[fol. 159r]
[17]
CARTULA QUAE AD LEGEM BAIOARIORUM DOMNUS KAROLUS SERONISSIMUS [!]
IMPERATOR ADDERE IUSSIT ET BANNIUM IPSIUS IN
HISLIBET [!] INRUMPERIT · CONPONERE DEBEAT ;
[BK 68 c. 1 BK 68 c. 2 BK 68 c. 3 BK 68 c. 4 BK 68 c. 5 BK 68 c. 6 BK 68 c. 7]
UT aecclesia uiduae orfani · uel minus
potentes · pacem rectam
habeant · et ubicumque fuerit infractum · LX
solidis conponantur ·
ut
rap
tam uel uis per collecta hominum et incendia infra patria nemo
facere presumat · et qui hoc commiserit · LX solidos
in bannum nostrum conpo
[fol. 159v]natur ·
similiter et qui iussionem regiam in hoste bannitur inrum
perit haec octo
capitulo in assiduitate reliqua autem reseruata sunt
regibus ut ipsi potestatem
habeant nominatiuae demandare
unde exire debent ·
De
denarialibus ut si quis eos occiderit regi
conponantur ·
Similiter de his qui per cartam in ecclesia dimissi
sunt liberi cum XL solidis regi
conponantur ·
Hii uero
qui per car
tam ingenuitatis dimissi sunt liberi · ubi nullum patrocinium
et de
fensionem non elegerint similiter regi conponantur · XL solidis ·
Ut
clericum nemo recipere audeat sine consensu episcopi sui · et
si eum aliquis
acceptum habet quando licentia ipsius episcopi fuerit ·
aliter non faciat nisi eum
eius praesentiae praescrutandum ·
si dignus fuerit deducatur ·
[Nicht transkribierter Text]
[p. 209]
[1]
INCIPIT PREFATIO LIBELLI SECUNDI
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 222r]
[4]
CAPITULUM · XLVI ·
Vt secundum canonum auctoritatem et nostram
constitutionem .' de
agro ecclęsiastico et manso ac mancipiis uel si
qui
slibet
pro lo
co sepulturę aliquid ecclesię largitus fuerit · neque de decimis et
oblationibus fidelium ·
presbiter aliquem censum persoluere cogatur ;
Nec quisquam cuiuslibet ordinis uel
dignitatis exinde quic
quam subtrahat · aut temporale lucrum exigat ;
quod si fecerit .'
communione priuetur · et regia potestate hoc emendare lega
liter cogatur ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 252v]
[7]
CAPITULA A PIISSIMO HLUDOUICO EDITA ·
[BK 184 Abschnitt A BK 184 Abschnitt B]
Anno XVI · regnante domno
nostro
hludouico .' conuentus episcoporum debet fieri in
quattuor locis ;
Id est .' magontiaco · in quo isti archiepiscopi · cum
eorum suffraganeis conuenire
debent ; autcarius · hadeboldus
ethi · bernoinus ; In parisio .' ebbo · ragnoardus · lantramnus
archiepiscopus ; Senonis .' qui fuerit cum eorum suffraganeis ;
In lugdu
no .' agobardus · Bernardus · Andreas · Benedictus cum suis suffra
ganeis ;
In tolosa .' Notho · Bartholomeus · Adelelmus · Aiulfus ·
cum suis suffraganeis ; in quibus conuentibus
quęrere · tractare ·
et inuestigare et inuenire cum dei adiutorio debent de causis
ad religionem christianam · et ad eorum curam pertinentibus .' et quid
a
principibus et reliquo populo uel ita ut diuina auctoritas
docet · aut aliter non
teneatur ; Deinde quid in ipsorum qui pas
tores populi constituti sunt
moribus conuersatione · et actibus
inueniri possit .' qu
od
diuinę regule atque auctoritati non con
cordet ; Simulque
inuenire .' quę occasiones in utroque ordine id
eff
ecerit
ut a
† recto tramite deuiassent ;
et
quicquid ab eis ·
[fol. 253r]causis de his inuentum fuerit .' tam sollerti cura
custodiatur ·
ut nullatenus ad aliorum notitiam peruenire permittant · an
te tempus constitutum ; Et ideo unus notarius inter omnes eliga
tur .' et quicquid ipsi inuenerint · subtiliter describat · et sub
iuramento constrictus fideliter conseruet ;
Uolumus
ętiam ip
sorum conuentu
fieri .' octauas
pentecosten ; Missi uero nostri .' su
am incipiant legationem
peragere octauas paschę ;
hęc epistola .'
