[fol. 2r]
[18]
Incipiunt Capitula quę in lege Salica Domnus
Karolus · Anno Incarnationis domini nostri iesu
christi · DCCCIII · Imperii vero sui Anno · III · preponendo addere
iussit ·
De
homicidiis Clericorum ·
·
I ·
QVi subdiaconum occiderit ·
solidis · CCC ·
culpabilis ·
iudicetur · Qui diaconum ·
solidis · CCCC ·
culpabilis ·
iudicetur ·
Qui presbiterum ·
solidis · DC ·
culpabilis ·
iudicetur ·
Qui
[fol. 2v] episcopum ·
solidis · DCCCC ·
culpabilis ·
iudicetur · Qui mona
chum ·
solidis · CCCC ·
culpabilis ·
iudicetur ·
De damnum in in immunitate factum · II ·
SI quis in immunitate damnum ali
quod fecerit ·
solidis · DC ·
culpabilis ·
iudicetur · Si autem homo
furtum aut homicidium vel quodlibet crimen
foris
committens in immunitatem fugerit ·
mandat comes vel episcopo vel abbati vel
vicedomino
vel quicunque locum episcopi vel abbatis tenuerit · ut
reddat ei reum · Si ille contradixerit / et eum redde
re noluerit
in prima contradictione ·
solidis · XV ·
culpabilis ·
iudicetur · Si ad secundam inquisitionem reddere
noluerit :
solidis · XXX ·
culpabilis ·
iudicetur · Si nec ad terciam
consentire voluerit : quodcunque reus
damnum fecerit
totum ille qui eum infra immunitatem retinet
nec reddere vult / soluere cogatur , et ipse comes
veniens licentiam habeat ipsum hominem infra
immunitatem quęrendi vbicunque eum inuenire
potuerit · Si autem in prima
inquisitione co
miti responsum fuerit
quod reus infra immunita
tem quidem fuisset fuga
lapsus esset · statim iuret
quod ipse eum ad iusticiam cuiuslibet disfaciendam
fugere non fecisset · et
sit ei in hoc satisfactum :
Si autem intranti in ipsam immunitatem
comi
ti collecta manu quislibet resistere temptauerit ·
[fol. 3r]
Comes hoc ad Regem vel principem deferat :
ibique iudicetur ; vt sicut ille qui in
immuni
tate damnum fecerit
solidos · DC · componere debue
rat · ita qui comiti collecta manu
resistere
presumpserit :
solidis · DC ·
culpabilis
iudicetur ·
De fugitiuis ad ecclesiam · · III ·
SI quis ad ecclesiam confugium fecerit
in atrio ipsius ecclesię pacem habeat · nec sit ei necessitas ecclesiam ingredi ·
et nullus eum inde per vim abstrahere presumat : sed liceat
ei confiteri quod fecit · et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in
publicum producatur ·
De homine qui per malum ingenium iniuste nocere voluerit · IIII ·
SI quis hominem in iudicio iniuste ·
contra alium altercantem adiuuare
per malum ingenium presumpserit · atque inde
coram iudicibus vel comiti increpatus fuerit
et negare non potuerit ·
solidis · XV ·
culpabilis
iudicetur ·
De eo qui de libertate sua fuerit interpellatus · V ·
SI quis de libertate sua fuerit
interpellatus ·
et timens ne in seruitium cadat aliquem
de propinquis suis
per quem se in seruitium casurum
timens occiderit / id est patrem · matrem ·
patruelem ·
auunculum / vel quamlibet eiusmodi propinquitatis
[fol. 3v]
personam · ipse qui hoc perpetrauerat moriatur ·
Agnitio eius et consanguinitas in
seruitute
cadat · et si negauerit illum occidisse · ad
nouem vomeres ignitos
iudicio dei examinan
dus accedat ·
· VI ·
Qui res suas pro anima sua ad casam dei
tradere voluerit domi traditionem faciat coram testibus legitimis · et quę actenus
in hoste factę sunt traditiones de quibus nulla est questio / stabiles
permaneant · Si vero aliquis alii res suas tradiderit · et in hostem
profectus fuerit · ille cui res traditę sunt interim mortuus fuerit ·
qui res tradidit cum reuersus fuerit · adhibitis testibus coram quibus
traditio facta est res suas recipiat · Si autem et ipse mortuus fuerit :
heredes eius legitimi res traditas recipiant ·
· VII ·
SI quis per cartam ingenuitatis a domino
suo legitime libertate est consecutus · liber permaneat · Si vero aliquis eum
iniuste temptauerit · et ille cartam ingenuitatis suę ostenderit / et
aduersarium se inseruire velle comprobaret · ille qui hoc temptauit · mulctam
quę in carta est soluere cogatur · Si vero carta non paruerit · si iam ab
illo qui eum inseruire [fol. 4r] voluerit disfacta est · uuidrigildum eius componat · duas partes illi quem inseruire voluerit · tertiam regi ·
Et ille iterum per pręceptum regis libertatem suam conquirat
VIII ·
LIber qui se loco vuadii in alterius potestate commiserit ibique constitutus damnum aliquod cuilibet
fecerit · qui eum in locum uuadii suscepit aut damnum soluat , aut hominem
in mallo productum dimittat · perdens simul debitum propter quod eum uuadium
suscepit · Et qui damnum fecit dimissus · iuxta qualitatem regi cogatur emendare ·
Si vero liberam feminam habuerit · usque dum in pignus extiterit et filios
habuerit liberi permaneant ·
· IX
OMnia debita quę ad partem Regis
solui
debent ·
solidis · XII · denariorum soluantur ·
exceptis frędis quę in lege salica
conscripti sunt ·
Illi eisdem solidis quibus ceterę compositio
nes
solui debent componantur ·
· X ·
SI quis causam iudicatam repetere
presumpserit in mallo · ibique testibus
conuictus fuerit · aut · XV ·
solidos componat · aut
XV · ictus ab scabinis
qui causam prius iudicauerunt
accipiat ·
· XI ·
OPtimi quique in pago vel ciuitate in
testimonium assumantur : [fol. 4v] et quibus is contra quem testimoniari debent
nullum crimen possit obicere
· I ·
DE causis ammonendis ·
De
ecclesiis
emendandis et ubi in vnum locum
plures sunt quam necesse sit vt
destruantur
quę necessaria non sunt · et alia construantur ·
· II ·
Ut presbiteri non ordinentur priusquam
examinentur · et vt excommunicatio passim et sine causa non fiat
· III ·
Ut missi nostri scabinos / Aduocatos / Notarios / per singula loca eligant · et eorum nomina quando
reuersi fuerint secum scripta deferant
· IIII ·
De his qui legem seruare contempserint
ut per fideiussores ad presentiam regis deducantur
· V ·
Ut illi qui haribannum soluere debent ·
