
a deo commissi
soliditatem restituenda et conseruanda ut ecclesia
et regnum quod Deus in manus
progenitorum nostrorum adunauit et nobis
misericordia
sua
commisit in
nostro tempore necessariam defensionem et tuitio
nem et honorem atque
soliditatem habeat ·
capitulum
IIII ·
Quoniam sicut dicit sancta scriptura qui suorum et maxime
domesticorum · curam
non habet fidem negauit , et est infideli deterior considerauimus et confirmauimus in fide nostra inter nos de vxoribus , et filiis nostris qui ita
fideliter nobis subditi et obedientes fuerint sicut filii patribus et suis
senioribus esse debent , vt vnusquisque nostrum alterius filios sicut proprios in
vera dilectione et qui superstes de nobis alteri fuerit illius qui
decesserit vxori et filiis sicut inter nos conuenit debitum , et necessarium
adiutorium praestet et fidem conseruet ·
Capitulum
V ·
Considerauimus et statuimus ut communes fideles nostri quorum
consilio et
auxilio sanctam Dei ecclesiam et regnum nobis commissum gubernare
debemus
debitum honorem et saluamentum habeant , et ipsi ad dei voluntatem et ad
nostrum
debitum honorem et vigorem et saluamentum et ad sanctae Dei ecclesiae
statum , et ad regni soliditatem et defensionem ; qualiter populus in
regn
o nostro
legem et iusticiam · et pacem ac tranquilitatem habeat
de corde puro , et con
scientia bona , et fide non ficta fideli consilio
et auxilio nobis sint in om
nibus adiutores , Et si aliquis quod absit ab
hoc deuiare temptauerit vna
nimiter ut ad hoc redeat illum conuertere
decertemus , Et si ad hoc reduci
non potuerit vnanimiter studeamus ut sibi soli
noceat , et contra hoc quod
salubriter conseruare debemus non possit damnabiliter
agere , Et omnes
tam nobis amici quam et contrarii certissimum tene
ant
quoniam qui contra
quemlibet nostrum quidam aduersi machinatus et molitus fuerit
apud alium
locum familiaritatis et amicitiae
non habebit ·
capitulum
VI ·
Vos scitis qualiter nepos noster hlotarius per suam Iuuentutem et per l
[uui]m
hominum
consensum et hortamentum , et etiam per eorum fauorem qui illud
saluare debuerant
fecit et facit contra illam legem , quam Deus primo in
paradiso primis hominibus
dedit , et quam in euangelio , per praesentiam carnis
cum hominibus habitans
renouauit et confirmauit , quae ad omnes homines pertinet
qui secundum Deum
legitimo vtuntur coniugio , vnde et vniue
rsalis
ecclesia Dei
pulsatur ,
et sacerdotes sunt dehonorati , et populus christianus sicut de mali morbi
contagio est maculatus , propterea quod Deus dixit Diliges proximum tuum
sicut
teipsum , et sicut scriptum est , Ipse os nostrum , et caro nostra est , et ecclesia
vobis et illi commissa , et regnum vnum est et populus ac christianitas vna est
[fol. 142r] considerauimus ut ad illum missos nostros mittamus , et ei
tale
consilium man
damus · qualiter et ipse · coram Deo
saluus et coram seculo honoratus esse valeat
et ecclesia et regnum quod illi ad
saluationem commissum est solidum esse possit
et populus Dei saluus sit , et legem
ac iustitiam et pacem ac tranquilitatem
habeat ·
capitulum
VII ·
Quia etiam ipse suos missos ad nos transmisit quasi consilium
quaerens per nostros missos , et de his vnde nobis mandauit quantum nobis Dominus
dedit ei verum et sincerum consilium remandamus , et talem voluntatem nostram esse
erga eum sicut vobis dicimus illi per eosdem missos nostros mandamus ·
Haec quae sequuntur capitula · constituti sunt a Domino nostro
Karolo Rege glorioso cum consilio et consensu ·
Episcoporum ac caeterorum Dei et suorum fidelium qui adfuerunt in loco
qui dicitur pistis
Anno incarnationis Dominicae DCCCLXIX · Anno autem regni sui XXX ·
Indictione secunda et ab eo denuntiata sunt a se et ab omnibus fidelibus
suis secundum vniuscuiusque ordinem et personam Inuiolabiliter conseruanda ·
Capitulum
I ·
[BK 275 Abschnitt A c. 1]
De honore et cultu Dei atque sanctarum ecclesiarum · in regno
nostro decernimus ut sicut tempore aui , et patris nostri excultae et honoratae fuerunt , et sicut a
nostra largitione honoratae et ditatae sunt vel deinceps fuerint salua aequitatis
ratione ita sub immunitate permaneant Archiepiscopi quoque et Episcopi caeteri
sacerdotes ac serui et ancillae Dei quique vel quaeque in ordinis sui dignitate
honorem atque Immunitatem secundum sacras leges et canones habeant
capitulum
II ·
[BK 275 Abschnitt A c. 2]
Vt ab Archiepiscopis et Episcopis , et ab aliis fidelibus
nostris honor regius et potestas ac debita obedientia atque adiutorium ad regnum
nostrum continendum et defensandum nobis in omnibus secundum
vniuscuiusque ordinem et dignitatem atque possibilitatem sicut tempore
antecessorum nostrorum iuste et rationabiliter consueuerat exhibeatur ·
capitulum
III
[BK 275 Abschnitt A c. 3]
Vt omnes nostri fideles veraciter sint de nobis securi quia
quantum sciero et
iuste ac rationabiliter potuero Domino adiuuante vnumquemque
secundum sui ordinis
dignitatem et personam honorare et saluare et honoratum ac
saluatum conser
uare volo et vnicuique eorum in suo ordine secundum sibi
