[fol. 5ra]
[1]
QUALITER CONUENTUS ĘPISCOPORUM
FIERI DEBEAT ·
Conuentus ępiscoporum debet fieri in quattuor locis · Id est
in mo
gontiaco · in quo isti archiaepiscopi cum
eorum suffraganeis
conuenire debent · Autgarius · adebaldus ·
ethi
ber
noinus · In
parisius [!] · ebbo · ragnoardus · Lantramnus
archiepiscopus · senonis qui fuerit cum eorum suffraganeis ·
In lugduno · agaldus
· bernardus · andreas · benedictus ·
agericus · cum eorum suffraganeis · In tholosa · noto · Ber
tolomeus · adalelmus · agiulfus · cum eorum suffraga
neis · In quibus conuenientibus · tractare · quęrere · et cum dei
adiutorio inuenire debent de causis ac religione
christiana · et
eorum curam pertinentibus · quid a principibus et re
liquo populo uel ita
ut diuina auctoritas docet · aut aliter
teneatur uel quid inde ex parte uel ex toto
dimissum
sit ut non teneatur · Deinde quid in ipsorum qui pastores populi
constituti sunt · moribus · conuersacione · et actibus inuenire
possit · quod
diuine regule atque auctoritati concordet ·
Simulque inuenire quę occasiones in
utroque ordine
id effecerint ut a recto tramite deuiatum sit · Et quicquid
de
his causis inuentum fuerit · tam sollerti cura custo
diatur · ut
nullatenus ad aliorum noticiam peruenire per
mittant ante tempus
constitutum · Et ideo unus
- - - · notarius
inter omnes
eligatur · qui quod inibi inuenerint describat · et ip
se sub iuramento
constrictus fideliter conseruet eaque ad quam
et digesta fuerint diligenter
fideliterque conseruet ·
HĘC CAPITVLA AB EPISCOPIS IN
EISDEM CONCILIIS SUNT TRACTANDA ·
De decimis quę ad capellas dominicas dantur · ut
ad homines qui eas habent
in suos usus
conuertantur ·
De feminis quę in quibusdam locis inracionabiliter uelamen sanctum suscipiunt ·
Similiter de monasteriolis puellarum in legatione aut
garii · in quibus nullus ordo bone conuersacion
is
continetur ·
[BK 186 c. 4 BK 186 c. 6]
De monasteriolis dimissis in missatico alberici
- - -
uel de his
qui usuris inseruiunt ·
ĘPISTOLA QUE GENERALITER POPULO DEI EST LEGENDA ·
In nomine domini dei et saluatoris nostri iesu christi · ludouicus ·
et lotarius diuina
ordinante prouidentia · impera
tores augusti .' Omnibus fidelibus sanctae
dei aecclesiae
et nostris · Recordari uos credimus qualiter hoc anno consilio
[fol. 5rb] sacerdotum · et aliorum fidelium nostrorum · generale ieiunium
per
totum regnum nostrum cęlebrare iussimus · deumque tota de
uocione
deposcere ut nobis
propiciaret [!] · in quibus illum maxi
me
offensum haberemus · nobis manifestare · et ut ad
correctionem nostram necessariam · tranquillum tempus nobis
tribuere dignaretur · Uolueramus siquidem temporę
congruo placitum nostrum generale habere · et in eo de
commune correctione
agere
· Et ita deo miserante
fieret · nisi commotio inimicorum sicut
nostis prępedisset ·
Sed quia tunc fieri non potuit iuxta uoluntatem nostram · uisum
nobis
fuit · pręsens placitum cum aliquibus ex fidelibus nostris
habere · Et
ideo his quę propter prędictum impedimentum
remanserunt · qualiter
ad effectum peruenirent · domino adiuuante considerare ·
Quapropter nosse uolumus sollertiam uestram quod in isto
prę
senti placito cum fidelibus nostris considerauimus · ut primo
omnium archiępiscopi cum suis suffraganeis in locis congruis
temporę oportuno
conuenirent .' Et ibi tam de sua · quam de omnium
nostrorum correctione · et
emendatione · secundum diuinam auc
toritatem querendo inuenirent · et
nobis atque fidelibus
nostris · secundum ministerium sibi commissum · adnunciarent ·
Item considerauimus · ut missos nostros per uniuersum
regnum
nostrum mitteremus · qui de omnibus causis quę ad correctionem
pertinere uidentur · quanto potuissent studio decerta
rent · et quicquid
