[13· De honore ecclesiarum]
[Si quis aut ex
levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit] conponat [· Si vero foris]
rixerunt [, et unus alterum in ecclesiam fugerit et] quod ibi se defendat et tunc alter
eum occiderit, DC sol[idos] tradat ecclesiae quam polluerat, insuper [bannum nostrum
solvere cogatur; is vero, qui interfectus est, absque conpositione iaceat;] ac infector
quod tale facinus commisit, secundum canonibus poenitentiam agat· [Si] servus [hoc
commiserit, iudicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo
fecisset· Et si manus eius exusta fuerit,] int[erficiatur] et dominus eius si velit, aut
werdum aut ipsum ecclesiae tradat· Pro uno ecclesiastico vel fiscalino et beneficario
servo volumus unum werdum tradere, aut ipsum supplicio tradere· [Hereditas tamen liberi
hominis, qui propter tale facinus] fuerit morti [iudicatus, ad legitimos heredes illius
perveniat· Si in atrio ecclesiae, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est,
huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel conponatur· Si vero
porta ecclesiae non est consecrata, eo modo conponatur] quasi in a[trio] committeretur [, sicut conponi debet quod in immunitate violata committitur·]
[14· De iniuriis sacerdotum] in [ecclesia factis·]
[Sanguinis effusio
in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo conponatur, duas partes eidem
presbitero, tertia pro fredo ad ecclesiam·] Similiter diacono et subdiacono secundum
compositionem eorum in triplum componatur, insuper bannus noster· Clerico uniuscuiusque
ordinis secundum [suam conpositionem] in triplum [persolvatur, et insuper bannus noster·
Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordinis clerico secundum
suam conpositionem] in t[riplo et bannus noster· Et qui non habet unde ad ecclesiam
persolvat, tradat] se ipsum ecclesiae ad serviendum, usque [dum totum debitum
persolvat·]
[15· De viduis, pupillis et pauperibus·]
[Praecipimus, ut
quandocumque in mallum ante comitem viduae, pupilli et pauperes venerint, primo eorum
causa audiatur et definiatur· Et si testes per se ad causas suas quaerendas habere non
potuerint vel legem] n[escierint] adiuvet illis comes et praestet illis tam loquacem
hominem, qui tantummodo r[ationem eorum teneat vel pro eis loquatur·]
[16· De raptu viduarum·]
[Qui viduam intra
primos triginta dies viduitatis suae vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum
nostrum, id est sexaginta solidos, in triplo conponat· Et si invitam eam duxit, legem
suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat·]
[17· De homine] poenitentiam [agente interfecto·]
Hominem qui
p[ublicam] p[oenitentiam] facit
[, bannum nostrum in triplo conponat,
et] werigeldum [eius proximis eius persolvat·]
18· [De homine libero,] qualiter res suas dare debeat·
Si q[uis] liber
r[es] s[uas] pro a[nimae] salute vel ad ecclesiam vel p[ropinquo] suo tradere v[oluerit,
et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit, in quo res illae positae sunt, legitimam]
t[raditionem] faciat· [Quod si eodem tempore, quo illas tradere vult, extra eundem
comitatum fuerit, id est sive in exercitu sive in palatio sive in alio quolibet loco,
adhibeat sibi vel de suis pagensibus, vel de aliis qui eadem lege vivant qua ipse vivit,
testes idoneos; vel si illos habere non potuerit
, tunc de aliis quales
ibi meliores invenire possit, et coram eis rerum suarum traditionem faciat·] Et
p[ostquam] hoc fecerit, h[eres] i[llius] n[ullam] peticionem v[aleat] f[acere] de
p[raedictis] r[ebus·]
[19· De homicidiis prohibendis·]
[Quicumque hominem
aut ex levi causa aut sine causa] interficit, bis conponat werigeldum ad quos pertinet