competentes leges
tam mundanas quam eccle
siasticas
rectam rationem et
iusticiam conseruabo
et nullum fidelium nostrorum contra legem et iusticiam et
auctoritatem ac iustam rationem
damnabo aut dehonorabo aut opprimam vel indebitis
machinationibus affligam
et legem vt praediximus vnicuique competentem sicut
antecessores sui tempore
antecessorum
meorum habuerunt
in omni dignitate et ordine adiuuante
Domino conseruaturum perdono cu
slibet
dumtaxat ex eis qui mihi fideles
et obedien
tes ac veri adiutores atque cooperatores iuxta suum
ministerium et personam ·
consilio et auxilio secundum suum scire et posse , et
secundum Deum , ac secundum saeculum
fuerunt sicut per rectum , vnusquisque in suo
ordine et statu Regi suo ac suo
[fol. 142v] seniori esse debet , et capitula quae auus et Pater noster pro statu et munimi
ne sanctae Dei ecclesiae , ac ministrorum eius , et pro pace ac iustitia
populi
et quiete Regni constituerunt , et quae nos cum fratribus nostris Regibus
et
nostris ac eorum fidelibus communiter constituimus , Sed et quae nos consi
lio et consensu Episcoporum ac caeterorum Dei et nostrorum fidelium pro
supra
scriptis causis in diuersis placitis nostris conseruanda
statuimus perma
nere inconuulsa decernimus ·
capitulum
IIII ·
[BK 275 Abschnitt A c. 4]
Vt quia Regia nostra potestas hoc adiuuante Domino ex eo qui
per omnia cupit regni ministri quantum Deus scire et posse illis donauerit
Episcopis et caeteris sacerdotibus ac seruis et ancillis Dei Vt suum
ministerium implere possint seu ab antecessoribus nostris Imperatoribus et Regibus , et a nobis constitutum est adiutorium praestent et sanctis ecclesiis et
sacerdotibus ac seruis et ancillis Dei secundum sacras leges tam
mundanas quam ecclesiasticas et secundum capitula aui
et patris nostri ac nostra debitum honorem et Immunitatem
conseruent vt quiete pro stabilitate regni ac nostra et illorum salute Dominum
exorare possint exhibeant ·
Capitulum
V ·
[BK 275 Abschnitt A c. 5]
Vt Episcopi comitibus missis et vassis nostris · sed et suis
ipsis subditis tam
clericis quam laicis et Comitum ac vassalorum nostrorum
hominibus paternam
benignitatem secundum suum ministerium et debitum et honorem ac
legem
et iusticiam vnicuique secundum suum ordinem et dignitatem impendant et
conser
uent sicut sacrae leges tam mundanae quam ecclesiasticae et
capitula aui et patris
nostri dece
rnunt
, et sicut in capitulis a nobis , et a fratribus
nostris Regibus
ac communibus fidelibus nostris est constitutum et sicut
temporibus aui et
patris nostri iusta et rationabilis consuetudo fuit ,
similite [!] Comites et missi
ac vassi nostri Episcopis ac presbyteris debitam
reuerentiam et vassallis Episcoporum
legem et iusticiam et debitum honorem
impendant secundum praefatas leges et
praefata capitula ac
praefatam consuetudinem
capitulum
VI
[BK 275 Abschnitt A c. 6]
Vt si Episcopi suis clericis iniuste fecerint secundum sacros
canones et sacras leges , quas ecclesia catholica probat et seruat praefigunt hoc
eorum Iudicio quorum interest emendare procurent ·
VII ·
[BK 275 Abschnitt A c. 7]
Vt si Episcopi suis laicis
iniuste fecerunt et ipsi laici se ad nos inde reclama
uer
int
nostrae regiae potestati secundum nostrum et suum ministerium ipsi
Archiepiscopi
et Episcopi obediant ut secundum sanctos Canones , et iuxta leges
quas ecclesia ca
tholica probat et seruat , et secundum capitula Aui et patris nostri hoc emendare
curent et sicut temporibus aui et patris
nostri iusta et rationabilis consuetu
do fuit ·
capitulum
VIII ·
[BK 275 Abschnitt A c. 8]
Vt presbyteri parrochiani suis senioribus
debitam reuerentiam et competentem hono
rem atque obsequium secundum suum
ministerium impendant sicut in legibus
sacris , et in praefatis
capitulis continetur , et sicut temporibus Aui et Patris
nostri iusta et rationabilis consuetudo fuit quodsi ipsi presbyteri
non fecerint
seniores illorum Episcopis non per occasionem aut malitiam se
d per rationem
[fol. 143r] et veritatem hoc innotescere studeant Et Episcopi
presbyteros secundum suum ministerium
et leges ecclesiasticas
taliter castigent ut hoc illos emendare delectent , qualiter
cum necessaria
benignitatis concordia , et illi pro senioribus suis orare , et
seniores illorum
sacra officia et diuina m
ysteria
puro corde per illos susci
pere possint ·
capitulum
IX ·
[BK 275 Abschnitt A c. 9]
Vt si Abbates vel Abbatissae aut Comites seu vassi nostri aut
caeteri laici cleri
cos
probabilis vitae et doctrinae Episcopis canonice conseruandos suisque in
ecclesiis
constituendos obtulerint Nulla qualibet occasione eos Episcopi vel mi
nistri eorum reiiciant , et Episcopi praeuideant quem honorem
presbyteri pro eccle
siis suis , senioribus suis
tribuere debent et Episcopi parroechias et decimas antiquis
ecclesiis seruent et
seniores Immunitatem de manso ad ecclesiam dato conser
uent , et non sine
auctoritate vel consensu Episcoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis
constituantur vel compellantur sicut in primo libro capitulorum Avi et patris nostri