possibile inuenirent pręsentaliter ex nostra
auctoritate corrigerent · Et si aliqua difficultas in qua
libet re
eis obsisteret · ad nostram
noticiam defferre
curarent ·
Quapropter uolumus ut uos
omnes propter com
munem salutem · et regni honorem · ac populi utilitatem ·
obedientes et adiutores missis nostris in omnibus pro ui
ribus
ęsse non neglegatis · Simulque sciatis ob hanc cau
sam · nos uelle per singulas ębdomadas
· uno die in pa
latio nostro · ad causas
audienda [!] sedere · Aut
per hoc
aut
stulium [!] comitem et prouincia missorum et obedien
tia populi nobis manifestius appareat · Et ut hęc omnia
successum
habeat · uolumus · ut generale triduanum
ieiunium secunda feria post octabas
pentecosten celebrandum
indicetur · et generaliter ab omnibus cum summa
deuotione ob
seruetur · Et quia undique · inimicos sanctę dei aecclesiae
commoveri ·
et regnum a deo nobis commissum infestare uelle cognoscimus ·
pręcipimus atque iubemus · ut omnes homines per totum regnum
nostrum
[fol. 5va] qui exercitalis itineris debitores sunt · bene sint
pręparati · cum
aequis [!] ·
armis · uestimentis · carris · et uictualibus · Ut quo
†cunque temporę eis
a nobis
denunciatum fuerit · sine ulla more exire · et in qua
mcunque
partem
necessitas postulauerit pergere possint · et tandiu ibi
ęsse · quandiu necessitas postulauerit ·
HĘC SUNT CAPITULA · DE [6] INSTRUCTIONE MISSORUM ·
CAPITULUM · I ·
Primo in
iungen
dum
est
missis · ut hoc omnimodis caueant · ne populo in eorum profectio
ne
honeri sint ne forte quibus subuenire debuerint · afflictio
nem inferant ·
Vt primo nostram
populo uoluntatem et studium · et
qua intencione
a nobis directi · per
nostrum scriptum nuncient ·
instruendi
sunt etiam quid
inquirant ·
Inprimis hoc
maxime inquirant · quomodo hi qui
populum regere debent · unusquisque in suo
ministerio se custoditum
habeat · ut qui bene faciendo
graciarum actione digni sunt · cognos
camus · Qui uero correctionem · et
increpacionem · pro eorum negle
gentiis merentur · omnimodis manifesti
fiant ·
Inquisitio
autem · hoc modo fiat ·
Eligantur per singulos commitatus · qui meliores · et
ueraciores sunt .' Et si aliquis inuentus fuerit de ipsis · qui fidelitatem promissam adhuc non abeat · promittat · Et tunc instruendi sunt ·
qualiter ipsam fidem erga nos saluare debeant · Id est ut quicunque ex
eis talem causam scit in illis rectoribus · et diuersis ministris · qui
populum regere et saluare debent · de quibus interrogati fuerint
quę ad populi dampnum et detrimentum pertineat · et propter hoc nobis
periculum animę ęuenire possit · et inhonoratio omnino si saluam uoluerit suam fidem et promissionem habere · manifestum faciat ·
Et si post talem admonitionem et contestacionem · aliter quam se ueritas habeat
dixisse aliquis depręhensus fuerit · sciat se inter infideles
ęsse reputandum ·
HAEC SUNT CAPITULA QUĘ UOLUMUS UT DILIGENTER
INQUIRANT ·
Primo de ępiscopis quomodo suum ministerium expleant · et
qualis sit illorum conuersa
tio · uel quomodo ęcclesias et clerum sibi
commissum hordinatum habeant atque dispositum
uel in quibus rebus maxime studeant ·
In spiritualibus uidelicet .' an in secularibus nego
ciis · Deinde quales
sint adiutores minist
ri eorum
.' Id est corepiscopi
· archipresbiteri ·
archidiachoni · et
uicedomni · et presbiteri per parroechias eorum quale
scilicet studium
habeant in doctrina · uel qualem famam habeant secundum ueritatem
in populo ·
Similiter de omnibus monasteriis
inquirant iuxta uniuscuiusque qualitatem et professionem ·
Similiter de ceteris ęcclesiis nostra auctoritate in
beneficio datis · Utrum episcopi in cir
cumeundo parroechias suas ceteras
minores ęcclesias grauent · aut populo honeri
sint in debita exsenia a presbiteris
