[fol. 90v]
[1]
HĘC
CAPITULA PROPRIE AD EPISCOPOS UEL AD ORDINES QUOSQUE ECCLESIASTICOS PER
TINENTIA · QUĘ NON SOLUM OBSERUARE .' SED ETIAM SIBI SUBIECTIS UEL
- - -
PERDOCERE DEBENT ;
·
I ·
Quia iuxta sanctorum patrum traditionem
nouimus res ecclesię uota esse fidelium · precia peccatorum ·
et patrimonia
pauperum cuique non solum habita conseruare · uerum etiam multa deo opitulante
conferre optamus · Tamen ut ab ecclesiasticis de non
diuidendis rebus illius suspitionem dudum
concoeptam
penitus
ammoueremus .' statuimus ut neque nostris neque
filiorum
et deo dispensante successorum
nostrorum temporibus qui nostram uel
progenitorum nostrorum uoluntatem uel exemplum imitare uoluerint .'
nullam penitus
diuisio
nem
aut iacturam
patiatur ;
·
II ·
Sacrorum canonum non
ignari · ut in dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore · assensum
ordini ecclesiastico prębuimus · ut scilicet episcopi per electionem cleri et
populi secundum statuta canonum
de propria diocesi remota personarum et
munerum
acceptione · ob uitę meritum et sapientię donum
eligantur · ut exemplo
et uerbo sibi subiectis usquequaque prodesse ualeant ;
III ·
Quia uero canonica
professio a multis partim ignorantia partim desidia dehonestabatur .' opere
precium
duximus deo annuente apud sacrum conuentum · ut ex dictis sanctorum patrum uelut ex
diuersis
partis quosdam uernantes flosculos carpendo .' in unum regulam canonicorum et
canonicarum
congerere · et canonicis uel sancti
monialibus
seruandam contradere · ut per eam canonicus ordo
absque
ambiguitate posset seruari ; et
quoniam illam sacer conuentus ita
etiam laudibus extulit · ut usque
ad unum iota obseruandam
percensere
t statuimus · ut ab omnibus in eadem professione degentibus
indubitanter
teneatur · et modis omnibus siue a canonicis siue a sanctimonialibus
canonice degentibus deinceps obseruetur ;
IIII ·
Statutum est ut
quicquid tempore
imperii nostri a fidelibus ecclesię
sponte conlatum fuerit in dicioribus locis duas
partes in usus pauperum · tertiam .' in stipendia cedere clericorum
aut monachorum in
minoribus uero
locis .' ęque inter clerum et pauperes fore diuidendum · nisi forte
a datoribus ubi specialiter dandę sint
constitutum fuerit ;
V
Monachorum siquidem
causam qualiter deo opitulante ex parte disposuerimus · et quomodo ex se ipsis sibi
eligendi abbates licentiam dederimus .' et qualiter deo opitulante quieti uiuere ·
propositumque suum
indefesse custodire ualerent ordinauerimus .' in alia scedula
diligenter adnotari fecimus · et ut
apud succe
ssores
nostros ratum foret · et inuiolabiliter cor
seruaretur
confirmauimus ;
VI
De seruorum uero
ordinatione qui passim ad gradus ecclesiasticos Indiscrete promouebantur .' placu
[fol. 91r]it omnibus cum sacris canonibus concordari debere .' et statutum
est ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros or
dines promouere
pręsumat · nisi prius a dominis
propriis libertatem consecuti fuerint · et si quilibet ser
uus
dominum suum fugiens · aut latitans · aut adhibitis testibus munere conductis uel
corruptis aut qualibet
calliditate uel fraude ad gradus ecclesiasticos peruenerit .' decretum est ut deponatur · et dominus eius eum
recipiat ; Si uero auus uel
pater ab alia patria in aliam migrans · in eadem prouincia filium genuerit ·
et
ipse filius ibidem educatus · et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit · et utrum
seruus sit ignorauerit ·
et postea
ueniens
dominus illius legibus eum adquisiuerit · sancitum est · ut si dominus eius illi
libertatem dare uoluerit .'
in gradu suo permaneat ; Si uero catena seruitutis eum a
castris dominicis extra
here
uoluerit ut gra
dum amittat .' quia iuxta sacros ordines
uilis persona manens · sacerdocii dignitatem fungi non potest ;
De rebus uero
illorum uel peculiare · qui a propriis dominis libertate donantur · ut ad gradus
ecclesiasticos
iure promoueantur .' statutum est ut in potestate dominorum consistat · utrum illis concedere · an sibi uindi
care uelint ; Ceterum si post
ordinationem aliquid adquisiuerit .' illud obseruetur quod in canonibus de consecra
tis nihil habentibus constitutum est ; De ecclesiarum uero seruis
communi sententia decretum est · ut archiepiscopi ·
per singulas
prouincias constituti · nostram auctoritatem · suffraganei uero illorum .' exemplar
illius penes se ha
beant · et quandocumque de familia
ecclesię utilis inuentus aliquis ordinandus est · in ambone ipsa auctoritas
coram
omni populo legatur · et coram sacerdotibus uel coram fidelibus laicis · et ante cornu
altaris · sicut in
nostra auctoritate continetur · remota qualibet calliditate ·
libertatem consequatur · et tunc demum
ad gradus ecclesiasticos promoueatur ;
Similiter quoque de his agendum est quos laici de familia eccle
siarum ad
sacros ordines promouere uoluerint ; Sed et his quos prępositi canonicorum aut mo
nachorum ordinandos expetiuerint · eadem forma seruanda est ;
VII
Statutum est · ut
nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere pręsumat · quorum
liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione pensent rerum propriarum exheredari ;
Quod si aliquis deinceps hoc agere temptauerit · ut acceptor sinodali
sententia districte feriatur .' et res ad exheredatos redeant ;
[.]III
Statutum est etiam ut
nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsorare propter res