ab episcopis tractanda est ·
CAPITULUM · I ·
De decimis quę ad capellam dantur .' et homines qui eas
habent · in suos usus conuertunt ·
CAPITULUM · II ·
De feminis qu
i in quibusdam locis inrationabiliter sanctum
uelamen sibi imponunt ·
CAPITULUM · III ·
Similiter de monasteriola
puellarum in legatione
autga
rii · in quibus nullus ordo bone
conuersationis tenetur ·
CAPITULUM · IIII ·
De monasteriolis ętiam diuersis in missatico albrici ·
CAPITULUM · V ·
De iuditio aquę frigide ·
CAPITULUM · VI ·
[BK 186 c. 6 BK 186 c. 7]
De his qui usuris inseruiunt ;
Uolumus atque iubemus
ut missi nostri diligenter inquirant · quanti homines li
beri in singulis comitatibus maneant qui per
† se possint · ex
peditionem facere · uel quanti de his
quibus unus alium ad
iuuet · quanti ętiam de his qui a quattuor
quintus
adiu
uatur · et
pręparatur ut eandem expeditionem exercitale opus
[fol. 253v]facere possint · et
eorum summam · ad nostram notitiam deferant ·
CAPITULUM · VII ·
De his qui sine consensu · episcopi ·
presbiteros in ęcclesiis ·
suis constituunt uel de ęcclesiis
eiciunt · et ab episcopo uel quo
libet misso dominico admoniti
† · oboedire noluerint .' ut
bannum nostrum reuuadiare
cogantur · et per fideiussores · ad
palatium nostrum uenire iubeantur · et tunc nos
decernamus
utrum nobis placeat · ut aut illum bannum solua
nt
· aut aliam
armiscaram sustinea
nt
·
CAPITULUM · VIII ·
De ęcclesiis qui inter coheredes diuisę sunt · considerandum
est quatinus si secundum prouidentiam et admonitionem episcopi
ipsi coheredes
eas uoluerint tenere et honorare
fici
vnt
;
Si autem hoc contradixerint .' in episcopi potestate maneat utrum
eas ita consistere permittat · aut reliquias exinde aufe
rat ; et
ubi ad nostrum benefitium ęcclesię pertinentes inuente
fuerint .' ut describantur et
nobis renuntie
tur
·
CAPITULUM · VIII ·
De ęcclęsiis destructis ut episcopi et missi inquisitionem
faciant .' utrum per neglegentiam · aut impossibilitatem destructe sint ; et ubi
neglegentia inuenta fuerit .' episcopali auctoritate emendare cogantur ·
hi qui eas restaurare debuerant ; Si uero per impossibilitatem ut aut plures
sint quam necesse sit · aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas
pertinentibus restaurare possint .' episcopus modum inueniat qualiter emendari et
consistere possint ·
CAPITULUM · X ·
De his qui nonas et decimas iam per multos [fol. 254r]annos
aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt .' Uolumus ut per missos
nostros constringantur · ut secundum capitularem priorem soluant unius annonam et
decimam cum sua lege · et insuper bannum nostrum ; et hoc eis denuntietur .' quod
quicumque
hanc neglegentiam iterauerit · benefitium unde nona et decima
persolui debuit · amissurum se sciat ; Ita enim continetur in capitulari
bonę memorię genitoris nostri · in libro · I · capitulo VI .' ut
qui ęcclęsiarum benefitia habent · nonam et decimam ex eis cuius
ęcclesię res sunt donent ; Item in capitulo nostro · in libro · II · capitulo XXII ; De nonis quidem et decimis · unde et genitor noster · et nos frequenter · et in diuersis placitis admonitionem
fecimus · et per capitularia nostra qualiter hęc obseruentur ordinauimus .' Uolumus
atque iubemus · ut de omni conlaborato et de uino et fęno fideliter
et pleniter ab omnibus nona et decima persoluatur ; De nutrimine uero
pro decima sicut hactenus consuetudo fuit .' ab omnibus obseruetur ; Si
quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere uelit .' in
sua maneat potestate · iuxta quod ei et illi qui hoc persoluere debet
conuenerit ·
CAPITULUM · XI ·
De uno manso ad ecclesiam dato .' de quo ali
qui
homines contra statuta sibi seruitium exig
vnt
; quicum
quę pro hac causa accusatus fuerit .'