et sicut in capitulis patris nostri Anno XVI · Imperii eius factis
continetur
et senioribus presbyterorum hoc sufficiat , et amplius
per ingeniosas machinationes
a presbyteris non exigant et exquirant
nisi sicut in eisdem capitulis aui et patris nostri
ac nostris est constitutum · Ne Domini offendant et pro
lucro terreno quod
absit suas animas perdant , et nostram offensam Incurrant , ac
post debitam
emen
dationem
dignam harmiscaram a nobis
dispositam sustineant , Et Episcopi tam senio
res
presbyterorum quam presbyteros sed et seipsos
custodiant · Ne laici per ignorantiam et
presbyteri per necessiatem , Et
ipi [!] Episcopi vel ministri
eorum per cupiditatem et auaritiam
quod absit , in simoniacam haeresim cadant ,
quia ut sanctus Gregorius dicit qui
praemio vel gratia aut
supplicatione indebita ad sacros ordines accedit vel pro
mouetur ,
Haereticus a Domino deputatur tam ille qui promouetur quam ille a
quo taliter
promouetur , et qui pro tali ordinatione
inlicita
quolibet malo inge
nio , quod Deum latere non potest aliquid
dederit vel acceperit , vel mediator
factus fuerit a Deo sicut canones Dei spiritu
conditi demonstrant condemnatur
per illorum iudicium , quod cum Deo in coelis
regnant et in terris miraculis corus
cant · Damnantur utique in praesenti
sęculo comburendi igne perpetuo tales
negotiatores praui cum quod iuste bene
meritus dare gratias debe
nt
iusti
ciam sicut iudas christum , qui ut dicit Apostolus
factus est nobis a Deo iusticia
vendidit ita et isti Deum Patrem omnipotentem et
eandem Iusticiam christum
atque consubstantialem illis sanctum spiritum qui per
impositionem manuum
sacerdotalium hominibus tribuitur , quoniam sanctae trinitatis
vna est natura volun
tas et operatio gradus ecclesiasticos temporali
commodo dantes , vel accipientes
vendunt , et qui
praetium proinde donant , emunt peccatum et haeretici fiunt
Et
qui primum proinde accipiunt , sicut item sanctus demonstrat Gregorius
facti et ipsi haeretici eos malitiae suae gladiis occidunt quos viuificare
oratio
nis suae intercessione debuerint
capitulum
X ·
[BK 275 Abschnitt A c. 10]
Vt nemo Episcopus , nemo presbyter excommunicet
aliquem antequam causa probetur propter
[fol. 143v] quam ecclesiastici canones hoc
fieri iubent et donec illum qui peccauit , et inde
aut sponte confessus aut aperte
conuinctus fuerit secundum Euangelicum prae
ceptum ut ad emendationem et
poenitentiam · commonitum habeat ; Qui pecca
tor si
commonitus de certa et manifesta causa ut ad emendationem et correc
tionem redeat , Inobediens , et incorrigibilis permanserit , et ad
emendationem
redire noluerit , et excommunicationem canonicam de
causis designantis et ma
nifestis paruipenderit regiam vel Rei publicae
potestatem per se vel per
ministros suos aut per literas suas Episcopus adeat ut
constringatur quatenus
ad emendationem ac poenitentiam isdem peccator redeat · Ne
dicatur nobis
a Domino quod olim populo veteri ab eo
legimus dictum Anathema in medio
tui non poteris stare coram Inimicis tuis , si
autem idem peccator de mani
festa vel comprobata , aut a se sponte
confessa causa ad poenitentiam venire
voluerit , sed ipsam poenitentiam propter
faidum secundum canones suscipere
et quiete agere non potuerit Episcopus per se
vel per ministros aut per literas suas
regiam nostram , vel rei publicae nostrae
potestatem adeat ut ipsa faida secundum
constitutionem Aui
et patris nostri legaliter pacificetur aut iuxta leges
secundum quas in aliis regionibus quilibet viuunt sedetur , et tunc peccator me
dicinam poenitentiae , secundum sacros canones cum pia et salubri
discretio
ne , secundum regulas sacras sapiat et peragat , et
reconciliationem atque
communionem percipiat , sicut in eisdem sacris regulis
discretissime ac
misericorditer continetur ·
capitulum
XI ·
[BK 275 Abschnitt A c. 11]
Vt Comites et missi ac vassi nostri et ministeriales regni
nostri vnusquisque
secundum ordinem et dignitatem ac possibilitatem suam pacem et
iusticiam in suis
min
isteriis
faciant , et iuste omnes sub Dei respectu
iudicent attendentes
quod Dominus omnibus iudicantibus dicit In quo iudicio
iudicaueritis iudicabitur
de vobis , et beati qui custodiunt iudicium et faciunt
iusticiam in omni tempor
[e]
XII ·
[BK 275 Abschnitt A c. 12]
Vt Episcopi et Abbates et comites , ac vassi nostri et omnes
fideles laici concordi
dilectione , et vnanimi voluntate , ad Dei et sanctae
ecclesiae , ac nostrum et
Regni nostri honorem et statum , atque communem nostram
saluationem , sine
Inuidia et mal
euolentia
atque indebita contentione communiter decertare pro
curent , ut pax et iusticia et vera cum Dei voluntate concordia inter nos
omnes et in regno nostro maneat · Quia sicut san
cta
scriptura dicit ·
Iusticia
eleuat gentem , miseros populos facit peccatum , et vbi non est vera cum
Dei
voluntate concordia , Ibi nisi ad iudicium non habitat Deus , qui sicut
psalmus
dicit facit vnanimes habitare in domo id est in sancta ecclesia in qua
fideliter
