[Nicht transkribierter Text]
[fol. 4r]
[1]
Incipiunt capitula quae acta sunt Anno
quarto regni Domni karoli gloriosi regis
domini hludouici
imperatoris filii in Conuentu
habito in villa quae dicitur colonia , quae et
iam subscriptione eiusdem Principis et Episcoporum
ac caeterorum fidelium Dei
confirmata fuere
consensu Vuarini et aliorum optimatum
in
dictione sexta ·
Sancta Ecclesia nauis more , vt de prioribus sęculis taceamus ,
ab initio suae institutionis pelagus sęculi huius diuersa qualitate
actenus nobis moderante transegit : et
modo tranquillitate grauis ·
Amodo autem procellae alicuius tempestate concussa , sed non
vsquequaque demersa ,
quin potius excitato fidelium precibus
christo suo gubernatore , salubri
Libertatis se
curitate atque
optata donata serenitate · vnde etiam in imparibus nostri orbis
quae tempore diuae recordationis aui nostri et sanctae
memoriae domni
ac genitoris nostri aliquandiu fuerat pacis
suauitate Laetata , inimico
homine iuxta sanctum euangelium in agro dominico
superseminante
discordiae zizaniam in medio tritici , deo amatae caritatis adeo
est
diuersis atque aduersis vexata molestiis , vt non sine maxima difficultate
respectu diuino et fidelium Dei amatorum solatio inter nos fratresque
nostros pacificatio et paterni regni ex consensu diuisio , seu eiusdem
sanctae
ecclesiae
, ac fidelis populi tantorum Laborum quantulacunque
fieret respiratio · Processu vero temporis vt solet post ·
condensos aeris
turbines nubium in pertranseundo remanere
vestigia restiterunt fatemur in nobis et
in viris ecclesiasticis
necnon et in Reipublicae solatiatoribus huiusmodi materiae
et Fomites
[fol. 4v] dissensionum vt manifeste patesceret nos diuina gratia
indigere vt omnes a contagio morbi pristini penitus
exueremur qua praeuenti eramus , vt infirmitatem communem
videre possemus · Quapropter venientes in vnum fideles
nostri tam in
venerabili ordine clericali , quam et illustres viri
in nobili Laicali habitu
constituti , et zelo Dei accensi ,
memores etiam
fidet [!] quam ipsi et
antecessores eorum nostris
detulerunt praedecessoribus , ponentesque ante oculos
dilectionem
et fidelitatem , quam nobis post defunctionem patris Laudabiliter
et continentissime seruarunt secundum quod legitur in litteris
diuinitus
inspiratis hortatus est alter alterum , immo omnes
se inuicem vt cuncti vniuersum
animi rancorem pro quocunque
conceptum negotio a corde propellerent , et in Dei voluntate
ac sanctae
ecclesiae competenti veneratione seu nostra fidelitate
seruanda , atque debito
honore et regia potestate stabilien
da
et conseruanda , quin etiam sese in pacis concordia et vera
amicitia
copularent , quatenus diuinae clementiae placerent
obnixius , et
de
regis de regni stabilitate et vtilitate possent
tractare sublimius et suum atque
totius populi communem profectum
et tranquillitatem obtinerent propensius · Sicque
Deo amabili
atque Laudabili conuentu vnanimiter
ac rationabiliter
perpetrato nostrae mansuetudini suam deuotionem et
actionem
fidelissime suggesser
unt
· Nos autem tanta fidelium erga
dominationem nostram subtiliter
perspecta benignitate , vt
causa pro sui merito exigebat , eis condignas gratiarum
actiones
tulimus , et nos nostramque potestatem eorum bonae conuenientiae
per beniuolentiam in hoc facto , quod sine dubio ad praesentem
et aeternam tendit
salutem , sociam et comitem fore tota
[fol. 5r] deuotione spoponderemus , abdicatis
omnibus quantum patitur humana
fragilitas
, quae persona nostri
regiminis ignorantia seu iuuentute
aut necessitate contra conuenientem sibi
salubritatem et ,
honestatem vsque modo egerat , aut alterius astu contraxerat
Qua de re communiter inito consilio hoc scriptum fieri proposuimus ,
quod etiam manuum omnium nostrorum subscriptione roborandum
decreuimus ·
In quo quae nobis nunc praecipue ad communem salutem
et regni soliditatem atque
omnium nostrum vtilitatem , immo plenissimam
honestatem visa sunt pertinere
conscripsimus , non Loquentes
diuersarum immutatione personarum , vt modo regalis
sublimitas , modo
Episcopalis auctoritas , modo autem fidelium Loquatur commoditas ,
sed secundum Apostolum sub vno capite Christo , vt reuera
vnus
homo in vnius ecclesiae corpore , singuli autem alter alterius
membra ,
quod prosit omnibus omnes vnanimiter vna voce Loquamur
per eum , et in eo qui
dixit · Non estis vos qui Loquimini , sed
spiritus patris vestri , qui Loquitur in
vobis ·
I
De honore videlicet et cultu Dei atque sanctarum ecclesiarum
quae auctore deo sub ditione et tuitione regiminis nostri consistunt ·
communiter domino mediante decer
nimus
, vt sicut tempus beatae recordationis
domini ac genitoris nostri excultae et honoratae atque rebus
ampliatae fuerunt ,
salua aequitatis ratione ita permaneant , et quae a nostra
liberalitate
honorantur , atque ditantur , de cetero sub integritate sui seruentur
et sacerdotes ac serui dei vigorem Ecclesiasticum , et debita priuilegia
iuxta reuerendam auctoritatem obtineant · Eisdem vero regalis
potestas et
illustrium virorum strenu
itas
, seu rei publicae
amministrat
ores vt suum ministerium competenter exequi valeant ,
in omnibus
rationabiliter
et iuste concurrant ·
[fol. 5v]
II ·
Honor etiam regius et potestas regali dignitati competens
atque sinceritas et obtemperantia seniori debita , remota omni socordia et
calliditate , seu qualibet indebita quorumcunque coniunctione contra honorem et
potestatem atque salutem nostram siue regni soliditatem , nobis in omnibus et ab
omnibus sicut tempore antecessorum nostrorum consueuerat exhibeatur · At si
quis quaecunque contra nos et contra hanc pactam sinceritatem
aliquid moliri manifeste cognouerit , si eum conuerti nequiuerit aperte prodat
atque denotet , et sic consilio atque auxilio episcopalis auctoritas et fidelium
vnanimitas vt noster honor et potestas regia inconuulsa permaneat , totis nisibus
decertare , et adiuuare procuret
III ·
Qvia vero debitum esse cognoscimus , vt a quibus honorem
suscipimus , eos iuxta dictum dominicum honoremus , volumus vt omnes fideles
nostri certissimum teneant , neminem cuiuslibet ordinis aut dignitatis , deinceps
nostro inconuenienti Libitu aut alterius calliditate , vel iniusta cupiditate
promerito honore debere priuare , nisi iustitiae iudicio et ratione atque
aequitate dictante , legem vero vnicuique competentem sicut antecessores sui
tempore meorum praedecessorum habuerunt in omni dignitate et ordine fauente deo me
obseruaturum perdono ·
IIII ·
Qvod vt facilius atque obnixius nostra auctoritas valeat
obseruare omnes sicut in vestra bene memorabili conuenientia
pepigistis ,
conseruare studebitis , immo etiam cuncti in postmodum
sollicite
praeca
uebunt
, ne ali
quis pro
quacunque priuata commoditate ,
aut reicienda
cupiditate , siue alicuius consanguinitatis vel
familiaritatis seu amicitiae
coniunctione nobis immoderatius
[fol. 6r] suggerat , vel postulationibus , aut
quolibet modo illiciat ,
vt contra iustitiae rationem et nostri nominis dignitatem
ac
regiminis aequitatem agamus ·
V ·
Et si forte subreptum nobis quippiam vt homini fuerit
competenter et fideliter prout sublimitati regiae conuenit , et necessitatibus
subiectorum expedit vt hoc rationabiliter corrigatur , vestra fidelis
deuotio ammouere curabit ·
VI ·
Tandem autem visum est nobis annectere , vt si quis hoc foedus
concordiae salubris quod propter pacis caritatisque custodiam
iniuimus · Et cyrographi virtute subscripsimus rebelli atque
animo
pertinaci inruperit , christiana dilectione ammoneatur , et
ad inconuulsum
caritatis vinculum conseruandum · Quod qui
temptauerit corrumpere facilius poterit
seipsum disrumpere ,
quam illud possit inrumpere iuxta monita diuina vt
resipiscat hortetur , et si audierit , fiat de societate fideli
omnibus gaudium ·
Si vero obaudire rennuerit , tunc
pontificalis auctoritas et regalis sublimitas ,
atque in
caritatis co
nexione
persistentium magnanimitas
secundum quod res et necessitas
postulauerit ac ratio
expetierit , seu qualitati personae conuenerit , zelum suae
deuotionis feruenti
ssime
exerat , et quod inspirante deo
agendum
in omnem salutis et vtilitatis atque honestatis partem
iudicauerit ,
inrefragabiliter agat ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 14r]
[13]
Sequentia capitula acta sunt apud Tolosam
Ciuitatem anno quarto Regni domni karoli
indictione VI
ta mense Iunio ;
Antequam
illa quae praecedunt
facta fuerunt secus Teudonis villam et in Verno
palatio , et in Beluaco ciuitate · Sed ideo ante illa
posita sunt , quia et dignitate generalitatis , Et
synodali praeminent
auctoritate ·
[BK 255 Prolog BK 255 c. 1]
Haec quae secuntur capitula , consulentes
nece
ssitati
Episcoporum
septimanię et subiectorum eis presbiterorum
prouidentes possibilitati
tractantes etiam sacri et iuste
inrepraehensibilis ministerii
honestatem ,
presbiterorum reclamatione commoniti moderamine
mansuetudinis nostrae vsque ad diligentiorem tractatum synodi
generalis decernimus ·
Episcopi
nullam inquietudinem siue
exprobrationem presbiteris aut a
perte ingerendo , aut alia qualibet
[fol. 14v] occasione machinando pro eo quod se
ad nos hac vice reclamare venerunt
inferant , quia Longa oppressio huiusmodi
itineris eos fecit subire
Laborem ·
II ·
Vt vnum modium frumenti et vnum modium hordei , atque vnum
modium
vini cum mensura quae publica et probata ac generalis seu
Legitima
per ciuitatem et pagum atque vicinitatem habetur ,
Episcopi a