exigantur · Simili modo de commitibus inquirant quale
studium de suo habeant
ministerio · ut qui bene exinde facit · cognoscamus · Si aliter
facit · et hoc
nosse omnino uolumus · Id est si populus per suam neglegentiam et desidiam · iusti
[fol. 5vb]cia et pace careat · aut si ipse sciens aut nesciens · aliquid
iniuste fac
tum habeat · Deinde ergo quales ministros habeat aut populum
regendum
missos · utrum iuste an inuste in ipsis ministeriis agant · aut con
sentiente uel neglegente commite · a ueritate
et · iusticia
declinent ·
Quę persone uel de quibus causis culpabiles ad
presentiam nostram uenire debeant ·
discernendum est · Exceptis
ępiscopis · abbatibus · committibus · qui ad pla
cita nostra semper
uenire debeant · isti uenient si in talibus culpis et cri
minibus
deprehensi fuerint · quales inferius adnotate sunt ·
HAEC SUNT CAPITVLA QVĘ PROPTER INTERROGATIONEM ·
ALIQUORUM MISSORUM CONSIDERATA · ET SCRIPTA · UEL ORDINATA SUNT ·
SIUE DE AECCLESIASTICIS CAVSIS · SIVE DE CETERIS QVĘ AD CORRECTIONEM MAIORUM
HOMINVM QUE AD PVBLICVM HONOREM PERTINENT · QVĘ SVB TRIBUS DISTINCTIONIBUS ORDINATA SUNT ·
CAPITULUM · I ·
DE his qui sine consensu ępiscopi presbiter
os
in ecclesiis constituunt uel de ecclesiis
eiciunt · et ab ępiscopo uel a quolibet misso dominico admoniti obedire no
luerint · Ut bannum nostrum reuuadiare cogantur · Et per fideiussores
ad placitum
nostrum uenire iubeantur et tunc nos decernamus utrum
nobis placeat · ut aut illum
bannum persoluant · aut aliam armiscaram
sustineant ·
CAPITULUM · II ·
De ęcclesi
is
quę
in
[t]er choheredes diuisę sunt
consideratum est quatenus si
secundum prouidentiam et admonitionem ępiscopi · ipsi
quoheredes uoluerint eas
tenere et honorare
faciant
· Sin autem
hoc contradixerint ut in ępiscopi maneant potestate ·
utrum eas ita con
sistere permittat · aut reliquias exinde auferat · Et
ubi ad
nostrum beneficium ęcclesię pertinentes ita diuisę inuente fuerint ·
ut
describantur et nobis renuncietur ·
CAPITULUM · III ·
De ecclesiis destruc
tis · ut ępiscopi et missi
inquisitionem faciant · utrum per neglegentiam ·
aut inpossibilitatem destructę
sint · Et ubi neglegentia in
uenta fuerit · episcopali
auctoritate emendare cogantur qui
eam
restaurare debuerant · Si uero per impossibilitatem contigit ·
ut aut plures sint
quam necesse sit aut maioris magnitu
dinis · quam ut
ex
rebus ad eas pertinentibus restaurari possint ·
episcopus modum inueniat ·
qualiter congrue emendari et consistere possint ·
· IIII ·
DE uno manso ad ęcclesiam dato · de quo aliqui homines contra
statu
ta · sibi seruitium exigunt · quicunque pro hac
causa accusatus fuerit ·
commes uel missi hoc quod inde subtractum est ·
presbiteris cum sua lege
restitui faciant ·
V ·
De his qui nonas et decimas iam per mul
tos annos
aut ex parte · aut ex toto dare negle
xerunt
· uo
lumus ut per missos nostros constringantur ut secundum
capitularem priorem
soluant unius anni nonam et decimam cum sua lege et insuper
[fol. 6ra] bannum nostrum · et hoc eis denuncietur · quod quicunque hanc neglegen
tiam iterauerit · benefitium unde hęc nona et decima persolui
debuit
amissurum se sciat · Ita enim continetur in capitulare
bonę memorię genitoris nostri · in libro primo · capitulo · CLVII ·
Ut qui ęcclesiarum beneficia habent · nonam · et decimam · ex
eis ęcclesię
cuius res sunt donent · Et qui tale benefitium habent et ad medieta
tem laborant · ut de eorum portione proprio presbitero decimas donent ·
Item in capitulare nostro in libro · II · capitulo · XXI · de
eadem re ·
De nonis quidem et decimis u
nde
et
ienitor [!] noster · et nos frequen
ter et in diuersis
placitis admonitionem fecimus et per capi
tularia nostra qualiter hęc
obseruetur ordinauimus · De nutrimi