adipiscendas deinceps persuadeat · et qui hoc facere temptauerit .' sinodali uel
imperiali sententia modis omnibus feriatur ˙
[V]IIII
Statutum est ut sine
auctoritate
uel consensu episcoporum
presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur .' nec ex
pellantur ; et si laici clericos probabilis uitę et doctrinę episcopis
consecrandos · suisque in ecclesiis constituen
dos obtulerint · nulla
quęlibet occasione eos reiciant ;
[X]
Statutum est ut
un
iusquisque
ecclesię unus mansus integer attribuatur · absque aliquo
seruitio · et presbiteri in eis
[fol. 91v]constituti
non de decimis neque de oblationibus fidelium · non de domibus neque de atriis · uel
ortis iux
ta
ecclesiam positis · neque de pręscripto manso aliquod seruitium pręter ecclesiasticum
faciant · et si
aliquid ·
amplius
habuerint · inde senioribus suis debitum seruitium impendant ;
Statutum est postquam
hoc impletum fuerit ut unaquaque ecclesia suum presbiterum habeat ubi id
fieri facultas prouidente episcopo permiserit ;
Sancitum est de
uillis nouis et ecclesiis in ei
sdem
nouiter constructis · ut decimę de ipsis uillis ad easdem ecclesias
conferantur ;
De sacris uasis
ecclesię quę in pi
gnus
a nonnul
lis
in quibusdam locis
dari comperimus .' inhibitum est ne deinceps a quo
quam
fieri pręsumatur · nisi solummodo necessitate redimendorum captiuorum
compellentur ;
De ecclesiis sane
destructis uel de donis et decimis siue de claustris canonicorum qualiter constitui
et ordinare nobis placuerit .' aliis capitulis subter
adnotauimus
;
XV
Sed et de ecclesi
arum
honore quomodo deo adiuuante quantum in nos est uigeat .' similiter in subter
adnota
tis capitulis insertam esse dinoscitur ;
XVI
De episcopis uero in
langobardia constitutis qui ab his quos ordinabant
sacramenta
et munera contra diuinam et ca
nonicam auctoritatem accipere uel exigere
soliti erant modis omnibus inhibitum est ne ulterius fiat · quia iuxta
sacros
ordines uterque a gradu proprio talia facientes decidi debent ;
XVII
Statutum est ab
episcopis de presbiteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt · et propter hoc male opinionis suspitione denotantur · ut si deinceps admoniti non
se correxerint uelut contemptores sacrorum canonum canonica inuectione feriantur ;
XVIII
De
presbiteris qui accipiendi chrismatis gratia ad ciuitates in cena
domini ueniti [!] soliti erant .' sancitum est ut de his qui longe positi
sunt de octo uel decem unus ab episcopo eligatur · qui acceptum
chrisma
sibi et sociis diligenter perferat ; Hi uero qui non longius a ciuitate quam
quattuor aut quinque milibus habitant .' more solito ad accipiendum
chrisma perueniant ; Discendi uero gratia .' alio non quadragesimę tempore ad ciuitates
conuocentur ,
XVIIII
Ne uero episcopus
occasione prędicandi · aut confirmandi oneri essent populis .' a nobis admoniti polliciti
sunt · sed deinceps hoc cauere uelle et eo tempore suum ministerium in quantum
facultas dabatur exequi quo eorum profectio quantum in illis erat · his quibus
prodesse possunt et debent non sit importuna uel onerosa ;
XX
Ne pueri uero sine
uoluntate parentum tonseretur uel puellę uelentur .' modis omnibus inhibitum est ; Et qui
hoc facere temptauerit multa que in capitulis legis mundanę a nobis constitutis
continetur persoluere cogatur
XXI
De feminis quę uiros
amittunt ·
placet ne se sicut hactenus indiscrete uelent · sed aut XXXa dies
post decessum uiri sui expectent · et post tricesimum diem per consilium
episcopi sui · uel si episcopus absens fuerit · consilio [fol. 92r]aliorum
religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum id quod eligere debent eligant · et quia a sacro conuentu rogati · ut hi qui publicam gerebant poenitentiam · et
feminę quę uiros amittebant · nostra auctoritate donec deliberent quid agant
tuerentur · specialiter pro his capitula fieri et legis mundanę capitulis inserenda
decreuimus ;
[..]II
De raptis uero et
de raptoribus
quamquam
specialiter decreuissemus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere
temptauerint · quid tamen super his sacri canones pręcipiant hic inserendum
necessarium duximus · quatinus omnibus
pateat · quantum malum sit · et non solum
humanam / sed etiam diuinam
auctoritatem constricti · abhinc hoc malum caueatur ;
[..]III
De puellis raptis
necdum desponsatis ita in concilio calcidonensi ubi DCXXX patres
affuerunt
capitulo
XXVII
ita habetur ˙ Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi cooperantes et
conibentes raptoribus / decre
uit sancta sinodus · siquidem clerici sunt .' decidant gradu proprio ; Si uero laici .' anathematizentur ; Quibus uer
bis aperte datur intellegi .' qualiter huius mali auctores damnandi sunt ; quando
participes et conibentes tan
to et anathema feriuntur · et quod iuxta
canonicam auctoritatem ad coniugia legittima raptas sibi iure uin
dicare
nullatenus possunt ;
[.]XIIII
De desponsatis
puellis et ab aliis raptis · ita in concilio acyritano capitulo X
legitur ; desponsatas puellas et post
ab aliis raptas · placuit erui · et eis reddi
quibus ante fuerint desponsate · etiamsi e
is
a raptoribus uis illata
constiterit ; proinde statutum est a sacro conuentu .' ut
raptor publica poenitentia mul
ctetur
; Raptę uero
si sponsus recipere
noluerit · et ipsa eiusdem crimini consentiens non fuit .' licentiam nubendi alii non