ipse [vero propter talem praesumptionem in exilium mittatur, ad quantum tempus nobis
placuerit; res tamen suas non amittat·]
[20· De hoc, quod in conpositionem wirgildi dari debeat·]
[In conpositionem
wirgildi volumus ut ea dentur quae in lege continentur, excepto accipitre et spatha;
quia propter illa duo] multoties [periurium committitur, quando maioris pretii quam illa
sint esse iurantur·]
[21· De raptu alienarum sponsarum·]
[Si quis sponsam
alienam rapuerit, aut patri eius aut ei, qui legibus eius defensor esse debet, cum sua
lege eam reddat; et quicquid] supra eum [tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem
reddat·] Quod si hoc d[efensor] e[ius] perconsenserit, [et ideo raptori nihil quaerere
voluerit, comes singulariter de unaquaque re freda nostra ab eo] exactet· Sp[onso vero
legem suam conponat, et insuper bannum nostrum, id est sexaginta solidos, solvat; vel in
praesentiam nostram comes eum advenire faciat, et quanto tempore nobis placuerit, in
exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat·]
[22· De falsis testibus convincendis·]
[Si quis cum
altero de qualibet] re [contentionem habuerit ···]
[23· De proprio in bannum misso·]
[Cuiuscumque
hominis proprietas ob crimen aliquod, quod idem habet commissum, in bannum fuerit missa,
et ille, re cognita, ne iustitiam faciat, venire distulerit, annumque ac diem in eo
banno illam esse permiserit, ulterius eam non adquirat, sed ipsa fisco] regis [societur·
Debitum vero, quod is cuius ea fuit solvere debuit, per comitem ac ministros eius iuxta
aestimationem damni, de rebus] nobilibus [quae in eadem proprietate inventae fuerint,
his quibus idem debitor fuit, exsolvatur· Quod si rerum] nobilium [ibidem inventarum]
quantitas [ad conpositionem non sufficerit, de inmobilibus suppleatur, et quod
superfuerit, sicut dictum est, fiscus] regis [possideat· Si nihil super conpositionem
remanere potuerit, totum in illam expendatur· Si autem homo ille nondum cum suis
coheredibus proprium suum divisum habuit, convocet eos comes, et cum eis legitimam
divisionem faciat; et tunc, sicut iam dictum est, partem eius fisco] regis [addicat, et
conpositionem de ea, iuxta modum superius conprehensum, his ad quos illa legibus
pertinet exsolvat·]
[24· De mannire·]
[Si quis de statu
suo, id est de libertate, vel de hereditate conpellandus est, iuxta legis constitutionem
manniatur· De ceteris vero causis, unde quis rationem est redditurus, non manniatur, sed
per comitem banniatur· Et si post unam et alteram comitis admonitionem aliquis ad mallum
venire noluerit, rebus eius in bannum missis venire et iustitiam facere
conpellatur·]
[25· De faidis cohercendis·]
[Si quis aliqua
necessitate cogente, homicidium commisit, comes in cuius] potestate [res perpetrata est,
et conpositionem solvere, et faidam
per sacramentum pacificare faciat· Quod si una pars ei
ad hoc consentire noluerit, id est aut ille qui homicidium commisit, aut is qui
conpositionem suscipere debet, faciat illum qui ei contumax fuerit, ad praesentiam
nostram venire, ut eum ad tempus quod nobis placuerit, in exilio mittamus, donec ibi
castigetur, ut comiti suo inoboediens esse ulterius non audeat, et maius damnum inde non
adcrescat·]
[26· De sacramentis, ubi iuranda sint·]
[Ubi] antiqua [consuetudo fuit de libertate sacramenta] adramire [vel iurare, ibi mallum habeatur, et
ibi sacramenta iurentur· Mallus tamen] aut
[in ecclesia,] aut
[in atrio eius habeatur· Minora vero placita comes sive
intra suam potestatem vel ubi inpetrare potuerit, habeat· Volumus utique, ut domus] in [loco, ubi mallum tenere debet, constituatur, ut propter calorem solis et pluviam
publica utilitas non remaneat·]
[27· De his, qui de furto accusati fuerint·]
