Capitularia - Edition of the Frankish Capitularies

Reims, Bibliothèque Carnegie – Bibliothèque municipale, 672

Manuscript description according to Mordek

Repository:
Reims
Bibliothèque Carnegie - Bibliothèque municipale
672
Siglum Re
Digital image available at Bibliothèque virtuelle
Origin and history
Origin:

12. Jh., 2. Hälfte; wohl Reims.

Provenance:

Domkapitel zu Reims (fol. 2r: Lit. B, ord. unicus, N°. 60, sub fenestra; fol. 1v u. ö.: Ex dono Domini Francisci Josseteau canonici). Alte Signatur: G. 166.

Physical description
Material: Pergament
Number: 226 foll. (Blattverlust zwischen foll. 218 und 219)
Size: 527 × 377 mm
Body text: 405 × 270 mm
Quires: Nach den Kustoden zu urteilen (fol. 15v: I usw.), begann die Hs. ursprünglich mit dem Pseudoisidor-Vorspann fol. 8.
Lines: 60-61
Columns: 2
Script: gotische Minuskel
Contents
Note:

Den Großteil der Hs. füllen eine besondere Version des Liber Pontificalis (foll. 1-7) und die mit patristischem Material angereicherte Collectio Pseudo-Isidoriana der C-Version (bis fol. 191v). Es folgen unter anderem das 6. Ökumenische Konzil von Konstantinopel (a. 680/681) und Briefe Papst Hadrians II., bevor der Schlußteil mit Kapitularien bzw. kapitulariennahen Stücken einsetzt, zunächst zum Jahr 876, dann, innerhalb der Korrespondenz des Bonifatius, die Kapitularien Karlmanns der Jahre 742/744:

  • 212vb-213ra
    Caplm. I - C. VIIII - Konzil von Ponthion (a. 876), Abschnitt G nach Krauses Einteilung: Sancta sinodus que in nomine domini - decernimus atque firmamus (MGH Capit. 2, Nr. 279, S. 351 Z. 4 - S. 352 Z. 27).

  • 213ra-va
    Primum - XV - Karoli II capitulare Papiense (a. 876), ohne Subskriptionsliste: Hęc sunt capitula quę domnus karolus ludoyci augusti filius una cum consensu et suggestione uenerabilium episcoporum et primatum suorum ad honorem sanctę ęcclesię et pacem imperii sui fecit anno incarnati uerbi DCCCLXXVI regni uero sui in franciam XXXVI Imperii uero sui primo. Ut sancta romana ecclesia - iudicium experietur (MGH Capit. 2, Nr. 221, S. 101 Z. 6 - S. 103 Z. 30).

  • 213va-214ra
    Konzil von Ponthion (a. 876), Zustimmung des römischen Legaten und Subskriptionsliste (z. T. in der Reihenfolge verändert): Consensus leonis episcopi missi et apochrisiarii - agilmarus aruenensis ecclesie episcopus s. (MGH Capit. 2, Nr. 279, S. 352 Z. 28 - S. 353 Z. 6, S. 349 Z. 5 - S. 350 Z. 6).

  • 214ra
    Karoli II imperatoris electio (a. 876), ohne Subskriptionsliste und Eide: Glorioso et a deo coronato - obseruare promittimus (MGH Capit. 2, Nr. 220, S. 99 Z. 11-24).

  • 214ra-215vb
    Johannes VIII., JE 3041, JE 3039 und JE 3037 (MGH Epp. 7, S. 326-329, 320-323, 317 f.).

  • 216ra-rb
    Martin I., JE 2059 (ACO Series secunda, 1, S. 422-424).

  • 216rb-217ra
    Vitalian, JE 2090-2093 (ed. Schieffer, Kreta, Rom und Laon, S. 25-30).

  • 217ra-va
    Römische Synode Gregors II. vom 7.4.721, JE nach †2158 (ed. Hinschius, Decretales Pseudo-Isidorianae, S. 753 f.).

  • 217va
    Bischofseid des Bonifatius (MGH Epp. sel. 1, Nr. 16, S. 28 f.).

  • 217va-218va
    Gregor II., JE 2157, JE 2160, JE 2161, JE 2163, JE 2170, JE 2164 und JE 2168 (MGH Epp. sel. 1, Nrn. 12, 17-19, 25, 21, 24, S. 17 f., 30-33, 43 f., 35 f. und 41-43).

  • 218va-vb
    Gregor III., JE 2239 und JE 2245 (bis Qui perfecta, danach Blattverlust) (MGH Epp. sel. 1, Nrn. 28, 42, S. 49-52, S. 67 Z. 6-17).

