[fol. 86v]
[10]
CAPITULA A PIISSIMO HLOTHOUUICO EDITA
[BK 184 Abschnitt A BK 184 Abschnitt B]
Ano [!] XVI · regnante
domno
nostro hlodouuico conuentus episcoporum debet fieri in · IIII · locis ·
id est magontiaco in quo isti archiepiscopi
cum eorum suffraganeis conuenire
debent ˙ Audgarius · ha
deboldus
· hetto · Bernouuinus · In parisio ·
Ebbo
· Ragnouuardus · lantramnus · archiepiscopus sennonis qui fuerit
cum
eorum suffraganeis ˙ In lugduno .' hago
bardus
· Bernardus · Andre
as · Benedictus · cum suis suffraganeis ·
In tolosa · Notho · Bartholo
meus · Adellelmus · Aiulfus · cum suis suffraganeis · In quibus conuentibus ·
querere · tractare · et inuestigare · et inuenire cum dei adiutorio
debent de
causis ad reli
gionem
christianam et ad eorum curam pertinentibus ·
et
quid a principibus et reliquo populo uel ita ut diuina auctoritas
docet · aut
aliter teneatur · uel quid exinde ex parte uel ex toto dimis
sum sit ut
non teneatur ˙ Deinde quid in ipsorum qui pastores populi consti
tutis
moribus conuersatione et actibus inueniri possit quod diuinę re
gulę
atque
atque [!] auctoritati non concordet ˙ Simulque inuenire quę oc
casiones in utroque ordine id effe
cerint
ut a recto tramite
deui
assent ·
Ut
quicquid ab eis de his causis inuentum fuerit · tam sollerti
cura
custodiatur · ut nullatenus ad aliorum notitiam peruenire permit
tant
ante episcopos constitutum · et ideo unus nota inter omnes eligatur · et
quicquid
ipsi inuenerint subtiliter describant · et sub iuramento
[fol. 87r] constrictus
fideliter conseruet ˙
Uolumus etiam ipsorum conuentum fieri octa
uas pentecosten ·
Missi uero nostri suam incipiant legationem peragere octa
uas
paschę ˙
HĘC
CAPITULA AB
EPISCOPIS TRACTATA SUNT
De decimis quę ad capellam dominicam dantur · et
homines qui eas habent in suos usus conuersos
De feminis quę in quibusdam locis inrationabiliter sanctum uelamen sibi imponunt
Similiter de monasteriolis puellarum in legatione autgarii · in quibus nullus ordo bonę
conuersationis tenetur ˙
De monasteriolis etiam diuersis in missatico albrici
De iudicio aquę frigidę
[BK 186 c. 6 BK 186 c. 7]
De his qui usuris inseruiunt
uolumus atque
iubemus ut missi nostri diligenter inquirant ; quanti
homines liberi in sin
gulis comitatibus
maneant qui per
se possint expeditionem facere ·
uel quanti de his quibus unus alium adiuuet ·
quanti etiam de his quibus
a duobus tercius adiuuetur et preparetur · siue de his qui a quattuor
quintus adiuuatur et preparatur ut
eandem expeditionem et exercita
le opus facere possint et eorum summam ad
nostram notitiam deferant ·
e
his qui sine consensu episcopi presbiteros in ęcclesiis
suis constituunt uel
de ęcclesiis eiciunt · et ab episcopo uel quolibet misso
dominico admo
niti obędire noluerint · ut bannum nostrum reuuadiare co
gantur · et fideiussores ad palatium nostrum uenire iubeantur · et tunc
nos decernamus utrum nobis placeat · ut aut illum bannum soluat ·
aut alia
armiscaram sustineat
De ęcclesiis quę inter coheredes
diuisę
sunt .' considerandum est quatinus si secundum prouidentiam et admoni
tionem episcopi ipsi coheredes eas uoluerit tenere et honorare faci
ant · Si autem hoc contradixerint in episcopi potestate maneat utrum
eas ita consistere
permittat · aut reliquias exinde auferat · et ubi
ad nostrum beneficium ęcclesię
pertinentes inuentę fuerint ut de
scribantur et nobis
renuntientur
˙
De ęcclesiis destructis
ut episcopi et
missi in
quisitionem
faciant · utrum per neglegentiam aut
impossibilitatem destructę sint · et ubi neglegentia
[fol. 87v] inuenta fuerit .'