coniectum faciant ad haribannatorem
· VI ·
De fugitiuis ac peregrinis ut destringantur · ut scire possimus qui sint / aut vnde venerint ·
· VII ·
Ut bauga et brunias non dentur negociatoribus ·
· VIII ·
De mensuris · vt secundum iussionem
nostram equales sint
· IX ·
Ut non mittantur testimonia super vestituram domni Pippini Regis [fol. 5r]
· X ·
Ut nec Colonus / nec Fiscalinus possint
alicubi traditiones facere
· XI ·
Vt nullus presumat hominem in iudicio
mittere sine causa · nisi iudicatus fiat ·
· XII ·
Ut liber homo qui in monasterio regulari comam deposuerit · et res suas ibidem delegauerit ·
promissionem factam secundum regulam firmiter teneat
· XIII ·
Ut omnia quę vuadiari debent · iuxta
quod in lege continet pleniter secundum ipsam legem reuuadiata fiant · et in
postmodum domnus Rex / vel illi cuius causa est · iuxta quod ei
placuerit misericordiam faciat ·
· XIIII ·
Ut nullus ebrius suam causam in mallo
possit conquirere / nec testimonium dicere · nec placitum comes habeat nisi
ieiunus ·
· XV ·
Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum ·
· XVI ·
Ut nullus presumat per vitam Regis et
filiorum eius iurare ·
· XVII ·
De missis nostris discurrentibus vel ceteris
omnibus propter vtilitatem nostram iter agentibus : vt nullus mansionem
contradicere presumat
· XVIII ·
De canibus qui in dextro armo tonsi sunt · vt homo qui eum habuerit cum [fol. 5v] ipso cane in presentia regis veniat
· XIX ·
Ut populus interrogetur de capitulis quę
in lege nouiter addita sunt · et postquam omnes consenserint subscriptiones et
manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant ·
· XX ·
Ut nullus ad placitum banniatur · nisi
qui causam suam querere aut si alteri querere debet · exceptis scabinis · VII · qui ad omnia placita esse debent
· XXI ·
De falsis testibus vt non recipiantur ·
· XXII ·
De saxonibus qui vxores non habent ·
· XXIII ·
De signantis qui mencendo vadunt ·
· XXIIII ·
Ut missi nostri qui iam breues detulerunt
de adnunciatione · volumus / ut adhuc adducant de opere
· XXV ·
Quantam moram faciant in vnoquoque loco · et quot homines secum habeant
· XXVI ·
De prudentia et constantia missorum
nostrorum
· XXVII ·
De falsis monetariis requirendum est
· XXVIII ·
Si alię res fortuitu non preoccupauerint ·
VIII ·
Kalendas · Iulias · id est Sancti Iohannis
baptistę ad mogontiam siue cabillionem
generale placitum nostrum habere vo
lumus ·
· I · Capitulum · [fol. 6r]
INfra ecclesiam
de
Lectionibus ·
· II · Capitulum ·
De cantu ·
· III ·
De scribis / ut non viciose scribant ·
· IIII
De notariis ·
· V ·
De ceteris disciplinis ·
· VI
De compoto ·
· VII ·
De medicinali ·
· VIII ·
De ecclesiis · sine honore manentibus
absque officiis et luminariis · et de his qui decimas assumunt et de
ecclesiis non curant / et de altariis / ut non superflua sint in ecclesiis ·
· IX ·
De laicis nouiter conuersis / ne
antequam suam legem pleniter uiuendo discant · ad alia negocia mittantur ·
· X ·
De relinquentibus sęculo vt
vnum e duobus eligant · aut pleniter secundum canonicam aut secundum regularem institutionem viuere debeant ·
· XI ·
De seruis propriis vel ancillis · vt non amplius tondantur vel velentur nisi secundum mensuram
et vbi satis fiat · et villę non sint desolatę ·
XII ·
De congregationibus superfluis ut
nullatenus fiant · sed tantos congreget quantis consilium dare potest
XIII ·
De illis qui non fiunt secundum regulam pulsati · vt deinceps emendentur et pulsentur secundum
regulam ·
· XIIII · [fol. 6v]
Ut infantulę ętatis puellę non velentur
antequam illę eligere sciant quid velint salua canonica auctoritate ·
· XV ·
Ut Laici non sint prepositi monachorum
infra monasteria · nec archidiaconi sint laici ·
· XVI ·
De incestuosis vt canonice examinentur ·
et nec propter alicuius amicitiam quidem relaxentur · quidam vero constringantur ·
Ad omnes generaliter ·
· I · Capitulum ·
DE pace · vt omnes qui per aliqua
scelera ei rebelles sunt constringantur ·
· II ·
De Iusticiis ecclesiarum dei · viduarum ·
orphanorum · pupillorum · vt in publicis iudicibus non
despiciantur clamantes / sed diligenter audiantur ·
· III ·
De Iusticiis Regalibus / vt pleniter
fiant inquisitę ·
· IIII ·
De hoc si euenit fames / clades / aut
inęqualitas aeris / vel alia qualiscunque
tribulatio · vt non expectetur ędictum
nostrum ·
sed statim deprecetur dei misericordia · et in
presenti anno de
famis inopia / vt suos
quisque adiuuet prout potest · et suam an
nonam non nimis care vendet · et ne foris
imperium nostrum vendatu
r
aliquid alimonię ·
[fol. 7r]
· V ·
De armis infra patriam non portantes ·
id est scutis et lanceis et loricis · si faidosus quis sit / discutiatur · tunc
qui se duobus contrarius sit ut placita fiant et distringantur ad
pacem etiamsi noluerint · et si aliter pacificare nolunt / adducantur in
nostram presentiam · et si aliquis post pacificationem alterum occiderit /
componat
illum · et manum quam periurauit perdat · et insuper bannum dominicum soluat ·
· VI ·
De armatura in exercitu sicut antea in
alio capitulare commendauimus ita seruetur · et insuper
omnis homo duodecim mansis bruniam habeat · qui vero bruniam habens et eam
secum non tulerit , omne beneficium cum brunia perdat ·
· VII ·
De negociatoribus qui partibus sclauorum et auarorum pergunt quousque procedere cum
suis negotiis debeant · id est partibus saxonię vsque ad bardenuuih ubi preuideat arethi et ad
skesla vbi madalgaudus
preuideat · et ad magadoburg
preuideat hatto · Ad erpesfurdus
preuideat
madalgaudus · Ad alazstad preuideat item
madalgaudus · ad forecheim · et ad breemberg · [fol. 7v] et ad Raginisburg
audulfus · et ad lauriacum
vuarnarius · et ut arma et brunias non ducant ad
venundandum · Quod si inuenti fuerint portantes · omnis substantia