[Si liber homo de
furto accusatus fuerit, et res proprias habuerit, in mallo ad praesentiam comitis se
adhramiat· Et si res non habet, fideiussores donet, qui eum adhramire et in placitum
adduci faciant· Et liceat ei prima vice per sacramentum se secundum legem idoniare, si
potuerit· At si alia vice duo vel tres eum de furto accusaverint, liceat ei contra unum
ex his cum scuto et fuste in campo contendere· Quod si servus de furto accusatus fuerit,
dominus eius pro eo emendet aut eum sacramento excuset, nisi tale furtum perpetratum
habeat, propter quod ad supplicium tradi debeat·]
[28· De despectu litterarum dominicarum·]
[Si quis litteras
nostras dispexerit, id est tractoriam quae propter missos recipiendos dirigitur, aut
honores quos habet amittat, aut in eo loco ubi praedictos missos suscipere debuit,
tamdiu resideat et de suis rebus legationes illuc venientes suscipiat, quousque animo
nostro satisfactum habeat· Qui vero epistolam nostram quocumque modo dispexerit, iussu
nostro ad palatium veniat, et iuxta voluntatem nostram congruam stultitiae suae
castigationem accipiat· Et si homo liber vel ministerialis comitis hoc fecerit, honorem
qualemcumque habuerit sive beneficium amittat· Et si servus fuerit, nudus ad palum
vapulet et caput eius tondeatur·]
[29· De iniustis teloneis et consuetudinibus·]
Ubi [tempore avi
nostri domni Pippini consuetudo fuit teloneum
dare, ibi] et nunc et [in futurum detur; nam
ubi] necesse [non est fluvium aliquem per pontem transmeare, vel ubi navis per mediam
aquam aut subtus pontem ierit et ad ripam non adpropinquaverit, neque ibidem aliquid
emptum vel venundatum fuerit, ulterius teloneum non detur· Et nemo cogat alium ad pontem
ire, ubi iuxta pontem aquam transmeare potest· Et qui ulterius in talibus locis, vel de
eis qui ad palatium seu in] exercitum [pergunt,
teloneum
exactaverit,
cum sua lege ipsum teloneum reddat, et bannum nostrum, id est sexaginta solidos,
conponat·]
[30· De his, qui bonos] d[enarios] contradicunt·
[Quicumque liber
homo denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est
sexaginta solidos, conponat· Si vero servi,] sexaginta [ictibus vapulent; aut si
magister eorum vel advocatus, qui liber est, eos vel comiti vel misso nostro iussus
praesentare noluerit, praedictum bannum sexaginta solidos conponat·]
[31· De adulteratoribus monetae·]
[De falsa moneta
iubemus, ut qui eam percussisse conprobatus fuerit, manus ei amputetur· Et qui hoc
consensit, si liber est, sexaginta solidos conponat; si servus est, sexaginta ictus
accipiat·]
[32· De proprio dominico sine iussione illius reddito·]
[Si quis proprium
nostrum, quod in vestitura genitoris nostri fuit, alicui quaerenti sine nostra iussione
reddiderit, aliud tantum nobis de suo proprio cum sua lege conponat· Et quicumque illud
scienter per malum ingenium adquirere temptaverit, pro infideli teneatur, quia
sacramentum fidelitatis, quod nobis promisit, irritum fecit; et ideo secundum nostram
voluntatem et potestatem diiudicandus est·]
[33· De pueris invitis parentibus detonsis aut puellis velatis·]
[Si quis puerum
invitis parentibus totonderit aut puellam velaverit, legem suam in triplo conponat, aut
ipsi puero vel puellae, si iam suae potestatis sunt, aut illi in cuiuslibet potestate
fuerint· Illi vero potestatem habeant capitis sui, ut in tali habitu permaneant, qualis
eis conplacuerit·]
[34· De forcapiis·]
[Si mancipia
dominos suos fugerint in alienam potestatem, ut propter hoc nullum praemium accipiat
ille, in cuius potestate fuerint inventa, pro eo quod ea vel reddiderit vel foras
eiecerit· Et non solum hoc, sed etiam si ea nec reddere nec foras eicere voluerit et