ne uero pro decima sicut actenus
consuetudo fuit ab omnibus ob
seruetur · Si quis tamen ępiscoporum fuerit
qui argentum pro hoc accipere
ue
lit
· in sua maneat potestate iuxta quod ei et illi qui hoc
persoluere debet conuenerit ·
VI ·
Quicunque decimam abstrait de ęcclesia ad quam
per iusticiam dari debet · et eam pręsumptiose · uel
propter munera · aut amiciciam · uel aliam quamlibet occasionem · ad alteram
ęcclesiam dederit · a comite uel a misso nostro distringatur · ut
eiusdem decime quantitatem cum sua lege restituat ·
VII ·
De decimis quę populus dare non uult nisi quolibet modo ab
eo redimantur · ab ępiscopis prohibendum est ne fiat · Et si quis contemptor fuerit
inuentus et nec ępiscopum nec commitem audire uelit · si noster homo fuerit · ad
pręsentiam nostram uenire
conpellatur · Cetheri uero distringantur · ut inuiti ęcclesię restituant · qui uoluntarię dare neglexerunt ·
VIII ·
Quicunque de rebus ęcclesiarum quas in
beneficium habent · restauratio
nes earum facere neglexerint .' Iuxta
capitularem an
teriorem in quo de operibus ac nonis et decimis
constitutum est ·
sic de illis adimpleatur · id · est · in libro · IIII · capitulo · XXXVIII ·
De opere et restauratione ęcclesiarum ·
Consideratum est ut de
frugibus terrę et animalium nutrimine persoluantur de
opere
u
ero
uel restauratione ęcclesiarum comes et episcopus siue abbas una
c
vm
misso
nostro quam ipsi sibi ad hoc elegerint
considerationem fa
ciant ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad
operandum et
restaurandum .' quantum ipse de rebus ęcclesiarum habere cognos
citur ·
Similiter et ua
ssi
nostri aut in commune tantum operis
accipiant quantum rerum ęcclesiasticarum habent · uel unusquisque per se
iuxta quantitatem quam ipse tenet aut si inter eos
conuenerit
ut pro opere faciendo argentum donent .' Iu
xta
aestima
tionem operis in argento persoluant ·
Cum quo pretio rector
[fol. 6rb] ęcclesię ad
prędictam restaurationem operarios conducere et mate
riamen emere possit · et qui nonas et decimas dare negle
xerit .' primum
quidem illas cum sua lege restituat · Insuper .'
et bannum nostrum soluat · ut ita
castigatus caueat ne sepius
iterando beneficium amittat ·
VIIII ·
De illis qui agros
dominicatos propterea
neglexerint excolere ut nonas exinde non persol
uat · et alienas terras ad
excolendum propterea accepit · uolu
mus ut de tribus annis ipsam nonam
cum sua lege persoluat · Et
si quis contemptor · aut commitis · aut missorum
nostrorum · propter hoc exti
terit · per fideiussores ad placitum uenire
conpellatur ·
ITEM ALIA CAPITVLA ·
CAPITULUM · I ·
De beneficiis destructis hoc obseruetur · quod in capitulare
priori continetur · id est in libro · IIII · capitulo · XXXVI · Quicunque suum beneficium occasione
proprii desertum habuerit · et intra annum postquam ei a comite · uel misso nostro
notum factum fuerit illud emendatum non habuerit ipsum beneficium amittat ·
CAPITULUM · II ·
Vt missi nostri ubicunque malos scabinos inueniunt ·
eici
ant
et tocius populi consensu in locum eorum bonos eligant ·
Et cum eiecti
fuerint .' iurare faciant ut scienter iniuste iu
dicare non debeant ·
III ·
Ut in omni commitatu hi qui melio
res et
ueraciore
s inueniri
possunt .' eligantur a missis nostris ad
inquisitiones faciendas · et rei
ueritatem dicendam et ut adiu
tores commitum sint ad iusticias faciendas ·
IIII ·
Uolumus ut quicunque de scabinis
depręhensus fuerit propter munera aut propter amicitiam iniuste
iudicasse · ut per fideiussores missus ad presentiam nostram ueniat · De cetero omnibus scabinis denuncietur .' ne quis deinceps · etiam iustum iudicium uendere
pręsumat ·
V ·
Vbicunque commutaciones tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitime et rationabiles atque utiles