negetur · Quod si et illa consensit .' simili sententia subiaceat ; Quod si post hęc
iungere pręsumpserint .' uterque anathematizentur ;
XXV
De his uero qui
sacris uirginibus se sociant · ita in decretis papę gelasii ·
capitulo XX continetur · Uirginibus sacris temere se quos sociare cognouimus · et
post dicatum deo propositum incesta federa sacrilega miscere · quos protinus ęquum
a sancta communione detrudi · et nisi publicam probatamque egerint
poenitentiam omnino non recipi ·
aut his certe uiaticum
de sęculo transeuntibus si tamen poenituerint .' non negetur ; Si uero de copulacione sacrarum uirginum tam seuere feriuntur · quanto seuerius feriendi
sunt · qui eas rapiunt .' ideo sicut pręmissum est · necesse est ut ab
omnibus in christiana religione consistentibus .' rigore auctoritatis diuinę uel humanę .' hoc malum radicitus amputetur ;
[...]I
Ne uero puellę
indiscrete uelentur · placuit nobis etiam de sacris canonibus qualiter obseruandum sit ·
hic inferre de tempore uelandarum puellarum in cartaginensi
concilio capitulo XVI continetur ˙ ut non ante
XXV annos consecrentur ; item
placuit ut quicumque episcoporum necessitate periclitantis pudicitię
uirgina
li uel petitor potens uel raptor aliquis formidatur · uel si
etiam aliquo mortis periculoso scrupulo
conpucta [!] fuerit · ne non uelata mori
atur
· aut exigentibus parentibus aut his ad quorum curam pertinet
[fol. 92v]uelauerit
uirginem seu uelauit ante XXV annos ętatis non ei obsit concilium quod de isto annorum
numero constitutum est ; Unde colligitur quia iuxta priorem sanctionem uirgines XXV
ętatis suę
annositate [!] consecrande sint ; Quod si pręmissę
necessitates ante id fieri compulerint .' nullum poss
it episcopo
afferre pręiudicium consecranti ;
XXVII
Sancitum est ut
nullus deinceps quamlibet examinationem crucis facere pręsumat · ne que christi passione
quę glorificata est cuiuslibet temeritate obtemptui habeatur ;
XXVIII
Episcopos uero ut
siue per se siue per uicarios pabulum uerbi diuini sedule populis adnuntietur · quia ut
ait
beatus gregorius iram contra se occulti iudicis excitat
sacerdos · si
sine
prędicationis sonitu ince
dit · et ut clerum sibi
commissum in sobrietate et castitate nutrirent ˙ diuinisque officiis inbuerent
quę rite ad sacrossanctos ecclesiasticos ordines promoueri possent · et ut operam
dent · quatinus presbite
ri missalem et lectionarium siue
ceteros
libellos sibi necessarios bene correctos habeant · et qua
liter ecclesias
destructas sibi pertinentes iuxta uires emendent · qualiter etiam uiduas diligenter ·
instruant · quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conuersari debeant
edoceant · et ut super
stitiones quas quibusdam locis in exequiis
mortuorum nonnulli faciunt eradicent · et ut exemplo suę in
nocentię
alios ad bene uiuendum prouocent · et cunctis
ecclesiasticis negotiis
in quantum dominus iuuaue
rit
totis
uiribus consulere satagant diligenter admonuimus · et ut liberius exequi ualeant .' nos
in
quantum dominus annuerit · opem ferre modis omnibus optamus ;
XXVIIII
Nonnulli uero
capitula sicut de incestis nuptiis · necnon et de ecclesiis quę inter coheredes
diuidentur · et tali occasione proprio honore carent · siue de his ecclesiis quę
nimium rebus propriis sunt attenuate · uel certe de his rebus quę nuper
necessitate compellente a nonnullis ecclesiis sunt ablate · et si qua
sunt alia siue in ecclesiasticis siue in publicis rebus emendatione digna quę pro
temporis breuitate efficere nequiuimus .' in tantum differendum illud
dignum iudicauimus · donec domino fauente consultu fidelium facultas nobis id
efficiendi ab eo tribuatur ; inuenta uero ut deo opitulante effectum obtineant .'
tempora hic inserenda censuimus ;
INCIPIUNT CAPITULA QUĘ LEGIBUS ADDENDA SUNT · QUĘ ET MISSI ET COMITES HABERE ET
CETERIS NOTA FACERE DEBENT ·
PRIMO
CAPITULO
DE
HORE [!] ECCLESIARUM ;
I ·
Si quis aut ex leui
causa aut sine causa homin
em
in ecclesia interfecerit .' de uita componat ; Si uero foris
rixati fuerint et unus alterum in ecclesiam fugerit · et ibi se defendendo eum
interfecerit .'
si huius facti testes non habuerit .' cum XIIII
cim coniuratoribus legittimis per sacramentum affirmet
[fol. 93r]se
defendendo eum interfecisse · et post hęc DC solidos ad partem ecclesię quam illo
homicidio polluerat ·
et insuper bannum nostrum soluere cogatur ; is uero qui
interfectus est .' absque compositione iaceat ; Ac dein
de
interfector secundum iudicium canonicum · congruam facinori quod amisit poenitentiam
accipiat ;
Si proprius seruus hoc commiserit .' iudicio aquę
feruentis examinetur utrum hoc sponte
an se defendendo fecisset ; Et si manus eius
exusta fuerit .' interficiatur ; Si autem non fuerit .'
dominus eius iuxta quod
uuirgildus illius est ad ecclesiam persoluat · aut eum si uoluerit eidem ecclesię
tradat ; De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario seruo uolumus ut pro una
uice .' uuirgildus
pro eo componatur ; Altera uice .' ipse seruus ad
supplicium tradatur ; Hereditas uero liberi ho
minis qui propter tale
facinus ad mortem fuerit iudicatus .' ad legitimos heredes illius perueniet ;
Si in
atrium ecclesię cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est huiuscemodi homicidium
perpetratum
fuerit .' simili modo emendetur uel componatur ; Si uero
porta ecclesię non est consecrata .'