legitimo domino ea contradixerit et illa inde postea effugerint, secundum legem ea
solvere cogatur·]
[35· De terra tributaria·]
[Quicumque terram
tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad ecclesiam vel
cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susciperit, tributum quod inde solvebatur, omni
modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat,
per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere·]
[36· De beneficiis destructis·]
[Quicumque suum
beneficium occasione] propria [desertum habuerit et intra annum, postquam ei a comite
vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium
amittat·]
[37· De terra censali·]
[Si quis terram
censalem habuerit,] antequam censores [sui vel ad aliquam ecclesiam] vel aliquo
ded[erunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit ad cuius
potestatem] pertinet [, nisi forte filius aut nepos eius sit qui eam tradidit, et ei
eadem terra ad tenendum placita sit· Sed in hac re considerandum est, utrum ille qui
hanc tenet, dives an pauper sit,] erga [hunc misericorditer agendum est, ne ex toto
dispoliatus in egestatem incidat; ut aut talem censum inde persolvat qualis ei fuerit
constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat, unde se sustentare
valeat·]
[38· De nonis et decimis·]
[Consideratum
est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine persolvantur· De opere vero vel
restauratione ecclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro]
considerationem [faciant, ut unusquisque ···]·
[39· De mancipiis in villas dominicas confugientibus·]
[Si cuiuslibet
mancipia in villam nostram confugerint, actor eiusdem villae quaerenti domino ea non
contradicat, sed statim ea foras de eadem villa eiciat· Et si se putat ad ea repetenda
iustitiam habere, repetat et secundum legem adquirat· Si vero tempore domni Karoli
genitoris nostri in villam illam confugerunt, et dominus ea quaerit, actor eiusdem
villae aut ea legitime contineat, aut quaerenti domino reddat· Et actor propter
vestituram domni Karoli genitoris nostri eadem mancipia contradicere non audeat, si
illius propria esse noscuntur·]
[40· De forestibus noviter institutis·]
[Ut quicumque
illas habet, dimittat, nisi forte indicio veraci ostendere possit, quod per iussionem
sive permissionem domni Karoli genitoris nostri eas instituisset: praeter illas quae ad
nostrum opus pertinent, unde nos decernere volumus quicquid nobis placuerit·]
[41· De pontibus per diversa loca emendandis·]
[Volumus, ut missi
nostri per singulas civitates una cum episcopo et comite missos vel nostros homines
ibidem commanentes eligant, quorum cura sit pontes per diversa loca emendare et eos qui
illos emendare debent, ex nostra iussione admonere, ut unusquisque iuxta suam
possibilitatem et quantitatem eos emendare studeat·]
[42· De legatione omnium missorum dominicorum, de quibus videlicet causis agere
debeant·]
[Legatio omnium
missorum nostrorum haec est· Primo, ut sicut iam aliis missis iniunctum fuit, iustitiam
faciant de rebus et libertatibus iniuste ablatis; et si episcopus aut abbas aut vicarius
aut advocatus aut quislibet de plebe hoc fecisse inventus fuerit, statim restituantur;
si vero vel comes vel actor dominicus vel alter missus palatinus hoc perpetravit et in
nostram potestatem redigerit, res diligenter investigata et descripta ad nostrum
iudicium reservetur·]
[43· De illis libertatibus et rebus reddendis quae in nostra vestitura sunt, qualiter
inquirantur·]
[Volumus autem, ut
de his libertatibus et rebus reddendis quae in nostra vestitura sunt, primo per optimos
quosque inquiratur· Et si per illos inveniri non possit, tunc per eos qui post illos in