ęcclesiis dei facte sunt permaneant · Vbicunque uero
inutiles et incommode atque inracionabiles facte sunt dissoluantur · et recipiat
unusquisque quod dedit · Vbi mortua manus interiacet aut
aliqua quęlibet causa quę rationabilis ęsse uideatur inuenta fuerit
diligenter describatur et ad nostram noticiam perferatur ·
VI ·
Quicunque
conprobatus fuerit de eo quod scienter testes in periurium
induxisset · sub fideiussione ad placitum nostrum uenire
conpellatur · uel ibi cum fidelibus nostris consideremus quid de
tali homini faciendum sit ·
VII ·
De his qui discordiis et contentionibus studere solent et
in pace uiuere nolunt et inde uicti fuerint .' uolumus ut sub fideiussoribus ad nostrum placitum ueniant · ut ibi consideremus cum fi[fol. 6va]delibus nostris quid de talibus faciendum sit ·
VIII ·
De bonis de
nariis quę populus recipere non uult .' uolumus ut hoc obseruetur
et teneatur quod in capitulare priori nostro
constitumtum
est in libro · IIII ·
capitulo · XXX ·
Quicunque liber homo uel in emptione uel in
debitis solu
tione denarium merum et bene pensantem recipere noluerit ·
bannum nostrum id est · LX · solidos conponat · Si uero serui
ęcclesiastici ·
aut fiscalini nostri aut comitum aut uassall
orum
nostrorum hoc face
re pręsumpserint .' LX ·
ictibus uapulent · Et si actores nostri aut
aliorum uel aduocati eos missis nostris
uel comitibus iussi · pręsen
tare noluerint .'
prędictum bannum id est · LX · solidos conponant ·
et ad hanc constitutionem nostram adimplendam · ępiscopi et abba
tes · siue reliqui qui beneficia nostra habent · adiuuent com
mitem in
suis hominibus distringendis · Et si comites hanc
nostram constitutionem
neglexerint .' hoc per missos nostros ad nostram
noticiam perferatur ·
VIIII ·
De homicidiis uel aliis iniusticiis quę ea
fiscalinis nostris fiunt quia inpune se ea committere posse existimant .'
nos actoribus nostris percipiendum [!]
ęsse decernimus ne ultra inpune fiant · Ita ut ubicunque
facta fuerint .' soluere cum disciplina pręcipiemus ·
X ·
Collectę ad male faciendum fieri omnimodis prohibeantur ·
et ubicunque huiusmodi pręsumptiones factę fuerint .' digna
ęmendacione corrigantur · Et si per neglegentiam commitis uel facte sunt uel inemendatę remanserunt .' hoc ad nostram noticiam perferatur · Auctor uero facti si fuerit prępositus uel
aduocatus siue centaenarius uel qualibet alia dignitate
prędicta libera persona post legalem ęmendationem in loco factam .' sub fideiussoribus ad nostram presentiam ueniat · Multitudo uero
siue de seruis siue de liberis sit .' legittima emendatione multetur ·
XI ·
De pontibus publicis destructis placuit nobis ut hi qui
iussio
nem nostram in repparandis pontibus
contempserunt · uolumus ac
iubemus ut omnes homines nostri in nostram iussionem · ausi
sunt con
tempnere · Comites autem reddant rationem de eorum
pagensibus
cur eos aut non constrinxerint
ut hoc facerent aut nobis nuncia
re
neglexerint · Similiter et de iniustis teloneis ubicunque ac
cipiuntur ·
sciant se exinde
nobis
rationem reddituros ·
XII ·
Vt examen aquę frigide quod actenus faciebant .' a
missis nostris omnibus interdicatur ne ulterius fiat ·
XIII ·
Postquam comes et pagenses de qualibet expeditione hostili
reuersi fuerint ex hodie super · XL · noctes sit bannus resisus quod lingua theodisca scaftlegi id est depositio armarum uocatur ·
XIIII ·
Hoc [fol. 6vb] missi nostri notum faciant commitibus et populo
quod nos in omni ebdo
mada unum diem ad causas audiendas · et iudicandas
sede
re uolumus · Comites autem et missi nostri magnum studium
habe
ant
· ne forte propter eorum neglegentiam pauperes crucien
tur et nos tedium propter eorum clamores paciamur si nostram
