Capitularia - Edition of the Frankish Capitularies

Heinrich Canisius, Antiquae Lectionis Tomus V, Ingolstadt 1604

Print description

Repository:
München
Bayerische Staatsbibliothek
Siglum Can.
Digital image available at BSB München
Origin and history
Origin:

1604

Physical description
Material: Papier
Number: 2 Teile, insgesamt 1265 Seiten
Columns: 1
Contents
Note:
Im zweiten Teil des fünften Bandes der Quellensammlung des Heinrich Canisius finden sich das Konzil von Pavia des Jahres 850 (MGH Conc. 3, S. 217-229), BK 213 und BK 215; allesamt gedruckt nach einer heute verlorenen St. Galler Handschrift.
  • 683-685
    CAP. I. - CAP. V. Hludowici II. capitulare Papiense (a. 850), Inskription und c. 1-5: De rebus vero saecularibus haec statuit piissimus Imperator HLudouicus - contra voluntatem priuatorum hominum siue pauperum domibus suis (MGH Capit. 2, Nr. 213, S. 86 Z. 1 - S. 87 Z. 19)

  • 685-686
    CAP. I. - CAP. V. Capitulare Papiense pro lege tenendum (a. 856), Prolog und c. 1, c. 2-5, c. 6 und Epilog: IN nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Incarnationis Domini nostri Iesu Christi annis DCCCLIIII - ad reserandas malorum insidiationes iisdem adiungere capitulis (MGH Capit. 2, Nr. 215, S. 90 Z. 20 - S. 91 Z. 18)

Bibliography
Project-specific references:


Transcription

Editorial Preface to the Transcription

Transkriptionsvorlage: Digitalisat des Drucks, das von der BSB bereitgestellt wird.

Buchstabenformen

Der Druck der Kapitularien geht auf eine heute verlorene St. Galler Handschrift zurück, wodurch sich wohl auch die sehr handschriftennahe Gestalt des Drucktextes mit den bekannten Kürzungszeichen etc. erklärt. Das Wort et wird dabei immer als Ligatur wiedergegeben. An wenigen Stellen ist es zu offensichtlichen Druckfehlern gekommen (z.B. S. 686: adducaut statt adducant). Nicht in allen Fällen ganz auszuschließen ist, dass die Vorlage, also die besagte St. Galler Handschrift, diese Fehler schon hatte.

Gliederungsmerkmale

Das Hludowici II. capitulare Papiense (BK 213) wird durch die in kursiver Drucktype erscheinende Inskription eingeleitet, ehe die von I bis V durchgezählten Kapitel folgen. Jeder Kapitelnummer ist CAP. oder ausgeschriebenes CAPVT vorgeschaltet.

Das auf BK 213 folgende Capitulare Papiense pro lege tenendum (BK 215) wird mit der Überschrift CONVENTVS TICINENSIS eingeleitet, der der in kursiver Drucktype stehende Hinweis folgt, dass das Kapitular aus dem besagten Sangallensis stammt. Der Prolog und c. 1 des Kapitulars sind zusammengefasst und leiten den Text ein. Dann folgen die c. 2-5, die von I bis IV (jeweils mit vorgeschaltetem CAP.) durchgezählt sind. CAP. V. vereint dann c. 6 und den Epilog des Kapitulars in einer Nummer, ehe ein abschließendes FINIS die aus dem St. Galler Codex genommenen Stücke abschließt.

Benutzungsspuren

An wenigen Stellen stehen Anmerkungen am Seitenrand, die alternative Lesarten zu Wörtern im Text nennen oder einmal auf einen locus corruptus hinweisen. Teilweise sind betreffendes Wort und Anmerkung am Seitenrand mit einem Asterisk als Verweiszeichen versehen.