illa vicinia meliores sunt· Et si nec per illos rei veritas inveniri potest, tunc liceat
litigantibus ex utraque parte testes adhibere· Et si discordaverint, secundum
constitutionem a nobis promulgatam examinentur·]
[44· De oppressione pauperum, viduarum et pupillorum·]
[De pauperibus,
viduis et pupillis iniuste oppressis, ut adiuventur et releventur·]
[45· De iniustis consuetudinibus noviter institutis·]
[De iniustis
occasionibus et consuetudinibus noviter institutis, sicut sunt tributa et telonea in
media via, ubi nec aqua, nec palus, nec pons, nec aliquid tale fuerit, unde iuste census
exigi possit, vel ubi naves subtus pontes transire solent, sive in medio flumine ubi
nullum obstaculum est, ut auferantur· Antiquae autem ad nostram notitiam
deferantur·]
[46· De honore ecclesiarum·]
[De honore
ecclesiarum, ut per omnia eis exhibeatur, sicut nuper a nobis cum consensu omnium
fidelium nostrorum constitutum est· Et ut hoc missi nostri omnibus in sua legatione
constitutis notum efficiant·]
[47· De nonis et decimis·]
[De nonis et
decimis, ut secundum iussionem nostram dentur·]
[48· De locis ad claustra canonicorum facienda·]
[De locis dandis
ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem ecclesiae rebus fuerit, nostra libertate
concedatur ibi· Si de alterius ecclesiae vel liberorum hominum, commutetur· Si autem de
fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur·]
[49· De observatione praeceptorum dominicorum·]
[De observatione
praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur, sicut a nobis et ab
antecessoribus nostris constitutum est·]
[50· De his qui per occasionem inmunitatis iustitiam facere rennuunt·]
[De his qui per
occasionem inmunitatis iustitiam facere rennuunt, ut hoc observetur quod a nobis
constitutum est·]
[51· De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis·]
[De locis
iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum
reformentur·]
[52· De beneficiis dominicis destructis·]
[De beneficiis
nostris quae destructa inveniuntur, hoc impleatur quod nuper a nobis constitutum
est·]
[53· De falsa moneta et de aliis diversis causis prohibendis·]
[De nova moneta
et de falsa moneta, et de dispectu litterarum nostrarum, et] de [his omnibus vel ceteris
his similibus hoc quod modo constituimus omnibus adnuntietur et in futurum
observetur·]
[54· De missorum dominicorum observatione·
[Hoc volumus, ut
missi nosrti observent, ut quicquid des his causis vel simul vel singillatim emendare
potuerint, emendent, et ea] q[uae] non e[mendaverint, diligenter scriptis notent ···]
[55· De placitis a liberis hominibus observandis·]
[De placitis
siquidem quos liberi homines observare debent, constitutio genitoris nostri poenitus
observanda atque tenenda est, ut videlicet in anno tria solummodo generalia placita
observent, et nullus eos amplius placita observare conpellat, nisi forte quilibet aut
accusatus fuerit, aut alium accusaverit, aut ad testimonium perhibendum vocatus fuerit·
Ad caetera vero, quae centenarii tenent, non alius venire iubeatur, nisi qui aut litigat
aut iudicat, aut testificatur·]
[56· De debito ad opus dominicum rewadiato·]
[Ut de debito
quod ad opus nostrum fuerit rewadiatum, talis consideratio fiat, ut is qui ignoranter
peccavit, non totum secundum legem conponere cogatur, sed iuxta quod possibile visum
fuerit· Is vero qui tantum mala voluntate peccavit, totam legis conpositionem cogatur
exsolvere·]
[57· De his qui ad palatium vel in hostem pergunt vel inde redeunt·]
[Ut nullus ad
palatium vel in hostem pergens, vel de palatio vel de hoste rediens, tributum quod
transturas vocant, solvere cogatur·]
[58· De pontibus publicis·]
[Ut pontes]
supplici [, qui per bannum fieri solebant, anno praesente in omni loco