episcopali auctoritate emendare cogantur
hi qui eas restaurare debuerant · Si uero
per impossibilitatem ut aut
plures sint quę necesse sit aut maioris
magnitudinis
quam aut
ex rebus ad eas pertinentibus restaurare possint ·
episcopus modum inueni
at qualiter congrue emendari et consistere possint ·
X
De uno manso ad ęcclesiam dato
de quo aliqui homines contra statuta sibi seruitium exigunt ·
Quicumque pro hac causa acusatus fuerit · comes uel missi hoc quod inde subtractum est presbiteris cum sua lege restituere
faciant ·
XI
De his qui nonas
et decimas iam per multos annos aut ex
parte aut ex toto dare neg
lexerunt
· uolumus ut per missos nostros
constringantur · ut secundum capitularem priorem s
oluant
unius anni
nonam et decimam cum sua lege · et insuper bannum nostrum · De hoc eis
denuntietur
· quod quicumque hanc neglegentiam iterauerit ·
beneficium
unde nona et decima persolui debuit amissurum se sciat ˙ Ita enim
continetur in capitulari bonę memorię genitoris nostri in
libro primo
capitulo LVII · ut qui ęcclesiarum beneficia habent · nonam et decimam
ex eis cuius ęcclesię res sunt donent · Et qui tale beneficium habent
ut ad
medietatem laborent · de eorum porcione proprio presbitero
decimas donent · Item in capitulo XXII ·
libro II · De nonis quidem et decimis un
de et genitor noster et nos frequenter et in diuersis placitis admonitio
nem fecimus et per capitularia nostra qualiter hęc obseruentur
ordinauimus ·
uolumus atque iubemus · ut de omni conlaboratu · et de uino et de
feno
fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persoluatur · De nutri
mine uero pro decima sicut actenus consuetudo fuit ab omnibus obseruetur ˙
Si quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere uelit · in sua
maneat potestate iuxta quod ei et illi qui hoc persoluere debet con
uenerit ˙
XII
Quicumque decimam abstrahit de
ęcclesia ad quam per
iustitiam debet dari · et eam presumptiose et
propter munera aut ami
titia quamlibet occasione ad alteram ęcclesiam
dederit · a comite
[fol. 88r] uel a misso nostro constringatur
· ut eiusdem decimę
quantitatem cum sua
lege restituat ˙
XIII
De decimis quę populus non uult nisi quolibet
modo ab eo redimantur · ab episcopis prohibendum est ne fiat · Et si quis
contemp
tor fuerit inuentus · et nec episcopum nec comitem audire
uelit · si noster
homo fuerit · ad presentiam nostram uenire
compellatur · Ceteri uero
distringuntur · ut inuiti ęcclesię
restituant · quod uoluntarie dare
neglexerunt ˙
XIIII
Vt de rebus ęcclesiarum quod ab eis per XXX ·
annorum spatium sine ulla interpellatione possessa sunt testimonia non recipiantur · sed eo modo contineantur sicut res ad fiscum dominicum pertinentes
contineri solent ˙
XV
Quicumque de
rebus ęcclesiarum quos in beneficium habent restaurationes earum facere neglexerint · iuxta capitularem anteriorem in quo de operibus ac nonis et decimis
constitutum est .' sic de illis adinpleatur quomodo in libro IIII ·
capitulo XXXVIII · de opere et restauratione ęcclesiarum consideratum est
XVI
Vt de frugibus terrę
et
animilaum [!] nutrimine persoluantur · De opere uero uel restauratione
ęcclesiarum comes et episcopus siue abba unam cum misso nostro quem ipsi sibi
ad hoc elegerint ·
considerationem
fatiant ut unusquisque eorum tantum
inde accipiat ad operandum et restaurandum · quantum ipse de rebus
ęcclesię
habere cognoscitur ˙ Similiter et uassi nostri aut in commune tan
tum operis accipiant quantum rerum ęcclesiasticarum habent · uel
unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet · aut si inter eos
conuenerit · ut pro opera facienda argentum donent iuxta es
timationem operis in argento persoluant · cum quo pretio rector ęcclesię
ad
predictam restaurationem operarios conducere · et materiam eme
re possit · Et qui nonas et decimas dare neglexerit · primo qui
dem illas cum lege sua restituat · et insuper bannum nostrum soluat ·
ut ita castigatus caueat ne sepius iterando beneficium amittat ˙
XVII
De illo qui agros dominicatos propterea neglexit