  • Auf den verlorenen Blättern zwischen foll. 218 und 219
    dürften - neben den Resten der noch sichtbaren zwei Stücke - folgende Briefe gestanden haben, welche die vollständigen Hss. der Gruppe 4 der bonifatianischen Collectio pontificia konstituieren: Nrn. 43-44, 26, 45, 50, 52 und 68, vgl. MGH Epp. sel. 1, S. XXVII (Korrektur zu Tangl, Studien I, S. 790 bzw. 177).

  • 219ra-220vb
    Zacharias, JE 2287 (ab et manifesta, davor Blattverlust), JE 2274, JE 2291 und JE 2264 (MGH Epp. sel. 1, Nrn. 82, 60, 87, 51, S. 182 Z. 30 - S. 184, S. 120-125, 194-201, 86-92).

  • 220vb-221ra
    Zwei Briefe des Bonifatius an Stephan II. (MGH Epp. sel. 1, Nrn. 108-109, S. 233 - 236).

  • 221ra-rb
    Empfehlungsschreiben Bischof Daniels von Winchester für Bonifatius (MGH Epp. sel. 1, Nr. 11, S. 16).

  • 221rb
    Karl Martells Schutzbrief für Bonifatius (MGH Epp. sel. 1, Nr. 22, S. 37 f.).

  • 221 rb-va
    Karlmanni principis capitulare (Concilium Germanicum, a. 742/743): Epistola carlomanni. In nomine domini nostri iesu christi ego carlomannus dux et princeps francorum - gubernare studeant (MGH Capit. 1, Nr. 10, S. 24 Z. 24 - S. 26 Z. 9; MGH Conc. 2, 1, Nr. 1, S. 2-4; MGH Epp. sel. 1, Nr. 56, S. 98-101).

  • 221va-vb
    Karlmanni principis capitulare Liptinense (a. 743/744): De alio synodali conuentu. Modo autem in hoc sinodali conuentu - dampnetur quindecim solidis (MGH Capit. 1, Nr. 11, S. 26 Z. 19 f., S. 27 Z. 42 - S. 28 Z. 22; MGH Conc. 2, 1, Nr. 2, S. 6 f.; MGH Epp. sel. 1, Nr. 56, S. 101 f.).

  • 221vb-222va
    Brief des Bonifatius an König Aethelbald von Mercien (MGH Epp. sel. 1, Nr. 73, S. 146-154); Schluß fehlt.

  • 222va
    Brief des Bonifatius an Äbtissin Bugga (MGH Epp. sel. 1, Nr. 27, S. 48 f.).

  • 222va-224ra
    Capitula Angilramni (ed. Hinschius, Decretales Pseudo-Isidorianae, S. 757-769).

  • 224ra-va
    Dialogus Liberii et Constantii (Migne, PL 8, Sp. 1360-1365).

  • 224va-vb
    Innocenz II., JL 8148 (Mansi 21, Sp. 564 f.).

  • 224vb
    Innocenz II., JL 8149 (Mansi 21, Sp. 565).

  • 224vb-225vb
    2. Laterankonzil unter Innocenz II. (a. 1139), Capitulatio und Kanones (Mansi 21, Sp. 525 -533; die Kanones ed. C. Leonardi, in: J. Alberigo u. a. (Ed.), Conciliorum oecumenicorum decreta [3. Aufl. Bologna 1973] S. 197-203).

  • 225vb-226rb
    Konzil von Reims (a. 1148), Capitulatio und Kanones (Mansi 21, Sp. 713-718).

Bibliography
References:
Catalogues:
  • Catalogue général des manuscrits des bibliothèques publiques de France. Départements 39, 2, 1 (Paris 1904) S. 12-24 (H. Loriquet)
Project-specific references:


Transcription

Editorial Preface to the Transcription

Transkriptionsvorlage: Gutes Schwarz-Weiß-Digitalisat bei der BVMM

Schreiber

Der Schreiber verwendet eine späte karolingische Minuskel, bei der u neben v sowie Schaft-s neben rundem s (am Wortende) stehen. Tironisches et begegnet an wenigen Stellen.

Gliederungsmerkmale

Die Inskription des Karoli II capitulare Papiense (BK 221) ist in farbiger Tinte und in Minuskel ausgeführt. Die 15 Kapitel sind von Primum bis XV durchgezählt, wobei die Kapitelnummern ebenfalls in farbiger Tinte ausgeführt wurden. Jedes Kapitel wird mit 2-3 Zeilen hohen Initialen eingeleitet.