consistentibus spiritum caritatis infundit , qui propter nimiam
caritatem suam
qua
dilexit nos , tradidit semetipsum pro nobis , et
cum essemus mortui
in peccatis nostris
conuiuificauit nos in seipso vt essemus sancti , et Immacu
lati in conspectu
eiu
s in caritate , et simus sectatores bonorum operum , In
[fol. 144r]
quibus cum fide recta perseuerantes perueniamus omnes ipso praeuenientes
adiuuante
et subsequente ad regna coelorum ·
capitulum
I ·
[BK 275 Abschnitt B c. 1]
Volumus vos scire quia secundum consuetudinem antecessorum
nostrorum considerauimus in hoc palatio cum Episcopis et caeteris fidelibus
nostris de honore sanctae ecclesiae , et Episcoporum ac caeterorum seruorum Dei vt
debitum honorem habeant , sicut tempore antecessorum nostrorum habuerunt , et
hominibus fidelibus nostris vnicuique in suo ordine legem et iusticiam
conseruabimus , sicut eorum antecessores tempore antecessorum nostrorum habuerunt ·
capitulum
II ·
[BK 275 Abschnitt B c. 2]
Et volumus atque iubemus vt vassalli Episcoporum Abbatum et
Abbatissarum atque
comitum et vassorum nostrorum talem legem et iusticiam apud
seniores suos habeant
sicut eorum antecessores apud illorum seniores tempor
e antecessorum habuerunt , et
aliquis Episcopus Abbas aut Abbatissa vel
comes aut vassus noster suo homini contra
rectum et iusticiam fecerit , et se inde
ad nos reclamauerit , sciat quia sicut ratio
et lex atque iustitia est hoc
emendare faciemus ·
III ·
[BK 275 Abschnitt B c. 3]
Et uolumus atque iubemus ut Episcopi atque abbates comites et
vassi nostri concordi dilectione et vnanimi voluntate ad Dei et sanctae ecclesiae
ac nostrum et regni nostri honorem et statum atque communem nostram saluationem
decertare procurent ut pax et iusticia , et vera cum Dei voluntate concordia inter
nos omnes et in regno nostro maneat et omnes ita sint semper parati , vt si nobis
necessitas euenerit ad defensionem patriae contra paganos aut contra
alios Dei et nostros inimicos sicut consuetudo fuit tempore antecessorum nostrorum
absque mora statim vt eis nuntiatum fuerit possint venire ·
capitulum
IIII ·
[BK 275 Abschnitt B c. 4]
Volumus ut sciatis quia commendauimus vt vnusquisque de sua
opera tale certamen habeat sicut scit necesse esse ad defensionem istius
sanctae ecclesiae secundum nostram commendationem gratias vobis agimus , quia
fideliter secundum nostram commendationem in nostro venistis seruitio , et iterum
Dei gratia sani et salui , et Deus nobis concedat , ut iterum cum sanitate et
gaudio ad suam voluntatem reconiungamur ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 145v]
[13]
Anno incarnationis Domini nostri Iesu christi DCCCLXX ·
indictione III · pridie
Nonas Martii
Anno XXXII · Karoli gloriosi
Regis
Aquisgrani palatio haec pactiones inter
ipsum et hludouuicum Regem fratrem ipsius factae sunt ·
[BK 250 Abschnitt A BK 250 Abschnitt B BK 250 Abschnitt C BK 250 Abschnitt D]
Ingelramnus comes ex parte Karoli Regis ,
sic promitto ex parte senioris mei
quod senior meus Karolus Rex fratri suo hludouuico Regi talem portionem
de Regno hlotarii
Regis consentit habere qualem aut ipsi iustiorem et plus
aequaliorem , aut
communes fideles eorum inter se inuenerint Nec eum in ipsa
portione , vel in Regno
quod antea tenuit per aliquam fraudem · vel subreptio
nem decipiet aut
forconsiliabit , si frater suus hludouuicus
tandem [!] firmitatem
et fidelitatem , quam ex parte senioris mei illi habeo promissam , Frater suus
hludouuicus seniori meo ex sua parte quamdiu vixerit
Inuiolabiliter serua
uerit ·
Item leutfridus Comes ex parte
hludouuici Regis ,
Sic promitto ego ex
parte senioris mei , quod senior meus hludouuicus Rex fratri suo Regi Karolo
talem portionem de Regno hlotarii Regis consentit habere
qualem aut ipsi Iustio
rem , et plus aequaliorem , aut communes fideles
eorum inter se inuenerint , Nec eum
in ipsa portione vel in regno quod antea
tenuit per aliquam fraudem vel subrep
tionem decipiet aut forconsiliabit
si frater suus Karolus seniori meo ex sua
parte quandiu
vixerit inuiolabiliter seruauerit ·
Haec eadem tertius Theodericus
Comes ex parte gloriosi Regis Karoli , Et quartus Radulfus comes ex parte
Hludouuici Regis prosequuti sunt ,
Isti praesentes fuerunt ,
Leurbertus [!] Archiepiscopus
Altifredus Episcopus , Odo Episcopus , Adalelmus Comes , Ingelrannus comes , Liutfridus
Comes , Theodoricus comes Item Adalelmus comes ·
Anno incarnationis Domi
nicae
DCCCLXX · Regni Karoli XXXIII · Indictio
nis tertiae , VI Idus Augusti Inter gloriosos Reges Karolum et hludouuicum
fuit haec diuisio Regia facta in procaspide super fluuium Mosam
[fol. 146ra]
Coloniam
Treueris
Vtrech
Stratsburch
Basulam
Abbatiam suestre
Berch
Niu monasterium
Indam
Sancti maximini
Ephterniacum
Horream
Sancti gangulfi
Faue
rniacum
Polemniacum
Luxouium
Luteram
Balmam
Offonis uillam
Megeni monasterium
Sancti Deodati
Bonodis Monasterium
Stiuaium
Romerici montem
Morbach ·
Mauri
monasterium
Eboresheim
Ho
[in]ovua
Masonis
monasterium
Homburc
Sancti Stephani in
trastburch [!]