[p. 683] [12]
De rebus vero saecularibus haec statuit piissimus Imperator HLudouicus, quae gloriosi quoque genitoris eius HLotharii Serenissimi Augusti auctoritate firmata sunt.  
CAPVT1* I.  
[BK 213 c. 1]
PEruentum est ad nos, quod eos, qui Romam orationis caussa pergunt, vel qui negotiandi caussa per regnum nostrum discurrunt, collecti latrones diripiant, eosque aliquoties vulnerent vel occidant, et eorum bona diripiant, ideo volumus, vt Comites nostri eorum scudassii2* adiunctis secum vasallis Episcoporum, si necessitas fuerit, vbicunque tales fuerint, studiosissime perquirant, vt eos capiant atque distringant. Et si huius criminis reos inuenerint, poenas in legibus positas erga eos absque vlla neglegentia exequantur: vt ab his malefactoribus regnum nostrum purgetur, et qui in nostra fiducia huc veniunt, siue orationis siue negotiandi gratia salui esse possint. Sciat autem vnusquisque fidelium nostrorum, quia quisque Comes, et quilibet publicus minister huiusmodi malefactoribus aut assensum praebuerit, aut eos qui persequi neglexerit, nostrae indignationis motum sentiet, et proprio honore priuabitur.  
1*
gek. CAP
2*
Vor dem Wort steht ein Asterisk.
CAPVT3* II.  
[BK 213 c. 2]
SEd et hoc comperimus, quia ex diuersis locis huiusmodi noxii homines inter se conspirent, et diuersos comitatus circumeuntes praedas et rapinas per villas seu per vias, vel per siluas faciant; et innocentes homines depredentur et spolient, et hi quoque similiter volumus, vt diligenti studio perquisiti capiantur et distringantur, et si obnoxii huius sceleris inuenti fuerint, [p. 684] legalibus poenis absque vlla dilatione subiiciantur, vt huiusmodi inquietudo, et iniusta direptio a populo nostro auferat, et liceat omnibus sub nostra ditione degentibus cum saluatione ac pace viuere, vt ordo reipublicae secundum iustam amministrationem prorsus saluus et quietus permaneat.  
3*
gek. CAP
CAPVT III.  
[BK 213 c. 3]
AVdiuimus quoque quod quidam domos et possessiones habentes, concilient sibi atque consocient latrones aliunde venientes, eosque occulte foueant et solacientur ad tale facinus perpetrandum, vt quidquid ipsi ex pernicioso opere adquisierint, cum eius partiantur, quod genus malefactorum pessimum iudicamus, quia non solum ipsi mala peragunt, sed etiam aliorum opere et officio ad scelera vtuntur. Vbicunque igitur in tali suspicione quilibet venerit, et rumor in populo dispersus fuerit, quod haec facinora exerceat, si adhuc prolatum est, cum duodecim se purget: si autem in aliquo manifestatus aut deprehensus est, statim capiatur et distringatur, et damnationem legibus praefixam sustineat. Vbicunque vero siue manentes siue vagantes latrones comprehendere publici muneris amministrator voluerit, et ille se defensare conatus fuerit, si inter haec forte eundem latronem occidi contigerit, nulla is, qui eum occidit, damnatione mulctetur, neque vllas inimicitias a parentibus, aut vllam persecutionem ab vllo eius amico vel propinquo sustineat. Quod si aliquis eius senior aut propinquus propter hoc vindictam facere conatus fuerit, et iudex publicus eum compescere non potuerit, per fideiussores idoneos talis persona ad nostram deducatur praesentiam, vt complices et fautores sceleratorum nostra animaduersione plectantur. Vbicunque autem fama est tales habitare, inquisitio per sacramentum, per omnem populum circa manentem fiat, et cuiuscunque gentis aut conditionis fuerit, per quos hoc inquiri melius potuerit insiurandum [!] dare, cum a Comite conuentus fuerit, recusandi non habeat potestatem.  
CAPVT IV.  
[BK 213 c. 4]