eorum auferatur ab eis · Dimidia quidem pars partibus palatii · alia vero medietas
inter iamdictos missos · et Inuentore diuidatur ·
· VIII ·
De clamatoribus vel causidicis · qui nec
iudicium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt · antiqua consuetudo
seruetur · id est ut in custodia recludantur donec e duobus faciant · Et si ad
palatium pro hac re reclamauerint et litteras detulerint non
quidem eis credatur · nec in carcere ponantur · sed cum custodia et cum
ipsis litteris pariter ad palatium nostrum remittantur · ut ibi discutiantur
sicut dignum est ·
· IX ·
De Iuramento vt nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis · et vnicuique
proprio seniori ad nostram vtilitatem et sui senioris · excepto his sacramentis quę iuste secundum legem alteri ab altero
debentur · Et infantes qui [fol. 8r] antea non potuerunt propter iuuenilem ętatem
iurare · modo fidelitatem repromittant ·
· X ·
De conspirationibus vero quicumque facere
presumpserint et sacramento quęcunque conspirationem firmauerint ut triplici ratione iudicentur · primo ut
vbicunque aliquod malum per hoc perpetratum fuerit .' auctores
facti interficiantur · Adiuratores vero eorum singuli alter ab altero flagelletur · et nares sibi inuicem precidant · Vbi vero nihil malum perpetratum est · similiter quidem inter se
flagellentur · et capillos sibi vicissim detondent si vero per dextras
aliqua conspiratio firmata fuerit · si liberi sunt aut iurent cum
idoneis iuratoribus hoc pro malo non fecisse aut si facere non potuerint · suam
legem componant · Si vero serui sunt flagellentur · et ut de
cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio / nec per sacramentum · nec
sine sacramento fiat ·
· XI ·
De periuriis ut caueantur et non admittantur testes ad Iuramentum antequam discutiantur · Et si aliter
discuti non possunt · separentur ab inuicem / et singulariter inquirantur · et
non solum accusatori liceat testes eligere [fol. 8v] absente suo causatore · Et
omnino nullus nisi ieiunus ad Iuramentum vel ad testimonium admittatur · Et ille qui ad testimonium adducitur · si refutatur dicat ille qui
eum refutat / et probet quare illum recipere nolit · Et de ipso pago non de
altero testes eligantur / nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda · Et si quis conuictus fuerit periurii : perdat manum / aut redimat ·
· XII ·
De aduocatis
vicedomimis [!]
vicariis et cen
tenariis prauis ut tollantur · et tales eligantur ·
quales sciant et velint iuste causas discernere
et terminare · Et si comes paruus
inuentus
fuerit / nobis nuncietur ·
· XIII ·
De theloneis placet nobis ut antiqua et
iusta thelonea a negociatoribus exigantur /
tam de pontibus quamque de nauigiis ·
seu merca
tis · Noua vero seu iniusta / vbi vel funes ten
duntur · vel cum nauibus sub pontibus tran
situr · seu his similia in
quibus nullum ad
iutorium itinerantibus prestatur ut non exi
gantur · Similiter etiam nec de his qui sine
negotiandi causa /
substantiam suam de
vna domo sua ad aliam aut ad palatium
aut in exercitum
ducunt · theloneum nullatenus
[fol. 9r] exigantur · Si quid vero fuerit vnde
dubitetur ,
ad placi
tum
nostrum quod cum missis nostris
habituri
sumus interrogetur ·
XIIII ·
De fugitiuis clericis siue laicis vel etiam feminis · sicut in alio
capitulo nostro precepimus ita seruetur ·
XV ·
De liberis
hominibus qui ad seruitium dei
se tradere volunt · ut prius hoc non faciant / quam
a nobis licentiam postule
nt · ideo quia audiuimus
aliquos ex ipsis non tam causa deuotionis quam
exer
citu siue alia functione Regali fugiendo · quosdam
vero
cupiditatis causa ab his qui res illorum
concupiscunt circumuentos audiuimus · et
hoc
ideo fieri prohibemus ·
XVI ·
De oppressione
pauperum liberorum hominum / vt non fiant a potentioribus per aliquod malum Ingenium contra iusticiam oppressi · ita ut
coacti res suas vendant aut tradant · Ideo hęc ut supra et hic de liberis
hominibus diximus · ne forte parentes contra iusticiam fiant exhereditati · et
regale obsequium minuatur .' et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel
latrones seu malefactores efficiantur · Et ut sępius non fiant manniti ad placitum · nisi sicut in alio capitulo precepimus ·
XVII ·
e
ecclesiis seu sanctis nouiter sine
auctoritate
inuentis nisi episcopo probante minime venerentur ·
[fol. 9v] salua
etiam de hoc et de omnibus ecclesiis cano
nica auctoritate ·
XVIII ·
De falsis monetis quia in multis locis contra
iusticiam et contra ędictum fiunt · volumus vt in nullo alio loco moneta sit · nisi in palatio nostro · nisi forte iterum aliter fuerit ordinatum · Illi
tamen denarii qui modo monetati sunt · si pensantes et meri fuerint habeantur ·
· XIX ·
De heribanno volumus vt missi nostri hoc
fideliter
exigant absque vllius personę gratia blanditia seu
terrore
secundum iussionem nostram · id est ut de homine
habente libras · VI · in auro ·
in argento , bruneis ·
ęramento · pannis integris · caballis · bubus / ouibus
vaceis · vel alio peculio · ita vt vxores eorum vel
infantes no
n
fiant dispoliati pro hac re · de eorum
vestimentis accipiant ligitimum heribannum · id est
libras · III ·
Qui vero non habuerit amplius
in superscripto precio valente nisi
libras · III ·
solidi · XXX ·
ab eo exigantur · Qui autem non habuerit amplius
nisi duas
libras · X ·
solidos exsoluat · Si vero non nisi
vnam libram habuerit ·
solidos · V · ita vt iterum se
valeat preparare ad dei seruitium et nostram
vtilita
tem · et nostri missi caueant et diligenter inquirant ·
ne per aliquod malum ingenium subtrahant no
stram iusticiam · alteri
tradendo aut commendando ·
[fol. 10r]
· XX ·
Census Regalis vndecunque
legitime exibat volumus vt inde soluatur / siue de propria persona hominis
siue de Rebus ·
· XXI ·
De latronibus sicut antea commendauimus .'