excolere · ut nonas et decimas exinde non persoluat · et alienas terras ad [fol. 88v] excolendum accepit · uolumus ut de tribus annis ipsam nonam persoluat cum sua lege ˙ Et si quis contemptor aut comitis aut missorum
nostrorum propter hoc extiterit · per fideiussores ad palatium uenire
compellatur ˙
XVIII
De beneficiis destructis hoc obseruetur · quod
in ca
pitulari priori continetur ·
id est in libro · IIII · capitulo XXXVI · quicumque be
neficium suum occasione desertum habuerit · et intra annum postquam
ei a comite
uel misso nostro notum factum fuerit illud emendatum non
habuerit · ipsum
beneficium amittat ˙
XVIIII
Vt missi nostri ubicumque
malos scabinios inueniunt eitiant · et totius populi consensu in locum eorum
bonos eligant · Et cum electi fuerint · iurare faciant ut iniuste scienter iudicare
non debeant ·
XX
Vt in omni comitatu hi qui meliores et
ueratiores inueniri possunt eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas
et rei ueritatem dicendam · et ut adiutores comitum sint ad iusticias faciendas ·
XXI
Volumus ut quicumque de scab
ineis
depre
hensus fuerit propter munera aut propter amititiam uel
inimicitia ini
us
te
iudicasse · per fideiussores missus · ad
presentiam nostram ueniat · De
cetero omnibus scabineis
denuntietur · ne quis deinceps iustum iudicium
peruertere presumat ·
XXII
Vbicumque
commutationes tam tempore nostro
quam genitoris
nostri legitime et rationabiles atque utiles ęcclesiis
dei factę sunt ·
permaneant · Vbicumque uero inutiles et incommode atque inratio
nabiles factę sunt dissoluantur · et unusquisque recipiat quod dedit ·
Ubi
uero mortua manus inter
iacet
aut alia quęlibet
causa quę rebellis esse
uideatur inuenta fuerit · diligenter describatur et ad
nostram noticiam
perferatur ·
XXIII
Quicumque fuerit
comprobatus de eo quod scienter testes In periurium duxisset ·
sub fideiussione ad palatium nostrum uenire compellatur ·
ut ibi cum fidelibus nostris consideremus quid de tali homine faciendum
sit ˙
XXIIII
De his qui discordiis et contentionibus studere
solent et in pace uiue [!] nolunt et inde uicti fuerint · uolumus ut sub
fideiussores ad nostrum placitum ueniant · ubi cum fidelibus nostris
considere[fol. 89r]mus · quid de talibus faciendum sit
XXV
De bonis denariis quos popu
lus
recipere non uult · uolumus ut hoc obseruetur et teneatur · quod in pri
ori capitulari nostro constitutum est
id est in libro · IIII · capitulo XXX · Quicumque
liber homo uel in emptionem uel debiti solutione denarium merum et be
ne pensantem recipere uoluerit · bannum nostrum
id est LX · solidos compo
nat · Si uero serui
ęcclesiastici aut fiscalini nostri aut comitum · aut
uassallorum nostrorum hoc
facere presumpserint · LX · ictibus uapulent · Et si
actores nostri
aut aliorum uel aduocati eos missis nostris uel comitibus iussi
presentare noluerint · predictum bannum id est LX · solidos componat ˙ Et ad
hanc constitutionem nostram
adinplendam · episcopi et abbates siue reliqui qui
beneficia
nostra habent adiuuent comites in suis hominibus distringen
dis ˙ Et si
comites hanc constitutionem n
†ostram neglexerint · hoc
per mis
sos nostros ad nostram notitiam perferatur ˙
XXVI De homicidiis uel aliis iniustitiis
quę fiscalinis nostris
fiunt
Quia inpune se ea
committere posse exsistimant · nos
a
ctoribus
nostris
precipiendum esse decernimus · ne ultra inpune fiant ; ita
ut
ubicumque facta fuerint soluere cum disciplina
precipiantur
XXVII
Collectę ad malum faciendum fieri omnimodis
prohibeantur · et ubicumque hu
iusmodi
presumptiones factę f
uerint
· digna emendatione corrigantur · Et
si per neglegentiam comitis
factę sunt uel inemendatę
remanserunt · hoc ad nostram
notitiam perferatur · Auctor uero facti si fuerit
preposit
us uel aduocatus siue cente
narius uel qualibet alia dignitate predita libera persona · Post
legalem emen
dationem in loco factam · sub fideiussores ad nostram
presentiam ueniat · Mul
titudo uero siue de seruis siue
de liberis legitima emendatione multetur ˙
XXVII De
pontibus Publicis et iniustis theloneis
Placuit nobis ut hi qui
iussionem nostram
in reparandis pontibus
contempserunt · uolumus ac iubemus
ut omnes homines nostri in nostram ueniant