presbiteris accipiant , et frischingam sex valentem denarios ,
aut sex pro ea denarios et non amplius exigant , et si haec non
accipiunt ,
accipiant si volunt pro his omnibus duos solidos
in denariis , sicut in Toletano et Bracharense consensu ,
episcopi
considerasse dicuntur ·
III
Vt presbiteri qui prope ciuitatem quinque
miliaria
commanent per famulos suos
praedictam dispensam reddi in ciuitate cui iusserit Ciuitatis Episcopus
faciant · Qui autem longius ab vrbe commanent , statuant Episcopi
Loca
conuenientia per decanias sicut constituti sunt
archipresbiteri
, quo
similiter et eadem
propinquitate ceteri presbiteri per famulos suos
debitam dispensam
archipresbiteris aut Episcoporum ministris conuehant ,
et
procurent Episcopi ne ministri illorum presbiteros dehonorent ,
aut
pignora inhoneste tollendo vel Locationem pro receptione
dispensae
e
xigendo
, sed cum gratiarum actione recipiant , quae
presbiteri
cum hilaritatis humanitate iuxta apostolum conferre
debebunt ·
Quodsi ministri Episcoporum presbiteros dehonorauerint ,
dignam illis exinde
episcopi castigationem exhibeant , Quoniam nisi fecerint , et
ad
nos iterum pro se presbiteri reclamauerint , motus nostros qui
culpabilis repertus fuerit sentiet ·
IIII ·
Vt in circuitione parochi episcopi
de cetero singulos presbiteros per singulas
tacendo
euntes ecclesiolas sicut hactenus non
praedentur , cum scriptum
sit eosdem euangelizare debere non
turpis
lucri gratia , ne
vituperetur ministerium
sanctum · Sed considerent et denuntient
Loca sibi et populo conuenientia , et
illuc presbiteri quotquot
[fol. 15r] possibilitas et moderatio
prouiderit plebes suas adducant , et
ibidem Episcopi praedicent , confirment et
populi inquirant ac corrigant ·
Iterum autem quia dominica voce datur Licentia qui
euangelium annuntiant
vt de euangelio viuant , licet Paulus
apostolus nihil horum fuerit
vsus , presbiteri tale coniectum
faciant , vt et Episcopi solatium habeant
et ipsi non grauemur · Quod ita nobis
fieri posse videtur , videlicet
vt quattuor presbiteri ad Locum vbi
quintus degit et episcopus residet
plebes suas de quattuor partibus adducere
studeant , et vnusquisque
eorum decem panes et dimidium modium vini et frischingam
de quattuor denariis et pullos duos et oua decem et modium
vnum de annona ad
caballos
in subsidium benedictionis gratia
praesentet
Episcopo et similiter quintus in cuius domo episcopus residet faciat
Haec
amplius ab eo exigatur , nisi forte Ligna et vtensilia
in opus ministerii
accommodet · Quapropter Episcopus prouidebit
ne domus aut sepes
illius a ministris vastentur
V ·
Vt semel in anno Episcopi hanc circumitionem tempore
congruo faciant , et si amplius ministerium suum per diocesim facere voluerint ,
hanc tamen dispensam non amplius quam semel a presbiteris per annum
accipiant ·
VI
Quod et si circumitionem in salutem et necessitatem populi
quacunque de
causa dimiserint , a presbiteris nec
hanc dispensam , neque praetium
illius exigant , neque aliis aut suis domesticis aut amicis
exigenda
concedant , et quando circumierin
t ,
Et
in domo presbiteri
resederint , non sub occasione affligendi presbiteros immoderate et
non necessarie numerum famulorum adducant , neque vicinos ad
pastum
incongrue conuocent · Quod et si cum caritate vocare
voluerint faciant , sed non
amplius a presbiteris vel sub occasione
vel alio quolibet modo quam
statutum est exigant neque
paraueredos
aut alias
exactiones tollant ·
[fol. 15v]
VII ·
Vt Episcopi parochias presbiterorum propter
inhonestum et periculosum
Lucrum non diuidant , sed si necessitas populi exegerit
vt
plures fiant ecclesiae , aut statuantur altaria , cum ratione et
auctoritate hoc faciant , scilicet vt si longitudo aut
periculum aquae vel siluae
aut alicuius
certae rationis vel
necessitatis causa poposcerit vt populus et sexus
infirmior mulierum videlicet vel infantum aut etiam
debilium imbecillitas , ad
ecclesiam principalem non possit
occurrere , et non est sic Longe
villa
vt presbiter illic sine
periculo ad tempus et congrue non possit
venire , statuatur
altare , et si ita populo complacet et
commodum fuerit
ne sine ratione scandalizetur paroechia maneat
indiuisa ;
Sin autem praefatae causae postulauerint , et populus
non conductus
neque cupiditate vel inuidia excitatus , sed rationabiliter
acclamauerit , vt ecclesia illis fieri et presbiter debeat ordinari
hoc Episcopi Episcopaliter teste deo in conscientiae puritate
cum ratione et
auctoritate sine intentione turpis Lucri
mature consilio Canonico tractent , et
vtilitati ac saluti
subiectae plebis , quaeque agenda sunt peragant et secundum
quod substraxerint cuilibet presbitero de paroechia , de dispensa
quoque debita ab illo minus accipiant et alteri qui quod
diuiditur a
paroechia suscipit sub hac eadem mensura
imponant ·
VIII ·
Vt Episcopi sub occasione quasi auctoritatem habeant canonum ·
his
constitutis excellentiae nostrae nequaquam resultent aut neglegant
sed
potius Canones vt intellegendi sunt intellegere et in
cunctis obseruare procurent · Quia si aliter fecerint , omnimodis
aequaliter canones fidelium decimis
agendum statuant
[fol. 16r]
et qualiter intelligi
ac obseruari cum mansuetudinis nostrae decreto
debeant synodali
diiudicatione et nostra regia auctoritate
docebuntur
VIIII ·
Vt Episcopi synodos a presbiteris nisi sicut
docet auctoritas
canonum duos scilicet , et per tempora constituta non exigant ·
Sed et in eisdem synodis non per occasionem , sed per veritatem
ministerii sui teste Deo ad quod constituti sunt
presbiteros et
tractent et teneant et absoluant
Haec quae secuntur capitula acta sunt quando
tres
reges fratres hlotharius scilicet hludouuicus et
karolus simul conuenerunt secus municipium Treiectum
in loco qui dicitur Marsna · Anno dominicae
incarnationis
octingetesimo quadragesimo septimo , mense febroario ,
quae etiam capitula singulorum annuntiationes secuntur ·
[BK 204 Abschnitt A c. 1]
De pace et concordia atque vnanimitate trium fratrum et
regum inter se , et quod verissimo et non ficto karitatis vinculo sint vniti , Et
vt nullus deinceps scandalorum inter eos occasiones serere possit ·
[BK 204 Abschnitt A c. 2]
Vt ipsi mutuo sibi auxilientur , et contra Dei sanctęque
Ecclesiae ac suos inimicos secundum oportunitatem temporis inuicem adiuuent ·
[BK 204 Abschnitt A c. 3]
Vt nemo per quamlibet cupiditatem Leges pacis in cuiuslibet
eorum regno euellere praesumat , quodsi facere
praesumpserit ,
communem ab eis vltionem incurrat ·
[BK 204 Abschnitt A c. 4 BK 204 Abschnitt A c. 5]
Vt Ecclesiae per omne eorum regnum pristinam dignitatem
[fol. 16v] honoremque retineant , et quicquid superstite domno
hludouuico
imperatore iure Legitimo possederunt , absque vlla diminutione
recipiant ·
Vt singulis
eorum fidelibus talis Lex conseruetur
qualem temporibus priorum regum , et
pręcipue aui
patrisque
eorum habuisse noscuntur , si tamen et ipsi pristinam fidem
erga ipsos
conseruent ·
[BK 204 Abschnitt A c. 6]
Vt rapinae et depraedationes quae quasi iure
Legitimo hactenus
factae sunt , penitus interdicantur et nemo se impune posthac
eas praesumere posse confi
dat ·
[BK 204 Abschnitt A c. 7]
Vt in singulis partibus regni missi idonei constituantur ,
qui querelas pauperum et oppressiones , siue quorumcunque causas examinare ,
et secundum Legis aequitatem valeant diffinire , et si ab vno in aliud regnum
huiusmodi praesumptores confugerint , ibi similiter opprimantur ·
[BK 204 Abschnitt A c. 8]
Vt nullus in omni eorum regno deinceps raptum facere
praesumat , aut si fecerit , Legaliter puniatur ·
[BK 204 Abschnitt A c. 9]
Vt regum filii Legitimam hereditatem regni secundum diffinitas
pręsenti tempore portiones post eos retineant , et hoc quicunque ex his
fratribus superstes fratribus fuerit consentiat , si tamen ipsi nepotes patruis
obedientes esse consenserint
[BK 204 Abschnitt A c. 10]
Vt Legati ad ducem
Brittonum mittantur , qui de communi erga
eos
obseruatione pacis eum commoueant ·
[BK 204 Abschnitt A c. 11]
Vt similiter ad regem
Nordmannorum Legati mittantur , qui eum contestentur , quod aut
pacem seruare studebit , aut communiter
eos infensos habebit ·
Annuntiatio
domni hlotarii
[BK 204 Abschnitt B c. 1]
Nobis ex
fratribus nostris visum fuit vt ad Dei
voluntatem
qu
erendam
, qualiter sancta Ecclesia recuperata esse possit
et pacem et nos et vos et iste populus christianus habere
possimus · Nos
simul coniungeremu
r sicut nunc fecimus , et
sic simus inter nos sicut fratres per rectum esse
debent
[fol. 17r] Et pro certo illud sciatis , quia gratias deo sic s
umus
et sic
permanere adiuuante Deo inante volumus et in consilio et in
auxilio vnusquisque erga alterum parati sumus adiutorium ferre
sicut fratres
in Dei voluntate et communi profectu facere debent
in
quibuscunque potuerimus
Annuntiatio
domni hludouici
[BK 204 Abschnitt C c. 1]
Sciatis quia fratres nostri et nos nostros missos ad
communem
nepotem
nostrum
in
Aquitaniam mittimus , et ei tales comitatus designatos
mandamus , in quibus ipse cum suis interim sufficienter esse possit ,
et fideles
dilecti fratris nostri karoli de illo regno pacem habere
possint vsque dum inde nepos noster ad communem
placitum nostrum
veniat · Ad quod cum tali securitate a nobis accepta eum
venire mandamus , vt sanus venire et sanus stare , et sanus
reuerti quantum illum
deus saluare voluerit possit , et si tunc
nostrum consilium audire voluerit
volumus cum Dei adiutorio et
vestro consilio considerare quomodo melius secundum