ita maneat ·
XXII ·
De liberis hominibus qui vxores de fiscis
Regalibus habent · et feminis liberis qui homines similiter
fiscalinos regios accipiunt · vt de hereditate parentum vel de causa sua
quęrenda · nec de testimonio pro hac re abiciantur · sed talis etiam nobis
in hac causa honor seruetur qualis et antecessoribus nostris regibus vel Imperatoribus seruatus esse cognoscitur ·
Hec capitula missi nostri cognita faciant omnibus in
omnes partes ·
Capitulum · I ·
VT nullus ad malum vel ad placitum infra
patriam arma id est scutum vel lanceam portet
De latronibus ·
Capitulum ·
II ·
Quicunque post missam sancti Iohannis la
troni mansionem dederit · si
francus est / cum
XII · similibus francis iuret
quod latronem eum
fuisse non sciret · licet pater eius sit vel frater
aut propinquus · Si hoc iurare non potuerit /
et ab aliquo conuictus fuerit
quod latronem in
hospicio suscepisset / quasi latro et infidelis
[fol. 10v] iudicetur · quia latro est · infidelis est noster et
francorum · et qui illum suscipit / similis est illi ·
Si autem audiuit
quod latro fuisset et tamen non
sciuit pro firmiter · aut Iuret solus
quod
nunquam eum
audisset / nec per veritatem .' nec per
menda
cium
latronem · aut sit paratus si ille de latrocinio
postea conuictus fuerit / ut similiter damnetur ·
· III ·
Ut nullus comparet caballum Bouem et Iumenta ·
vel alia / nisi illum hominem cognoscat qui ei vendidit / aut de
quo pago est · vel vbi manet · aut quis est eius senior ·
· IIII ·
[BK 67 c. 4 BK 67 c. 5 BK 67 c. 6]
De aduenticiis · vt cum missi nostri ad
placitum
nostrum venerint / habeant descriptum quanti aduen
ticii
sunt in illorum missatico · et de quo pago sunt ·
et nomina eorum · et qui sunt
eorum seniores ·
Similiter direximus in aquitaniam et langobar
diam · vt omnes fugitiuos et aduenticios ad no
strum placitum adducantur ·
Quicunque ista capi
tula habet aliis missis ea transmittat
qui non
habent · ut nulla excusatio de ignorantia fiat ·
Et hoc missi nostri
ante natiuitatem domini
omnibus cognita faciant ·
Capitula que ad niumaga Addita sunt ·
· I ·
VT vnusquisque in suo missatico maximam
habeat curam ad preuidendum et ordinandum [fol. 11r] ac disponendum secundum
voluntatem dei / et secundum iussionem nostram ·
Capitulum · II ·
De sacramento ut hi qui antea fidelitatem
partibus nostris non promiserunt promittere faciant · et insuper omnes denuo
repromittant / ut ea quę inter filios nostros propter pacis concordiam statuimus pleniter omnes consentire debeant ·
· III ·
Ut predicti missi per singulas ciuitates et
monasteria virorum et puellarum preuideant quomodo aut qualiter in domibus
ecclesiarum et ornamentis ecclesiis emendatę vel stauratę esse videntur · et
diligenter inquirant de conuersatione singulorum vel quomodo emendatum
habeant quod iussimus de eorum lectione et cantu cęterisque
disciplinis ad ordinem ecclesiasticę · regulę pertinentibus ·
Capitulum · IIII ·
Ut singuli episcopi · Abbates · Abbatissę
diligenter considerent thesauros ecclesiasticos nę propter
perfidiam aut negligentiam custodum aliquid de gem[in]is aut de
vasis vel reliquo quoque thesauro perditum sit · quia dictum est nobis quod
negotiantes iudei , necnon et alii gloriantur · quia quicquid eis placeat
possint · ab eis emere ·
Capitulum · V ·
Uolumus vt ęqualiter missi nostri faciant [fol. 11v] de singulis causis : siue de heribanno / siue de aduenis / siue de
ceteris quibuslibet causis · De aduenis volumus iam diu coniugatis per
singula loca vt ibi maneant · et sine causa · et sine aliqua culpa non fiant
erecti · fugitiui vero serui et latrones redeant ad propria loca
· VI ·
Auditum habemus qualiter et comites et
alii homines qui beneficia nostra habere videntur / comparant sibi
proprietates de ipso nostro beneficio · et faciunt seruire ad ipsas proprietates seruientes nostros de eorum beneficio · et curtes nostrę
remanent desertę · et in aliquibus locis ipsi uicinantes multa mala
patiuntur ·
· VII ·
Audiuimus quod aliqui reddunt
beneficium
nostrum ad alios homines in proprieta
tem · et in ipso placito dato
precio comparant
ipsas res iterum sibi in alodem quod omnino ca
uendum est · quia qui hoc faciunt / non bene
custodiunt fidem / qu
e nobis promissam habent ·
Et ne forte in aliqua infidelitate inueniantur ·
quia qui hoc faciunt per eorum voluntatem ad aures
nostras talia opera
illorum non perueniunt ·
VIII ·
Sunt et alii qui iusticiam legibus recipere
debent · et in tantum fiunt in quibusdam locis [fol. 12r] fatigati .' usque dum
illorum iusticiam per fideiussorum manus tradant · ita vt aliquid vel paruum
possint habere · et fortiores suscipiant maiorem portionem ·
Capitulum · IX ·
De mendicis qui per patrias discurrunt ·
volumus vt vnusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio / aut de
propria familia nutriat · et non permittat alicubi ire mendicando · et vbi tales inuenti fuerint qui sibi manibus laborent / nullus eis quicquam
tribuere presumat
Capitulum · X ·
De theloneis et cespitaticis sicut in alia
capitula ordinauimus ita teneant · id est vt ibi antiqua