comes uel missi hoc quod
inde subtractum est · presbiteris cum sua
lege restituere faciant ·
CAPITULUM · XII ·
Quicumque decimam abstrait de
ęcclesia
†† quam
per iustitiam debet dari ·
et eam pręsumptiose · et propter munera ·
[fol. 254v]aut amicitiam uel aliam
quamlibet occasionem ad alteram
ecclesiam dederit .' a comite uel a misso nostro
distringatur · ut
eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat ·
CAPITULUM · XIII ·
De decimis quę populus dare non uult
nisi quolibet modo ab
eo redimantur .' ab episcopis prohibendum
est ne fiat ; Et si quis contemptor
inuentus fuerit · et nec episcopum
nec comitem audire uelit .' Si noster homo fuerit · ad pręsentiam
nostram uenire compellatur ; Ceteri uero
distringantur .' ut in
uiti ęcclesię restituant · quod uoluntarię dare
neglexerunt ·
CAPITULUM · XIIII ·
Vt de rebus ecclęsiarum quę ab eis · XXX annorum spatium sine ulla
interpellatione possessa sunt testimonia non recipiantur .' sed eo modo contineantur
sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent ·
CAPITULUM · XV ·
Quicumque de rebus ecclęsiarum quas in be
nefitium
habent restaurationes earum facere negle
xerint .' iuxta capitularem
anteriorem in quo de operibus
ac nonis et decimis constitutum est · sic de illa
adimpleatur
sicut in libro · IIII · capitulo · XXXVIII · de opere et restauratione
ecclęsiarum consideratum
est ·
CAPITULUM · XVI ·
De frugibus terrę et in
animalium nutrimine persoluan
tur ; De opere uero uel restauratione .'
comes et episcopus · siue
abba una cum misso nostro quem ipsi sibi ad hoc elegerint
consi
derationem faciant · ut unusquisque eorum tantum inde accipi
at ad operandum · et restaurandum · quantum ipse de rebus ·
[fol. 255r]ęcclesię habere cognoscitur ; Similiter et uassi nostri aut in com
mune
tantum operis accipiant · quantum rerum ecclesiasticum
habent .' uel unusquisque per
se iuxta quantitatem quam ipse
tenet ; aut si inter eos conuenerit ut pro opera
facienda ar
gentum donent .' iuxta estimationem operis in argento per
soluant · Cum quo prętio rector ęcclesię ad prędictam restau
rationem operarios conducere · et materia
men emere possit ; et
qui nonas et decimas dare neglexerit .'
primo quidem illas
cum lege sua · et insuper bannum nostrum soluat ut ita
castigatus ca
ueat ne sepius iterando benefitium amittat ·
CAPITULUM
XVII ·
De illo qui ag
ros
dominicatos propterea neglexit
ex
colere · ut nonas et decimas exinde non persoluat · et alie
nas terras ad excolendum accepit .' Uolumus ut de tribus annis
ipsam
nonam cum sua lege persoluat ; Et si quis contemptor aut
comitis aut missorum
nostrorum propter hoc extiterit .' per fideiusso
res ad palatium uenire
compellatur ·
XVIII ·
De benefitiis destructis hoc obseruetur .' quod in capitulari priori
continetur ; id est in libro · IIII · capitulo · XXXVI ; quicumque
benefitium suum occasione proprii desertum habuerit et intra annum
postquam ei a comite uel a misso nostro notum factum fuerit illud
emendatum non habuerit .' ipsum benefitium amittat ·
CAPITULUM · XVIIII ·
Vt missi nostri ubicumque malos scabinios
inueniunt eiciant .' et totius populi consensu in locum eorum bonos eligant ; et cum
electi [fol. 255v]fuerint iurare faciant .' ut iniuste scienter iudicare non
debeant ·
CAPITULUM · XX ·
Vt in omni comitatu hi
i qui meliores et ueratiores
inue
niri possunt eligantur a missis nostris ad inquisitiones
facien
das et rei ueritatem dicendam .' et ut adiutores comitum sint ad
iusticias faciendas ·
CAPITULUM · XXI ·
Volumus ut quicumque de scabineis depręhensus fuerit propter
munera · aut propter amicitiam uel inimicitiam iniuste iudicasse .'
