Capitularia - Edition of the Frankish Capitularies

Vatikan, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. Lat. 4227

Manuscript description and trancription of fols 39r-40v

Repository:
Vatikan
Biblioteca Apostolica Vaticana
Vat. Lat. 4227
Siglum V41
Digital image available at BAV
Origin and history
Origin:

11./12. Jh.; Deutschland

Physical description
Material: Pergament
Number: 94 foll.
Lines: 29
Columns: 1
Script: späte karolingische Minuskel
Contents
Note:
Der Inhalt dieser theologisch-kanonistischen Sammelhandschrift besteht u.a. aus Psalmenkommentaren, Auszügen aus dem Dekret Burchards von Worms (Bücher 5-6, 17) und dem sog. Corrector (Buch 19) sowie dem Konzil von Seligenstadt von 1023. Als Teil einer kleinen Sammlung zum Immunitätsbruch (foll. 39r-40v) finden sich u.a.:
  • 39r
    Benedictus Levita 1,279: De capitulari imperatorum. ut intelligatur in quo facto inmunitas frangatur. PERVENIT ad nos quod quedam ęcclesię - fecisse conuictus fuerit (Schmitz G 2014, Buch 1, S. 89 Z. 14 - S. 90 Z. 18).

  • 39v-40r
    Capitulare legibus additum (a. 803), cc. 1-2: Qui subdiaconum occiderit CCC solidis componatur - sexingentorum solidorum culpabilis iudicetur (MGH Capit. 1, Nr. 39, S. 113 Z. 4-22).

  • 40r-v
    Capitula legibus addenda (a. 818/819), cc. 1-2: Si quis autem ex leui causa aut sine causa hominem in ęcclesia interfecerit - totum debitum persoluat (MGH Capit. 1, Nr. 139, S. 281 Z. 3-29).

Bibliography
Project-specific references:
  • Brommer 1975, S. 131
  • Hehl 1987, S. 63
  • Mordek 1995, S. 333, 1035, 1037
  • Sergey Ivanov, The Legend of Twelve Golden Fridays in the Western Manuscripts. Part I: Latin, in: Russische Akademie der Wissenschaften. Institut für Linguistik (Hg.), Colloquia Classica et Indogermanica 5 (Acta Linguistica Petropolitana 7,1), St. Petersburg 2011, S. 561-572, hier S. 563
  • John Burden, Reading Burchard's Corrector: canon law and penance in the High Middle Ages, in: Journal of Medieval History 46 (2020) S. 77-97, hier S. 91


Transcription

Editorial Preface to the Transcription

Transkriptionsvorlage: Gutes Farbdigitalisat der Biblioteca Apostolica Vaticana.

Schreiber

Der Schreiber verwendet eine gut lesbare, späte karolingische Minuskel.

Gliederungsmerkmale

Als erstes Kapitel einer kleinen Sammlung zum Immunitätsbruch (foll. 39r-40v) steht Benedictus Levita 1,279, das mit roten Rubriken überschrieben ist. Der Text des Kapitels wird mit einer roten, zwei Zeilen hohen P-Initiale eingeleitet.

Weitere Bestandteile dieser kleinen Sammlung sind zum einen cc. 1-2 des Capitulare legibus additum von 803 (BK 39) und zum anderen cc. 1-2 der Capitula legibus addenda von 818/819 (BK 139), die unter der Rubrik DE CAPITVLARIO MAGNI KARVLI folgen. Die Kapitel weisen keinerlei optische Gliederung auf und werden als Fließtext nach der genannten Rubrik geboten. BK 39 c. 2 wird immerhin mit der Rubrik Item in eodem eingeleitet, aber auch diese Rubrik wird nicht optisch hervorgehoben.