consuetudo fuit exigantur · et vbi noua fuerint inuenta / destruantur ·
Capitulum · XI ·
Usura est vbi amplius requiritur quam datur ·
Verbi gratia · si dederis
solidos · X · et amplius requisieris · vel si dederis modium vnum frumenti / et iterum
super aliud exigeris
Capitulum · XII ·
Cupiditas in bonam partem potest accipi · et
in malam · In bonam / iuxta apostolum · Cupio dissolui et esse cum christo ·
Et in psalmo · Concupiuit anima mea in atria domini ·
Capitulum · XIII ·
Cupiditas vero in malam partem accipitur ·
si quis supra modum res quaslibet iniuste appetere vult : Iuxta Salomonem · Post concupiscentias [fol. 12v] tuas non eas ·
· XIIII ·
Auaritia est alienas res appetere / et adeptas
nulli largiri · et iuxta apostolum .' Hec est radix omnium malorum ·
· XV ·
Turpe lucrum exercent · qui per varias
circumuentiones lucrandi causa inhoneste res quaslibet
congregare decertant ·
· XVI ·
Foenus est / qui aliquid prestat · Iustum
foenus est · qui amplius non requirit nisi quantum prestitit ·
XVII ·
Quicunque enim tempore messis /
vel
tempore vindemię
non necessitate sed propter cupiditatem comparat
Annonam
aut vinum · Verbi gratia / de duobus denariis
comparat modium vnum
et seruat , vsque dum iterum
venundare possit / contra denarios · IIII · aut · VI ·
seu amplius · hoc turpe lucrum dicimus ; si autem
propter necessitatem
comparat ut sibi habeat et aliis
tribuat · negotium dicimus
XVIII ·
Considerauimus itaque per plurima loca fames
valida esse videtur · vt omnes episcopi · abbates · abba
tissę ·
Optimates et comites seu domestici et cuncti
fideles qui beneficia regalia / tam
de rebus eccle
siasticis quamque et de reliquis habere videntur ·
vt vnusquisque de suo beneficio suam familiam
nutricare faciat · et de sua
proprietate propriam
[fol. 13r] familiam nutriet · et si deo donante super se et
super
familiam suam aut in beneficio / aut in alode
annonam habuerit et
venundare voluerit · non
carius vendat nisi modium de auena
denarios · II ·
modium de hordeo ·
denarios · III · Modium vnum
de sigilo ·
denarios · IIII · Modium vnum de spelta parata
denarios · III · Modium vnum de frumento parato
denarios · VI · Et ipse modius sit quem omnibus
habere constitutum est · vt
vnusquisque habeat
ęquam mensuram · et ęqualia modia
Epliciunt [!] Capitula :
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 44r]
[15]
Pactum Childeberti Regis pro tenore pacis ·
CHildeberti et Chlotharii emissum ·
ut
quia malorum insania conualuerat ·
malis pro immanitate scelerum digna
reddantur · Idcirco decretum est / ut
apud quemcunque post interdictum / si
latrociniis com
probatur / vitę incurrat periculum
Si quis
hominem ingenuum pro futuro ligauerit et negat · XV · iuratores donet medius
electus dare debet · quod furtum quod obicit verum sit · et sic latro [fol. 44v]
latro [!] redimendi se habeat facultatem · Si facultas deest · tribus
mallis parentibus offeratur · et si non redimitur / de vita componat ·
Qui furtum
suum inuenit .' et occulte sine iudice compositionem acceperit · latroni similis
erit ·
Si quis homo
ingenuus in furto inculpatur et ad ęneum prouocatur
manum incenderit · de quantum inculpatur furtum componat ·
Si seruus pro
furto inculpatur requiratur domino · vt ad · XX · noctes ipsum in mallum
presentet · et si dubitas est .' ad sortem ponatur · Quod si placitum sunnis non
detricat / ad alias · XX · noctes ita faciat , Et prosecutor causę
de suos consimiles · III · et de electos alios · III · dabit qui sacramenta
firment per placita · quod lex salica habet fuisse completum · Et dominus
seruum non presentauerit legem vnde inculpatur · componat .' et cessionem de seruo
faciat ·
Si
seruus
minus tramisso
furauerit et sortemia prinderit ·
dominus suus
solidos · III · soluat · Et seruus · CCC · ictus
accipiat flagellorum ·
Si
quis mancipia
aliena iniuste tenuerit / et infra dies · XL · non reddi
derit : vt latro mancipiorum teneatur obnoxius ·
Si
litus de quo culpatus ad sortem prinderit / medie
tatem
ingenuii [!] legem componat · et · VI · iuratores
donet medius electos
dare debet
[fol. 45r]
Decretio chlotharii Regis :
DEcretum est vt vigilias constitutas
nocturnas fures non caperent · eo quod
per diuersas intercedente conludio sce
lera sua pretermissa custodias exercent centenas
fieri ·
In cuius centena aliquid deperierit ca
pitale qui
perdiderat accipiat · et latronem in
sequerint · vel si in altera centena
appareat ·
Si neglexerint .' quinos
solidos · condempnentur , capitale
tamen qui perdiderat / a centena illa
accipiat ·
absque dubio hoc est de secunda vel tercia custodia ·
Si
vestigiis comprobatur .' latronis tamen presentia
nihil longe militando aut super
sequens la
tronem suum comprehenderit .' integram sibi
compositionem
percipiat ·
Si per truste
inuenitur : mediam compositionem trustis
ad
quirat · et
capitalem · exeat a latrone ·
Si quis in domo alterius ubi clauis est furtum inuenerit : dominus domini de vita componat ·
Si quis cum furtum capitur .' antedictae subiaceat
lege ·
Si de suspitione inculpatur / ad sortem
veniat · et si
malam sortem prinderit .'