communem
profectum et vtilitatem inante esse possit , et si nostrum
consilium audire
voluerit , tunc sicut melius cum Dei adiutorio
et vestro consilio inuenire
poterimus exinde agere volumus ·
[BK 204 Abschnitt C c. 2]
Sciatis etiam quia similiter missos nostros ad
Brittones mittimus , et illos ad communem profectum et
pacem hortamur , qui si audierint aut non audierint , cum Dei adiutorio et vestro
consilio exinde etiam facere volumus ·
[BK 204 Abschnitt C c. 3 BK 204 Abschnitt C c. 4]
Sciatis quia communiter missos nostros ad
Nordmannos pro pace
accipienda mittimus ·
Sciatis
etiam quia dilectus frater noster
Hlotharius missos suos ad vos homines transmittit , qui
vsque modo in contrarietatem dilecti fratris nostri karoli
fuerunt ,
et illis mandat vt per nullum ingenium inante sicut de Dei
et sua
gratia gaudere volunt nullius et fidelium eius
[fol. 17v] contrarietatem aliquid
faciant ·
[BK 204 Abschnitt C c. 5 BK 204 Abschnitt C c. 6]
Sciatis quia volumus vt res Ecclesiarum in
cuiuscunque regno caput
fuerit , tam de episcopatibus , quam de
abbatiis sine vlla contradictione
rectores ipsarum ecclesiarum sicut tempore domni
ac genitoris nostri
fecerunt illas possideant ·
Similiter et
de Episcopatibus et monasteriis
vbicumque in nostro communi regno
aliter est modo quam debeat ,
volumus vna cum Dei adiutorio illud emendare vt
Ecclesia Dei suum
honorem debitum habere possit , et populus suam Legem et
iustitiam
habeat
Annuntiatio karoli
[BK 204 Abschnitt D c. 1]
Sciatis quia dilecti fratris nostri et
nos communiter placitum nostrum ad
missam sancti Ioannis apud
Parisium condictum habemus vbi De istis
quae illi modo dixerunt et
ceteris quae ad Dei voluntatem et nostrum ac
vestrum
commune
[m] profectum inuenire potuerimus
consideremus , et vna
cum Dei adiutorio ad effectum perducamus et volumus vt
abhinc
inante vbicunque vnusquisque fuerit cum pace consistat , et
ad
illud placitum cum pace vnusquisque veniat , quia in istis miseriis
et
rapinis vsque modo multum Deum offendimus , vnde nobis Dei
misericordiam
depraecari satis necessarium esse cognoscimus
[BK 204 Abschnitt D c. 2 BK 204 Abschnitt D c. 3 BK 204 Abschnitt D c. 4 BK 204 Abschnitt D c. 5]
Volumus etiam vt vnusquisque Liber homo in nostro regno
seniorem qualem
voluerit in nobis et in nostris fidelibus accipiat ·
Mandamus
etiam vt nullus homo seniorem suum sine iusta ratione dimittat , nec
aliquis
eum recipiat , nisi sicut tempore antecessorum nostrorum
consuetudo fuit ,
Et volumus
vt sciatis quia nos fidelibus nostris
rectum consentire volumus , et similiter vos
ac ceteros fideles
vestros ammonemus , vt vos vestris hominibus rectum
consentiatis
Et contra rationem illis non faciatis
et volumus
vt cuiuscunque
nostrum homo in cuiuscunque regno sit cum seniore suo in hostem
vel aliis suis vtilitatibus pergat , nisi talis regni inuasio
quam
Lantuueri
dicunt quod absit acciderit , vt omnis
populus illius regni ad eam repellendam communiter pergat
[fol. 18r]
Haec quae secuntur Capitula acta sunt anno DCCCLI
incarnationis dominicae quando tres fratres Reges
HLotharius scilicet hludouuicus et karolus secus municipium Treiectum
penes Locum qui dicitur Marsna
iterum conuenerunt et consultu Episcoporum et ceterorum fidelium eadem
capitula subscripserunt manibus propriis et inter se ac inter fideles suos
perpetuo se conseruaturos promiserunt · Quae Capitula singulorum in populo
Annuntiationes secuntur
I ·
[BK 205 Abschnitt A c. 1]
VT omnium praeteritorum malorum et
contrarietatum
et su
plantationum
ac malarum machinationum
atque molitionum seu nocumentorum in inuicem
actorum abolitio ita inter nos et
apud nos fiat et a nostris
cordibus penitus auellatur cum omni malitia et rancore , vt nec in
memoriam ad retributionem duntaxat mali vel contrarietatis
atque
exprobrationis seu improperii de cetero exinde quiddam
veniat
II ·
[BK 205 Abschnitt A c. 2]
Vt cum tanta Domino cooperante inter nos verae caritatis
benignitas abhinc inante maneant de corde puro et conscientia bona et fide
non ficta , sine dolo et simulatione , vt nemo suo pari suum regnum aut suos
fideles vel quod ad salutem siue prosperitatem ac honorem regium pertinet
discupiat aut forsconsiliet , aut per occultos susurrones Libenter
composita mendacia seu detractiones acceptet
III ·
[BK 205 Abschnitt A c. 3]
Vt vnusquisque fideliter suum parem vbicunque necessitas illi
fuerit
et ipse potuerit aut per se aut per filium , aut per fideles suos
et
consilio et auxilio adiuuet , vt regnum fidele prosperitatem
atque honorem regum
debite valeat obtinere , et veraciter vnusquisque
erga alterum certatim demonstret , quia in fratris sui aduersitate si
euenerit fraterno modo contristatur ,
et in prosperitate
[fol. 18v] illius Laetatur , et talem fidem sicut
inter nos modo abhinc inantea
conseruaturos confirmatum habemus , sic vnusquisque
infantibus fratris sui
si obierit , qui superfuerit conseruabit
IIII ·
[BK 205 Abschnitt A c. 4]
Et quia per vagos et tyrannica consuetudine inreuerentes
homines pax et quies regni perturbari solet volumus , vt ad
quemcunque nostrum talis venerit , vt de his quae egit rationem et
iustitiam subterfugere non possit · Nemo ex nobis illum ad aliud recipiat
vel retineat , nisi vt ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur , et
si rectam rationem subterfugerit , omnes in commune
in cuius regnum venerit illum persequamur , donec aut ad rationem
perducatur , aut de regno deleatur ·
V ·
[BK 205 Abschnitt A c. 5 BK 205 Abschnitt A c. 6]
Similiter et de eo agendum est , qui pro aliquo capitali et
publico
crimine a quolibet Episcopo corripitur , aut ante
excommunicationem
crimen faciens regnum , et regis nomen mutat ne debitam poenitentiam
suscipiat , aut susceptam Legitime peragat · Interdum etiam incestam
propinquam
suam aut sanctimonialem vel raptam siue adulteram quam
illic ei non Licebat habere
fugiens secum ducit · hic talis cum
Episcopus ad cuius curam pertinebit nobis
notum fecerit diligenter
perquiratur , ne morandi vel Latendi Locum in regno
aliquis nostrum
inueniat , et Dei ac nostros fideles suo morbo inficiat , sed a
nobis
vel per ministros
reipublicae constringatur , et vt simul cum diabolica
praeda quam secum duxit ad Episcopum suum redeat , et de quocunque
crimine publico debitam poenitentiam suscipiat , aut susceptam
vt Legitime peragat
compellatur
et nostri
fideles vnusquisque in
suo ordine et statu veraciter sint de nobis securi , quia
nullum
abhinc inante contra Legem et iustitiam vel auctoritatem ac iustam
rationem aut damnabimus aut dehonorabimus aut opprimemus
vel indebitis
machinationibus
affligemus , et illorum scilicet
veraciter nobis fidelium
communi consilio secundum Dei voluntatem
et
commune saluamentum ad restitutionem sanctae Dei
Ecclesiae
et statum regni et ad honorem regium atque pacem populi
commissi
nobis pertinenti assensum prębebimus in hoc vt illum non solum
[fol. 19r] non
sint , nobis contradicentes et resistentes ad ista exequenda
verum etiam si sic
sint nobis fideles et obedientes ac veri adiutores
atque cooperatores vero
consilio et sincero auxilio ad ista peragenda
quae praemisimus , sicut per rectum
vnusquisque in suo ordine et statu
suo principi et suo seniori esse debet
VII ·
[BK 205 Abschnitt A c. 7]
Vt sic simul coniuncti et nos fratres ad inuicem et nos cum
fidelibus
nostris et fideles nostri nobiscum , et omnes simul cum Deo nos
reconiungamus , et vt nobis sit propitius , illi pro deuoto munere
offeramus , vt vnusquisque omnium nostru
m absque propria excusatione
vel
iustificatione recognoscamus in quibus aut singillatim ,
aut
communiter contra illius mandata et decreta suorum sanctorum
fecimus et consensimus in ordine Ecclesiastico et statu regni , et
per singula in
medium illa producamus , et nemo nostrum suo aut amico
aut propinquo aut
confoederato , Immo nec sibi ipsi sęculariter
parcat , vt spiritaliter et salubriter parcere possit · Quin sicut
praemisimus in praecedenti capitulo vero consilio et
sincero auxilio
illa in commune certatim emendare totis viribus
procuremus
quam citius rationabiliter poterimus
VIII ·
[BK 205 Abschnitt A c. 8 BK 205 Abschnitt A Epilog]
Et si aliquis de subditis in quocunque ordine
et statu de hac conuenientia
exierit aut se retraxerit , vel huic
communi decreto contradixerit
seniores cu
m veraciter
fidelibus suis haec secundum dei voluntatem
et legem ac iustam rationem velit aut
nolit ille qui diuino
consilio et decreto et huic conuenientiae resistens et
contradicens
fuerit exsequantur · Quod si aliquis de senioribus de hac
conuenientia
exierit aut se retraxerit , vel huic communi decreto
quod absit
contradixerit , cum plures seniorum nostrorum fideles et regnorum
primores in vnum conuenerint eorum qui haec obseruauerint , seniorum
consilio et
Episcoporum iudicio ac communi consensu qualiter de eo
qui debite
ammonitus incorrigibilis perseuerauerit agendum sit ,
fauente domino decernetur ;
et vt
obnixius suprascripta capitula
a nobis auxiliante domino inuiolabiliter
obseruentur , et nos
[fol. 19v] illa obseruaturos certius credatur , manibus propriis
eadem
subter firmauimus ·
VIIII ·
[BK 205 Abschnitt B c. 1]
Volumus vt
vos
sapiatis , vt quid noster aduentus hic fuerit
Venimus hic , vt simul
adiuuante Deo cum fidelibus nostris de Dei
voluntate et statu sanctae Ecclesiae ac
regni et communi nostro
ac vestro profectu consideraremus sicut et
fecimus , et gratias
Deo simu