eo modo componatur quod in atrio
committitur .' sicut componi debet quod i
nmunitate uiolata com
m
[i]ttitur ;
DE
INIURIIS SACERDOTUM IN ECCLESIA FACTIS II
Sanguinis effusio in
ecclesia facta cum fuste si
presbiter fuerit .' triplo componatur ; Duas partes eidem
presbitero · tertiam pro fredo ad ecclesiam insuper bannus noster ; Similiter de diacono iuxta compositio
nem eius in triplo
cum banno nostro componatur ; De subdiacono similiter triplo secundum
suam compositio
nem · et de uniuscuiusque ordinis clerico .' secundum suam compositionem triplum persoluatur · et insuper
bannus noster ; Similiter et de ictu sine sanguinis effusione · de uniuscuiusque
ordinis clerico
secundum suam compositionem triplo
componatur · et bannus noster ; Et qui non habet unde
ad ecclesiam persoluat .' tradat se in seruitium eidem ecclesię · usque dum totum debitum persoluat ;
DE
UIDUIS ET PU
PILLIS ET PAUPERIBUS ;
II
Ut
quandocumque in mallum ante comitem uenerint .' primo eorum causa
audiatur et diffiniatur · et si
testes per se ad causas quęrendas habere non
potuerint uel legem nescierint .' comes illos uel
illas adiuuet · dando
e
is
talem hominem · qui rationem eorum teneat · uel pro eis loquatur ;
DE
RAPTU UIDUARUM IIII
Qui uiduam intra
primos XXX dies uiduitatis suę · uel inuitam uel uolentem sibi copulauerit .' bannum nostrum id est LX solidos in triplo componat · et si
inuitam eam duxit .' legem suam ei componat · illam uero .' ulterius
non attingat ;
DE
HOMINE PUBLICA POENITENTIA AGENTE INTERFECTO V
Qui hominem publicam
poenitentiam agentem interfecerit .' bannum nostrum in triplo componat ·
et uuirgildum eius proximis eius persoluat ;
UT
OMNIS LIBER HOMO POTESTATEM HABEAT UBICUMQUE UOLUERIT [fol. 93v]RES
SUAS DARE PRO SALUTE ANIME SUE ˙ VI
Si quis res suas pro
salute animę su
ę uel ad aliquem
uenerabilem locum
uel propinquo suo uel cuilibet alteri tradere uoluerit ; et eo
tempore intra ipsum
comitatum fuerit in quo res ille positi sunt legitimam
traditionem facere studeat
Quodsi eodem tempore quo illas res tradere uult extra
eundem comitatum fuer
[it]
id est siue in exercitu siue in palatio siue in alio quolibet loco adhibeat sibi
uel
de suis pagensibus uel de aliis qui eadem lege uiuant qua ipse uiuit testes
ido
neos uel si illos habere non potuerit tunc de aliis quales ibi
meliores inuenire
possint et coram eis rerum suarum traditionem faciat et
fideiussores uestiture do
net qui ei qui illam traditionem accipit
uestituram faciat ˙ Et postquam hęc tra
[di]tio ita
facta fuerit heres illius nullam de prędictis rebus ualeat facere repetitio
nem ˙ insuper et ipse per se fidemiussionem faciat eiusdem uestiturę ne
heredem ull
[.]
occasio remaneat ˙ hanc traditionem immutandi sed potius necessitas incubat
illa
perficiendi et si nondum res suas cum quoeredibus suis diuisas habuit non ei hoc
sit im
pedimento sed quoheres eius
si
sponte noluerit aut per
comita [!] aut per missu
[.]
eius distringatur ut diuisionem cum illo faciat ad quem defunctus hereditatem suam
uolu
it peruenire · Et si cuilibet eclesia eam tradere rogauit
quoheres eius eam
legem cum illa eclesia de prędicta hereditate habeat quam cum
alio quoherede s
[u][.]
habere debebat Et hoc obseruetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos
legitimos ˙ Postea ipsę res ad immunitatem ipsius eclesiae redeant ˙
VII DE HOMICIDIIS PROHIBENDIS
Quicumque hominem aut
ex leui causa aut sine causa interfecerit uuirgildum eius ad quos ille pertinet
componat ˙ ipsi uero propter talem presumptionem in exilium mittatur
ad quantum tempus nobis placuerit res tamen suas non amittat ;
QUID
IN COMPOSITIONE UUIRGILDI DARI NON DEBEAT
In
compositione uuirgildi uolumus ut ea dentur quę in lęge continentur
excepto accipitre et spata quia propter illa duo aliquoties periurium
committitur quando maioris pręcia quam illa sunt esse iurantur ˙
VIIII DE RAPTU ALIENARUM SPONSARUM ˙
Si quis sponsam
alienam rapuerit aut
[fol. 94r]patri eius aut ei qui legibus eius defensor esse debet
cum sua lege eam reddat et quicquid cum
ea tulerit semotim unamquamque rem secundum
legem reddat et si hoc defensor eius perpetrari consen
sit et
ideo raptori nichil querere uoluerit
comes singulariter de unaquaque re freda nostra ab eo
exactare faciat sponso
uero legem suam componat ˙ et insuper
bannu [!] nostrum id est LX
solidos
soluat uel in pręsentiam nostram
comes eum aduenire faciat et quanto tempore nobis
placuerit in exilio maneat et
illam feminam ei habere non liceat ˙
DE
FALSIS TESTIBUS CONUINCENDIS X
Si quis cum altero de
qualibet causa contentionem habuerit et testes contra eum per iudicium
producti
fuerint si ille falsos eos esse suspicatur liceat ei alios testes quos meliores potu
erit contra eos obponere ut ueratium testimonio falsorum testium
peruersitas superetur
Quodsi ambę partes testimonium ita inter se dissenserint ut
nullatenus una pars altera cre
dere uelit eligantur duo ex ipsis id est
ex utraque parte unus qui cum scutis et fustibus in campo
decertent utra pars
falsitatem utra ueritatem suo testimonio sequatur et campioni qui uictus fu
erit propter periurium quod ante pugnam commiserit dextra
manus amputetur ; Ceteri uero
eiusdem partis testes quia falsi
apparuerunt manus suas redimant ; Cuius compositionis duę
partes ei
contra quem testati sunt dentur tertia pro fredo soluatur Et in seculari quidem causa
huiuscemodi testi
um diuersitas
campo
comprobetur ˙ in ecclesiasti
ces · autem causis ubi de u
na parte sęculare de altera uero eclesiasticum negotium est idem modus
obseruetur ; Ubi uero
ex utraque parte ecclesiasticum fuerit · rectores earundem