graciam
habere uelint · Populo autem dicatur .' ut caueat de aliis
causis
se ad nos reclamare .' nisi de quibus aut missi nostri aut commites ·
eis iusticias facere noluerint ·
XV ·
Quicunque uicarii
uel alii ministri commitum ·
tributum quod inferenda uocatur ·
maioris precii a populo exigere
presumpserit · quam a missis bo
nę memorię genitoris nostri constitutum fuit · hoc est · II · solidos
pro una uacca
· et insuper fredum nostrum conponat et
ministe
rium amittat ·
HĘC SUNT CAPITVLA QVE PRO LEGE SVNT
HABENDA ·
CAPITULUM ·
I ·
CAPITULUM · I ·
De homicidiis in ęcclesiis uel in atriis earum commissis
hoc
obseruetur et teneatur · quod in capitulare priori constitutum
est · id
est in libro · IIII · capitulo · XIII · Si quis autem ex leui causa ·
aut sine
causa hominem in ęcclesia interfecerit · de uita
conponat · Si uero foris
††
rixati
fuerint · et unus
alterum
in ęcclesia fugierit · et ibi se deffendendo eum interfecerit ·
et si
huius facti testes non habuerit · cum · XII
cim · iuratoribus
legitimis per sacramentum adfirmet · se deffendendo eum
interfecisse · et si ipse
auctor commotę inter eos rixę exti
terit · leudem interfecti · et insuper
bannum nostrum soluere
cogatur · et publicam agat poenitentiam · Sin autem non
ille qui alterum interfecit · sed his qui interfectus est eandem rixam
commouit · absque conpositione iaceat .' Et his qui eum
interfecit ·
secundum iudicium canonicum publicam agat poenitentiam ·
Si
cuiuslibet
proprius seruus hoc commiserit · iuditio aquę
feruentis examinetur · utrum hoc sponte · an se deffen
dendo fecisset ·
et si manus eius exusta fuerit · interficiatur ·
Si autem non fuerit publica
pęnitentia uirgillus illius est
ad ęcclesiam persoluat · aut si eum uoluerit ·
eidem ęcclesię tra
dat · De ęcclesiastico et fiscalino et beneficiario
seruo .'
uolumus ut pro una uice uuirgildus eius pro eo conponatur ·
Alte
ra uice ipse seruus ad suplicium tradatur · Hereditas tamen
liberi hominis qui propter talę facinus ad mortem fuerit iu
dicatus .' ad
legittimos heredes illius perueniat · Si in atrio
ęcclesię cuius porta reliquiis
sanctorum consecrata est huiuscemodi
homicidium perpetratum fuerit .' simili modo
emendetur et conponatur ·
[fol. 7ra]
Si uero porta ęcclesiae non est consecrata · eo modo conponatur quod in atrio
committitur
sicut conponi debet quod in immu
nitate
uiolata
committitur ·
CAPITULUM · II ·
Quicunque propter cupiditatem rerum ·
patrem aut
matrem aut fratrem aut sororem · uel nepo
tem · uel alium
propinquum suum interfecerit · hereditas interfec
ti ad alios suos
legitimos heredes peruen
iat · Interfecto
r
is
uero hereditas in fiscum redigatur · Ipse uero ordinante ępiscopo ·
publicę penitentię subdatur ·
CAPITULUM · III ·
Quicunque propria uxore derelicta uel sine culpa
interfecta aliam duxerit · armis depositis publicam agat pęnitenciam · Et si
contumax fuerit · conprehendatur a commite et ferro uinciatur · et
in custodia mittatur · donec res ad nostram noticiam deducatur ·
CAPITULUM · IIII ·
Quicunque res alie
nas cuilibet
homini uendiderit · et ipse
homo easdem res
alicui alteri dederit · siue uendiderit · et ipse qui tunc
easdem res conparatas habet per malum ingenium
proprio filio ·
aut
alteri cuilibet · necdum legitimos annos habenti ·
iusticię tollende causa
tradiderit · uolumus atque fir
miter pręcipimus · ut si
pater
[..] eiusdem paruuli uixerit ·
ipse intret in causam
rationem reddendi pro filio suo · Si
autem ipse pater mortuus est · tunc legitimus
eius propinquu
s qui iuste ei tutor aut deffensor ęsse
uidetur · pro ipso ratio
nem reddere conpellatur ·
Similiter de aliis omnibus iusticiis
ad eum pertinentibus excepta sua
legi
[t]tima
hereditate
