[fol. 20v]
[4]
INCIPIUNT CAPITULA QUAE DOMNUS HLUDOUUICUS
SERENISSIMUS IMPERATOR IMPERII SUI V
to CUM
UNIUERSO
COETU POPULI A DEO SIBI CONMISSI · ID EST CUM
UENERABILIBUS EPISCOP
IS
ET ABBATIBUS ATQUE COMITIBUS UEL
CUM RELIQUO
POPULO IN AQUISGRANI PALATIO
PROMULGAUIT ATQUE LEGIS SALIGAE ADDERE ET UNIUERSIS ORDINIBUS SUPE
RIORIS UIDELICET INFERIORISQUE GRADUS POPULI
IMPERII SUI FIRMITER TENERE PRAECEPIT IPSAQUE POSTEA
CUM IN THEODONE UILLA GENERALE CONUENTUM HABUISSET
ULTERIUS CAPITULA APPELLANDA · ESSE · PROHIBUIT SED
TAMATUM
LEX
DICENDA IMMOQUE EA
FIRMISSIME AB OMNIBUS PRO LEGE TENENDA CUM TOTIUS OPTIMATUM SUORUM CONSILIO
PRAECEPIT ·
I DE HONORE ECCLESIARUM ·
Si quis aut ex leui causa aut sine causa hominem in ecclesia
interfecerit · de uita conponat · Si uero foris rixati fuerint et unus alterum in
ecclesiam fugerit · et ibi se defendendo eum interfecerit · si huius facti testes
non habuerit cum XII coniuratoribus legitimis per sacramentum adfirmet se
defendendo eum interfecisse · et post DC solidos ad partem ecclesiae quam illo
homicidio polluerat et insuper bannum nostrum soluere cogatur · Is uero qui
interfectus est absque conpositione iaceat · ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori quod amisit paenitentiam accipiat ·
Si proprius seruus hoc conmiserit · iudicio aquae feruentis examinetur ·
utrum hoc sponte an se defendendo interfecisset · et si manus eius
exhusta fuerit interficiatur · si autem non fuerit dominus eius [fol. 21r]iuxta quod
uuergildus illius est ad ecclesiam persoluat · aut eum si uoluerit eidem
ecclesiae tradat · De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario seruo uolumus ut pro una uice ipse seruus uuergildus eius pro eo conponatur ·
altera uice ipse seruus ad supplicium tradatur · hereditas tamen
liberi hominis qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus · ad
legitimos heredes illius perueniat · Si in atrio ecclesiae cuius porta
reliquiis sanctorum consecrata est · huiuscemodi homicidium perpetratum
fuit erit [!] · simili modo emendetur uel conponatur · si uero porta
ecclesiae non est consecrata · eo modo conponatur · quod in atrio conmittatur
sicut conponi debet si quod in inmunitate uiolata conmittitur ·
II DE INIURIIS SACERDOTUM IN ECCLESIA FACTIS ·
Sanguinis effusio in ecclesiis facta cum fuste ·
si presbiter fuerit triplo con
ponatur · duas partes eidem
presbitero · tertia · pro fredo ad ecclesiam · insuper
bannus
noster · Similiter de diacono iuxta conpositionem eius in triplo ·
cum banno
nost
ro
conponatur · De subdiacono similiter triplo · secundum su
am conpositionem · et de uniuscuius ordinis · clerico secundum suam
conpositio
nem triplo et bannus noster conponatur · et qui non habet
unde ad ecclesiam per
soluat · tradat se in seruitium eidem ecclesiae
usque dum totum debitum persoluat ·
III DE UIDUIS ET PUPILLIS ET PAUPERIBUS ·
Vt quandocumque in mallum ante comitem uenerint ·
primo eorum causa audiatur et discutiatur · et si testes per se ad causas suas
quaerendas habere non potuerit uel legem nescierint · comes illos uel
illas adiuuet dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat uel pro
eis loquatur ·
Qui uiduam intra primos XXX dies uiduitatis suae
uel inuitam uel
uolentem sibi copulauerit · bannum nostrum id est ·
LX solidos in triplo con
ponat · et si inuitam eam duxit · legem
suam eam conponat · illam uero
[fol. 21v]ulterius non adtingat ·
V DE HOMINE PUBLICAM PENITENTIAM AGENTE
INTERFECTO ·
Qui hominem publicam
penitentiam agentem interfecerit · bannum nostrum
in triplo conponat · et
uuirgildum eius proximis eius persoluatur ·
VI UT OMNIS HOMO LIBER POSTESTATEM HABEAT
UBICUMQUE UOLUERIT RES SUAS DARE PRO SALUTE ANIMAE SUAE ·
Si quis res suas pro salute animae suae uel ad
alia quem uenerabilem
locum uel propinquo suo uel cuilibet alteri tradere uoluerit · et
eo tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res ille positae sunt · le
gitimam traditionem facere studeat · quodsi eodem tempore quo illas
tradere uult extra eundem comitatu fuerit · id est siue in exercitu siue