ecclesiarum si se familiariter
pacificare uelint licenciam habeant si autem de
huiuscemodi pacificatione inter eos con
uenire non possit aduocati eorum
in mallo publico ad pręsentiam comitis ueniant et ibi
legitimus terminus eorum
contentionibus imponatur ˙ Testes uero de qualibet causa non ali
unde
querantur nisi de ipso comitatu in quo res unde causa agitur positę sunt ˙ Quia non est
cre
dibile ut uel de statu hominis uel de possessione cuiuslibet per
alio melius regi ueritas
co
gnosci
ualeat ˙ quam per
illos qui
uiciniores sunt si tamen contentio quae inter eos
exorta est
in confinio duorum
comita
tuum
fuerit liceat eis de uicina centena adiacendis comitatus ad
causam su
am
testes habere ;
[..] DE PROPRIO IN BANNUM MISSO ˙
Cuiuscumque hominis proprietas ob crimen aliquod ab eo
commissum in bannum fuerit missa et ille
[fol. 94v]re cognita ne
iusticiam faciat uenire distulerit annumque ac diem in eo banno illam esse per
miserit ulterius eam non adquirat sed
ipsa
fisco nostro societur ˙ Debitum uero quod is cuius ea fuit sol
uere
debuit per comitem ac ministros eius iuxta
stimationem [!] damni de rebus
mobilibus
quę in eadem proprietate inuentę fuerint his quibus idem debitor fuit
exsoluatur ˙ Quodsi re
rum ibidem inuentarum quantitas ad
compositionem non
suffecerit
de
immobilibus subpleatur ˙
et quod superfuerint sicut dictum est fiscus noster
possideat sin ibi super compositionem
remanere potuerit totum in illam expendatur ˙
Si autem homo ille nondum cum suis cohe
redibus proprium suum diuisum
habuit conuocet eos
comes et cum eis legitimam diuisio
nem faciat et tunc sicut iam
dictum est partim eius fisco nostro addicat et compositionem
de ea iuxta modum superius comprehensum his ad quos illa legibus pertinet ex
soluat ˙ Quodsi non de alia re sed ipsa proprietate quę in bannum missa
fuit ac per
hoc in nostr
am
potestatem redacta est fuerat interpellatus
comes in cuius
misterio [!] eam
esse constiterit hoc ad noticiam nostram
perferre curet ut nos eandem proprietatem quę
secundum supradictum modum in nostrum
dominium redacta est per pręcepti nostri au
toritatem in ius et
potestatem hominis qui eam querebat si sua esse debet faciamus
peruenire ˙
DE
MANNIRE XII
Si quis de statu suo
id est de libertate uel de hereditate
compellendus [!] est iuxta
le
gis constitutionem manniatus
˙ De ceteris uero causis unde quis
rationem est redditu
rus non
mannitur [!] sed per
comitem banniatur Et si post unam et alteram comitis ad
monit
ionem aliquis
ad mallum uenire uoluerit
rebus eius in bannum missis uenire
et iusticiam facere compellatur ;
DE
FAIDIS CONERCENDIS [!]
XIII
Si quis aliqua
necessitate cogente homicidium commisit
comes in cuius ministerio
res perpetrata est et compositionem
soluere et faidam per sacram
entum pacificari
faciat quodsi una pars ei ad hoc consentire noluerit idem aut ille qui ho
c homicidium
aut is
qui compositionem suscipere debet faciat illum qui ei contumax
fueri
[t]
ad pręsentiam nostram uenire ut eum ad tempus quod nobis placuerit in exilio mit
tamus donec ibi castigetur ut comiti suo inobediens esse ulterius non
audeat ˙
[fol. 95r]et maius damnum inde non adcrescat ˙
UBI
SACRAMENTA IURANDA SINT ˙ XIIII
Ubi antiquitus
consuetudo fuit de libertate sacramentum abramire uel iura
re ubi mallum
habebatur et ibi sacramenta iurantur mallus tamen neque in eclesia
neque in atrio
eius habebatur minora uero placita comes siue in atria sua potes
tatem
uel ubi impetrare potuerit habeat uolumus utique ut domus a comite in
loco ubi
mallum tenere debet construatur ut propter calorem solis et pluuiam
pullica [!] utilitas non remaneat ;
DE
HIS QUI DE FURTO ACCUSSATUS FUERIT
XV
Si liber homo de
furto accussatus fuerit et res proprias in mallo habuerit ad pręsentiam comitis se
adramiat et si res non habet fideiussores do [!] qui eum adhramire et in placitum adduci faciant et liceat ei prima uice per sacramentum se
secundum legem idoneare · si potuerit† ad si alia uice
duo uel tres eum de furto accussauerint liceat ei contra unum ex his cum scuto et
fuste in campo contendere quodsi seruus de furte accussatus fuerit dominus eius pro
eo emendet aut eum sacramento excusset nisi tale furtum perpetratum
habeat propter quod ad supplicium tradi debeat ˙
DE
DISPECTUM LITTERARUM DOMINICARUM
[.][VI]
Si quis litteras
nostras dispexerit id est tractoriam quę propter missos recipiendos di
rigitur aut honores quos habet amittat aut in uno loco ubi prędictos missos
suscipere debuit tamdiu resideat et de suis rebus legationes illuc uenientes
suscipiat quousque animo nostro satisfactum habeat ;
Qui uero epistolam
nostram quocumque modo dispexerit iussu nostro ad placitum ueniat
et
iuxta uoluntatem nostram congruam stulticiae suae castigationem accipiat ˙
et
si homo liber uel ministerialis comitis hoc fecerit .' honorem
qualemcumque habuerit · siue
beneficium amittat ; Et si seruus
fuerit .' nudus ad palum uapuletur · et caput eius tondeatur ;
DE
INIUSTIS TELONEIS ET CONSUETUDINIBUS
[.][VII]
Ut ubi tempore aui
nostri domni pipini consuetudo fuit .' teloneum dare ibi et in
futurum detur ; Nam ubi nouiter incoeptum est .' ulterius non agatur · et ubi
necesse non est fluuium aliquem ponte transmeare · uel ubi nauis per mediam aquam
aut sub pontem ierit · et ad ripam non adpropinquauerit · neque ibidem aliquid
emptum uel uenundatum fuerit .' ulterius teloneum non detur · et nemo cogat aliquem
ad pontem ire ubi iuxta pontem aquam transire potest ; [fol. 95v]et qui ulterius in
talibus locis uel de his qui ad palatium seu in hostem pergunt teloneum exactauerit .'