[fol. 213ra] [53]
Hęc sunt capitula quę domnus karolus · ludoyci augusti filius · una cum consensu et suggestione uenerabilium episcoporum et primatum suorum ad honorem sanctę ęcclesię et pacem imperii sui fecit · anno incarnati uerbi · DCCCLXXVII · regni uero sui in franciam XXXVI1* · Imperii uero sui primo  
Primum ·  
[BK 221 c. 1]
Ut sancta romana ecclesia sicut est caput omnium ęcclesiarum · ita ab omnibus honoretur et ueneretur2* · atque quisquam contra ius et potestatem ipsivs aliquid iniuste agere presumat · sed liceat ei debitum tenere [fol. 213rb] uigorem · et pro uniuersali ęcclesia pastoralem exhibere curam atque sacris precibus omnium pro omnibus interpellare auctorem ·  
1*
XVI korr. (?)
2*
n korr. (?)
 · II ·  
[BK 221 c. 2]
Et honor domino et spirituali patri nostro iohanni3* summo pontifici et uenerabili uniuersali pape ab omnibus conseruetur · et quę secundum sacrum mysterium suum · auctoritate apostolica decreuerit · cum summa ueneratione ab omnibus suscipiatur · ut debita illi obedientia in omnibus conseruetur ·  
3*
gek. iohi
III ·  
[BK 221 c. 3]
Et licet in omnibvs obseruare uelimus · precipue tamen sanccimus · ut in terminio beatorum petri et pauli apostolorum principum nemo in eundo et redeundo · uel ibi morando aliquam uastationem et depredationem facere presumat · et quę ipsius sanctę dei ęcclesię proprias · nemo4* aliqua iniqva machinatione · sine uoluntate ipsius sacri pontificis · sibi uendicare presumat · quodsi quisquam fecerit · restitutis male presumptis · immunitatem ipsius ęcclesię persoluat · et bannum nostrum tripliciter componat ·  
4*
korr. aus neq
IIII ·  
[BK 221 c. 4]
Et ecclesiasticus honor et sacerdotalis atque clericalis · reuerentia debita competentique sinceritatis religione ab omnibus amplectatur · et in omnibus custodiatur · sicut aui et genitoris nostri monent edicta ·  
V  
[BK 221 c. 5]
Et imperialis honor ab omnibus fideliter obseruetur · et qve ab eo seu per epistolam seu per legatos precipiuntur · a nullo impvne audeat uiolari  
VI  
[BK 221 c. 6]
Et episcopi ministerium suum · secundum sacros et spiritu sancto promulgatos canones peragant · parrochias suas absque alicuius impedimento · predicando corrigendo et confirmando circumeant · et in hoc agendo nullus eis contraire · et quod ad ministerium illorum pertinet contradicere in ipsis parrochiis audeat · uel eis exinde aliquam molestiam inferat · sed adiutor si oportuerit inuitatus a pontifice quisque ęcclesię filius existat · ut liceat eis criminalia scelera · et alia queque corrigenda inquirere · discutere et diiudicare canonice · Quod qui temerare proterue5* presumpserit · triplicem legem · et triplex bannum nostrum persolvat ·  
5*
proter korr. (?)
VII  
[BK 221 c. 7]
Et episcopi secundum sacram iussionem domini nostri iesu christi predicationem per se uel per suos congruenter excerceant · et presbiteros suos ut similiter faciant instruere procurent · et ut seculares laici · diebus festis qui in ciuitate sunt ad publicas stationes occurrant · et qui in uillis et possessionibus sunt · ad publicum officium in plebem festinent · et nullus latibulosa in suis domibus missarum officia celebrare presumat · sine sui racionabili licentia episcopi ·  
VIII  
[BK 221 c. 8]
Et episcopi in ciuitatibus suis proximum ecclesię suę claustrum instituant · in quo ipsi cum clero secundum canonicam regulam deo militent et sacerdotes suos ad hoc constringant · ut ęcclesias suas non relinquant · et alicubi habitare presumant · Sin etiam subiecti episcopo proprio · secundum canonicam auctoritatem · nec per contumatiam ab eorum potestate dissiliant · neque seculari potestati ad hoc eis commendare se liceat · aut eos quilibet recipere audeat · ut contra canonicas leges et debitam episcopi potestatem · quodammodo defensentur · Huiusmodi uero sacerdotes episcopalis ilico censura · disciplinis ecclesiasticis subdat · nec fas est omnium eorum sollicitudinem episcopos non gerere · quibus in committendis sacris ordinibus uisum est communicasse ·  
VIIII ·  
[BK 221 c. 9]