per fideiussores missus ad pręsentiam nostram ueniat ; De cetero omnibus scabineis
denuntietur .' ne quis deinceps iustum iuditium peruertere pręsumat ·
CAPITULUM · XXII ·
Vbicumque commutationes tam tempore nostro quam
genitoris nostri legitimę et rationabiles atque utiles
ęcclesiis dei facte sunt .' permaneant ; Ubicumque uero inutiles et
incommode atque inrationabiles facte sunt dissoluantur .' et unusquisque recipiat quod dedit ; Ubi uero mortua manus interiacet · aut alia
quęlibet causa quę rebellis esse · uideatur inuenta fuerit .'
diligenter describatur · et ad nostram notitiam perferatur ·
CAPITULUM · XXIII ·
Quicumque fuerit comprobatus de eo
quod scienter testes in periurium duxisset .' sub fideiussione ad
palatium nostrum uenire compellatur · ut ibi cum
fidelibus nostris consideremus quid de tali homine faciendum sit ·
CAPITULUM · XXIIII ·
De his qui discordiis et contentionibus studere solent et
in pace uiuere nolunt · et inde conuicti fuerint .' Uolumus [fol. 256r]ut sub
fideiussores ad nostrum placitum ueniant · ubi cum fidelibus nostris
consideremus quid de talibus faciendum sit ·
CAPITULUM · XXV ·
De bonis denariis quos populus
recipere non uult .' Uolumus
ut hoc obseruetur et tenea
tur quod in priori capitulari nostro
constitutum est id est in libro
IIII · capitulo · XXX; Quicumque
liber homo uel in e
mptione
uel
in debiti solutione
denarium numerum et bene pensantem
recipere noluerit .' bannum
nostrum · id est · LX solidos componat ; Si
uero serui ecclęsiastici
aut fiscalini nostri aut comitum · aut
uasallorum
uassorum [!] nostrorum hoc
facere pręsumpserint .' LX
hictibus uapulent ; Et si actores nostri aut aliorum uel
aduo
cati eos missis nostris uel comitibus iussi pręsentare nolue
rint .' prędictum bannum · id est · LX · solidos componant · et ad hanc
constitutionem nostram adimplendam · episcopi et abbates siue
reliqui qui benefitia nostra habent adiuuent comites in
suis hominibus
distringendis ; Et si comites hanc constitu
tionem nostram neglexerint .'
hoc per missos nostros ad nostram no
titiam perferatur ·
De homicidiis uel aliis iniustitiis quę a fiscalinis nostris fiunt .' quia
impune se ea committere posse existimant · nos actoribus
nostris pręcipiendum esse · decernimus · ne ultra impune fiant · Ita ut
ubicumque facta fuerint · soluere cum disciplina
pręcipiantur ·
Collecte ad male faciendum fieri .' omnimodis prohibeantur ; [fol. 256v]et
ubicumque huiusmodi pręsumptiones facte fuerint .' digna emendatione
corrigantur ; et si per neglegentiam comitis uel facte sunt uel
inemendate remanserunt .' hoc ad nostram notitiam perferatur ; Auctor uero facti si
fuerit prępositus uel aduocatus siue centenarius uel qualibet alia dignitate prędita libera persona .' post legalem emendationem in loco factam · sub fideiussores ad nostram
pręsentiam ueniat ; Multitudo uero siue de seruis siue de liberis .' legitima
emendatione multetur ·
CAPITULUM · XXVIII ·
De pontibus publicis et destruc
tis · Placuit
nobis ut hii qui iussionem nostram in reparan
dis pontibus
contempserunt .' Uolumus · ac
iubemus · ut omnes
ho
mines nostri · in nostram ueniant pręsentiam rationem reddere ·
cur nostram iussionem ausi sunt contempnere ; Comites autem
reddant rationem
de eorum pagensibus cur eos aut non
constrinxerunt · ut hoc facerent .' aut nobis nuntiare
neglexerunt ·
Similiter et de iniustis theloneis · ubicumque
accipiuntur .' sci
ant se exinde rationem nobis reddituros ·
CAPITULUM · XXVIIII ·
Vt examen aquę frigide quod actenus faciebant .' a missis
nostris omnibus interdicatur ne ulterius fiat ·
CAPITULUM · XXX ·
Postquam comes et pagenses de qualibet expeditione hostili reuersi fuerint .' ex eo die super · XL noctes sit bannus
resisus quod lingua theodisca · scatlegi · id est armorum depositio
uocatur ·
CAPITULUM · XXXI · [fol. 257r]
hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo .' quod nos in omni
ebdomada · unum diem ad causas audiendas et iudicandas sedere uolumus ; Comites
autem et missi nostri magnum studium habeant .' ne forte propter eorum neglegentiam
pauperes crucientur · et nos tedium propter eorum clamores patiamur
si nostram gratiam habere uelint ; Populo autem dicatur
ut caueat de aliis causis ad nos reclamare .' nisi de quibus aut missi
nostri aut comites eis iustitias facere noluerint ·
CAPITULUM · XXXII ·
Quicumque uicarii uel alii ministri comitum tributum quod inferenda uocatur maioris
prętii populo exigere pręsupsit [!] quam a missis · bone memorię genitoris nostri constitutum fuit · hoc est duos solidos ·
pro una uacca .' hoc quod iniuste superposuit atque abstulit · his quibus hoc
tulit · cum sua lege restituat · et insuper fredum nostrum componat et ministerium
amittat ·
ITEM ALIO CAPITULO
XXXIII ·
De homicidiis in ęcclesiis uel in atriis
earum commissis · hoc obseruetur
et teneatur .' quod in capi
tulari priori constitutum est in libro · IIII · capitulo · XIII; Si quis
ex leui causa aut sine causa hominem in ęcclesia
interficerit .'