Erenste
[in]
Sancti Vrsi in salodro
Grandivallem
Altam petram
Iustinam
[fol. 146rb]
vallem clusae
castellum carnones
Heribodesheim
Abbas de aquis
Hoenchirche
Augustchirche
Comes testrebant
Batua
Hattuaris
Masau subterior de
ista parte
Item Masau superior
quod de ista parte est
Liugas quod de ista parte est
Districtum aquense
Districtum tectis
In Ripuarias
comitatus
Megenensium
Bedagouua
Nittac
houua
Sarachouua subterior
Blesitchouua
Seline
Albechouua
Suentisium
Calmontis
Sarachouua superior
Odornense quod Bernardus
habuit
Solocense
Basiniacum
Elischouue
Uuarasch ·
Scudingum
Emaus
Basalchouua
In alisatio
comitatus
De frisia duas partes de regno quod hlotarius
habuit ·/
[fol. 146v]
Super istam diuisionem propter pacis et
caritatis custodiam superaddi in istam
adiectionem · ciuitatem Metis cum Abbatia sancti Petri et sancti Martini et
Comitatu Moslensi cum omnibus villis in eo consistentibus tam
Dominicatis
quam et Vassallorum de Arduenna sicut flumen vrta s
urgit
inter bislanc et
tumbas ac decurrit In mosam et sicut recta
via pergit in bedendensi secundum
quod communes fideles
nostri rectius inuenerint excepto ad de condustro ,
est ad
partem orientis trans urtam et abbatias prumiam et stabolau et omnibus
Villis dominicatis
et vassallorum
Anna [!] Incarnationis Dominicae DCCCLXXIII ·
Indictione quinta V Idus
septembris
in placito generali apud gundulsi villam cum hludouuicus sacramenta supe
rius scripta
disrupisset , et aequiuoco suo
i
tidem
hludouuico
Imperatore se coniunxisset , et sacramenta quae superius scripta sunt fieri
Iussisset ingilberga Regina , et legatis sedis apostolicae formoso scilicet et
gaderico praesentibus hac tempestate urgente Episcopi omnes ex
Regno gloriosi Regis
Karoli hanc professionem infra scriptam fecerunt , et omnes laici · hoc sacramentum
similiter infra scriptum iurauerunt ·
[BK 277 Abschnitt A BK 277 Abschnitt B]
Professio Episcoporum
quantum sciero et potuero adiuuante Domino consilio
et auxilio secundum meum
ministerium fidelis vobis adiutor ero , vt Regnum quod
vobis Deus donauit vel
donauerit ad ipsius voluntatem et sanctae ecclesiae
ac debitum regium honorem
vestrum , fideliumque vestrorum saluationem continere
habere et
obtin
ere
possitis ,
Sacramentum laicorum
Quantum sciero et potuero
adiuuante Domino consilio et auxilio fidelis vobis
adiutor ero vt regnum
quod habetis ad Dei voluntatem et sanctae ecclesiae , et
vestrum honorem , atque
ad vestram saluationem continere possitis , et quod Deus
adhuc vobis concesserit
acquirere
et contra omnes homines defendere
valeatis ·
Anno incarnationis Dominicae DCCCLXX
III
· Regni vero Domni Karoli XXXII
[I]
indictione V · haec capitula quae sequuntur ab eodem Rege statuta sunt
in placito
generali apud carisiacum omnium cum voluntate et
consensu , et a praefato Rege
et ab omnibus qui praesentes fuerunt
confirmata ·
capitulum
I ·
[BK 278 c. 1 BK 278 c. 2]
Quia necesse est ut quod male reincrescit iterum recidatur de
constitutionibus
antecessorum nostrorum et nostris quae in illorum et nostris
capitulis constitutae sunt
ad resecanda mala quae specialiter iterum
reemergunt [!] missis et comitibus
nostris exequenda proponimus id est
ut quando missi vel comites nostri
latronem vel aliquem malefactorem vel infidelem
nostrum forbannierint hoc
nobis in nostro palatio , et aliis missis , et comitibus
scire faciant , vt si ad nostram
curtem venerit inde faciamus quod nostrum est ·
Et si de vno missatico
vel Comitatu in alium missaticum , vel comitatum
f
ugerit
missus vel comes
[fol. 147r] In cuius missaticum fugerit per
fideiussores constringat vt velit nolit illuc
reueniat , et ibi malum emendet ubi
illud perpetrauit , et si fideiussores non ha
buerit sub custodia illum
habeat donec ad illum comitem in cuius comitatu
forbannitus fuerit illum reuenire
faciat , et si alodem habuerit vel in illo
comitatu vnde fugit vel in illo
comitatu ad quem fugit comes ipsum alodem
in fiscum recipiat , Et qui talem
forbannitum receperit secundum quod constitutum
est in capitularibus aui et patris nostri in libro tertio · Si
Francus est
- - - dixi similibus francis iuret quod ipsum
latronem vel forbannitum
esse non scisset licet pater eius sit aut frater aut
propinquus , si hoc iurare
non potuerit vel ab alio conuictus fuerit quod latronem
vel malefactorem aut
infidelem nostrum forbannitum in hospitio suscepisset , sicut
ipse forbannitus , et
vt infidelis iudicetur ·
Vt comites et missi nostri maximam curam adhibeant
quatinus in illorum comitatibus et missaticis populus iusticiam et pacem
habeat ,
et de latronibus extirpandis maximum certamen habeant , et si talis
malefactor aut
infidelis noster emerserit vt per se illum comprehendere comes
in suo comitatu non
possit accipiat tam nostros quam Episcoporum vel Abbatum
et abbatissarum in suo
comitatu commanentes et sic illum persequatur donec
comprehendat , et qui ad talem
malefactorem accipiendum vocatus fuerit , et se
inde retraxit ut ad hoc adiutorium
non prestet , si liber homo fuerit bannum ·
dominicum componat , Et si colonus
fuerit LX · ictus accipiat , et si talis malefactor
in illa persecutione occisus
fuerit , qui eum occiderit leudem inde non soluat
et nullus inde faidam illi
portare praesumat quodsi quis facere praesumpserit
per certos fideiussores ad
nostram praesentiam perducatur ·
capitulum
III ·
De illis liberis hominibus qui infames vel
damodici [!]
