Capitularia - Edition of the Frankish Capitularies

München, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, HL Passau 3 1/2

Abschrift von Cod. München, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Hochstift Passau, Inneres Archiv 5

Manuscript description according to Mordek

Repository:
München
Bayerisches Hauptstaatsarchiv
HL Passau 3 1/2
Siglum M41
To the "Manuscript of the Month" blogpost
Origin and history
Origin:

A. 1692 (Ineichen-Eder) oder ca. 1723 (auf Vorsatzblatt); Passau

Physical description
Material: Papier
Number: 504 foll.
Columns: 1
Contents
Note:

Abschrift von Cod. München, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Hochstift Passau, Inneres Archiv 5 mit der Raffelstettener Zollordnung:

  • 135r-137r
    Inquisitio de theloneis Raffelstettensis (a. 903/905), kopiert als Stück Nr. LVI.

  • Auch die complacitatio Bischof Burchards von Passau und Chorbischof Madalwins vom 8.IX.903 ist in Cod. München HL Passau 3 1/2 übernommen (foll. 334r-337v).

Bibliography
Project-specific references:


Transcription

Editorial Preface to the Transcription

Transkriptionsvorlage: Gutes Farbdigitalisat, das vom Hauptstaatsarchiv München zur Verfügung gestellt wurde.

Schreiber

Der Schreiber kopierte den Text in einer gut lesbaren Kursive. Die Buchstaben i/j bzw. I/J wurden einheitlich als i/I transkribiert. Neben zahlreichen Korrekturen des Textes durch den Schreiber selbst hat ein Korrektor gelegentlich den Text verbessert.

Gliederungsmerkmale

Die Zollordnung wurde in der Handschrift, die eine Kopie von München, Bayerisches Hauptstaatsarchiv, Hochstift Passau, Inneres Archiv 5 ist, unter Nr. LVI kopiert. Eine kurze Inscriptio weist das Stück dem Jahr 912 (korrigiert aus 911) sowie Ludwig dem Kind zu, der 912 allerdings schon nicht mehr lebte. Ohne deutlich erkennbare optische Einschnitte folgen nach dieser Inscriptio der Prolog und alle neun Kapitel, die allesamt ungezählt sind.

Benutzungsspuren

Der Text nimmt nur die rechte Hälfte der Seite ein und lässt einen breiten Rand auf der linken Seite frei, auf dem zahlreiche Glossen und Notizen stehen, die auf die Vorlage des Textes eingehen und Personen, Orte oder Begriffe erläutern.