presentiam rationem redde
re · cur nostram iussionem
ausi sunt contempnere · Comites autem red
dant rationem de eorum
pagensibus cur eos aut non
constrixerunt ut hoc
facerent · aut nobis nuntiare
neglexerunt ˙ Similiter et de inius
[fol. 89v]tis teloneis
ubicumque accipiuntur · sciant se exinde rationem nobis red
dituros
XXVIIII
Vt examen aquę frigidę quod actenus faciebant a
missis nostris omnibus interdicatur ne ulterius fiat ˙
Postquam comes et pagenses de quolibet
expeditione hostili reuersi fuerint · ex eo die super XL · annos sit bannus resisus · quod lingua theodisca scatlegii · id est armorum deposicio uocatur ·
XXX
Hoc missi nostri notum faciant comitibus et
populo · quod nos in omni epdomada unum diem ad causas audiendas et iudicandas
sedere uolumus · Comites autem et missi nostri magnum studium habeant · ne forte
propter eorum neglegentiam pauperes crucientur · et nos tedium propter
eorum clamores patiamur · si nostram gratiam habere
uelint ˙ Populo autem dicatur ut caueat de aliis causis se ad nos reclamare · nisi
de quibus aut missi nostri aut comites eis iustitias facere noluerint ·
XXXI
Quicumque uicarii uel alii ministri
comitum tributum quod inferenda uocatur maioris precii populo exigere
presumpserit
quam a missis bonę memorię genitoris nostri constitutum fuit · hoc est · II · solidos pro una uacca hoc quod iniuste superposuit atque abstulit
sibique retinuit · his quibus hoc tulit cum sua lege restituat · et
insuper fredum nostrum componat · et ministerium amittat ·
XXXII
De homicidiis in ęcclesiis uel
in atriis earum
commissis · hoc obseruare et teneri · quod in capitulari prio
ri constitutum est in
libro · IIII · capitulo XIII · Si quis ex leui causa aut sine causa ho
minem in ęcclesia interfecerit · de uita componat · Si uero foris
rixati fuerint
et unus ab altero in ęcclesia fugerit et ibi se defendendo eum
interfecerit · et
si huius facti testes non habuerit · cum XII · coniuratoribus
suis legitime
per sacramentum affirmet se defendendo eum interfecisse ˙ Et ipse
auctor
si commote inter eos rixę extiterint · leudem interfecti et
insuper bannum
nostrum id est XL · solidos soluere cogatur · et publicam exinde
habeat pęni
tentiam · Sin autem non ille qui alterum interfecit sed his
qui interfectus est eandem
rixam commouit · absque
compositione iaceat et his qui eum interfecit secundum
iudicium
canonicum publicam habeat pęnitentiam · Si cuiuslibet ˙
[fol. 90r] proprius seruus hoc
commiserit · iudicia
quę [!] feruentis examinetur ·
utrum hoc
sponte an se defendendo fecisset · et si manus eius exusta fue
rit
interficiatur · Si autem non fuerit .' p
ublica
pęnitentia multetur · nisi for
te et ipse auctor
commotę inter eos rixę fuerit inuentus · tunc dominus eius
iuxta
quod
uuidrigildus
illius est ad ęcclesiam persoluat · aut eum si uoluerit
eidem ęcclesię tradat ˙
De ęcclesiastico et fi
scalino
et beneficiario seruo
uolumus ut pro una
uice
uuidrigildus eius pro eo componatur · Altera uice ip
se
seruus ad suplicium tradatur · Hereditas tamen liberi hominis qui propter
tale
facinus ad mortem fuerit iudicatus · ad legitimos heredes illius perue
niat · Si in atrio ęcclesię cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est huiuscemodi
homicidium perpetratum fuerit · simili modo emendetur et componatur · Si uero
porta ęcclesię non est consecrata · eo modo componatur
quod in atrio committitur · sicut compo
ni
debet quod in immunitate ui
olata
committitur ˙
Quicumque propter cupiditatem rerum
patrem aut matrem aut fratrem aut sororem uel nepotem uel alium propinquum suum
interfecerit · hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perueniat ˙
Interfectoris uero hereditas · in fiscum redigatur ˙ Ipse autem ordinante episcopo
publice pęnitentię subdatur
Quicumque propria uxore derelicta uel sine culpa
interfecta aliam sibi copulauerit uxorem · armis depositis publicam exinde faciat
pęnitentiam · Et si contumax fuerit comprehendatur a comite et ferro
uinciatur et in custodiam mittatur · donec res ad nostram notitiam deducatur
Quicumque res alienas cui
libet homini