[Nicht transkribierter Text]
[fol. 39r] [1]
De capitulari imperatorum ·  
ut intelligatur in quo facto inmunitas frangatur  
PERVENIT ad nos quod quedam ęcclesię ac monasteria nostras ac predecessorum nostrorum inmunitates · habentia multa preiudicia ut infestaciones a quibusdam1* paciantur · Et nec per easdem inmunitates ullam defensionis tuitionem · habere ualeant propter hoc quod ab eisdem emunitati temeratoribus2* dicatur · non plus inmunitatis nomine complecti quam claustra monastrii [!] · Cetera quoque quamuis ad easdem ęcclesias uel monasteria pertineant · extra inmunitatem esse · Propter hoc uolumus · ac decernimus · ut omnes intelligant · non solum claustra monastrii [!] · uel ęcclesię atque casticia ecclesiarum sub inmunitatis defensione consistere3* · uerum etiam domos · et uillas · et septa uillarum · et piscatoria · manu facta · et quicquid forsis [!] · et sepibus · aut etiam alio claustrorum genere precingitur eodem inmunitatis nomine contineri · et quicquid intra huiusmodi munimenta ad ius earundem ecclesiarum · uel monasteriorum pertinencia a quolibet homine nocendi · uel dampnum inferendi causa spontanea uoluntate commititur · in hoc facto inmunitas fracta iudicatur · Quod uero in agros · et campos ac siluas · quę sine laborationibus sunt · et nullo modo munitione cinguntur · casu sicut fieri solet a quibuslibet hominibus aliquod dampnum factum fuerit · quamuis idem4* ager · aut campus · aut silua · ad ęcclesiam · uel monasterium · preceptum inmunitatis habentem pertineat · non tamen in hoc inmunitas fracta iudicanda est · et ideo non sexcentorum solidorum compositionem · sed secundum legem que in eodem5* loco tenetur · is multandus est · qui scandalum uel dampnum · in tali loco fecisse conuictus fuerit ·  
1*
dam ergänzt
2*
korr. aus temere
3*
korr. aus const
4*
gek. ide
5*
e1 ergänzt
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 39v] [12]
DE CAPITVLARIO MAGNI KARVLI ·  
[BK 39 c. 1 BK 39 c. 2 BK 139 c. 1 BK 139 c. 2]
Qui subdiaconum occiderit · CCC · solidis componatur · qui diaconum · CCCC · componatur · qui presbiterum · DC · componatur · qui episcopum · DCCCC · qui monachum · CCCC · solidis componatur · Item de eodem · Si quis in inmunitate dampnum aliquod fecerit · DC6* · solidis componatur · Si autem homo furtum · uel homicidium · uel quodlibet crimen foris committens infra inmunitatem fugerit mandet comes uel episcopo · uel abbati · uel uicedomino · uel illi quicumque locum episcopi aut abbatis tenurit [!] ut reddat illi reum · Si illi contradixerint et eum reddere noluerint · in prima condicione solidis XII · culpabilis iudicetur · Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerint · XXX · solidis culpabilis iudicetur · Si nec ad terciam inquisicionem consentire noluerit · quicquod [!] reus dampni fecerat · totum ille qui eum infra munitatem redinet [!] · nec reddere uult soluere cogatur · et ipse comes ueniens licentiam habeat · ipsum hominem in inmunitate querendi ubicumque inuenire potuerit · Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit quod reus infra7* inmunitatem quidem fuisset · sed fuga lapsus sit iuret quod ipse8* eum ad iusticiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset · et sit ei in hoc satisfactum · [fol. 40r] Si autem intranti comiti9* in munitatem collecta manu quislibet resistere temptauerit · comes hoc ad regem uel ad principem defferat ibique iudicetur · ut sicut ille qui in munitate dampnum fecit10* · DC · componere debeat ita ut qui comiti collecta manu resistere temptauerit11* sexingentorum solidorum culpabilis iudicetur · Si quis autem ex leui causa · aut sine causa hominem in ęcclesia interfecerit · de uita componat · si vero foris rixati fuerit · et unus alterum in ęcclesiam fugerit · et ibi se defendo [!] eum interfecerit · et si huius facti testes non habuerit cum  · XII · coniuratoribus legitimis per sacramentum adfirmet se defendendo eum interfecisse · et post hec solidos · DC · ad partem ęcclesię quam illo homicidio polluerat · et insuper bannum nostrum soluere cogatur .' is vero qui interfectus est · absque compositione iaceat .' ac deinde interfector secundum iudicium canonicum12* congruvm facinori quod admisit penitentiam suscipiat · Si proprius seruvs hoc comiserit · iudicio aque feruentis examinetur utrum hoc sponte · an se defendendo fecerit · et si manus eius exusta fuerit interficiatur · si autem non fuerit · dominus eius iuxta quod werdum illius est ad ęcclesiam persolluat · aut eum si uoluerit eidem ęcclesię tradat · Dę ecclesiastico seruo et fiscalino et beneficario [!] uolumus · ut pro una uice werdum eius pro eo componatur · altera uice ipse seruvs ad suplicium tradatur · Hereditas tamen liberi hominis qui propter tale facinus ad mortem fuerit diudacatus [!] · ad legitimos heredes illius perueniat · Si in atrio ęcclesię13* cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est · huiuscemodo [!] homicidium perpetratum fuerit simili modo emendetur · uel componatur · Si vero porta ęcclesię non est consecrata · eo modo componatur · quod in atrio committitur sicut componi debet · quod in munitate violata committitur · Sanguuinis [!] effusio in ęcclesia facta cum fuste · si presbiter fuerit triplo componatur · duas partes eidem presbitero · terciam pro fedo [!] ad ęcclesiam et insuper bannus noster · Similiter de diacono iuxta compositionem eius in triplo cum banno nostro componatur · De subdiacono similiter in triplo secundum suam compositionem · et de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam compositionem triplum persoluatur · et bannus noster · Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordinis [fol. 40v] clerico secundum suam compositionem triplo · et bannus noster · Et qui non habet unde ad ęcclesiam persoluat · tradat se in seruicium eidem ęcclesię · usque dum totum debitum persoluat ·  
6*
C korr. (?)
7*
infra mit Einfügungszeichen ergänzt
8*
korr. aus ips[†]
9*
comiti mit Einfügungszeichen ergänzt
10*
gek. fec
11*
er mit Einfügungszeichen ergänzt
12*
korr. aus canonum
13*
korr. aus [†]