[fol. 135r] [7]
LVI ·1* Ludovicus2* Rex3* , Arnolfi filius4* , ordinat5* thelonia6* salis ad7* Danubium8* [A]ria9* anno10* 91211* ·  
[BK 253 Prolog BK 253 c. 1 BK 253 c. 2 BK 253 c. 3 BK 253 c. 4 BK 253 c. 5 BK 253 c. 6 BK 253 c. 7 BK 253 c. 8 BK 253 c. 9]
Noverit omnium fidelium Orthodoxorum praesentium scilicet12* ac futurorum industria , qualiter questus clamorque cunctorum Bawariorum , Episcoporum , videlicet13* Abbatum ac Comitum omniumque qui in Orientales partes iter habebant , ante HLodowicum regem venerant , dicentes14* , se iniusto theloneo , et iniqua muta constrictos , multis15* partibus , et coarctatos · Ille vero16* secundum morem antecessorum regum hoc benignis auribus audiens Arboni marchioni praecepit , quatenus cum iudicibus Orientalium quibus hoc notum fieret , investigaret ad iura thelonica , modumque thelonii exploraret · Nuntios suos Theotmarum Archiepiscopum , Burchardum Pataviensis Ecclesiae Praesulem et Ottacharium comitem dedit , ut hoc in suo loco iuste legitimeque corrigerent [fol. 135v] Et isti sunt qui iuraverunt pro theloneo17* in Comitatu Arbonis · Walto vicarius , Durine vicarius , amo , gerpreht , Pazrich , Diotrich , Aschrich Arbo , Tunzili , Salacho , Helwin , Sigimar18* , gerolt , Ysac , Salaman , Humpreht , Engilscalch , Azo , Orcimuot , Ruothoh , Emilo · Item Durine , Reinolt , Eigilo , Ellinger , Orlant , gundpolt19* ; item gerolt , Ortperht20* , Adalelm , Tento , Buoto , Wolffker , Rantolph , Gotsperht21* , graman , Heimo · Isti et coeteri omnes , qui in his comitatibus nobiles fuerunt , post peractum iuramentum22* interrogati ab Arbone23* marchione , in praesentia24* Theotmari Archiepiscopi , et Burchardi Praesulis Pataviensis Ecclesiae residente cum eis Ottachario25* Comite in ipso placito , in loco qui dicitur Raffoltenstetun retulerunt loca26* theloniorum27* , et modum thelonii , qualiter temporibus Ludovici et Carolomanni coeterorumque regum iustissime exolvebatur · Naves vero quae ab occidentalibus partibus postquam egressae sint Sylvam Patavicam28* , et ad Rosdorf vel ubicunque sedere voluerint , et mercatum habere , donent pro thelonio29* semidrachmam · Item Scoti si inferius ire voluerint ad Linzam , de una navi reddant tres semimodios30* , item scafilos de sale · De mancipiis vero et coeteris aliis rebus ibi nihil solvant , sed praeterea licentiam sedendi et [fol. 136r] mercandi habeant , usque ad sylvam31* Boemicam , ubicunque voluerint · Si aliquis de Bawaris32* sal suum ad propriam domum suam transmittere voluerit , gubernatore navis hoc approbante cum iuramento , nihil solvant , sed securiter transeant · Si autem liber homo aliquis ipsum legitimum mercatum transierit , nihil ibi solvens vel loquens , et inde33* probatus fuerit : tollatur ab eo34* et navis et Substantia · Si autem servus alicuius hoc perpetraverit , constringatur ibidem , donec dominus eius veniens dampnum persolvat , et praeterea ei exire liceat · Si autem Bawari vel Sclavi istius patriae ipsam regionem intraverint , ad35* emenda victualia cum mancipiis , vel cavallis , vel bobus , vel coeteris36* supellectilibus suis , ubicunque voluerint in ipsa regione sine thelonio emant quae necessaria sunt · Si autem locum mercati ipsius transire voluerint , per mediam plateam transeant , sine ulla constrictione ,37* et in aliis locis ipsius regionis emant sine thelonio quae potuerint · Si eis in ipso mercato magis complaceat mercari , donent praescriptum theloneum , et38* emant quaecunque voluerint , quanto melius potuerint39* [fol. 136v] Carrae aut40* salinariae quae per stratam legitimam anesim fluvium transeunt , ad Urulam41* tantum unum42* scafilum plenum exsolvant43* , et nihil amplius exolvere cogantur · Sed ibi naves quae de Trungowe sunt , nihil44* reddant , sed sine censu transeant · Hoc de Bawaris observandum est · Sclavi vero qui de Rugis vel de Boemannis mercandi causa exeunt , ubicunque iuxta ripam Danubii , vel ubicunque45* in Rotalariis , vel in Reodariis loca mercandi optinuerunt , de Sogma unam46* , de cera duas massiolas , quarum utrumque47* Scoti unum48* valeat · De onere unius hominis massiola una eiusdem pretii · Si vero mancipia vel cavallos vendere voluerint , de una ancilla Tremisam49* unam , de cavallo masculo similiter , de servo Saigam unam , similiter de equa ; Bawari vero vel Sclavi istius patriae ibi ementes vel vendentes , nihil solvere cogantur · Item de navibus salinariis postquam sylvam50*  - - -51* transierint , in nullo loco licentiam habeant emendi vel vendendi , vel sedendi , antequam52* Eperaesburch perveniant · Ibi de unaquaque navi [fol. 137r] navi [!] legitima , item quam tres homines navigant , exolvant53* de sale scafilas III · nihilque amplius ex eis exigatur54* , sed pergant ad Mutarun55* , vel ubicunque tunc temporis salinarium mercatum fuerit constitutum , et ibi similiter persolvant , item56* tres scafilas de sale , nihilque plus , et postea liberam et securam licentiam vendendi et emendi habeant , sine ullo banno Comitis , vel constrictione alicuius personae , sed quantocunque meliori pretio venditor et emptor inter se dare voluerint res suas , liberam in omnibus habeant licentiam · Si autem transire voluerint ad mercatum Marahorum57* , iuxta aestimationem58* mercationis tunc temporis exolvant solidum unum denariorum , et licenter transeant , revertendo autem59* nihil cogant60* exolvere , legitimum mercatorem · Item iudaei et coeteri mercatores , undecunque venerint de ista patria , vel de aliis patriis , iustum theloneum solvant , tam de mancipiis , quam de aliis rebus , sicut semper in prioribus61* temporibus regum fuit ·62*  
1*
folgt getilgtes Ordinatio
2*
korr. aus Ludovici
3*
korr. aus Regis
4*
korr. aus filii
5*
korr. aus de
6*
korr. aus thelonio
7*
korr. aus in
8*
korr. aus Danubia
9*
korr. aus [†]ria
10*
Auf dem linken Seitenrand stehen die durchgestrichenen Wörter et ius co.
11*
korr. aus 911
12*
gek. scil
13*
gek. videl
14*
d korr. (?)
15*
korr. aus nullis
16*
folgt getilgtes sedem
17*
korr. aus thelonio
18*
m korr. (?)
19*
Auf dem linken Seitenrand vom Schreiber der Hinweis auf einen Seitenwechsel in der Vorlage: Fol. 59.a.
20*
korr. aus Ortpert
21*
korr. aus [†]otsperht
22*
m1 korr. (?)
23*
ab Arbone korr. aus a Barbone
24*
ae korr. (?)
25*
folgt getilgtes Marchione
26*
korr. aus loco
27*
korr. aus thelonio
28*
korr. aus Pataviensem
29*
korr. aus the[†]nio
folgt getilgtes medio
30*
o2 korr. (?)
31*
y korr. (?)
32*
korr. aus Bav
33*
d korr. (?)
34*
folgt getilgtes navis
35*
korr. aus et
36*
korr. aus soeteris
37*
folgt getilgtes et in aliis locis
38*
folgt getilgtes eama
39*
korr. aus pote
40*
Auf dem linken Seitenrand die Notiz aut.) f. autem, die ursprünglich direkt über dem Wort stand.
41*
von anderer Hand korr. aus urulam
42*
folgt getilgtes Sc saf
43*
ex ergänzt
44*
folgt getilgtes solvant
45*
korr. aus ubiq
46*
m von anderer Hand ergänzt
47*
m korr. (?)
48*
folgt getilgtes solva
49*
T korr. (?)
50*
Die nachfolgende Lücke im Text wird durch eine Notiz auf dem linken Seitenrand erklärt: Hoc hiatus itidem est in Manuscripto membranaceo. Die Vorlage hat an dieser Stelle eine Rasur.
51*
Lücke von ca. 8 Buchstaben
52*
e korr. (?)
53*
korr. aus exolve
54*
t korr. (?)
55*
von anderer Hand korr. aus mutarun
56*
korr. aus idem
57*
m korr. (?)
58*
folgt getilgtes meca
59*
von anderer Hand korr. aus a[†]tem
60*
korr. aus cogantur
61*
prioribus mit Einfügungszeichen ergänzt
62*
Die restlichen 3,5 Zeilen der Seite sind freigeblieben; der Schreiber setzte in den Freiraum ein Kreuz.