in
palatio siue in alio quolibet loco adhibeat sibi · uel de suis pagensibus
uel de
aliis qui eadem lege uiuant qua ipse uiuit testes idoneos · uel si
illos habere non
potuerit · tunc de aliis quales meliores inuenire pos
sint · et coram eis
rerum suarum traditionem faciat · et fideiussores uestitu
re donet qui ei
qui illam traditionem accipit uestituram faciat · et post
quam haec
traditio ita facta fuerit · heres illius nullam de praedictis
rebus
ualeat facere repetitionem · insuper et ipse per se fidemiussionem faciat eiusdem
uestiturae · ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutan
di · sed potius necessitas incumbat illam perficiendi · et si nondum res su
as cum coheredibus suis diuisas habuit · non ei hoc sit inpedimento sed
coheres eius · si sponte noluerit · aut per comitem aut per missum eius dis
tringatur · ut diuisionem cum illo faciat ad quem defunctus hereditatem
suam uoluit peruenire · et si
culibet [!] ecclesiae eam tradere rogauit ·
Cohe
res eius eam legem cum illa ecclesia de praedicta hereditate
habeat · quam
cum alio coherede suo habere debeat · et hoc obseruetur · erga patrem
et fi
lium et nepotem usque ad annos legitimos postea ipse res ad
inmunitatem
[fol. 22r]ipsius ecclesiae redeant ·
VII DE HOMICIDIIS PROHIBENDIS ·
Quicumque hominem aut ex leui causa aut sine causa interfecerit · uuirgil
dum eius his ad quos ille pertinet conponat · Ipse uero propter
talem
praesumptionem in exilium
mittatur · ad quantum tempus nobis placuerit
res tamen suas non amittat ·
VIII QUID IN CONPOSITIONE UUIRGILDI DARI NON
DEBEAT ·
In conpositione uuirgildi uolumus ut ea dentur
quae in lege continentur excepto accipitre et spata · quia propter illa duo
aliquoties periurium committitur · quando maioris praecii quam illa sint esse
iurantur ·
VIIII DE RAPTU SPONSARUM ·
Si quis sponsam alienam rapuerit aut patri eius · aut ei qui
legibus eius defensor esse debet · cum sua lege eam reddat · et si hoc
defensor eius perpetrari consenserit · et ideo raptori nihil quaerere
uoluerit · comes singulariter de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat ·
Sponso uero legem suam conponat · et insuper bannum nostrum id est solidos LX
soluat · uel in praesentiam nostram comes eum†† aduenire faciat · et quanto tempore nobis placuerit in
exilio maneat et illam feminam ei habere non liceat ·
X DE FALSIS
TESTIBUS CONUINCENDIS ·
Si quis cum alio de qualibet causa contentionem
habuerit et testes contra eum per iudicium producti fuerint · si ille falsos eos
esse suspicatur · liceat ei alios testes quos meliores potuerit contra
eos obponere · ut ueracium testimonio falsorum testium peruersitas
superetur · quod si ambae partes testium ita inter se dissenserint ut
nullatenus una pars alteri cedere uelit · eligantur duo ex ipsis · id
est ex utraque parte unus qui cum scutis et fustibus in campo decertent · utra pars
falsitatem aut ueritatem suo testimonio sequatur · et campioni qui
uictus fuerit propter periurium quod ante pugnam commisit dextra manus amputetur ·
[fol. 22v]ceteri uero eiusdem partis testes quia falsi apparuerunt · manus suas
redimant · cuius conpositionis duae partes ei contra quem testati
sunt · tertia pro fredo soluatur · et in saeculari quidem causa
huiuscemodi testium diuersitas campo conprobetur · In ecclesiasticis autem causis
ubi de una parte saeculare · de altera uero ecclesiasticum negotium ·
est · id est modus obseruetur · Ubi uero ex utraque parte ecclesiasticum
fuerit · rectores earundem ecclesiarum · si se familiariter pacificare
uelint · licentiam habeant · Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos
conuenire non possit · aduocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis
ueniant · et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur · testes uero de
qualibet causa non aliunde quaerantur · nisi de ipso comitatu in quo res unde causa
agitur positae sunt · quia non est credibile ut uel de statu hominis
uel de possessione cuiuslibet · per alios melius rei ueritas cognosci
ualeat · quam per illos qui uiciniores sunt · Si tamen contentio quae inter eos