cum sua lege ipsum teloneum reddat · et bannum nostrum id est LX solidos
componat ;
DE
HIS QUI BONOS DENARIOS ACCIPERE NOLUNT XVIII
Quicumque liber homo denarium merum et bene pensantem recipere
noluerit .' bannum nostrum
id est LX solidos componat ; si uero serui
et ecclesiastici · aut comitum aut ua
ssalorum
nostrorum hoc
fa
cere pręsumpserint · LX ictibus accipia
nt
· aut si magist
er eorum uel aduocatus
qui liber est eos
noluerit comiti uel misso nostro iussus pręsentare
prędictum bannum LX solidorum componet ;
XVIIII DE ADULTERATORIBUS MONETAE
De falsa moneta .'
iubemus ut qui eam percussisse comprobatus fuerit .' manus ei amputetur ;
et qui hoc consensit · si liber est · LX solidos componat ; si seruus est .' LX ictibus accipiat ;
XX DE PROPRIO DOMINICO SINE IUSSIONE ILLIUS
REDDITO ˙
Si quis proprium
nostrum quod in uestitura genitoris nostri fuit alicui quęrenti
sine nostra iussione red
diderit .' aliud tantum nobis de sua proprietate
cum sua lege componat · et quicumque illud scien
ter
per malum ingenium adquirere
temptauerit · pro infidele teneatur · quia sacramentum fideli
tatis quod
nobis promisit .' irritum fecit ; et ideo secundum nostram uoluntatem et potestatem
diiudicandus est ;
XXI DE PUERIS INUITIS PARENTIBUS DETONSIS AUT PUELLIS UELATIS ˙
Si quis puerum
inuitis p
arentibus
totonderit · aut puellam uelauerit .' legem suam in triplo
componat · aut ipsi puero uel puellę si iam suę potestatis sunt ·
aut illi in cuius potestate
fuerint · illi uero potestatem habeant capitis sui · ut
in tali habitu permaneant .' qualis e
eis complacuerit ;
INCIPIUNT ALIA
CAPITULA QUĘ PERSCRIBE
NDA
ET AB OMNIBUS OBSERUANDA SUNT
DE FORCAPIIS
I ·
Si mancipia dominos
suos fugerint in alienam potestatem .' ut propter hoc nullum pręmium accipiat
ille
in cuius potestate fuerint inuenta pro eo quod ea uel reddiderit uel foras eiecerit · et
non so
lum hoc .' sed etiam si ea nec reddere nec foras eicere uoluerit ·
et legittimo domino ea contra
dixerit · et illa
in [!] postea
effugerint · secundum legem ea soluere coga
tur
;
II DE TERRA TRIBVTARIA
Quicumque terram tributariam unde tributum ad
†† nostram partem
exire
solebat · uel ad ecclesiam · uel cuilibet
alteri tradiderit · is qui eam
susceperit · tributum quod inde soluebatur · omni modo ad partem nostram persoluat ·
nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat · per quam ipsum tributum
sibi perdonatum possit osten
dere ;
III · DE BENEFICIIS DESTRUCTIS ˙
Quicumque suum beneficium occ
asione
proprii desertum
habuerit · et intra annum postquam ei a comite uel
[fol. 96r] misso nostro notum
factum fuerit · illum emendatum non habuerit .' ipsum beneficium amittat ;
IV DE TERRA CENSALI ˙
Si quis terram
censalem habuerit quam antecessores sui uel ad aliquam ecclesiam uel ad uillam nostram
dederunt .'