sunt
detescens [!] vel latrociniis
et rapacitatibus et assaltariis vel de
infidelitate nostra , et cum furto non
compręhendunt si eis iam vita perdonata est
propter aliquod malefactum fiat
de illis sicut in capitulari
Aui et patris nostri
conetur [!] in
libro II
I et suam
de
latronio [!] reuicti sunt fiat de illis
sicut de reuictis · Si autem illis adhuc uita
perdonata non fuit et
reuic
ti
non sunt et res et mancipia vel mobile habent fiat
de illis
in IIII
or libro capitulorum capitulo XXIX · dicitur cum ad mallum
Comitis venerint
si autem ad mallum non venerit banniantur et per res et mancipia
vel mobile
distringantur Inueniant · Si autem non uenerint fiat de illis sicut in
capitulari
continetur , Et si post secundam comitis admonitionem ad mallum venire
nolue
rint rebus eorum in bannum missis venire et iusticiam reddere
compellantur
Et si talis est , quem aut parentes aut propter faidam homines
accusare noluerint
aut ausi non fuerint et cum malefacto comprehensus non fuerit
et negauerit
Iuret cum XII talibus Francis quorum testimonium leges
publice non reiiciunt
quod teste iam
uel latrocinium aut rapinam non fecerit , et post hoc iuret ipse tantum
[fol. 147v]
quod deinceps teste iam uel latrocinium non faciet neque facienti consentiet , et
si scierit qui haec fecerit illis ministris nostris per quos talis causa
emenda
[ri]
debet non celet , Et qui res et mancipia , vel mobile non habent per quem
distringi possint , vt ad mallum veniant et ibi aut se legaliter ut permisimus
excondicant , aut si se excondicere non potuerint quod male fecerunt
legalite
[r]
emendent · Post secundam bannitionem Comitis si ad mallum non venerint
com
praehendantur secundum praefatum
capitulare libri tertii capitulo LVI · quo
dicitur de latronibus
qui magnam habent blasphemiam · Quicunque aliquem ex his
comprehenderit
nullum damnum exinde patiatur comprehensus aut si fideiussores
habere
potuerit per fideiussores ad mallum adducatur , si fideiussores habere non
potuerit a ministris Comitis custodiatur , et ad mallum perducatur Et si aliquis
eum accusauerit fiat de illo secundum praefatum capitulum libri
capitularis si
autem eum nullus accusauerit ex
condicat
se praedicto modo , et iuret quod dein
ceps teste iam vel latrocinium non faciet neque facienti consentiet , et si scierit
qui hoc faciet non celet ministris Regni per quos talis causa emendari debet
si vero tales ut praediximus ad mallum adduci non poterint in forbannum
mittantur , Et de his missi vel Comites , sicut supra diximus faciant , et de
illis qui tales receperint sicut praescripsimus fiat · Si autem
Fiscalinus noster
ita Infamis in fiscum nostrum confugerit vel de colonis
de immunitate ·
Immunitatem confugerit , mandet comes Iudici
nostro vel aduocato cuiuscunque
casa dei , ut talem infamem · in mallo suo praesentet , et si talem praesentaue
rit , si aliquis eum comprobare voluerit faciat , Et si nullus eum
compro
bare uoluerit tamen in suam Infamiam ad Dei iudicium purgent ,
Et per
illud Dei Iudicium aut liberetur aut condemnetur · Si autem Iudex
noster vel aduocatus De casa Dei commonitus talem
blasphemum Comiti in mallo suo non praesentauerit
fiat Inde
secundum capitulare libri tertii capitulo XXVI · Et si seruus alicuius ita
clamosus est Comes Dominum serui commoneat eum vt in mallo praesen
tet et
praesentatum
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 148v]
[33]
In nomine Patris et filii et spiritus sancti Incipiunt
capitula quae Domnus
Imperator Karolus
hludouuici
augusti piae memoriae filius vna cum consensu
et suggestione venerabilium
Episcoporum et Illustrium optimatum reliquo
rumque fidelium suorum ad
honorem sanctae Dei ecclesiae , et ad pacem ac
[fol. 149r] profectum totius imperii
sui fecit Anno incarnationis Domini nostri Iesu christi
DCCCLXXVII Regni
vero sui in Francia XXXVI · Imperii autem sui primo
indictione IX · mense februarii in palatio Ticinensi ·
capitulum
I ·
Vt sancta Romana ecclesia sicut est caput omnium ecclesiarum
ita ab omnibus
honoretur et ven
eretur
neque quisquam contrarius , et
potestatem ipsius aliquid
iniuste agere praesumat , sed liceat ei
debitum tenere vigorem , et pro vniuersali
ecclesia pastoralem exhibere curam
atque sacris praecibus omnium pro omnibus
interpellare auctorem
II
Vt honor Domno et spiritali patri nostro Ioanni summo Pontifici et vniuersali Papae ab omnibus conseruetur , et
quae secundum sacrum ministerium suum auctoritate apostolica decreuerit cum summa
veneratione ab omnibus suscipiatur ut debita illi obedientia in omnibus
conseruetur ·
capitulum
III ·
Et licet in omnibus id obseruare
iubemus praecipue tamen sancimus vt in termi
no beatorum Petri et Pauli apostolorum principum nemo
in eundo et redeundo , vel
ibi morando aliquam vastationem et deprędationem facere
praesumat Et quae