exorta · est · in confinio duorum comitatuum fuerit · liceat eis de uicina centena
adiacentis comitatus ad causam suam testes habere ·
XI DE
PROPRIO IN BANNUM MISSO ·
Cuiuscumque hominis proprietas ob crimen aliquod ab eo commissum
in ban
num fuerit missa · et ille re cognita ne iustitiam faciat uenire
distulerit ·
annumque ac diem in eo banno illam esse permiserit · ulterius eam non
adqui
rat · sed ipsa fisco nostro societur · Debitum uero quod is
cuius ea fuit soluere
debuit · per comitem ac ministros eius iuxta aestimationem
damni de rebus
mobilibus quae in eadem proprietate fuerint his quibus id · est ·
inuentarum de
bitor fuit exsoluatur · quodsi rerum mobilium ibidem
inuentarum quan
titas ad conpositionem non sufficerit · de inmobilibus
subpleatur · et quod
superfuerit sicut dictum est · fiscus noster possideat · si
nihil super conpo
sitionem remanere potuerit totum in illam expendatur ·
si autem homo
[fol. 23r]
[BK 141 c. 27 BK 141 c. 28]
hostem
non fuerunt heribannum reuuadient · exceptis his qui propter ne
cessarias causas et a domno ac genitore nostro
Karolo constitutas domi dimissi fu
erunt · id est qui a comite
propter pacem conseruandam · et propter coniugem
ac domum eius custodiendam · et ab
episcopo uel abbate uel abbatissa · similiter propter
pacem conseruandam et propter
fruges colligendas et familiam constrin
gendam et missos recipiendos
dimissi fuerunt ·
ut omnis
episcopus abbas et comes ·
excepta infirmitate uel nostra iussione nullam
excusationem habeat · quin
ad placitum missorum nostrorum ueniat aut talem uicarium
suum mittat
quin omni causa pro illo reddere rationem possit ·
DE DISPENSA MISSORUM NOSTRORUM ·
Qualiter unicuique
iuxta suam qualitatem dandum uel accipiendum sit · ui
delicet episcopis ·
panes XL · friskingas III · De poto
modia · III · purcellum · I · pul
los · III · oua XV · Annona ad
caballos modia · IIII · Abbati comiti atque ministeriali
nostro · unicuique dentur
cotidie panes · XXX · friskingas · II · De poto
modia · III · pur
cellum · I · pullos III · oua · XV · Annona ad
caballos ·
modia · III · Vasallo nostro panes
XVII · friskinga · I · purcellum · I · De
poto
modium · I · pullos · II · oua · X · Annona ad
caballos
modia II ·
I UBI TELONEA EXIGI ET UBI NON DEBEANT EXIGI ·
Volumus firmiter omnibus in
imperio nostro
nobis
a deo commisso notum fieri · ut nullus teloneum exigat · nisi in
merchatibus ubi communia emuntur · ac uenundantur · neque in pontibus · nisi ubi
antiquitus telonea exigebantur · neque in ripis aquarum · ubi tantum naues solent
aliquibus noctibus manere · neque in siluis · neque in stratis neque in campis ·
neque subtus pontem transeuntibus · nec alicubi nisi tantum ubi aliquid emitur ac
uenditur · qualibet causa ad communem pertinens usum et ubi emit quislibet iter
agens herba aut lignas aut alias uillaticas commoda cum eo quibus sunt · cuius
utitur agat iuxta aestimationem illius rei et quod iustum est de tali re
illi persoluat · quod si aliquis constituta merchata fugiens ne telonea soluere
cogatur · [fol. 23v]et extra praedicta loca aliquid emere uoluerit · et huiusmodi
inuentus fuerit constringatur et debitum telonei persoluere cogatur · et quisquis
huiusmodi iusta telonea soluere declinantem susciperit siue celauerit · Id secundum suam legem emendare conpellatur · Is tamen qui celauit
debitum telonei persoluat · ceterum sicut superius dictum · est · nisi
in memoratis locis nemo a quolibet exigat telonea · et si fecerit contra
haec praecepta nostra sciat se esse damnandum LX summa solidorum ·
II DE DISPENSA FIDELIUM
NOSTRORUM ·
Siue carris siue sagmariis · siue friskingis · siue aliis
quibuslibet uehiculis ·
tam eorum qui nobis assidue in palatio deseruiunt · quamque
eorum qui ad
palatium eorum dispensam ducunt · nemo in pontibus · nemo in nauibus ·
neque in quibuslibet aliis locis ab eis teloneum exigere praesumat · quod
si
fecerit nouerit se similiter LX solidorum poena plectendum · quod si aliquis
repertus fuerit qui ea quae praemissa sunt non ad suam dispensam nec ad