culpabilis ·
iudicetur ·
Si quis cuiuslibet de potentioribus seruis qui per
diuersa possident de crimine habere [fol. 45v] suspectos domino secretius cum
testibus condicatur · vt infra · XX · noctes ipsum seruum ante
iudicem debeat presentare · Quod si in statutum placitum
facienti conludione fecerit · ipsi dominus status sui iuxta modum culpę inter fretum et faceidum compensabitur ·
Si seruus ante admonitum domino de
fuerit /
capitale · dominus restituat .' et de seruo
faciat cessionem · vt cum inuentus
fuerit /
detur vindictam ·
Si quis occulte
de re sibi furata a quolibet latrone compositionem acceperit · vtraque
latronis culpa subiaceat .' fures tamen Iudicibus presentatur
Nullus latronem vel quemlibet culpabilem sicut
cum episcopis conuenit de atrio ecclesiae trahere presumat · Quod si sunt ecclesiae quibus atrię clausę non sint , ab
vtrasque partibus parietum terrę spacium aripennis pro atrio obseruetur ·
Nullus confugiens foris / antedicta loca pro operarum
cupiditate se dicat exire · Quod si fit / et capti
fuerint .' ad dignum sibi publico condempnentur ·
Si
cuilibet seruus deserens suo domino ad ecclesiam confugerit ibi prius dominus eius
aduenerit .' contento excusatus reddatur futurum vt se [fol. 46r] de pretium ·
Si quis ad vestigium vel
latronem prosequendum admonitus
ire
noluerit · V ·
solidos · a Iudici condempnetur ,
et
qui in dei nomen pro pacis tenore consti
tuimus / et in perpetuo
volumus custodire
item dicentes · vt si quis ex Iudicibus hoc
decretum
violare presumpserit .' vite peri
culum subiacere cognoscat ·
Si quis
alterum pitto excusserit
malbergis
uuistritto
sunt
denariis · CXX · qui faciunt
solidos · III ·
culpabilis ·
iudicetur ·
excepto
capitale in loco restituat
Incipit decretum .' Karoli preciosi
Regis francorum ·
ANno feliciter · XI · Regni domini
nostri Karoli gloriosissimi Regis .' facto capitulare in
mense martio
qualiter congregatis in unum sinodale concilio Episcopis / Abbatibus /
virisque illustribus Comitibus vna cum piissimo domino nostro secundum dei
voluntatem pro causis oportunis consenserunt decretum ·
Capitulum · primum :
De metropolitanis vt suffragani episcopi [fol. 46v] eis secundum decretum Canonis subiecti sint · et ea quę erga
ministerium illorum emendanda cognoscunt / libenti animo emendent
atque corrigant ·
Capitulum · II ·
De Episcopis vbi presentes episcopi ordinati non sunt / sine tarditate ordinentur ·
· III ·
De Monasteriis qui Regulares fuerunt vt
secundum regulam viuant · necnon et monasteria puellarum ordinem sanctum
custodiant · et vnaquęque abbatissa in suo monasterio
sine intermissione resedeat · nec duo monasteria non habeat
Capitulum · IIII ·
Ut episcopi de presbiteris et clericis infra
illorum parrochia potestatem habeant secundum canones
Capitulum · V ·
Ut episcopi de Incestuosis hominibus licentiam
habeant emendandi · et si aliquis eos defendit vt non adpresententur / cum
sua lege emendet · seu et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant corrigendum
Capitulum · VI ·
Ut nulli liceat alterius clericum recipere
aut ordinare in aliquo gradu · nec nullus homo presbiterum recipiat sine
commeatu episcopi · et si hoc fecerit cum sua Lege emendet
Capitulum · VII · [fol. 47r]
De decimis vt vnusquisque suam decimam
donet / atque per iussionem pontificis dispensetur ·
· VIII ·
Ut homicidas aut ceteros reos qui
legibus mori debent si in ecclesia confugerint non excusentur · neque eis ibidem
victus detur ·
· IX ·
Vt latrones de infra immunitate illi
iudices ad comitem placita presententur · et qui hoc non fecerit .' beneficium et
honorem perdat · Similiter et vassi nostri si hoc non
adimpleuerint / beneficium et honorem perdant · et qui
beneficium non habuerit .' bannum soluat
· X ·
De eo qui periurium fecerit nullam redemptionem nisi manum perdat · Quod si accusator contendere voluerit · de ipso periurio stent ad crucem · et
si iurator vicerit .' legem suam accusator emendet · Hec
vero de minoribus causis obseruandum · De maioribus vero
rebus aut de statu ingenuitatis / secundum legem custodiant
· XI ·
De latronibus qui in custodiam missi sunt ·
ut nullus iudex publicus de eis precium prendat : et si hoc fecerit /
honorem suum perdat .' et qui ecclesiam infregerit .' moriatur
· XII ·
De vindicta et Iudicium in latronibus
[fol. 47v] factum testimonium episcoporum absque
peccato
esse comitis dicunt · ita tamen vt absque inuidia
aut occasionem malam · et
nihil aliud ibi in
terponatur nisi vera iusticia ad perficiendum ·
et si per odium aut malo ingenio nisi per iu
sticiam faciendum hominem
deffecerit hono
rem suum perdat · et legem contra quam
iniuste
fecit secundum poenam quam intulit
emendetur ·
· XIII ·
Capitulis vero quod bonę memorię genitor
noster in sua placita constituit conseruare volumus ·
· XIIII ·
De rebus vero ecclesiarum vnde
nunc
censa exeunt · decima et nona cum ipso
censu sit soluta · vnde ante non exierunt
si
militer nona et decima detur · atque de casatis
· L ·
solidum · I · et de casatis · XXX · dimidio
solido · et de · XX ·
tremisso et precariis vbi modo sunt renouentur ·
et
vbi non sunt scribantur · et sit discretio inter
precarias de verbo nostro factas · et inter eas qui spon
tanea voluntate de ipsis rebus ecclesiarum faciunt ·
· XV ·
De truste faciendum nemo
presumatur
· XVI ·
De cerariis et tabulariis atque cartellariis
sicut a longo tempore fuit obseruetur ·
XVII ·
De sacramentis ghildonię in inuicem