s inde sic adunati et nos ad inuicem , et cum fidelibus
nostris sicut nos
recognoscimus , quia et infra regnum et extra
regnum per m
arcas
nostras nobis est necessarium ·
Annuntiatio
Hludouici ·
[BK 205 Abschnitt C c. 1]
Sicut meus
frater nobis dicit , magna necessitas est nobis et isti
populo christiano qui nobis est a Deo commissus vt nos
ad inuicem
sic concordes et vniti simus quomodo Dei voluntas
est , et
verae fraternitati conuenit , quod vsque modo postquam
Deus istud regnum in
manus nostras post patrem nostrum misit
per omnia sicut
necessitas fuerat non fuimus , et ideo tanta
Deo contraria et nobis
ac vobis impedimentosa acciderunt ,
et quia modo domino adiuuante sic sumus
vnanimes sicut
per rectum esse debemus , sciatis , quia vnusquisque nostrum
paratus est , vt suum
fratrem
vbicunque necessitas fuerit
et infra patriam et foris patriam , aut per se ipsum
aut per infantem vt
fideles suos et consilio et
auxilio sic adiuuet sicut frater fratri per rectum
facere debet
Annunciatio
karoli
[BK 205 Abschnitt D c. 1 BK 205 Epilog]
Sciatis quia et nos et fideles nostri veraciter recognoscimus
quia partim necessitate , partim i
ndebita
voluntate sicut meus
frater hludouuicus
vobis dixit multa acciderunt
in isto
regno , quae nobis necesse non fuerat · Et sciatis quia
[fol. 20r] nunc
gratias Deo adunati sumus , et nos ad inuicem , et
cum fidelibus
nostris , vt vna cum Dei adiutorio , quanto melius
et citius rationabiliter
possumus procuremur , qualiter quae neglecta
sunt emendata fiant , vt et deus sit
propitius et ecc
lesiasticus
ordo debitum honorem habeat , et regni
nobis commissi prosperitas
proueniat , et iste populus christianus
pacem habeat et vobis Lex
et iustitia conseruetur et vos nobis sicut antecessores
vestri nostris
antecessoribus fecerunt , debitum honorem et auxilium exhibeatis ,
et qualiter hoc consideratum et veraciter confirmatum manibus
propriis
habeamus hic vobis relegetur ,
et
relecta sunt in conspectu
totius populi suprascripta capitula
VI ·
Post haec gloriosissimus domnus rex karolus coram sacra synodo
quendam diaconum Remensis Ecclesiae nomine Regamfridum impetiit
quod praecepta falsa
regio nomine
compilasset , sicut ad eum
quorundam suggestionibus et
verisimilibus indiciis esset perlatum ·
Vnde quia
putatum est quibusdam significationibus vt
purgacionem sui isdem
diaconus subterfugere voluisset , aliis aliter dicentibus ;
Visum est omnibus
in eodem sacro conuentu degentibus vt ab omni concilio illi
interdiceretur
ne a paroechia remensi quoquo modo
praesumeret abscedere donec se
ab illis quae ei impingebantur
idoneum redderet , vel competenter
satisfacere procuraret · Quod et omnibus singillatim Episcopis
illi
auctoritate Episcopali praecipientibus , ex diuino mandato est
interdictum
VII ·
Septima actione eidem sacrae synodo idem Christianissimus
Domnus
rex karolus haec quae secuntur capitula proposuit ,
et consult
u
eorundem Episcoporum ea per regnum suum innotescenda , exercenda
et
conseruanda commonuit , praecepit et confirmauit
VIII ·
Vt missi nostri per ciuitates et singula monasteria tam
Canonicorum
quam monachorum siue sanctimonialium vna cum Episcopo paroechiae
vniuscuiusque in qua consistunt cum consilio etiam et consensu
ipsius qui
monasterium retinet , vitam
inibi degentium et
[fol. 20v] conuersationem inquirant , et vbi necesse est
corrigant , et
vbi desunt congruas officinas extruere iubeant , Et vbi
sunt
factae et per neglegentiam destructae instaurari praecipiant
et victum ac potum et vestitum atque cetera necessaria pro
qualitate et
possibilitate Loci et inhabitantium necessitate
ordinent et hospitalitatem
superuenientium hospitum et
receptionem pauperum ibidem disponant et ordinent , et
thesaurum ac vestimenta seu Libros diligenter inbreuient ,
et breues nobis
reportent · Imbreuient quid vnusquisque
Ecclesiarum praelatus
quando praelationem Ecclesiae suscepit ibi
inuenerit , et quid modo
exinde ibi minus sit vel quid et
quantum sit superadditum · Numerum etiam
canonicorum et monachorum
siue sanctimonialium vniuscuiusque Loci describant et
nobis
referant , vt secundum qualitatem et quantitatem Loci cum consilio
Episcoporum et fidelium nostrorum vbi minor numerus fuerit
nostra auctoritate
addamus vbi vero in discretione praelatorum
superfuerit ad mensuram redigamus , et qualiter abbatiarum
praelati et in
† Locis sacris inhabitantes
de his quae missi nostri
praeceperint obedierint , nobis diligentissime et capitulatim
referre procurent ·
II ·
Vt
missi nostri diligenter inuestigent per singulas paroechias
simul cum Episcopo de
monasteriis quae Deum timentes in suis
proprietatibus edificauerunt , et ne ab
heredibus diuiderentur
parentibus et praedecessoribus nostris sub
immunitatis defensione
tradiderunt , et postea
in alodum sunt , data vt describant ,
quae sint et a quo vel quibus in proprietatem
data
sunt ,
et nobis renuntiare procurent vt cum Episcopis et
ceteris
fidelibus nostris consideremus quid aequaliter inde secundum Dei
voluntatem et nostram salutem agere debeamus ·
[fol. 21r]
III ·
Vt missi nostri per singulas paroechias vna cum Episcopo
paroechiae ipsius requirant de Capellis et abbatiolis ex casis Dei in beneficium
datis qualis census inde exeat vt ecclesia de qua sunt exinde vestituram habere
possit , et nobis renuntient vt hoc nostra auctoritate commendetur
atque firmetur , et secundum qualitatem et quantitatem Loci clericos et
Luminaria ibi ordinent et Loca restaurari faciant
IIII
Denuntiandum est omnibus et
a missis
nostris ordinandum
vt omnes Ecclesiae et presbiteri
sub immunitate ac priuilegio
et ordinatione atque dispositione Episcoporum
singularum paroechiarum
in quibus consistunt secundum auctoritatem canonicam et
capitularia domni karoli imperatoris aui nostri et pii
Augusti hludouuici domni et genitoris nostri permaneant
V ·
[BK 259 c. 5 BK 259 c. 6]
Vt missi nostri diligenter inuestigent cum Episcopo et
praelatis
monasteriorum et per fideles et strenuos viros in vna
quaque
paroechia de rebus ecclesia
sticis in alodem datis , et
sicut euidentibus et veris indiciis ac
auctoritatibus
compererint diligenter a quo et quibus datae sunt , vel
quantum
exinde exit describant et nobis renuntient
missi nostri
expraesse et omni diligentia cum Episcopo et
praelatis monasteriorum per singulas paroechias requirant
de rebus
vnde nonae et decimae solui debeant et non
soluuntur , vt persolui ab eisdem res
retinentibus faciant
et si aliqua contradictio quae rationabilis videatur oborta
fuerit describatur et praelatus ipsius casae Dei vnde
res
esse noscuntur , et ille qui eas detinet et nonam ac
[fol. 21v] decimam soluere
detrectat simul cum
missis nostris
ad nostram iubeatur venire
praesentiam , vt tunc veritate comperta
et diffinitione decreta , quod rationabiliter inuenerimus inde
praecipiamus · Volumus etiam vt investigent
missi nostri qualiter
illi qui easdem res ecclesiasticas vnde decimae dantur siue
non dantur
illas saluas habeant et in casdiciis
et in siluis custoditis
vel si terrae aut mancipia
inde perdita sint , vel aliquid
huiusmodi , aut si familia oppressa
sit contra legem et omnia
per breues nobis renuntient nostri missi ·
VII
Vt missi nostri per singulas paroechias comitibus et
reipublicae
ministris ex banno nostro praecipiant ne malla vel
placita
in exitibus et atriis Ecclesiarum et presbiterorum
mansionibus
neque in dominicis vel festiuis diebus tenere praesumant ,
sed
comes conuenientem Locum consideret et Inueniat , vbi stationem
ad mallum tenendum
constituat , quia nefas est ibi reos puniri ,
vbi respectu diuinae reuerentiae
misericordiam consensu fidelium
et decreto praedecessorum nostrorum
consecun
tur
VIII ·
Vt missi nostri comitibus et omnibus rei publicae ministris
firmiter ex verbo nostro denuntient atque praecipiant , vt a
quarta feria ante initium quadragesimae , nec in ipsa quarta
feria vsque post
octauas paschae mallum vel placitum
publicum nisi de concordia et pacificatione
discordantium
tenere praesumant · Similiter etiam a quarta feria ante
natiuitatem domini vsque post c
onsecratos
dies obseruent ,
necnon et in
ieiuniis quatuor temporum et in rogationibus
simili obseruatione eosdem feriatos
dies venerari omnimodis
studeant ·
VIIII ·
Vt missi nostri omnibus per singulas paroechias denuntient
quia si episcopus aut ministri Episcoporum pro criminibus colonos
[fol. 22r]
flagellauerint cum virgis propter metum aliorum
,
et vt ipsi
Criminosi corrigantur , cum tali discretione sine vlla occasione
indebita sicut in synodo collocutum est , et vel inuiti
poenitentiam temporaliter
et corporaliter agant ne aeternaliter
pereant , si seniores ipsorum colonum
indigne tulerint ,
et
aliquam vindictam inde exercere voluerint , aut eosdem colonos
ne dist
ringantur
contendere praesumpserint , sciant quia et
bannum
nostrum component , et simul cum excommunicatione
ecclesiastica
harm
[i]scaram
durissimam sustinebunt ·
X
Vt missi nostri omnibus reipublicae ministris denuntient vt
comes vel reipublicae ministri simul cum Episcopo vniuscuiusque
paro
echiae
sint in ministeriis illorum , quando idem episcopus suam
paroechiam circumierit , cum Episcopus eis notum fecerit , et
quos per
excommunicationem Episcopus adduce
re non poterit , ipsi
regia auctoritate et potestate ad poenitentiam vel
rationem
atque satisfactionem adducant ·
XI
Sciant etiam fideles nostri , quia concessimus in synodo
venerabilibus
Episcopis ne super beneficia Ecclesiastica vel praestarias , etiamsi