de uita componat ; Si uero foris rixati fuerint · et unus
alteri in ecclesia fugerit · et ibi se defendendo eum interficerit ·
Et si
huius facti testes non habuerit .' cum · XII · coniuratoribus
suis legitime per
sacramentum adfirmet · se defendendo eum inter
fecisse ; Et si ipse
auctor commote inter eos rixe extiterit .'
[fol. 257v]Leodem interfecti · et insuper bannum nostrum · id est · LX · solidos soluere
cogatur · et publicam
habeat exinde pęnitentiam ; Si autem non
ille qui alterum interfecit · sed his qui
interfectus est ean
dem rixam commouit .' absque
compositione iaceat · et his qui
eum interfecit · secundum
iuditium canonicum publicam habe
at penitentiam ; Si cuiuslibet proprius
seruus hoc com
miserit .' iuditio aquę feruentis examinetur
utrum
hoc sponte an se defendendo fecisset ; Et si manus eius
exusta fuerit .'
interficiatur ; Si autem non fuerit .' publi
ca pęnitentia multetur · nisi
forte et ipse auctor com
mote inter eos rixe fuerit
inuentus ; Tunc dominus
eius iuxta quod uuirgildus illius est .' ad ęcclesiam per
soluat ; aut si
uoluerit .'
eum eidem ęcclesię trad
at ; De ęccle
siastico · et fiscalino · et beneficiario seruo .' Uolumus
ut pro una uicę ·
uuirgildus eius pro eo componatur ; Al
tera uice .' ipse
seruus · ad supplicium tradatur ; heredi
tas tamen liberi hominis qui
propter tale facinus ad mor
tem fuerit iudicatus .' ad legitimos heredes
illius perue
niat ; si in atrio ęcclesię cuius porta reliquiis sanctorum
conse
crata est huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit .' simili
modo emendetur et componatur ; Si uero porta ecclęsię
non est consecrata .' eo
modo componatur quod in atrio com
mittitur · sicut componi debet quod in immunitate uio
lata
committitur ·
CAPITULUM · XXXVIII · [fol. 258r]
Quicumque propter cupiditatem rerum patrem · aut matrem · aut fratrem ·
aut sororem · uel nepotem aut alium propinquum suum interficerit .' hereditas
interfecti ad alios suos legitimos heredes perueniat ; Interfectoris uero
hereditas .' in fiscum redigatur ; Ipse autem .' ordinante episcopo · publicę
pęnitentię subdatur ·
CAPITULUM · XXXV ·
Quicumque propria uxore derelicta uel
sine culpa inter
fecta aliam sibi copulauerit uxorem .' armis
dep
ositis
publicam exinde faciat per penitentiam ; et si contumax
fue
rit comprobatus .' compręhendatur a comite et ferro uincia
tur et in custodiam mittatur donec res ad nostram notitiam
deducatur ·
CAPITULUM · XXXVI ·
Quicumque res alienas cuilibet homini uendiderit · et ipse
homo easdem
res alicui alteri dederit siue uendiderit ·
et ipse qui tunc easdem · res
comparatas habet per malum inge
nium proprio filio aut alteri cuilibet ·
necdum legitimos an
nos habenti iusticię tollende causa tradiderit .'