quę ei per successionem parentum suorum legittime eueni
re debuit
Quodsi
quis hanc nostram iussionem contempserit ·
uel neglexerit .' sicut de
ceteris contemptoribus ita de eo agatur ·
Is uero qui easdem res primus inuasit et
iniuste uendidit ·
necnon et emptores · excepto sola persona paruuli · hoc
quod fraudulenter
admiserunt · infra patriam emendare co
gantur · et postea sicut
contemptores iussionis nostrę sub fide
iussoribus ad nostram
pręsentiam uenire conpellatur ·
V ·
De uicariis et
centaenariis qui magis propter cupidita
tem quam propter iusticiam
faciendam sepissime placita
tenent · et exinde populum nimis affligant · Ita
teneatur
sicut in capitulari domni Karoli imperatoris
continetur
in libro · III · capitulo · XL · ut nullus ad placitum manniatur
nisi qui causam suam quer
it
aut si alter ei quęrere debet ex
ceptis scabinis septem qui ad
omnia placita adęsse debent ·
ITEM DE EADEM RE IN CAPITVLAR
I NOSTRO · IN LIBRO
[fol. 7rb] · IIII · CAPITULO · LV ·
DE placitis siquidem
quos liberi homines obseruare debent constitutio
genitoris nostri penitus obseruanda atque tenenda est · ut
uidelicet in anno tria solummodo generalia placita obseruent ·
Et nullus eos amplius placita obseruare conpellat nisi forte
quilibet aut accusatus fuerit aut alium acusauerit [!] aut ad testimonium
perhibendum uocatus fuerit · ad cetera uero quę centaenarii tenent non alii uenire
iubeantur · nisi qui aut litigat · aut iudicat · aut testificatur · Et
quicunque huius constitucionis transgressor a missis
nostris inuentus fuerit bannum nostrum persoluat ·
VI ·
De liberis hominibus qui proprium non habent sed
in terra dominica resident · ut propter res alterius ad testimonium non
recipiantur · Coniuratores tamen aliorum liberorum hominum · ideo
ęsse possunt quia liberi sunt · Illi uero qui et propria habent et tamen in terra dominica resident .' propter hoc non abiciantur quia
in terra dominica resident sed propter hoc ad testimonium recipiantur quia proprium
habent ·
VII ·
De faidis cohercendis hoc obseruetur
et teneatur · quod in
capitulari nostro in libro · IIII · capitulo · XXV · con
tinetur · Si
quis aliqua necessitate cogente homicidium commisit ·
commes in cuius ministerio
res
perpetrata est .' et
conpositionem
soluere et faidam per sacramentum pacificare faciat ·
quodsi
una pars ei ad hoc consentire noluerit .' id est aut ille qui
homicidium
commisit aut his qui conpositionem recipere debet
faciat illum qui
ei contumax fuerit ad pręsentiam nostram uenire
ut eum ad tempus
quod nobis placuerit in exilium mittamus do
nec ibi castigetur .' ut
commiti suo inobediens ęsse ulterius non
audeat · et maius dampnum
inde non adcrescat ·
HĘC SUNT
CAPITVLA QVE AD PLVRIMORVM NOTICIAM AD
GENERA
LE PLACITVM SVNT RESERVATA ·
CAPITULUM · I ·
DE sacerdotibus a laicis uinctis et flagellatis ·
II ·
De homine qui ad seruitium quęstus et aereptus est ab uno
herede iterum cęteri heredes eum interpellare · et adquirere conantur ·
III
De commitibus et uicariis eorum qui in aliquibus locis tantum
acci
piunt de coniectu populi ad minorem legationem quantum ad
m
aiorem
·
ITEM ALIA CAPITVLA ·
CAPITULUM · I ·
Volumus ut talem coniectum
missi nostri accipiant quando
per missaticum suum
perrexerint
hoc est ut unusquisque
accipiat panes · XL · freskingas · II ·
porcellum aut agnellum · I · pullos · IIII · oua · XX · de uino
sestarios · VIIII · de ceruisa modios · II · De annona modios · II ·
et quando prope sunt .' de illorum domibus .' nullum
accip
iant
coniectum ·
[fol. 7va]
II ·
[BK 189 Abschnitt B BK 188 c. 5]
Uolumus etiam ut octabas paschę incipiant su
am
habere legacionem · Ępiscopi uero
suum
habere
debent conuentum · octabas pentecosten ·
Volumus atque iubemus ut missi