Episcopus
aut quilibet monasteriorum praelatus inrationabiliter
petierit
praecepta confirmationis nostrae
nullomodo faciamus , et ideo ab
inrationabili petitione se vnusquisque
compescat
XII ·
Vt missi nostri omnibus per illorum missaticum denuntient ne
commutationes rerum vel mancipiorum quilibet praelatus
earundem
rerum Ecclesiasticarum sine Licentia vel consensu nostro facere
praesumat
neque mancipia Ecclesiastica quisquam nisi ad libertatem commutet ·
videlicet vt mancipia quae pro ecclesiastico dabuntur in Ecclesiae seruitute
permaneant et Ecclesiasticus homo qui
commutatus fuerit perpetua libertate fruatur ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 24r]
[29]
DE his capitulis quae subsecuntur annuntiauerunt populo Domni
reges hlotharius et karolus quando
in ipso anno incarnationis Domini conuenerunt ad Valentianas per mensem Nouembrium
[fol. 24v]
Annuntiatio Domni hlotharii
[BK 206 Abschnitt A c. 1]
De missis directis per regnum vt populus pacem et iustitiam
habeat , de raptoribus , de praedatoribus , De Latronibus et
aliis malefactoribus , et de omnibus iustitiis ·
[BK 206 Abschnitt A c. 2]
Vt vbi missatici
simul venerint ,
missi simul veniant , Et
sic de vno regno in aliud fugerint simul eos constringant
[BK 206 Abschnitt A c. 3]
Vt vbicunque fugerint illuc indiculus
transmittatur vt
comes illos distringat , aut cum alodo , aut per
quodcunque
potest vt illuc reueniat et emendet malum quod fecit ·
[BK 206 Abschnitt A c. 4 BK 206 Abschnitt A c. 5]
Vt missis commendetur vt faciant iustitias , et si non
fecerint
quod ipsi pergere debeatis ,
inuicem vos adiuuetis ·
[BK 206 Abschnitt A c. 5]
Vt si necessitas alicui fuerit omnes sint parati , quomodo
SEquitur Annuntiatio karoli gloriosi
regis
I
[BK 206 Abschnitt B c. 1]
De annuntiatione Episcopali et de honore sacerdotum
II
[BK 206 Abschnitt B c. 2]
De reaedificatione Ecclesiarum et de nonis ac Decimis
III
[BK 206 Abschnitt B c. 3]
De obseruatione capitulorum domni Karoli et Domni
HLudouuici de Ecclesiis ·
IIII ·
[BK 206 Abschnitt B c. 4]
De obseruatione pacis et cauenda rapacitate et oppressione
rerum Ecclesiasticarum ac pauperum ·
V
[BK 206 Abschnitt B c. 5]
Quod nos cum consilio fidelium nostrorum ordinare volumus
qualiter honeste et sine indigentia in curte nostra sicut
antecesserunt
nostri fecerunt viuere possimus et comites
a
c cęteros fideles nostros
ammonemus vt ipsi sic suum esse et
viuere ordinent · qualiter propter illorum
necessitatem
vicini eorum ac pauperes non opprimantur ·
VI ·
[BK 206 Abschnitt B c. 6]
De concordia et mutuo adiutorio Episcopi , et comitum ad
iustitias faciendas et diuinum ministerium exsequendum
VII
[BK 206 Abschnitt B c. 7]
De iustitiis per Episcopos et missos ac comites nostros de
regno nostro studendis ·
VIII
[BK 206 Abschnitt B c. 8]
De raptis et coniunctione sanctimonialium atque propinquarum
seu sponsarum aliorum , vt quod in praeterito actum est , secundum
consilium et iudicium Episcoporum corrigatur et de cetero omnimodis caueatur · [fol. 25r]
VIIII
[BK 206 Abschnitt B c. 9]
Quodsi aliquid per necessitatem in Ecclesiis Dei , aut contra
aliquem fidelium nostrorum fecimus , hoc quam citius potuerimus Libentissime
emendabimus , et de cetero si aliquis apud nos parem suum nocere voluerit , hoc
secundum consuetudinem antecessorum nostrorum diffinire volumus
X ·
[BK 206 Abschnitt B c. 10]
DE placito nostro , et de communi adiutorio
contra Nortmannos , et de collocutione nostra fraterna ·
Sequuntur Capitula quae in ipso anno et ipso mense
Nouembrio Domnus karolus consultu fidelium suorum in
siluatico
edidit , et per
regnum suum a missis suis annuntiari
et obseruari praecepit , sed
et missos suos sicut subsequitur
per regnum suum ordinauit ·
I
In
nomine sanctae et Indiuiduae Trinitatis karolus
gratia Dei rex ·
Dilectis et fidelibus missis nostris per regnum nostrum
constitutis
salutem · Sicut vobis notum esse credimus cum dilectissimo fratre
nostro hlothario apud Valentianas
Locuti fuimus , et communi consilio
cum fidelibus
communibus considerauimus vt inter c
etera
sanctae Dei
Ecclesiae et nostri principatus ac regni nobis a Deo
commissi negotia
necessaria de his quae subsequuntur vos specialiter
ammoneremus ,
vt sicut hic descripta habentur vna cum Dei prout
melius
potueritis strenue exequi procuretis , et hoc praesentaliter
necessarium opus sine aliqua dilatione vel excusatione sicut in
missatici
s coniuncti et deputati estis simul conueniatis , et hoc
apud praeficiendum quantotius inchoetis et quantum vel qualiter
inde factum habueritis vnusquisque vestrum sicut in missaticis
constituti estis de
vnoquoque missatico nobis ad colloquium quod
in proximo cum fratribus nostris
habebimus renuntiare procuret ,
Et si contigerit vt aliquis vestrum nostro
seruitio vel infirmitate
aut quacunque occasione detentus fuerit ,
pro hoc alii non dimittant
vt commendata exequi non studeant ,
etiamsi vnus vacauerit a
praedictis occasionibus ipse quantum Deus dederit , iussa perficere
studeat
[fol. 25v]
Ista
denuntianda sunt populo a missis nostris
[BK 260 Abschnitt A c. 1]
Nostri seniores sicut audistis parabolauerunt
simul et
considerauerunt cum communibus illorum fidelibus de Dei
seruitio
et sanctae Ecclesiae ac regni statu , et qualiter vos qui in regno
consistitis
pacem et iustitiam habere
possitis
et ordinauerunt missos per
regnum illorum , qui in hoc decertent
quantum Deus adiutorium
dederit ·
[BK 260 Abschnitt A c. 2]
Inter omnes iustitias quas ordinauerunt , vt
vnusque [!] habeat · primo considerauerunt de honore Ecclesiarum Dei et
orphanorum ac viduarum causis et de regalibus iustitiis · Tum maxime de raptoribus
puellarum et viduarum causis et sanctimonialium , et de his qui
presbiteros
flagellare praesumunt , et qui presbiteros de
ecclesiis sine Episcoporum consensu eicere vel recipere aut censum de manso , vel
ex his quae domnus et genitor noster in suis capitularibus , ecclesiis in immunitate concessit exigere non timent , et qui censum de
rebus ecclesiasticis ad ecclesias persoluere detrectant , vt firmiter inquirantur
et acriter distringantur , et plena iustitia inde fiat secundum quod in
capitularibus aui et patris illorum
statutum habetur , et ipsi per certos fideiussores ad praesentiam
illius in cuius regno tales inuenti fuerint perducantur , vt inde ipse
commendet quid de tali homine fiat , qui nec Deum timet nec contra
sanctos canones facere , nec Legem et praeceptum regium infringere
pertimescit , salua censura Ecclesiastica , et Episcopalis poenitentiae vindicta
III
[BK 260 Abschnitt A c. 3]
Similiter et de collectis quas Theudisia lingua heriszuph
appellat et de his qui immunitates infringunt et qui incendia et voluntaria
homicidia , et assalituras in domos faciunt
IIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 4]
DE Latronibus autem commendauerunt vt missi
omnibus denuntient
in illa fidelitate quam Deo et regi vnusquisque et
promissam habet , et in illa christianitate , qua pacem vnusquisque
proximo
seruare debet , vt sine exceptione alicuius personae
nec pro amicitia , vel
propinquitate , aut amore vel timore
[fol. 26r] vllus Latronem celet , sed illum
missis illorum manifestet ,
et ad capiendum illum adiutorium quantum potuerit
quisque pręstet
et per sacramentum hoc missi illorum firmare faciant , sicut
tempore antecessorum illorum consuetudo fuit , et si aliquis missos
illorum non
obaudierit si regi
s homo fuerit , per fideiussores
ad illius
praesentiam perducatur · si autem alterius homo fuerit ,
senior
cuius homo fuerit , regi illum praesentet
V ·
[BK 260 Abschnitt A c. 5]
Commendauerunt etiam , vt si alicui denuntiatum
fuerit , vt
ad capiendum Latronem adiutorium praestet , aut aliquis
sonum
inde audierit , vt ad Latronem capiendum concurratur ,
et se inde
retraxerit , vt ad hoc adiutorium non praestet ,
si Liber homo fuerit ob
annum
dominicum componat , et si colonus
fuerit sexaginta ictus accipiat , et si Latro ibi occisus
fuerit , qui eum
occiderit Leudem inde
non soluat , et
nullus illi inde faidam
portare praesumat ·
Quodsi quis facere
praesumpserit , per certos fideiussores
ad regis
praesentiam perducatur ·
VI
[BK 260 Abschnitt A c. 6]
Quicunque autem abhinc inante Latronem
receperit , maxime autem illum qui forbannitus fuerit , vel qui illos quos missi
nostri forbannierunt recepit , postquam forbanniti ab eisdem missis nostris
fuerunt secundum quod constitutum est in capitularibus
aui et patris nostri in Libro III ·
capitulo XXIII · si
francus cum XIIcim · similibus francis iuret
quod ipse Latronem eum fuisse non scisset , licet pater eius sit aut frater
aut propinquus ·
[BK 260 Abschnitt A c. 6]
Si hoc iurare non potuerit et ab alio conuictus fuerit
quod Latronem in hospitio suscepisset , quasi Latro et
infidelis iudicetur , quia
Latro est , et infidelis est , noster
et francorum , et qui illum
suscepit similis est illi
Si autem audiuit quod Latro fuisset , et tamen non scit
pro firmiter
[fol. 26v] aut iuret solus quod nunquam · eum audisset , nec per veritatem
nec
per mendatium Latronem , aut sit paratus si ille
de Latrocinio euictus fuerit aut
similiter damnetur
VII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 7]
Vt quando missi nostri Latronem forbannierint , hoc et missis
aliis et comitibus scire faciant , et si de vno transmissatico
in alium
fugerit , si in vicinitate venerint , per hoc missus
qui eum
forbannuit [!]