uendiderit · et ipse homo easdem res alicui alteri dede
rit siue
uendiderit · et ipse qui tunc easdem res comparatas habet per malum
ingenium proprio filio aut alter
i cuilibet necdum legitimos annos ha
benti iustitię tollendę causa
tradiderit · uolumus atque firmiter preci
pimus ut si
pariter eiusdem paruuli uixerint · ipse intret in causam rationem
reddendi pro
filio suo · Si autem pater ipse mortuus est .' tunc legitimus eius propin
quus iuste ei tutor ac defensor esse uidetur pro ipso rationem reddere
compellatur ˙ Similiter de omnibus aliis iustitiis ad eum
pertinentibus ex
[fol. 90v]cepta legitima sua hereditate quę et per successionem
parentum suorum
legitime uenire debuit ˙ Quodsi quis nostram iussionem contempserit
uel neg
lexerit · sicut de ceteris contemptoribus ita de eo agatur · Is
uero qui easdem res primus
inuasit · et iniuste uendidit · necnon et emptores
excepta sola persona par
uuli · hoc quod fraudulenter
admiserunt · infra patriam emendare cogantur · Et
postea sicut contemptores
iussionis nostre ˙ sub fideiussoribus ad presentiam nostram
uenire
compellantur
De uicariis et
centenariis qui magis propter cupi
ditatem quam propter iustitiam
faciendam sepissime placita tenent · et exinde
populum nimis a
fligunt
· ita teneantur in
capitulari
domni karoli imperatoris continetur
in
libro IIII · capitulo LV ·
De placitis siquidem quę liberi homines obser
ua
re
debent · constitutio genitoris nostri
penitus obseruanda atque tenenda est ·
ut in anno uidelicet tria generalia placita
obseruent solummodo · et nullus
eos placita amplius obseruare
compellat · nisi forte quilibet aut acusatus fuerit ·
aut alium
acusauerit aut ad testimonium perhibendum conuocatus fuerit · Ad
cetera uero quę
centenarii tenent · non aliis uenire iubeatur · nisi qui aut litigat ·
aut iudicat
aut testificatur · Et quicumque huius testificationis transgressor
a
missis nostris in
uentus
fuerit · bannum nostrum id est LX · solidos
iam sepe dictum persol
uere cogatur
De liberis hominibus qui proprium non habent · sed in terra
dominica
resident · ut propter res alterius in testimonium non recipiantur ·
Coniurator
es
autem aliorum liberorum hominum ideo esse possunt quia liberi sunt ˙ Illi uero qui
et proprium ha
bent et tamen in terra dominica resident · propter hoc non
abiciantur · quia in terra do
minica resident · sed propter hoc ad
testimonium recipiantur · quia proprium ha
bent ·
Volumus atque iubemus ut missi nostri
diligenter
inquirant quanti li
beri homines in singulis comitati
bus
maneant · hinc uero ea diligentia hęc
ratio examinetur per singulas centenas ut
ueraciter sciant illos atque descri
bant qui in exercitalem ire possunt
expeditionem · ac
deinde
uidelicet secundum or
dinem de
his qui per se ire non possunt ut duo tercium adiutorium parent ˙ Et qui
necd
um
nobis fidelitatem
promiserunt · cum sacramento nobis fidelitatem promittere faciant ˙
De faidis cohercendis
obseruetur
et teneatur quod in
capitulari nostro uel in libro
[fol. 91r] · IIII · capitulo XX · continetur · Si quis
aliqua necessitate cogente homicidium commisit ·
comes in cuius
ministerio res perpetrata est · et compositionem facere · et faidam per
sacramentum pacificare studeat · Quodsi una pars ei ad hoc consentire nolue
rit · id est aut ille qui homicidium commisit · aut is qui
compositionem recipere debet
illum qui contumax fuerit ad
presentiam nostram uenire faciat ut eum ad tempus quo no
bis placuerit exilio mittamus · donec ibi castigetur · ut comiti suo inobediens
esse ulterius non audeat et maius dampnum inde non adcrescat ·
[BK 189 Abschnitt A BK 189 Abschnitt B]
Volumus ut ta
le
coniectum
missi nostri accipiant quando per missaticum suum perrexerint ·
hoc unusque
accipiat panes XL · frixingas · II · porcellum aut agnellum pul
los ·
IIII · oua XX · uino sextaria octo · sicera
modios II · annona
modios · II · Et
quando prope sunt de illorum domibus nullum accipiant
coniectum ˙
Uolumus etiam
ut
octabas paschę suam incipiant agere legationem · Episcopi uero suum
debent
habere conuentum octabas pentecosten ˙
EXPLICIT
LIBER SALICE LEGIS ·,·