Et a domibus sacerdotum propter male opinionis famam habitatio feminarum penitus tollatur · neque illi in domos earum intrare indiscrete presumant · ne nomen dei quod absit per illos blasphemetur · per quos laudari pie et iugiter debet · Venationem quoque nullus tam sacri ordinis exercere presumat neque arma militaria pro qualicumque seditione portare audeat aut habitum quemlibet tantum apicem sacerdotii non decentem assumat · [fol. 213va]  
 · capitulum6* · X ·  
[BK 221 c. 10]
Vt res ęcclesiasticas tam mobiles quam et immobiles · nemo inuadere uel auferre presumat · et quę a rectoribus ęcclesię hactenus ob timorem uel fauorem alicui libellario uel enfiteotecario iure dolose uel cum dampni detrimento ęcclesię amisse uidentur · ad pristunum [!] ius reuertantur · quatinus liceat illis quibus earum cura commissa est · quieto et pacifico ordine eas tenere · et pro nobis ac regno nobis a deo commisso orare · pauperibusque debita stipendia erogare · familiam ęcclesię iuste et rationabiliter regere et gubernare · Transgressoribus autem indicimus iniuste presumpta restituere · et sicut superius prefixum est triplicem legem · et triplex bannum nostrum persoluere ·  
6*
gek. c
XI  
[BK 221 c. 11]
Ut decime conlaborationum et animalium secundum sacra precepta domino absque fraude et aliqua retractatione offerantur · et in potestate episcopi maneat · qualiter a presbiteris dispensentur canonice et ut ęcclesias baptismales · quas plebes appellant secundum antiquam consuetudinem ęcclesię filii instaurent ·  
XII ·  
[BK 221 c. 12]
Vt episcopi et comites et uasos nostros in parrochia eorum manentes · paterno amore secundum ecclesiasticum ministerium diligant · ipsius comites et uasalli seu reliqua generalitas · predictos episcopos ut sanctos patres honorent · et uenerentur · et ad ministerium illorum peragendum ubicumque potuerint eos adiuuare decertent · Si uero quod non optamus eis infesti · quominus que dei sunt exercere reperti fuerint aut ipsi contra leges officia sua uiolauerint · et eos quos uenerari debent inquietauerint · secundum capitulare aui et genitoris nostri emendent · Qualiter quoque presbiteros7* aut reliquos gradus honorent · ipsius capitularis forma doceantur · Ipsi nichilominus episcopi singuli in suo episcopio8* missatici nostri potestate et auctoritate fungantur  
7*
gek. pros
8*
korr. aus episcopii
XIII  
[BK 221 c. 13]
Ut episcopi et comites in suis ministeriis commorantes · in suis consistant domibus cum suis uasallis · neque presumant occasione hospicii · in pauperis cuiuspiam uicini domo · nisi rogati commorari9* · quia ob hoc maxime depredationes et discordias hactenus pullulasse manifestum est · Preuideant quoque secundum ministerium unusquisque suum · ne in potestate illorum predę et deuastationes fiant · Et si aliqui hoc facere temptauerint · omni sua uirtute illis resistant · et si ipsi per se constringere illos ad emendationem non potuerint · constitutis missis nostris renuncient · et ut ipsorum iudicio legaliter secundum capitalare [!] aui et genitoris nostri emendentur Quodsi et ipsi hoc emendare nequiuerint · ad nostram noticiam perducant ·  
9*
ti com korr. (?)
XIIII ·  
[BK 221 c. 14]
Vt quotiens diuinum iudicium aliquem ęcclesię presulem a seculo uocauerit · nullus ad suimet perditionem facultates eius inuadat diripiat · et ad suos usus transferat · sed erogatariis et elemosinariis ecclesiasticis · cum ipsius ęcclesię constituto equonomo · liberum sit canonico more iuste racionabiliterque deputata successuro [!] reseruare · uel quibuscumque sicut expedit pro eius spiritu distribuere · quod qui iniqua cupiditate transgredi presumpserit · ut superius prelibatum est · inrefragabiliter multetur ·  
 · XV ·  
[BK 221 c. 15]
Ut nemo fidelium nostrorum quodammodo aliquem celet · quem nostrum scierit infidelem esse · neque sustentationem ei quamcumque prestare pertemptet · si eum ad nostram fidelitatem reuocare nequiuerit · Quicumque autem contra hęc fecerit · prodecessorum [!] nostrorum et progenitorum iudicium experietur ·