non dimittat vt eum non persequatur
et comprehendat , et si Longius
fuerit missus in cuius
missaticum fugerit , si alodum habuerit , illi tollat ,
et illum constringat , vt illuc velit nolit reddat
reueniat , et ibi malum
emendet , vbi illud perpetrauit
Et si in alicuius villam fugerit , et ipsa villa
eum
contenderit , secundum quod in Capitularibus aui et patris
nostri scriptum habetur
, inde fiat
- - -
et si necesse fuerit , vt iustitia non proteletur · Aduocato
denuntietur vt
ipsum latronem reddat , et eos qui eum
contenderunt praesentet vt
debitam disciplinam inde
sustineant , et emendationem inde congruam faciant ·
Quodsi facere neglexerit vsque ad secundam vicem
bannum dominicum inde
componat , et sic per fideiussores
ad praesentiam eorum deducatur ,
vt et de illo et de
contradictoribus et de ipso Latrone secundum quod causa
coniacuerit
decernatur , vt ceteri metum habeant
VIII
[BK 260 Abschnitt A c. 8]
Hoc etiam commendauerunt seniores nostri vt si
huiusmodi malefactores sicut praediximus de vno regno in aliud
fugerint , similiter missi illius de cuius regno fugerit ad alios missos
nullo regno vbi fugit notum faciant , et illi missi eos constringant , vt ad illud
regnum et ad illos missos reueniant , vt ibi distringi possint , vbi malum
fecerunt [fol. 27r]
[BK 260 Abschnitt A c. 9]
De aduenis qui oppressione nortmannorum vel
Britanorum in
partes istas regnorum confugerunt statuerunt seniores
nostri vt a
nullo reipublicae ministro quamcunque violentiam vel
oppressionem
aut exactionem patiantur , sed liceat eis conductum suum quaerere
et habere , donec aut ipsi redeant ad Loca sua aut seniores eorum
eos recipiant · Quod qui
inuentus fuerit ex rei publicae
ministris aut aliis quibuslibet contra hoc pietatis pręceptum facere
aut
fecisse , bannum dominicum exinde componat
X
[BK 260 Abschnitt A c. 10]
Vt omnibus denuntietur qualiter cuncti sint praeparati
ad quamcunque necessitatem imminentem vt secundum consuetudinem prout necessitas
euenerit ad dei seruitium et illorum atque ad defendendam Ecclesiam et regnum
omnes sint praeparati ·
XI ˙
[BK 260 Abschnitt A c. 11]
Capitula autem aui et patris nostri quae in praescriptis
commemorauimus , qui ex missis nostris non habuerint et eis
indiguerint vt commissa
per illa corrigere possint , sicut in eisdem capitulis habetur , de Scrinio
nostro , vel a Cancellario nostro accipiant vt rationabiliter et Legaliter cuncta
corrigant et disponant
XII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 12]
Vt vnusquisque missus in suo missatico prouisionem habeat , vt
si aliquis de nostris fidelibus per missaticum transierit , aut ibi
consistens vel commanens , rapinas vel depredationes , aut alia
illicita fecerit de quibus Deus offendi solet , et populus pro oppressione gemere
quatenus hoc subtiliter et veraciter inuestiget et nobis renuntiet , qualiter nos
inde sic ordinemus , vt nec ipsum nec alium hoc agere delectet ·
XIII
[BK 260 Abschnitt A c. 13]
Vt missi in illorum missaticis curam habeant ne homines nostri
aut
alii quilibet vicinos suos maiores vel minores tempore aestatis
quando
ad herbam suos caballos mittunt , vel
tempore
hiemis quando
marascalos illorum ad fodrum dirigunt , vicinos
maiores vel minores
depraedentur et si egerint , hoc etiam vt
praediximus veraciter
missi nostri inuestigent et nobis renuntient
[fol. 27v] vt in seniore hoc sic
emendemus quatenus homines suos in
potestate habeat , et contenti sint debitis ,
et indebita iniuste
non appetant ·
Istud
sacramentum iurabunt franci homines
Ego ille assalituram illud malum quod siach vocant vel
tesceiam non faciam , nec
vt alius faciat consentiam , et si
sapuero qui hoc faciat non celabo , et quem
scio qui nunc Latro
aut scachcator est vobis missis dominicis non celabo vt
non manifestem · si
me deus adiuuet et
istae reliquiae ·
Istud
sacramentum iurabunt Centenarii
Ego
ille assalturam illud malum quod scah vocant vel tesceiam
non faciam nec vt
alius faciat consentiam , et si sapuero qui hoc
faciat non celabo , vt non
manifestem , et de francis hominibus
in isto comitatu et in meo ministerio commanentibus nullum recelabo
quantum recordari potuero , vt per breuem vobis missis dominicis
non
manifestem si
me deus adiuuet et istae reliquiae
Missi
autem et pagi per missaticos qualiter
fuerunt tunc ordinati ·
[BK 260 Abschnitt D c. 1]
Hincmarus Episcopus , Ricuimus , Engilscalchus missi in Remitiano ,
Vonri
so
,
Stadiniso
, Pertiso , Barriso , Camiziso , Catalaunio ,
Virtudiso , Bagensoniso , Tardaniso ·
[BK 260 Abschnitt D c. 2 BK 260 Abschnitt D c. 3]
Pardulus Episcopus , Altmarus , Leodacrus missi in Lauduniso ,
Portiano , Suessonico , Vrciso , et Vadiso
Immo Episcopus ,
Adalardus abba , Vualtrau
dus
Odelricus missi in nouiomiso ,
Vermendiso , Aderoso , Curtriciso , FLandra , Comitatibus ,
Engilramni et in Comitatibus Vuatcaudi ·
[BK 260 Abschnitt D c. 4 BK 260 Abschnitt D c. 5]
Folcuinus Episcopus Adalgarius , Engiscalcus
et
Berengarius
missi In Comitatu Berengarii
Engicalchi , Gerardi et in
Comitatibus heginarii ·
Hludouuicus abba , Yrminfridus
Episcopus , Engiluuinus , Gorselmus
missi in parisiaco , Molciano ,
Siluanectensi , Vircasino , Beluacense , et Vindoiliso ·
[BK 260 Abschnitt D c. 6]
Paulus Episcopus , hilmeradus Episcopus , Herloinus , Hungarius missi in
Rotinense
Bellau · Vuitnau · Pontiu · Ambianense · [fol. 28r]
[BK 260 Abschnitt D c. 7]
Eirardus Episcopus , Teodericus abba , herloinus , hardo
inus
missi in
Aprincato , Constantino , Bagasino , Coriliso , et li
ngua
Saxonia ,
et harduini , Oxiniso et in Lisuino
[BK 260 Abschnitt D c. 8]
Dodo Episcopus , Hero
tbertus
et osbertus missi in Cinnoman
iuo ,
Andegauensi atque Turonico , Corboniso et Sagiso
[BK 260 Abschnitt D c. 9]
Bernardus
Episcopus
et hrodulfus et Heinricus abba missi in blesiso , Aurelianensi
Vindusniso , Caretino , Pin
cesiso
Madreciso ·
[BK 260 Abschnitt D c. 10]
Vuenilo Episcopus , Odo et donatus missi in pago senonico , Trecasino ,
Vuasteniso , Miliduniso , Moruiso , Prouiso , et in tribus Arcisisis
et in duobus Brionicis ·
[BK 260 Abschnitt D c. 11]
Teutboldus Episcopus , Ionas Episcopus , Isembardus et Abbo abba , daddo
missi in Comitatibus Milonis et in Comitatibus Isembardi , Augustiduno
scilicet , Matisconense , Diu
ionense
Cabillone , Hatuarus
et
intarnedriso [!] et in Belniso , et in dusmiso comitatu attelae , et
in Comitatu Romoldi ·
[BK 260 Abschnitt D c. 12]
hugo
Gozso
Niuilungus missi in niuerniso , Altiodriso , Aualiso
Haec memorabilia capitula quae secuntur
dedit missis
suis domnus Karolus
anno dominicae Incarnationis
DCCCLIIII in mense
Iuino [!]
quando apud
Attiniacum
cum fratre
suo hlothario fuit
Locutus , vt illa vnusquisque missus in suo
missatico per regnum illius exequi
procuret
I
[BK 261 Abschnitt A c. 1]
De missis pro Latronibus scilicet vt addantur et suppleantur
missi qui illa peragant quae in Capitulis continentur , quas supra in syluaco
illum edidisse praescripsimus ·
II
[BK 261 Abschnitt A c. 2]
De maritima custodia vt secundum consuetudinem vigilanter
disponeretur
III
[BK 261 Abschnitt A c. 3]
De viis per aquas videlicet vt vbi nouiter clausae erant
aperirentur , sicut antiquitus fuerunt apertae
IIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 4]
De pontibus restaurandis videlicet vt secundum capitularia aui et
patris sui vbi antiquitus fuerunt , refici autem ab his qui
honores tenent , de quibus ante pontes facti vel restaurati fuerunt
V
[BK 261 Abschnitt A c. 5]
De nauibus quae vadunt sub pontibus videlicet , vt inde
teloneum non exigatur · [fol. 28v]
VI ·
[BK 261 Abschnitt A c. 6]
De aduenis quos affligunt ministri rei publicae , scilicet
vt qui ab illi
s quos nortmanni vel
brittones
afflixerunt ,
Et ideo mendicando in istud regnum
venerunt , vel qui propter
afflictionem aquitanicam huc
venerunt , censum vel
operationes exegerunt hoc cum sua Lege illis emendet , et
qui
deinceps hoc facere praesumpserit , simul cum emendatione
dominicum
bannum componat ·
VII
[BK 261 Abschnitt A c. 7]
DE Latronibus qui nunc nihil ma
li faciunt et quod
iam
diu
fecerunt emendatum habent , et nullus modo super eos reclamat ,
videlicet vt propter hoc modo non puniantur ·
VIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 8]
DE hominibus qui in banno et in poenitentia missi sunt , et
peius semper faciunt , scilicet vt a missis capiantur et constringantur
VIIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 9]
De monetis et falsariis fabris videlicet vt diligenter
inquirantur et emendentur ·
X ·
[BK 261 Abschnitt A c. 10]
De rebus Ecclesiarum in alodum datis , videlicet vt a missis
inquirantur et describantur et regi renuntietur
XI ·
[BK 261 Abschnitt A c. 11]
De monasteriis circumeundis id est vt sicut ordinatum fuit ,
ita missi exequi procurent ·
XII
[BK 261 Abschnitt A c. 12]
De hominibus qui iterum a nouo
raptos faciunt vt a missis
comprehendantur et
constringantur et ad regum presentiam
deducantur ·
XIII ·
[BK 261 Abschnitt A c. 13]
De fidelitate regi promittenda id est omnes per regnum illius
Franci fidelitatem illi promittant et qui dicunt se illam promisisse aut
certis testibus hoc approbent aut iurent se illam ante iurasse , aut illam ipsam
fidelitatem promittant
Sacramentum autem fidelitatis tale est ·
Ego ille
karolo
hludouuici et iudithtae filio ab
ista die inante fidelis ero secundum meum sauirum sicut
Francus
homo per rectum esse debet suo regi sic me Deus
adiuuet et
istae reliquiae ·
Anno incarnationis domini octingent
esimo
quinquagesimo quarto
V · Nonas iulii in mallo Remis isti iurauerunt , quod