nostri diligenter inquirant quanti liberi homines
in singulis comitatibus maneant
qui possunt expeditionem exerci
talem facere nobisque per breuem eorum
summam
† inferant · Et qui necdum
fidelitatem nobis
promiserunt cum sacramento nobis fidelitatem promittere
faciatis ·
III ·
Uolumus ut missi nostri per totam legationem suam primo
omnium inquirant qui sunt de illis hominibus qui fidelitatem nobis nondum promissam
habent et faciant illi eam promittere sicut consuetudo semper fuit · et postea
incipiant suam legationem peragere ·
IIII ·
Uolumus ut omnes res ęcclesiasticę eo modo contineantur
sicut terras ad fiscum nostrum contineri solent usque dum nos ad
generale placitum nostrum cum fidelibus nostris inuenerimus et considerauerimus
qualiter institutum de his fieri debeat ·
V ·
Volumus ut omnis inquisitio de rebus ad fiscum nostrum pertinentibus quę facienda est non per testes qui uocati
fuerint .' sed per ipsos qui in eodem comitatu meliores et ueraciores esse
cognoscuntur per illorum testimonium inquisitio fiat · Et iuxta quod illi
testificati fuerint .' uel contineantur uel reddantur ·
VI ·
Uolumus ut de rebus
quas mathfredus
per diuersa loca et per diuersos homines adquisi
uit .' ipsi qui easdem
res ei
dederunt .' interrogantur si aliquis eorum eas re
petere uelit · Et
quicunque hoc se uelle dixerit .' ad generale pla
citum
nostrum uenire iubeatur ut inde cum
fidelium nostrorum [!] decerna
mus qualiter iustum est ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 9rb]
[2]
INCIPIUNT CAPITVLA ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 9va]
[3]
LXXXIII
De personis a quibus non sunt res accipiende ·
LXXXIIII
De pre
sbiteris
constituendis ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 10ra]
[13]
INCIPIVNT CAPITVLA SVPRASCRIPTA · ET EORUM TEXTVS ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 12vb]
[14]
LXXXIII · DE
PERSONIS A QUIBUS NON SUNT RES ACCIPIENDĘ ·
[Nicht transkribierter Text]
[20]
et
res ad exeredato
s redeat ·
LXXXIIII · DE PRESBITERIS CONSTITUENDIS ·
Sanctitum
est etiam ut nullus in
canonica
aut
regulari professione constitutus · aliquem tonsorare propter
res adipiscendas
deinc
ebs
persuadeat · et qui hoc facere temptaue
rit ·
sinodali uel inperiali sententia modis omnibus feriatur
·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 15ra]
[34]
INCIPIUNT CAPITULA LIBRI SECUNDI ˙
[Nicht transkribierter Text]
[36]
III ·
De coniuracione · uel conspiracione · ex concilio calcidonense titulo · XVIII ·
IIII ·
De his qui sacra
mento se
obligant · ne ad pace
[..] redeant · ex concilio
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 15va]
[2]
INCIPIUNT PREDICTA CAPITVLA ET EORUM
TEXTUS ˙
[Nicht transkribierter Text]
[22]
DE CONIURACIONE UEL CONSPIRACIONE · EX CONCILIO CALCEDONENSI · TITULO · XVIIImo · capitulum · III ·
Coniuracionis uel conspiracionis
crimen · etiam a
ueteris legibus · est omnino proibitum · Multo
magis hoc in ęcclesia dei ne fiat ·
admonere
conueniet · Si qui ergo clerici · uel
monachi reperti fuerint ·
coniurantes · uel conspirantes · aut insidias
ponentes ępiscopis · aut clericis · gradu proprio poenitus abiciantur · et
postmodum imperiali sententia · modis omnibus feriantur ·
DE HIS QUI SACRAMENTO SE
OBLIGANT NE AD PACEM REDEANT · EX CONCILIO
capitulum · IIII ·
Qui sacramento se obligauerint · ut litigantes
cum quolibet ad pacem nullo modo redeant · si clerici fuerint deponantur · Si
laici · pro periurio uno anno a communione corporis et
sanguinis domini · segregentur · Reatum uero suum aelemosinis · et fletibus
quantis potuerint ieiuniis absoluant ˙ Ad caritatem uero quę operit
multitudinem peccatorum celeriter uenire festinent ˙ Quod qui
contempserit facere · imperiali sentencia feriatur ·