Uolumus
atque firmiter pręcipimus ut si pater ei
usdem
paruuli uixerit
ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo ; Si autem
pater ipse
mortuus est .' tunc legitimus eius propinquus
qui iuste ei tutor ac defensor · esse · uidetur pro ipso rationem
reddere compellatur ; Similiter de omnibus aliis
iusticiis
ad eum pertinentibus .' excepta sua legitima hereditate que
ei per
successionem parentum suorum legitime uenire debuit ;
[fol. 258v]quodsi quis nostram
iussionem contempserit uel neglexerit .'
sicut de ceteris contemptoribus · ita de eo
agatur ; Is uero qui
easdem res primus inuasit et iniuste uendidit · necnon et
emptores excepta sola persona paruuli .' hoc quod fraudulen
ter
amiserunt infra patriam · emendare cogantur · et pos
tea sicut
contemptores iussionis nostrę sub fideiussoribus ad
nostram pręsentiam uenire
compellantur ·
CAPITULUM · XXXVIII ·
De uicariis
et centenariis qui magis propter cupidita
tem quam propter iustitiam
faciendam · sepissime placita te
nent · et exinde populum nimis affligunt .' ita teneantur sicut
in capitulare domni karoli imperatoris
continetur in libro · IIII ·
capitulo · LV ·
capitulum · XXXVIIII ·
De placitis siquidem
quos liberi homines obseruare debent .'
constitutio genitoris nostri penitus obseruanda atque te
nenda est · ut in anno uidelicet tria generalia placita ampli
us obseruare compellat · nisi forte quilibet aut accusatus
fue
rit aut alium accusauerit · aut ad testimonium perhibendum
uocatus fuerit ; Ad cetera uero quę centenarii tenent non
aliis uenire
iubeatur .' nisi qui aut litigat aut iudicat · aut
testificatur ; et
quicumque huius testificationis transgressor
a missis nostris
inuentus fuerit .' bannum nostrum iam sepe dictum
id est · LX solidos · persoluere
compellatur ·
CAPITULUM
XL
De liberis hominibus qui proprium non habent sed in terra dominica resident .' ut propter res alterius · ad testi[fol. 259r]monium non recipiantur ; Coniuratores tamen aliorum liberorum
hominum ideo esse · possunt .' quia liberi sunt ; illi uero qui et proprium habent et tamen in terra dominica resident .' Propter hoc non
abiciantur quia in terra dominica resident · sed propter hoc ad testimonium recipiantur quia proprium habent ·
CAPITULUM · XLI ·
Volumus atque iubemus .' ut missi nostri diligenter inquirant
quan
ti liberi homines in singulis comitatibus maneant ; hinc uero
ea diligentia hęc ratio examinetur per singulas centenas .' ut uera
citer sciant illos atque describant qui in exercitalem ire possunt
expeditionem ·
ac deinde uidelicet secundum ordinem de his qui per
se ire non possunt · ut duo
tertio adiutorium pręparent · et
qui necdum fidelitatem
promiserunt promittere faciant ·
CAPITULUM · XLII ·
[BK 193 c. 8 BK 189 Abschnitt A BK 189 Abschnitt B]
De faidis cohercendis obseruetur et teneatur .' quod in capi
tulari nostro uel in libro · IIII · capitulo · XX · continetur ; si quis
aliqua
necessitate cogente homicidium commisit .' comes in cuius ministe
rio res perpetrata est · et compositionem facere et faidam per sacra
mentum pacificare studeat ; quodsi una pars ei ad hoc consenti
re noluerit · id est aut ille qui homicidium fe
cit · aut his qui
compositionem recipere debet .' illum qui ei
contumax fuerit
ad pręsentiam nostram uenire faciat · ut eum ad tempus quod nobis
placuerit in exilio mittamus donec ibi castigetur · ut comi
ti suo
inoboediens · esse · ulterius non audeat · et maius damnum
inde non adcrescat ;
Uolumus
ut tale coniectum missi nostri acci
piant .' quando
pro
missaticum suum perrexerint ; hoc est unus
[fol. 259v]quisque accipiat
panes · XL · frixingias · II · porcellum aut ag
num · I · Pullos · IIII ·
Oua · XX · Uinum ·
sextarios VIII · Sicera ·
modios · II · An
nonam ·
[m]odios · II; et quando prope sunt de illorum domibus nullum ac
cipiant
coniectum ;
Uolumus
etiam .' ut octauas pasche incipi
ant suam agere legationem ;
Episcopi uero .' suum habere debent
conuentum octauas pentecosten ·