[fol. 29r] iuratam habuissent fidelitatem
[fol. 29ra]
Isti iurauerunt antiquitus
Teudacrus
Amalricus
Rotboldus
Amalbertus
Dodo
Vuigboldus
Berulfus
Vuala
Rotmundus
Gislulfus
Haimiricus
Teutbaldus
Drogo
Teodericus
Pbroinus
Rodoinus
Gislinus
Gulfridus
Haimuinus
Vuandrebertus
B
erecarius
Angelinus
[fol. 29rb]
Herilo
Heirbertus
Airardus
Gotlandus
Hilpricus
Gerlegius
Amalgisus
, heico
Amalricus maior de buxido ,
Ado
Meinardus
Ottradus decanus
Guntbertus decanus
Heruuuincus decanus
Ozias
Ailus
Teudaldus
Teodolder decanus
Bertricus
Rothaus
Ingobertus
Amblinus decanus
Gozselmus decanus
[fol. 29rc]
Isti iurauerunt fidelitatem
Goderamnus
Dodilo
Sigebertus
fidentius
Ermenulfus
Teutgriminus
Vuicboldus
Crine
ngaudus
Vulfarius
Flodoinus
Anglebertus
Cinmenulfus
Sicbertus decanus
Hecto
Isaac
Gislardus
Alaricus
Gerardus
Madergaudus
decanus
[fol. 29r]
Hae sunt Annuntiationes quas hlotharius
et karolus
apud Leudicam
annuntiauerunt anno DCCCLIIII
HLOTHARIVS Serenus Imperator [fol. 29v]
[BK 207 Abschnitt A c. 1]
Scire volumus vestrum omnium fidelitatem quia frequenter
praesenti anno dilectissimum fratrem nostrum hludouuicum
inuitauimus vt commune colloquium cum fidelibus nostris
haberemus , atque cum illis de domini voluntate quantum ipse inspirare vellet , ac
de sanctae Dei Ecclesiae vtilitate , nostroque ac nostrorum communi
profecto honore et necessitate tractaremus et ordinaremus · Sed quia
praedictus
frater noster actenus sicut optaueramus quibusdam impedientibus
causis venire distulit , nos illud omittere volumus quin vtiliter nos
coniungeremus
II
[BK 207 Abschnitt A c. 2]
Nunc volumus nos certos reddere de nostra coniunctione
quia Christo propitio secundum deum ad salutem sanctae dei Ecclesiae , nostramque
ac vestram communem vtilitatem et necessitatem indissolubiliter
corde et opere coniungere nos volumus vt vnum simus in Christo , et vos vnum sitis
nobiscum
III
[BK 207 Abschnitt A c. 3]
Sapiatis quia legem qualem antecessores nostri ho
c
est pater
et auus noster vestris antecessoribus concesserunt et
seruauerunt nos similiter vobis perdonamus , et
inuiolabiliter atque incorrupte et
praesentibus et futuris
temporibus per omnia volumus obseruare ·
Karolus gloriosissimus Rex
I ·
[BK 207 Abschnitt B c. 1]
Hanc siquidem coniunctionem facere idcirco vsque
nunc
distulimus , quia volumus vt supradictus frater noster
nobiscum pariter conueniens in eadem coniunctione se nobis
associaret · Sed
quia ille aliquibus impedimentis praepeditus
venire omisit , nos audita perturbatione quam filius
eius facere conatur
consociare nos voluimus
Sciatis ergo quoniam et in prosperis et in aduersis
simul erimus nec poterit nos deo adiuuante
[fol. 30r] vllum offendiculum ab ea
caritate separare , qua
fraternis vinculis astricti sumus , sed
vbicunque alterno solatio
et adiutorio indiguerimus quantum dominus permiserit
in inuicem supportari et sustentari cupimus , atque
contra omnem
terrenum inimicum auxilium in alterutrum
ferre volumus ·
II
[BK 207 Abschnitt B c. 2]
Si autem isdem frater noster sicut
optamus et ei mandamus hoc agere distulerit , nos ita coniuncti sumus vt vnus
alteri tale praebeat solatium et adiutorium , quatenus vbicunque
necesse fuerit amodo et deinceps sicut praemisimus vnusquisque
regnum sibi diuinitus commissum quiete obtinere possit , et
si aliquis pari suo superstes extiterit , ipse qui remanserit nepotes suos vna cum
regno patris sub tuitione et defensione habeat vt contra aduersantium
machinationes auxiliante deo ita muniti existant , qualiter quieto ordine regnum
patris obtinere valeant
III
[BK 207 Abschnitt B c. 3]
Certissime igitur deuotionem vestram scire cupimus quia
veraciter nos recognoscimus in multis deum offendisse , animosque vestros
negligenter molestasse · Quae videlicet cuncta ita fauente christo pro viribus
emendare voti habemus , vt et deum placare et vestrae deuotioni satisfacere
possimus ·
[BK 207 Abschnitt B c. 3]
De quibus omnibus certiores vos reddere curabimus cum
pluriores nostri fideles conuenerint , aut cum praefatus
frater noster vt ei mandauimus venerit si tamen venire
voluerit , quomodocunque vobis amabilius erit , ita ut veraciter
cognoscatis promissionem nostram omnimodis attendere et plenissime nos obseruare
velle · [fol. 30v]
IIII
[BK 207 Abschnitt B c. 4]
Illud praeterea in commune
vestra et omnium comperiat , sollertia , quia ideo vobis in hoc sacro Loco haec
sollicite denuntiare voluimus , vt noueritis cuncta quae dicimus domino
fauente sanctisque eius suffragantibus in quorum
praesentia denuntiantur inuiolabiliter obseruaturos nos esse ·
Hoc est sacramentum quod sibi tres Fratres
francorum Reges
mutuo iurauerunt
Ab hodierna die et deinceps si
hludouuicus frater
noster illud sacramentum quod contra nos iuratum habet
infregerit aut infringit , aut filii eius ad talem
partem regni quam tu a
contra
eum acceptam habes ,
in quantum dominus posse dederit , et contra ipsum et
contra filios
eius ac omnes qui eam tibi auferre voluerint
absque iusta et rationabili occasione , si tu expetieris
adiutorium
tibi defensionis praestabo · Si autem
ego te
superuixero , filiis tuis talem partem regni quam tu
contra me et
meum fratrem acceptam habes non auferam ,
sed consentiam , et si ipsi vel fideles
illorum expetierint
defensionis adiutorium contra ipsum fratrem nostrum et
filios eius ac omnes vt eam tenere possint adiutorium
in quantum potuero
praestabo , si tu aut filii tui id ipsum
adiutorium mihi
praestaueritis , et a
nobis
vos non
dissociaueritis
Hoc est consilium quod Episcopi et
ceteri fideles domni
karoli apud bonoilum
communiter illi dederunt
Anno
incarnationis domini DCCCLVI · in mense Augusto ·
Increpatio quam in Epistola
domni apostolici uobiscum et cum aliis fidelibus vestris
audiuimus , seuerissime [fol. 31r] nos tangeret , si nos aliter non egissemus quam
idem domnus Apostolicus nos egisse secundum quod ipse
audierat cum magna auctoritate mandauit · Nam quia nos in isto facto vnde
nos specialiter redarguit , consentientes non fuimus et vos ac fideles vestros
quos inde ammonere conuenit et verbis et scriptis sicut ipsi scitis et manentia
scripta testantur frequenter et salubriter commonuimus , vt quod
contra salutem et auctoritatem factum erat emendaretur , et ne deinceps
committeretur omnimodis caueretur ·
Damnabiliter ista increpatione non tangimur , sed et nunc
nostris monitis illius monita con
iungentes , et illius monita subiungentes
hortamur vt statum monasteriorum in regno
nostro consistentium aliter quam
debeat et deceat peruersum ac confusum quanto
citius et melius ac
possibilius atque rationabilius potueritis restituere et
corrigere
studeatis , et non solum hoc vos et commissos vobis in
regno ves
tro
agere commonemus , verum Etiam monemus ,
hortamur et praecamur
vt capitula quae vos ipse cum fidelibus vestris in colonia
villa
manu propria confirmastis , sed et ea quae in beluaco
ciuitate
Episcopis tradentibus sub conditione notissima suscepistis , illa
quoque quae cum fratribus vestris secus Teudonis villam in Loco
qui
dicitur iudicium approbastis , illaque quae in verno
palatio
synodaliter prolata
suscepistis , ea etiam quae in Sparnaco
de Episcopalibus capitulis cum illustribus viris et sapientibus
baronibus
vestris obseruanda delegistis , sed et illa quae cum
fratribus vestris apud Marsnam propria
confirmastis , verum
et illa quae in synodo suessonica
cui vestram praesentiam
exhibere
dignati fuistis acceptastis , necnon et illa quae in siluaco
decreuistis cum his quae in Leodico
cum fratre vestro hlothario
annuntiastis diligenter et frequenter ad memoriam reducatis
ac relegatis ,
et quae in regno vestro contra illa acta sunt , contraque
[fol. 31v] diuinam et
salubrem auctoritatem , quam progenitores et
praedecessores vestri directo ordine
tenuerunt et obseruauerunt
perpetrata sunt , quantotius ratio et
possibilitas permittit
corrigere procuretis et ne de cetero a
quocunque contra h
aec
agantur ,
communiter omnes cooperante domino caueamus , et si quid
contra
haec actum fuerit , statim vt citius fieri potuerit
aequitate et ratione ac
possibilitate dictante absque dolo
cum recta intentione et Lege ac auctoritate
competente
vnicuique ordini corrigatur , et ne leue cuiquam videatur
quod deo teste ac
mediante manu propria confirmatum ,
et sponsione tantae veritatis quae deus est
assertione prolatum
est , discat ex confirmationis cautione in terris , et ex
baptismatis ac ceterarum obseruationum confirmatione in celis
quantis
nexibus quisque teneatur obstrictus , omnesque quod diuino
spiritu ducitur
communiter audiamus , Nisi conuersi fueritis
gladium suum
vibrabit , arcum suum tetendit et parauit
illud , et in eo parauit vasa mortis ·
De quibus vos omnes
ad se et ad mandatorum suorum obseruationem conuersos , et in
obseruatione eorundem permanentes eripiat iesus Christus dominus
noster cui
est honor et gloria potestas et imperium per omnia
secula seculorum ·
Amen
·
Haec quae sequuntur capitula misit dominus Rex karolus
ad francos et Aquitanos qui ab eo disciuerant anno
incarnationis
dominicae DCCCLVI ·
nonis · iulii de palatio Carisiaco per missos
suos ad Al
ardum
abbatem , Rodulfum , Richuinum ·
AdAlgarum et Berengarium
I ·
Mandat vobis noster senior quia suus
auunculus Rhu
dolfus
illi
de vestra fidelitate
nuntiauit , et quod illum praecastis vt ad vos
suos denominatos
fideles in sua mercede transmitteret , et vos
illi per illos vestram necessitatem
et voluntatem mandare volebatis ,
et si aliquid factum habebatis quod necessitas
fuisset , emendare
voluntarie per illorum consilium emendabant , et quod vobis