nullatenus eam secundum legem tenere potest · nisi ille uoluerit ad
cuius potestatem uel
illa
ecclesia uel uilla
pertinet · nisi forte filius aut nepos eius sit qui
eam tradidit · et ei ad tenendum eadem terra placita sit ;
Sed in hac re
considerandum est · utrum ille qui hanc tenet diues an pauper sit .' et utrum aliud be
neficium habeat uel etiam proprium · et qui horum neutrum habet · erga
hunc misericorditer agendum est
ne ex toto
dispoliatus in ęgestatem incidat · ut aut talem censum inde persoluat qualis ei fuerit
constitutus · uel portionem aliquam inde in beneficium accipiat · unde se sustentare
ualeat ;
V DE NONIS ET DECIMIS ·
Consideratum est ut de
frugibus terrę et animalium nutrimine
persoluantur · De opere uero uel
restauratione ecclesiarum comes et episcopus siue abbas una cum misso
nostro quem
ipsi sibi ad hoc elegeri
nt
considerationem faciant ; Ut unusquisque eorum
tantum inde accipi
at ad operandum .' et restaurandum .' quantum ipse de
rebus ecclesiarum habere cognoscitur ; Similiter
et uassi nostri aut in
commune tant
vm operis accipiant .' quantum rerum ecclesiasticarum habent ·
uel unusquisq
ue per se iuxta
quantitatem quam ipse tenet · aut si inter eos conuenerit · ut pro opere
fa
ciendo argentum donent iuxta ęstimationem operis in argento soluant · cum quo pretio
rector ecclesię ad prędictam restaurationem operarios conducere ·
et materiam emere
possit · et qui nonas et decimas dare neglexerit .' primum quidem
eas cum lege sua restituat ·
insuper et bannum nostrum soluat · ut ita castigatus
caueat .' ne sępius iterando beneficium
amittat ;
VI DE MANCIPIIS IN UILLAS DOMINICAS CONFUGIENTIBUS ˙
Si cuiuslibet mancipia
in uillam nostram confugerint · actor eiusdem uillę querenti domino ea non
contradicat · sed statim ea foris de eadem uilla eiciat · et si se putat ad ea
repetenda iustitiam habere .' repetat · et secundum legem adquirat ;
Si uero tempore domni karoli genitoris nostri in uillam
illam confugerunt · et dominus ea quęrit .' actor eiusdem uillę aut ea legitime
contineat · aut quęrenti domino reddat · et actor propter uestituram domni karoli genitoris nostri eadem mancipia contradicere non
audeat · si illius propria esse noscuntur ;
VII · DE FORESTIBUS NOUITER INSTITUTIS ˙
[BK 140 c. 7 BK 140 c. 8]
Ut quicumque
illas habet · dimittat · nisi forte indicio ueraci ostendere possit
quod per
iussionem siue permissionem domni karoli genitoris nostri eas
instituisset ·
pręter illas quę ad nostrum opus pertinent · unde nos decernere
uolumus quicquid nobis placuerit ;
[fol. 96v]
Uolumus
ut missi nostri per singulas ciuitates una cum episcopo et comite missos uel nostros
homines ibidem
comma
[..]ntes eligant · quorum curę
sit per diuersa loca pontes emendare · et
illos qui eos emen
dare debent · ex nostra iussione admonere · ut
unusquisque iuxta suam possibilitatem et quan
titatem eos emendare
studeat ;
HĘ
CAPITULA PRĘCIPUE AD LEGATIONEM MISSORUM NOSTRORUM OB MEMORIĘ CAUSAM
PERTINENTIA DE QUIBUS UIDELICET CAUSIS IPSI AGERE
DEBIANT [!] ;
[BK 141 c. 1 BK 141 c. 2 BK 141 c. 3 BK 141 c. 4 BK 141 c. 5 BK 141 c. 6 BK 141 c. 7 BK 141 c. 8 BK 141 c. 9 BK 141 c. 10 BK 141 c. 11 BK 141 c. 12 BK 141 c. 13 BK 141 c. 14 BK 141 c. 15 BK 141 c. 16 BK 141 c. 17 BK 141 c. 18 BK 141 c. 19 BK 141 c. 20 BK 141 c. 21 BK 141 c. 22 BK 141 c. 23 BK 141 c. 24 BK 141 c. 25 BK 141 c. 26 BK 141 c. 27 BK 141 c. 28 BK 141 c. 29]
Legatio
omnium missorum nostrorum hęc est ·
primo ut
sicut iam aliis missis iniunctum fuit iusticiam faciant
de rebus et libertatibus
iniuste ablatis · et si episcopus aut abbas aut uicarius aut aduocatus aut quislibet de
ple
be hęc fecisse inuentus fuerit .' statim restituatur ; Si uero uel
comes uel auctor dominicus uel alter
missus palatinus hoc perpetrauit et in
nostram potestatem redegit · res diligenter inuestigata et des
cripta ad
nostrum iudicium reseruetur ;
Uolumus
autem ut de his libertatibus et rebus reddendis
que in
nostra uestitura sunt .' primo per obtimos quosque inquiratur · et si
per illos inueniri non possit .' tunc per eo
[s]
qui post illos in illa uicinia meliores sunt · et si nec per illos rei ueritas
inueniri potest · tunc lic
[.]at
litigantibus ex utraque parte testes adhibere · et si discordauerint · secundum
constitutionem a
nobis promulgatam examinentur ·
De
pauperibus uiduis et pupillis iniuste oppressis .' ut adiuue
[....]
et releuentur ·
De
iniustis occasionibus et consuetudinibus nouiter institutis .' sicut sunt tributa et
telo
nei in media uia ubi nec aqua nec palus nec pons · nec aliquid
tale fuerit · unde iuste census
exigi possit · uel ubi naues subtus pontes
transire solent · siue in medio flumine ubi nullum est
obstaculum · ut auferantur ; Antiquę autem .' ad nostram notitiam deferantur ;
De
honore ecclesiarum ·
ut per omnia eis exhibeatur · sicut nuper a nobis cum
consensu omnium fidelium nostrorum constitutum est ; et ut hoc
missi nostri
omnibus in sua legatione constitutis notum efficiant ;
De
nonis et decimis ut
secundum iussionem nostram dentur ;
De
locis dandis ad claustra canonicorum facienda
si de eiusdem ecclesię rebus fuerit .' reddatur ibi · si de alterius ecclesię uel liberorum ho
minum .'