consentientibus nemo facere presumat · Alio vero modo de [fol. 48r] illorum elemosinis / aut de incendio / aut De naufragio quamuis conuenientiam
faciant .' nemo in hoc iurare presumat ·
· XVIII ·
De Iterantibus qui ad palatium aut alicubi
pergunt vt eos cum collecta nemo sit ausus ad
sallire · et nemo
alterius herbam defensionis
tempore
tollere presumat .' nisi in hoste pergendum .' aut
missus noster sit · et qui
aliter facere presumpse
rit emendetur ·
· XIX ·
De theloneis qui iam antea forbanniti fuerunt
nemo tollat nisibi [!] vbi antiquo tempore fuerunt ·
XX :
De mancipia que venduntur vt in
presentia episcopi vel comitis sit / aut in presentia Archidiaconi et centenarii ·
aut in
presentia vicedomino et iudice comitis · aut ante bene nota
testimonia : et foris marca / nemo mancipia vendat · Qui hoc fecerit .' tantas
vices banno soluat quanta mancipia vendit · Et si non habet pretium in
vuadium pro seruo semetipsum donet comiti · vsque Dum ipso banno soluat
XXI ·
De Burniis [!] vt nullus foras nostro
regno vendere presumat
· XXII ·
Si Comes in suo ministerio iusticias non
fecerit · missos nostros de sua casa soniare faciat [fol. 48v] vsque dum iusticias
ibidem factas fuerint · Et si vassi nostri iusticias non fecerint .' tunc et comes
et missus noster ad ipsius casa sedeant et de suo viuant / quousque
iusticias faciant
· XXIII ·
Si quis pro faida precium recipere noluerit
tunc ad nos sit transmissus ; et nos eum dirigamus vbi damnum
minime facere possit ·
XXIIII ·
Simili modo et qui pro faida precium
soluere noluerit nec iusticias exinde facere in tali loco eum mittere volumus .' ut
pro eodem maior damnus non crescat ·
XXV ·
De latronibus ita precipimus obseruandum
vt pro prima culpa non moriatur · sed oculum perdat ·
De secunda vero culpa / nasum ipsius capuletur
De tercia vero culpa / si non se emendauerit .' moriatur
Incipiunt Capitula que domnus Imperator constituit Bononię que est in litore maris · Anno
Regni sui .' XLIIII : Mense Octobrio .' indictione ·
Quinta ·
De Libero homine in hoste bannito : · Capitulum · I · [fol. 49r]
QUicunque liber homo in hoste
bannitus
fuerit et venire con
tempserit · plenum heribannum :
id est
solidos · LX · persoluat · Aut si
non habuerit vnde illam summam persol
uat · semetipsum pro vuadio in seruitium
principis tradat .' donec
per tempora ipse bannus
ab eo fiat persolutus · Et tunc iterum ad sta
tum libertatis suę reuertatur · Et si ille
homo qui se propter
heribannum in seruitium
tradidit : nullo seruitio defunctus fuerit / here
des eius hereditatem quę ad eos pertinet non
perdant .' nec
libertatem : nec de ipso banno
obnoxii fiant ·
De heribanno exactando · Capitulum · II ·
Vt non per aliquam occasionem nec de
vuacta : nec de scara : nec de vuarda : nec pro heirbergare : neque pro alio banno
heribannum comes exactare presumat .' nisi missus noster prius
heribannum ad partem nostram recipiat · et ei suam terciam partem exinde per
Iussionem nostram donet · Ipse vero heribannus non
exactetur · neque in terris neque in mancipiis : sed in auro et in argento : palliis atque armis / et animalibus atque [fol. 49v] pecoribus
siue talibus speciebus quę ad vtilitatem pertinent ·
De his qui Regales habent
honores et in hostem banniti ad
condictum
placitum non venerint · ·
Capitulum ·
III ·
QVicunque homo nostros honores habens in
hoste bannitus fuerit .' et ad condictum placitum non venerit .' quot diebus post
placitum condictum venisse comprobatus fuerit .' tot diebus
abstineat a carne et vino
De his qui sine licentia de hoste reuertuntur · Capitulum · IIII ·
QVicunque absque licentia vel
permissione principis de hoste reuersus fuerit quod factum franci
heriscliz dicunt · volumus vt antiqua constitutio id est capitali sententia erga illum punienda custodiatur
De his qui beneficia princip
um
habent ·
V ·
QVicunque ex his qui beneficium principis habent · parem suum contra hostes communes in exercitu per
gentem dimiserit : et cum eo ire vel stare noluerit : honorem suum et
beneficium perdat ·
De non cogendo bibere in hoste · Capitulum · VI ·
Vt in hoste nemo parem suum vel
quemlibet alterum hominem bibere [fol. 50r] roget : et quicunque in
exercitu ebrius inuentus fuerit : ita excommunicetur / vt in bibendo sola aqua vtatur : quousque se male fecisse cognoscat ·
De vassis adhuc in
palatio seruientibus .' et tamen
beneficia
habent ·
VII ·
DE vassallis dominicis qui adhuc intra casam seruiunt et tamen beneficia habere noscuntur :
statutum est vt
quicunque ex eis cum domino Imperatore domi remanserint :
vassallos suos casatos secum non retineat / sed cum comite cuius pagenses
sunt ire permittat ·
De preparatione ad hostem secundum antiquam consuetudinem · Capitulum · VIII ·
COnstitutum est vt secundum anti
quam consuetudinem ; preparatio
ad hostem faciendam indicaretur et ob
seruaretur · id est victualia de marca ad
tres menses .' et arma
atque vestimenta
ad dimidium annum ; quod tamen ita
obseruari placuit .' vt
his qui de rheno
ad ligerem pergunt de ligere initium
victus
sui computetur · His vero qui de ligere ad
rhenum iter faciunt · de rheno trium men
sium victualia habenda esse dicatur · Qui
autem trans rhenum sunt et per saxoniam
[fol. 50v]
pergunt
ad albiam marcam esse sciant : et
qui
trans ligerem manent atque in spaniam
proficisci debent montes perineos marcam sibi
esse
cognoscant
· IX ·
QVicunque liber homo inuentus
fuerit anno presente cum seniore suo in hoste non fuisse :
plenum heribannum persoluere cogatur ·