restaurentur·]
[59· De clericis, monachis et servis fugitivis·]
[Ut clerici et
monachi et servi fugitivi ad loca sua redire iubeantur·]
[60· De advocatis episcoporum, abbatum, comitum et abbatissarum·]
[Ut nullus
episcopus, nec abbas, nec comes, nec abbatissa centenarium comitis advocatum
habeat·]
[61· De vicariis vel centenariis, si latrones celaverint·]
[Ut vicarii vel
centenarii, qui fures et latrones vel celaverint vel defenderint, secundum sibi datam
sententiam diiudicentur·]
[62· De comitibus et vicariis admonendis de constitutione legis·]
[Ut comites et
vicarii de constitutione legis ammoneantur, qua iubetur, ut propter iustitiam
pervertendam munera non accipiant·]
[63· De forestibus dominicis·]
[De forestibus
nostris, ut ubicumque fuerint, diligentissime inquirant, quomodo salvae sint et
defensae, et ut comitibus denuntient, ne ullam forestem noviter instituant; et ubi
noviter institutas sine nostra iussione invenerint, dimittere praecipiant·]
[64· De missis dominicis, et de his qui iustitiam facere rennuunt·]
[Ut ubicumque
ipsi missi aut episcopum aut abbatem aut alium quemlibet quocumque honore praeditum
invenerint, qui iustitiam facere vel noluit vel prohibuit, de ipsius rebus vivant,
quandiu in eo loco iustitias facere debent·]
[65· De missis dominicis, ubi diutius non debeant inmorari·]
[Ut in illius
comitis ministerio qui bene iustitias factas habet, idem missi diutius non morentur,
neque illic multitudinem convenire faciant; sed ibi moras faciant, ubi iustitia vel
minus vel neglegenter facta est·]
[66· De missis dominicis et comite in aliquod missicatum directo·]
[Ut in illius
comitis ministerio idem missi nostri placitum non teneant qui in aliquod missaticum
directus est, donec ipse fuerit reversus; ut causa quae adhuc coram comite non fuit, et
is qui se reclamat, propter suam stultitiam aut contumatiam comitem inde appellare
noluit, iterum comiti commendetur·]
[67· De missis dominicis, qualiter coniectum accipere debeant·]
[Ut missi
nostri, qui vel episcopi vel abbates vel comites sunt, quamdiu prope suum beneficium
fuerint, nihil de aliorum coniecto accipiant· Postquam vero inde longe recesserint, tunc
accipiant secundum quod in sua tractoria continetur· Vassi vero nostri et ministeriales,
qui missi sunt, ubicumque venerint, coniectum accipiant·]
[68· De vassis dominicis et episcoporum vel reliquorum, qui in hoste non fuerunt·]
[Ut vassi
nostri, et vassi episcoporum, abbatum, abbatissarum et comitum, qui anno praesente in
hoste non fuerunt, heribannum rewadient; exceptis his qui propter necessarias causas et
a domno ac genitore nostro Karolo constitutas domi dimissi fuerunt, id est, qui a comite
propter pacem conservandam, et propter coniugem ac domum eius custodiendam, et ab
episcopo vel abbate vel abbatissa similiter propter pacem conservandam, et propter
fruges colligendas et familiam constringendam, et missos recipiendos, dimissi
fuerunt·]
[69· De episcopis, abbatibus et comitibus, et de placito missorum dominicorum·]
[Ut omnis
episcopus, abbas, et comes, excepta infirmitate vel nostra iussione, nullam excusationem
habeat, quin ad placitum missorum nostrorum veniat, aut talem vicarium suum mittat, qui
in omni causa pro illo reddere rationem possit·]
[70· De dispensa missorum dominicorum·]
[De dispensa
missorum nostrorum, qualiter unicuique iuxta suam qualitatem dandum vel accipiendum sit,
videlicet episcopo] 40 panes et 3 urnae de potu et 3 frisginge et 15 ova et 4 modii
annonae equis· Abbati, comiti et aliis 30 panes, 2 victimae, duo urni, 1 porcellus, 3
pulli, 15 ova, 3 modii caballis· Vasalo nostro 16 panes, 1 frisginge, 1 porcellus, 1
urna potus, 10 ova, 2 modii caballis·