[fol. 32r] co
nsilium
donauerint , ad nostri senioris fidelitatem et vestram
saluationem voluntarie feceretis
II
Et mandat vobis noster senior quia
placet ei quod illi suus auunculus
de vestra fidelitate et bona voluntate nuntiauit et secundum
vestram
depraecationem transmittit nos sicut praecastis ad vos ,
et mandat vobis , quia si aliquis de nobis se reclamat quod iniuste
alicui
de vobis fecit et ad rectam rationem et iustum iudicium
venire non potuit , aut
per insidias aliquas , aut ipse senior noster ,
aut aliquis
ad illum aliquem de vobis comprehendere voluit et propter
hoc ad
tempus aliquis de vobis ab illius praesentia et ab illius
seruitio
se substraxit , quia omnis quicunque de vobis ad rectam
rationem ad illum et ante
suos fideles venire vo
luerit
, hoc ei
concedit , et si iuste et
rationabiliter inuentum fuerit quod
rectam rationem contra eum aliquis de vobis
habuerit , cum
consilio fidelium suorum hoc voluntarie emendabit , et si inuentum
fuerit quod illam causam vnde aliquis de vobis conquirere
voluerit per
rationem fecerit , volet , vt sicut per rationem
fecit , ita facta per rationem
permaneat
III ·
Mandat vobis , vt si aliquis de vobis rectam rationem ad illum
et ante suos fideles praecauerit , et inde in rectam rationem
venerit et iuste et rationabiliter inuentum fuerit quod rectam rationem
aliquis de vobis non habeat , et ipsa recta ratio illum conui†cerit quia si se concrediderit et humiliauerit et emendare
voluerit , quia in ipsa emendatione permanere voluerit , quia sicut cum suis
fidelibus rationabiliter inuenerit , vt rationabilem misericordiam faciat
voluntarie paratus est facere
IIII
Mandat vobis quia si aliquis est de vobis qui non se confidit
in sua conscientia vt rectam rationem praecare aut non valeat
aut non audeat et se recognoscit et paenitet et misericordiam [fol. 32v] illius et
indulgentiam petierit , quia illum tantum vt inante sicut debet se caueat ,
voluntarie vnicuique qui sic se recognoscit , misericordiam et indulgentiam donat
V
Mandat vobis , vt ne aliquis de illo inante dubitet , quia
ipsam rectam rationem qui illam quaerit semper illi vult conseruare , et
illam misericordiam quam modo illi concedit similiter illam semper vult conseruare , si ille aliam iterum causam non commiserit
pro qua per rectam rationem iustum iudicium debeat sustinere
VI
Mandat vobis quia si aliquis de vobis talis est , qui dicat
quia pro paupertate et necessitate quia multos dies in illius seruitio misit , et omnia quae habuit dispendit ad talem coniunctionem vt aliquid impetraret quod
per seruitium impetrare non potuit se coniunxit , quia si hoc nostro seniori ante suos fideles demonstrare potuerit , et hoc si verum
inuentum fuerit quod senioris nostri culpa fuerit quod per
necessitatem aliquis de vobis rationabiliter de seruitio illius se tali modo
substraxerit quia senior noster hoc voluntarie recognoscit , et cum consilio de suis fidelibus hoc quam citius et rationabilius potuerit
emendabit ·
VII
Mandat vobis , quia si aliquis de vobis dixerit quod hoc quod
fecit non pro sua infidelitate , neque pro sua
deshonorantia [!]
fecit , et timet aliquis de vobis quod noster senior alicui
de vobis reputarem ante debeat , hoc factum , aut pro sua infidelitate
aut
pro sua
desingnorantia [!] , et propter hoc iam vltra ad illum
non debeat
consilium acaptare , quia qualiscunque de vobis tali
modo in isto
facto commisculatus est , si inante sit fidelis
et obediens et
adiutor ad suum regnum et debitum honorem
continendum fuerit sicut per
r
ectum
homo suo regi et suo seniori
esse debet , quia nulli de ista
causa commisit et suum seruitium
quod illi et ante fecit , et adhuc
deo iuuante faciet , debite
et rationabiliter vult illi mereri ·
[fol. 33r]
Si autem aliquis illi aut alicui iniuste abstulit , Lex hoc
sicut consuetudo et rectum pacificabit
VIII
Et sciatis quia senior noster sicut
subinde voluit deo gratias nunc ad bonum effectum perduxit , et
rogauit fideles suos vt sine vlla mala suspicione de illius iracundia aut animi
commotione
communiter quaerant et inueniant atque describant hoc quod ille
secundum suum ministerium facere debet et quae facere illum non condeceant , et
vbicunque inuentum fuerit quod fecit quod facere non debuit
paratus est , vt cum Dei adiutorio et fidelium suorum consilio hoc quam citius cum
ratione et cum possibilitate emendare potuerit emendet et inante corrigat et
correcta custodiat , et quod facere debuit quod ad salutem et honestatem illius
pertinuit et aliquid minus fecit , hoc cum Dei adiutorio et fidelium suorum
consilio et auxilio facere quam citius cum ratione et possibilitate potuerit
faciat ·
VIIII
Et similiter vult vt nos quaeramus et inueniamus et
describamus ·
quid et qualiter nobis fidelibus suis in
vnoquoque ordine
contra illum conueniat facere , et quid non
conueniat facere ,
vt illae quae conueniunt faciamus , et illa quae non conueniunt
caueamus , Et vbicunque in retro aliquid a nobis suis fidelibus
in quocunque ordine facta sunt quae non condeceant , cum
Dei et illius auxilio et nostro communi consilio quam citius
cum ratione et
possibilitate emendare potuerimus emendemus ,
et inante corrigamus , et correcta
custodiamus ·
X
Et sciatis quia sic est adunatus cum omnibus suis fidelibus
in omni ordine et statu , et nos omnes sui fideles , vt si ille
iuxta
humanam fragilitatem aliquid contra talem pactum
fecerit , illum honeste et cum
reuerentia sicut seniorem
decet ammonemus , vt ille hoc corrigat et emendet , et
[fol. 33v] et vnicuique in suo ordine debitam Legem conseruet , et si
aliquis de nobis in quocunque ordine contra istum pactum
incontra illum fecerit ,
si talis est vt ille inde eum ammonere
voleat
vt emendet faciat , et si talis est causa vt inde
illum familiariter non
debeat ammonere et ante suos pares illum
in rectam rationem incitat , et ille qui
debitum pactum
et rectam Legem , et debitam seniori reuerentiam non vult
exhibere et obseruare iustum iustitiae iudicium sustineat
et si sustinere non
voluerit , et contumax et rebellis extiterit
et conuerti non potuerit , a nostra
omnium
societate
et regno ab omnibus expellatur , et si senior noster Legem
vnicuique debitam et a se et a suis
antecessoribus nobis
et nostris antecessoribus perdonatam , per rectam rationem
vel misericordiam competentem vnicuique in suo ordine
conseruare non voluerit , et ammonitus a suis fidelibus
suam intentionem non
voluerit · Sciatis quia sic est ille
nobiscum et nos cum illo adunati , et sic
sumus omnes
per illius voluntatem et consensum confirmati Episcopi
atque
abbates cum Laicis , et Laici cum viris Ecclesiasticis ,
vt nullus suum parem
dimittat , vt contra suam Legem
et rectam rationem et iustum iudicium etiamsi
voluerit
quod absit rex noster alicui facere non possit ·
XI ·
Et Sciatis quia ad hoc quaerendum et inueniendum
et statuendum
atque confirmandum cum nostro et caeterorum fidelium suorum
consensu habet noster senior constitutum Locum Vermeriam
palatium et tempus ac diem XIIII
kalendas Augusti , et
habet ex nomine descriptos fideles suos per
quorum tractatum
ista causa deo adiuuante ad perfectionem perueniat , et habet
[fol. 34r] VII ·
kalendas Augusti ad ipsum palatium Vermeriam ·
gen
eraliter
omnes fideles suos conuocatos vt omnibus suam voluntatem et
perdonationem , et nostram qui fideles illius sumus deuotionem accognitet
,
vt ista conuenie
[..]ia quam teste deo confirmabimus inante diebus
vitae suae ac
diebus vitae nostrae conseruetur et ipse suis successoribus
contra successores
nostros , et nos nostris successoribus suis successoribus
conseruandam in Dei
nomine relinquamus
XII
Et sciatis quia vult senior noster et
nos ac ceteri fideles illius vt si vos qui illius fideles et consiliarii esse
debetis volueritis sicut vobis diximus ad illius praesentiam et
fidelitatem , atque seruitium venire , et nobiscum in ista societate esse , quia
et ipse et nos quae voluntarie volemus , vt cum nobis hoc et quaeratis et
inueniatis , et statuatis et confirmetis atque conseruetis et nos cum vobis
similiter et vobis aliis omnibus sicut et nobis debitam Legem et rectam rationem
dehinc inante sicut rectum est , vult conseruare , sicut sui antecessores qui hoc
melius et rationabilius fecerunt nostris et vestris antecessoribus in omni
ordine conseruauerunt ·
XIII
Et mandat vobis noster senior , quia si
aliquis de vobis talis
est cui suus senioratus non placet et illi simulat , vt ad
alium
seniorem melius quam ad illum acaptare possit , veniat ad illum ,
et
ipse tranquillo et pacifico animo donat illi commeatum
tantum vt ipsi et in suo regno vel suis fidelibus aliquod damnum ,
aut
aliquam marritionem non faciat , et quod Deus illi cupierit
et ad alium seniorem
acaptare
potuerit , pacifice habeat ·
XIIII
Et si aliquis fuerit de vobis qui voleat dicere quia non
credit
senioris nostri fidem , et suspectus sit de sua perditione et
propter
hoc non audeat ambulare ad illum , nos nobis damus Dei et
nostri
senioris karoli fidem et de suis Episcopis et fidelibus
clericis fidem quia quantum Deus vos saluauerit , et vos ipsos
[fol. 34v] s
aluaueritis
sani ambuletis et sani cum illo sitis et sanus
sit vobiscum ille
sicut debet non cum venerit retornetis ;
tantum vt pacifice et
sine seditione ambuletis , et suos
fideles non sollicitetis ·
XV ·
Et si adhuc dubitatis , et aliam firmitatem quaeritis , tantum
vt contra rationem non quaeratis , si ad illum sicut diximus ambulare vultis
etiam et ad hoc parati sumus vt faciamus quia certi sumus , quia omnia cum
securitate facere possumus ·