Et si senior vel comes illius eum domi dimisit · ipse pro eundem bannum persoluat .' et tot heribanni ab eo exigantur quot homines domi dimisit · Et quia nos anno
presente
vnicuique seniori duos homines quos domi dimitteret concessimus :
illos volumus ut missis nostris ostendant : quia his tantummodo
heribannum concessimus ·
De hoc vt non nisi per iussionem regalem brunia vel gladius homini
extraneo a quolibet detur aut venundetur Capitulum · X ·
COnstitutum est ut nullus episcopus
aut
Abbas : aut
Abbatissa
vel quilibet
rector aut custos ecclesię Bruniam
vel gla
dium sine nostro permisso cuilibet homini
extraneo / aut
dare / aut venundare presu
mat : nisi tantum vassallis suis ·
Et si
euenerit vt in qualibet ecclesia vel sancto
[fol. 51r] loco plures brunias habeat quam ad ho
mines Rectoris eiusdem
ecclesię sufficiant :
tunc principem idem Rector ecclesię interro
get quid de his fieri debeat ·
Capitulum · XI ·
Vt quandocunque nauigium mittere volumus .' ipsi seniores in ipsis nauibus pergant .' et ad hoc sint
preparati
Item capitula quę propter iusticias
intra patriam faciendas constituta sunt ·
Capitulum · I ·
DE termino causarum et litium statuimus .' vt ex quo bonę memorię Domnus Pippinus Rex obiit / et nos regnare cepimus · cause vel
lites inter partes factę atque exortę discutiantur : et congruo sibi
iudicio terminentur ·
Prius vero id est ante obitum predicti domni Pippini Regis causę commissę vel omnino non moueantur · vel
saluę vsque ad nostram interrogationem reseruentur ·
De Episcopis / Comitibus et potentioribus causam inter
se habuerint · Capitulum · II ·
Vt episcopi .' Abbates .' et Comites et potentiores quique si causam inter se [fol. 51v] habuerint / ac se
pacificare noluerint / ad nostram iubeantur venire presentiam .' neque
illorum contentio alicubi diiudicetur .' nec propter hoc pauperum et minus
potentium iusticias remaneant : neque comes palacii nostri potentiorum
causas sine nostra iussione finire presumat .' sed tantum ad pauperum et minus
potentum iusticias faciendas sibi sciat esse vacandum ·
De testibus .' ad rem qu
amlibet
discutiendam eligendis ·
Capitulum ·
III :
VT quandocunque testes ad Rem
quamlibet discutiendam querendi atque eligendi sunt a misso nostro et Comite / in cuius ministerio de re qualicunque agendum est .' tales
eligantur quales optimi in ipso pago inueniri possint / et non liceat litigatoribus per premia falsos testes adducere .' sicut hactenus
fieri solebat
De placito centenarii · Capitulum · IIII ·
VT nullus homo in placito centenarii :
nec ad mortem neque ad libertatem suam amittendam : aut ad res reddendas .'
vel mancipia iudicetur .' sed ista in presentia
comitis aut missorum nostrorum iudicentur ·
De inquisitione et descriptione vniuscuiusque missi in
suo missatico · Capitulum · V ·
[fol. 52r]
VT missi nostri diligenter inquirant et
describere faciant vnusquisque in suo missatico quid vnusquisque de beneficio
habeat ; vel quot homines casatos in ipso beneficio habeat ·
De beneficiis qualiter condricta sint · Capitulum · VI
QVomodo eadem beneficia condricta sint .'
aut quis de beneficio suo alodem comparauit vel struxit
De beneficiis episcoporum : Abbatum et reliquorum : et de fiscis
Regalibus describendis ·
Capitulum · VII ·
Vt non solum beneficia episcoporum .'
Abbatum .' Abbatissarum atque comitum siue vassorum nostrorum .' sed etiam
nostri fisci describantur in breuem .' vt scire possimus quantum etiam de
nostro in vniuscuiuscunque legatione habeamus
De legationibus propter Iusticias quo tempore exerceantur · Capitulum · VIII ·
VOlumus vt propter iusticias quę
vsque
modo de parte Comitum reman
serunt quattuor tantum mensibus in anno
missi nostri legationes suas exerceant · id est
in hieme Ianuario .' In verno
Aprili
.' in esta
te Iulio · in Autumno octobrio · Ceteris
vero
[fol. 52v] mensibus vnusquisque Comitum placitum
suum habeat et iusticias
faciat · Missi autem
nostri quater in vno mense et in quattuor
locis habeant
placita sua cum illis comi
tibus quibus congruum fuerit ut ad eum
locum possint conuenire
De iussione dominica in quolibet missatico non adimpleta · Capitulum · IX ·
VT quicquid ille missus in illo missatico aliter factum inuenerit quam nostra sit iussio : non solum
illud emendare iubeat · sed etiam ad nos ipsam rem qualiter ab eo
inuenta est deferat ·
De censu regali inquirendo · Capitulum · X ·
VT missi nostri census nostros perquirant
diligenter vndecunque antiquitus ad partem regis exire
solebant .' similiter et freda et nobis renuntient · vt nos ordinemus quid de his in futurum fieri debeat ·
De rebus de quibus census ad partem regis exire solebat · Capitulum · XI ·
VT de rebus vnde census ad partem regis
exire solebat si ad aliquam ecclesiam traditę sunt ; aut reddantur
propriis heredibus · aut qui eas retinuerit .' illum censum persoluat · [fol. 53r]
De placitis a missis dominicis comitibus notum faciendis · Capitulum · XII ·
VT vnusquisque missorum nostrorum
in
placito suo notum faciat comitibus
qui ad eius
missaticum
pertinent :
vt in illis
mensibus quibus ille legationem suam non
facit conueniant inter
se et communia pla
cita faciant tam ad Latrones distringendos
quam
ad cęteras iusticias faciendas
De fidelitate regis promittenda · · XIII ·
VT missi nostri populum nostrum iterum nobis fidelitatem promittere faciant secundum consuetudinem
iamdudum ordinatam : et ipsi aperiant et interpretentur illis hominibus qualiter ipsum sacramentum et fidelitatem erga nos
seruare debeant ·