ipsius sanctae Dei ecclesiae propria sunt nemo
aliqua iniqua machinatione
sine voluntate ipsius sacri pontificis sibi vindicare
praesumat · Quodsi quisquam
fecerit restitutis male praesumptis immunitatem ipsius
ecclesiae persoluat et
bannum nostrum tripliciter componat ·
capitulum
IIII ·
Vt ecclesiasticus honor et sacerdotalis atque clericalis
reuerentia debita competentique sinceritatis religione ab omnibus
amplectatur , et in omnibus custodiatur · sicut aui et genitoris nostri monent edicta ·
capitulum
V ·
Vt imperialis honor ab omnibus fideliter obseruetur , et quae
ab eo seu per epistolam
seu per legatos praecipiuntur a nullo impune · audeat violari
capitulum
VI ·
Vt Episcopi ministerium suum secundum sacros et sancto spiritu
promulgatos canones peragant parroechias suas abque [!] alicuius
impedimento praedicando corrigendo et confirmando circumeant , Et hoc in agendo
nullus eis contraire , et quod ad ministerium illorum pertinet
contradicere in ipsis parroechiis audeat vel eis exinde aliquam molestiam inferat
sed adiutor si oportuerit inuitatus a Pontifice quisque ecclesiae filius existat
ut liceat eis criminalia scelera et alia quaeque corrigenda inquirere discutere et
diiudicare canonice · Quod qui temerare proterue praesumpserit triplicem
legem et triplex bannum nostrum exsoluat ·
VII ·
Vt Episcopi secundum sacram iussionem Domini nostri Iesu
christi praedicationem per se vel per suos congruenter exerceant et
presbyteros suos vt similiter faciant instruere procurent et vt seculares et fideles laici diebus festis qui in ciuitatibus sunt ad
publicas stationes occurrant , et qui in villulis et possessionibus sunt ad publicum officium in plebem festinent , et nullus latibulosa missarum · in
suis domibus officia caelebrare praesumat sine sui rationali licentia Episcopi
VIII
[fol. 149v]
[BK 221 c. 8 BK 221 c. 9]
Vt Episcopi in ciuitatibus suis proximum ecclesiae suae
claustrum instituant
in quo ipsi cum clero secundum canonicam regulam Deo militent
et sacerdo
tes suos ad hoc constringant , vt ecclesias suas non
relinquant , et aliubi habi
tare praesumant · Sint etiam subiecti proprio
Episcopo secundum canonicam auctoritatem nec
per contumaciam ab eorum potestate
dissiliant , neque sęculari potestati ad hoc
eis commendare se liceat aut eos
quilibet recipere audeat , aut contra canonicas
leges , et debitam Episcopi
potestatem quodammodo defensent · Huiusmodi
vero sacerdotes Episcopalis illico
censura disciplinis ecclesiasticis subdant nec
fas est omnium eorum solicitudinem
Episcopos non gerere quibus in committendis
sacris ordinibus dignum visum est
communicasse
vt domibus sacerdotum prop
ter malae opinionis famam habitaculo
foeminarum penitus tollatur , Neque illi
in dom
os earum
intrare indiscrete praesumant , ne nomen Dei quod
absit per illos blasphemetur , per
quos laudar
i pie et iugiter debet · Venationem
quoque nullus tam sacrior diuinis
exercere praesumat , Neque arma militaria
pro qualicunque seditione portare audeat aut habitum quemlibet tantum apicem
sacerdotii non decentem assumat
X ·
[BK 221 c. 10 BK 221 c. 11 BK 221 c. 12 BK 221 c. 13 BK 221 c. 14 BK 221 c. 15 BK 221 Epilog]
Vt res ecclesiasticas tam mobiles quam
et Immobiles
nemo inuadere vel auferre
praesumat · Et quae a Rectoribus ecclesiae hactenus
optimorum vel fauorem ali
cui libellario vel enphiteocario iure dolose et
cum damni detrimento ecclesiae
amissae videntur ad pristinum ius reuertantur
quatinus liceat illis quibus
earum cura commissa est quieto et pacifico ordine eas
tenere et pro nobis et
regno a Deo
commisso orare , pauperibusque
dedita stipendia erogare , fami
liam ecclesiae iuste et rationabiliter
regere et gubernare , transgressoribus au
tem iudici Iniuste praesumpta
restituere , et sicut superius praefixum est
triplicem legem , et triplex bannum
nostrum persoluere ,
vt decimae conlaboratio
num , et animalium secundum sacra praecepta
Domino absque fraude et aliqua retrac
tione offerantur et in potestate
Episcopi maneat qualiter presbyteris dispensentur
canonice , et ut
ecclesias baptismales plebes appellant secundum antiquam consuetu
dinem
ecclesiae filii instaurent ·
Vt Episcopi Comites et vassos nostros in parroe
chia eorum manentes
paterno amore secundum ecclesiasticum ministerium
diligant Ipsi vero comites et
vassalli seu reliqua
generalitas
praedictos Episcopos
vt sanctos patres honorent , et venerentur
et ad ministerium illorum peragendum
vbicunque potuerint eos adiuuare decertent ·
Si vero quod non optamus
eis infesti quominus quae De
i sunt exercere possint reperti fuerint aut
ipsi contra leges officia sua
violauerint , et eos quos venerari debent inquie
tauer
int
secundum capitular
e
Aui et genitoris nostri emendent Qualiter
quoque presbyteros ac reliquos gradus honorent ipsius capitularis
forma doce
antur , Ipsi nihilominus Episcopi singuli in suo Episcopio