commutetur ; Si autem de fisco nostro fuerit .' nostra liberalitate
concedatur ;
De
obser
uatione pręceptorum nostrorum et immunitatum · ut ita
obseruentur · sicut a nobis et ab antecessoribus nos
tris constitutum est ;
De his
qui per occasionem immunitatis iustitiam facere rennuunt .' ut hoc
obseruetur quod
a nobis constitutum est ;
De
locis iamdudum sacris · et nunc spurticia fedatis · ut iux
ta
possibilitatem .' in antiquum st
atum
reformentur ;
De
beneficiis nostris quę destructa
inueniuntur · hoc impleatur .' quod a nobis nuper
constitutum est ;
De
noua moneta et de falsa
[fol. 97r] moneta · et de despectu litterarum nostrarum et de
latronibus coercendis uel puniendis · et de faidis
pacandis ; De homicidiis
prohibendis · de periuriis et falsis testibus compescendis ; De his
omnibus uel
ceteris
his similibus hoc quod modo constituimus omnibus
adnuntietur · et in futurum obseruetur ·
hoc
uolumus ut
nissi [!] nostri obseruent ut quicquid de his causis uel simul uel singillatim
emendare potuerint emendent ·
et ea quę emendauerint .' diligenter scriptis notent ˙ et hoc sic perage
re
curent · quatinus iuste a quo
quam
nullatenus repręhendi possint ˙ et quę facere debent aut possunt · nullatenus
prętermittant · immo
caueant ne quod absit aut gracia alicuius aut honoris aut
timoris siue odii causa illud
quod agere debent omittant ˙ et summopere studeant ˙
ut hoc quod ipse efficere non possunt ·
nobis notum faciant · et omnimodis
pręuideant · ut per singula capitula tam uerbis quam scriptis
de omnibus quę illic
peregerint nobis rationem reddere ualeant ˙
De
placitis siquidem quos li
beri homines obseruare debent · constitutio genitoris nostri penitus obseruanda atque te
nenda
est · ut uidelicet in anno tria solummodo generalia placita obseruent · et nullus
eos amplius placita obseruare compellat · nisi forte quilibet aut
accusatus fuerit · aut
alium accusauerit · aut ad testimonium perhibendum uocatus
fuerit · ad cetera uero quę
centenarii tenent · non alius uenire iubeatur · nisi
qui aut litigat · aut iudicat aut testificatur ;
Ut
de debit
o quod ad opus nostrum fuerit reuuadiatum .' talis consideratio fiat · ut is qui
ignoranter peccauit .'
non totum secundum legem componere cogatur ·
sed iuxta quod possibile uisum fuerit · is uero qui tantum mala
uoluntate peccauit .' totam legis compositionem cogatur exsoluere ;
Ut
nullus ad palatium uel in hostem pergens · uel de palatio uel de hoste rediens ·
tributum quod tras
turas uocant soluere cogatur ˙
Ut
pontes publici qui per bannum fieri solebant · anno
pręsenti in omni loco
restaurentur ˙
Ut
clerici et monachi et serui fugitiui ad loca sua redire iubeantur ˙
Ut
nullus episcopus nec abbas nec comes nec abbatissa centenarium comitis aduocatum habeat ·
Ut
uicarii uel centenarii qui fures et latrones uel celauerint · uel defenderint · secundum
datam sibi
sententiam diiudicentur ·
Ut
comites et uicarii et centenarii de constitutione legis admo
neantur ·
qua iubetur ut propter iustitiam peruertendam munera non
accipiant ˙
De
forestibus nostris
ut ubicumque fuerint diligentissime inquirant
quomodo saluę sint et defensę · et ut comitibus de
nuntient · ne ullam
forestem nouiter instituant · et ubi nouiter institutas sine nostra iussione in
uenerint · dimittere pręcipiant ;
Ut
ubicumque ipsi missi aut
episcopus aut abbatem aut quemlibet que
cumque honore
pręditum inuenerint · qui iustitiam facere uel noluit uel prohibuit de ipsius rebus
iuuant [!]
[fol. 97v] quamdiu in eo loco iustitias facere debent ·
Ut in
illius comitis ministerio qui bene iustitias factas habet ·
idem missi nostri
diutius non morentur · neque illuc multitudinem conuenire faciant · sed ibi moras
faciant · ubi iustitia uel minus · uel negligenter facta est ;
ut in
illius comitis ministerio · idem mis
si nostri placitum non teneant · qui
in aliquod missaticum directus est · donec ipse fuerit reuersus ; Ut cau
sa quę adhuc coram comite non fuit · et is qui se reclamat propter suam stultitiam aut
contumatiam comitem ·
inde apellare
uoluit
· iterum
comiti commendetur ·
ut
missi nostri qui uel episcopi uel abbates uel comites
sunt .' quamdiu prope suum
beneficium fuerint · nihil de aliorum coniectum accipiant ˙ Postquam uero inde lon
ge recesserint · tunc accipiant · secundum quod in sua tracturia
continetur · Uassi uero nostri et ministe
riales qui missi sunt ·
ubicumque fuerint coniectum accipiant ˙
Ut
uassi nostri et uassi episcoporum abbatum abba
tissarum et comitum qui
anno pręsenti in hoste non fuerunt · heribannum reuuadient · exceptis his qui
propter necessarias causas · et a domno ac genitore nostro karolo constitutas domi dimissi fuerint ·
id qui a comite propter pacem conseruandam et propter coniugem ac domum eius
conseruandam · et ab episcopo
uel abbate uel abbatissa similiter propter pacem
conseruandam · et propter fruges colligendas · et
familiam constringendam · et
missos recipiendos dimissi fuerunt ·
Ut
omnis episcopus aut abbas et
comes excepta infirmitate uel nostra iussione nullam
excusationem
habeat quin
ad placit
[u]m
missorum nostrorum ueniat · aut talem uicarium suum
mittat · qui in omni causa pro illo reddere rationem
possit ;
De
dispensa missorum nostrorum qualiter unusquisque iuxta suam qualitatem dandum uel
acci
piendum sit · uidelicet episcopo panes XL · friskingas tres · de
potu ·
modii tres · purcellum
unum ·
pulli tres · oua XV · annonam ad
cauallos
modii IIII
o · Abbati comiti uel
minister
[.]ali dominico · panes · XXX
a · friskingas · duas · de potu .'
modii duos ·
purcellum · I ·
pulli III
oua · XV · annonam ad
cauallos
modii III · Uasallo nostro quotidie panes X · friskingam · I ·
de potu ·
modius I · ·
purcellum · I ·
pulli II · oua X ·
annona ad uall
modii II ·