propri [!] iussus
sed potius uenund
andi
causa ea duxerit nouerit se sicut
superius conpraehensum
est esse damnandum ·
III
Nemo ex his qui pontem faciunt aut de
inmunitabus [!] aut de fiscis aut de liberis hominibus
cogantur pontaticum de eodem quem fecerunt ponte persoluere · et si
forte quilibet uoluerit ex propriis facultatibus · eundem
pontem emendet uel reficiat · non tamen de eodem ponte maiorem censum exigere
praesumat · nisi sicut consuetudo fuit et iustum esse dinoscitur ·
IIII
Omnibus notum sit quia nolumus ut liber homo ad brolios operari
cogatur · adtamen de aliis publicis functionibus quas solebant iuxta
antiquam consuetudinem facere · nemo se pro hac causa excuset ·
V
Generaliter omnes admonemus ut capitula quae
praeterito anno legis salicae per omnium consensum
addenda esse censuimus · tamen non ulterius capitula sed tantum lex
dicantur · immo pro lege teneantur · [fol. 24r]
CAPITULA LEGIS SALIGAE ADDENDA ·
Vt pagenses per sacramenta aliorum hominum causa
s non
inquirantur ·
nisi tantum dominicas · adtamen comes ille si alicuius pauperis aut
inpoten
tis personae causa fuerit · tunc comes ille diligenter · et
tamen dilige sa
cramento per ueriores et meliores pagenses inquirat ·
CAPITULUM
Vult domnus
imperator · ut in tale placitum quale ille nuntius erit ueniat
unusquisque comes · et adducat secum duodecim scabinos si tanti fuerint · sin autem · de melioribus hominibus illius comitatus · subpleat numerum duo denarium et
aduocati · tam episcoporum · abbatum et abbatissarum cum eis ueniant ·
CAPITULUM
Statuendum · est · ut unusquisque qui censum regium soluere
debet · in eodem loco illum persoluat · ubi pater et auus eius soluere
consueuerant ·
CAPITULUM
Si homini cuilibet causam suam in
placito aut coram comite palatio alius fuerit inpedimento · et causam eius iniuste
disputando inpedierit · Tunc uolumus ut siue comes palacii seu comes ipse in
comitatu suo iubeat eum exire foras · et si noluerit oboedire · Tunc
soluat bannum dominicum · id est · LX soledos · et illi cui aduersatus est · donet
uuadium suum pro lege sua ·
CAPITULUM
Volumus ut comes potestatem habeat placito suo facere quae debet
nemini contradicente · et si aliter fecerit quam iuste ad quem factum
illud pertinet · ueniat in praesentiam nostram · et nos
illi de eodem comite faciamus iustitiam
CAPITULUM
Vestitura domni et genitoris nostri eo modo uolumus ut teneatur
ubicumque esse dicitur ut prius diligentissima
inuestigatione perquiratur · et si inuenitur esse iusta atque legitima · tunc
uestitura dicitur · non aliter ne uestitura nominari debet · siue sit in
ecclesiasticis · siue in palatinis rebus ·
CAPITULUM
De proprio quod in castellis ab auo
nostro conquisitis eo modo uidetur nobis esse faciendum atque discernendum · ut illi tantum propriarum rerum sui potestatem non habeant · qui quamdiu
potuerunt restiterunt · et contra illorum uoluntatem in potestatem aui nostri uenerunt · nam quicumque sociis suis pertinaciter [fol. 24v]resistentibus se didicerunt quamuis castellum per uim fuisset captum ·
propriae suum tamen in eo habere debent ·
CAPITULUM
[BK 145 c. 3 BK 145 c. 4]
De rebus unde domnus karolus imperator legitimam uestituram habuit · et hoc
ita potest inuestigari ut secundum iustitiam ad nos debeant pertinere · ne
quaquam uolumus si nostri testes boni et idonei sunt · ut alii aduersus
eos in nos
tram contrarietatem consurgant · Adtamen in tua sit
prouidentia ac fide
lium nostrorum qui tecum sunt · qui nostri testes
esse debent boni et ueraces sint ·
Porro aduersus ecclesiasticas res · eadem
sententia maneat · quae tempore
et genitoris nostri fuerant
prolata · ut ecclesiastici defensores su
os
contra
suos adpetitores eadem lege defendant qu
a
ipsi
uixerunt · qui easdem res ec
clesiis condonauerunt · similiter et
ecclesia eandem legem habeat · aduersum
petitores suos tantum salua nostra
iustitia ·
De quarto capitulo
expectandum
censuimus donec cum plurioribus fidelibus nostris inde consideremus ˙
††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††s ·
††††††††††††††††††††††††††††††