missatici nostri
potestate et auctoritate fungantur ,
Vt Episcopi et Comites in suis ministeriis
commorantes in suis consistant domibus
cum suis vassallis , neque praesumant
[fol. 150r] occasione hospitii in pauperioris
cuipiam vicini domo nisi rogati commorari
quia ob hoc maxime depredationes et discordias hactenus pululasse manifes
tum est · Praeuideant quoque secundum ministerium vnusquisque suum ne
in potestate illorum prędae et deuastationes fiant , Et si aliqui hoc facere
tentauerint omni sua virtute illis resistant et super se constringere ad emen
dationem illos non potuerint constitutis missis nostris renuncient vt
ipsorum
Iudicio legaliter secundum capitulare Aui et genitoris nostri emendetur · Quod
si et ipsi hoc
emendare nequiuerint ad nostram noticiam perducant ·
Vt quotiens diuinum Iudicium aliquem ecclesiae praesulem e seculo vocaue
rit nullus ad suimet perditionem facultates omnimodas diripiat et ad
ius suum
transferat sed erogatariis et ęlemosina
riis
ecclesiasticis cum ipsius ecclesiae
constituto economo libera sit
canonico more iuste rationabiliterque deputata
successio reseruare vel
quibuscunque sicut expedit pro
eisus [!] spiritu distribuere
Quod qui
iniqua cupiditate transgredi praesumpserit ut superius praelibatum
est
inrefragabiliter multetur ·
Vt nemo fidelium nostrorum quodammodo aliquem
celet quem nostrum scierit esse
infidelem neque ei sustentationem quemcunque
praestare pertemptet si eum ad
nostram fidelitatem reuocare nequiuerit , Quicunque
autem contra haec fecerit , praedecessorum et progenitorum nostrorum iudicium
expe
rietur ·
Ansbertus Archiepiscopus ,
subscripsi
Ioannes humilis Aretinae ecclesiae
Episcopus
subscripsi
Adalardus seruus se
ruorum
Dei sanctae veronensis ecclesiae Episcopus
subscripsi
Aldalgandus
Vercellensis ecclesiae Episcopus
subscripsi
Azo
eporediensis Episcopus
subscripsi
Benedictus Episcopus Cremonensis
subscripsi
Hildradus
Albanensis Episcopus
subscripsi
Gerardus
exiguus Laudensis Episcopus
subscripsi
Ioannes humilis sanctae Ticinensis
ecclesiae Episcopus
subscripsi
Teudulfus
Terraconenis Episcopus
subscripsi
Hilduinus
Astensis Episcopus
subscripsi
Sabbatinus humilis
Ienuensis ecclesiae Episcopus
subscripsi
Signum
Bolonis Ducis et missi italiae atque sacri
palat
ii
archiminister ·
Signum
Bernardi
Comitis
signum
Beodradi
Comitis Palatii
signum
Comitis
Ricardi ·
signum
Airboldi
comitis
signum
cuniberti
comitis
signum
supponis
comitis
signum
Alberici
comitis
Signum item Bernardi
comitis
signum
Hardingi
comitis
signum
Berardi
comitis ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 241r]
[1]
De alio Synodali Conuentu
[BK 11 c. 1 BK 11 c. 2 BK 11 c. 3 BK 11 c. 4]
Modo autem in hoc synodali Conuentu qui congregatus est
ad
kalendas Martias in loco qui dicitur Listinas , omnes
Venerabi
les sacerdotes Dei et Comites , et praefecti prioris synodi
de
creta consentientes firmauerunt , seque implere uelle , et ob
seruare promiserunt , et omnis ecclesiastici ordinis Clerus Episcopi
et presbyteri et Diaconi cum Clericis suscipientes antiquorum
patrum
canones promiserunt se uelle ecclesiastica iura moribus et doc
trinis , et ministerio recuperare , Abbates et Monachi receperunt
regulam sancti
patris Benedicti , Ad restaurandam normam
regularis vitae ·
fornicatores , Namque et adulteros Clericos
qui sancta loca , uel monasteria ante
tenentes coinquinaue
runt , praecipimus inde tollere , et ad poenitentiam
redigere , Et
si post hanc diffinitiuam in crimen fornicationis vel adulterii
ceciderint prioris Synodi iudicium sustineant , Similiter et
Monachi , et Nonnae ·
Statuimus quoque cum consilio seruorum
Dei et populi christiani propter Imminentia
bella , et persequutio
nes caeterarum gentium , quae in circuitu nostro
sunt , ut sub
pręcario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in ad
iutorium exercitus nostri , cum indulgentia Dei aliquanto
tempore
retineamus , ea conditione ut annis singulis de
unaquaque casata solidus , id est , duodecim denarii ad ecclesiam
uel monasterium reddatur :
como
ut si moriatur ille cui
pecunia comodata fuit , ecclesia cum propria pecunia
reuesti
ta sit , et iterum si necessitas cogit , ut princeps iubeat
pre
carium renouetur , et rescribatur nouum , et omnino obserue
tur , ut ecclesiae uel monasteria penuriam et paupertatem
non
patiatur , quorum pecunia in praecario praestita sit ·
Sed si paupertas cogat
ecclesiae , et domui Dei , reddatur
integra possessio ·
Similiter praecepimus ut iuxta decreta
canonum adulteria et incesta matrimonia ,
quae non sunt
legitima , prohibeantur et emendentur Episcoporum iudicio
et
ut mancipia christiana Paganis non
tradantur ·
Decreuimus
quoque quod et pater meus ante presciebat ut qui paganas
[fol. 241v] obseruationes in aliqua re fecerit mulctetur et damnetur
quindecim
solidis ·