SEd et hoc peruenit ad notitiam nostram, quod quando potentes et honorati siue ecclesiastici siue saeculares ad nos veniunt, a populo, in quorum domibus mansiones accipiunt, suis vsibus, suorumque equorum necessaria per vim tollant, et hac occasione [p. 685] populus noster affligatur: Idcirco praecipimus, fidelis noster, quicunque ad nostram praesentiam properat, nihil inueniendo [!] aut euertendo ab aliquo violenter tollat, sed suis hominibus et equis, nisi forte ab amicis stipendia acceperit, ab hospitibus suis pretio iusto comparet. nam quicunque huius mali famam habuerit, cum ad nos venerit, veracem hominem volumus vt det, qui pro suis omnibus iuret, nihil eos in itinere tulisse, et si forte in aliquo se suosque obnoxios recognoscit, donet idoneum hominem, qui iuret, aut cuncta restituat his, a quibus abstulisse visus est.  
CAPVT4* V.  
[BK 213 c. 5]
HOc etiam multorum querelis ad nos delatum est, quod potentes et honorati viri locis, quibus conuersantur, minorem populum depopulentur et opprimant, eorum prata depascant, mansiones etiam contra voluntatem priuatorum hominum siue pauperum domibus suis.  
4*
gek. CAP
Caetera desunt in Codice.  
CONVENTVS TICINENSIS.  
Ex eodem manu scripto5* Codice Sancti6* Galli.  
[BK 215 Prolog BK 215 c. 1]
IN nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Incarnationis Domini nostri Iesu Christi annis DCCCLIIII. anni Imperii domini HLudouici Imperatoris7* Augusti VI Indictione8* IIII. dum conuentum fidelium nostrorum palatio nostro Ticiniae ciuitatis conuacarentur9*, et simul eorum et nostrorum nobilium consultum, non solum Ecclesiasticam vtilitatem, et populi saluationem, sed etiam totius regni statum perquirere studeremus, inter reliqua populus noster nobis quasdam petitiones obtulit, quas nos Dei amore et eorum fidelitate ducti libenter suscepimus, atque ideo subter annotata capitula ad eorum vtilitatem subscribi fecimus, quas in futuro pro lege tenenda firmamus.  
5*
manu scripto gek. m s
6*
gek. S
7*
gek. Imperat
8*
gek. Indict
9*
Vor dem Wort steht ein Asterisk und am rechten Seitenrand steht in kursiver Drucktype die alternative Lesart: conuocaremus.
CAPVT10* I.  
[BK 215 c. 2]
DE faeminis, quae defunctis viris lex LONGOBARDORVM prohibet ante anni spatium vestem religionis mutare, velamque11* suscipere petierunt, vt nostra licentia eis mox diuina pietas inspirauerit, eas indemnes licere suscipere. Nos autem eius considerantes, quia opto12* pro ipsa dilatione multae etiam raptu intra eundem13* spatium ad aliam partem distractae fuerunt; ideo et eorum petitionem, quam iustam censuimus, suscepimus, et eis ita fieri concedimus. [p. 686]  
10*
gek. CAP
11*
Vor dem Wort steht ein Asterisk und am rechten Seitenrand steht in kursiver Drucktype und ebenfalls durch einen Asterisk eingeleitet die alternative Lesart: velumque.
12*
Am rechten Seitenrand steht in kursiver Drucktype: locus corruptus.
13*
Vor dem Wort steht ein Asterisk und am rechten Seitenrand steht in kursiver Drucktype und ebenfalls durch einen Asterisk eingeleitet die alternative Lesart: idem.
CAPVT14* II.  
[BK 215 c. 3]
NOstrae maiestati reclamauerunt patres nostri, vel nostri super eas15* superfluas factas inquisitiones, ideo eis concedimus ab hinc in fututum [!] nullas alias super eos fieri inquisitiones, nisi vnde KAROLI proaui, et aui nostri tempore factae fuerunt.  
14*
gek. CAP
15*
Vor dem Wort steht ein Asterisk und am linken Seitenrand steht in kursiver Drucktype die alternative Lesart: eos.
CAPVT16* III.  
[BK 215 c. 4]
DE liberis hominibus, qui super alterius res resident, eiusque nunc amministris [!] Reipublicae contra legem ad placita protrahantur, et ideo pignerabantur, constitutum est, vt secundum legem patroni eorum eos ad placitum adducaut [!], et si quis eos contra hanc nostram auctoritatem, et eorum legem pignerare aut distringere praesumpserit, patronum eius omnia cum lege commendet, et insuper praesumpione [!] bannum nostrum conponat17*.  
16*
gek. CAP
17*
gek. conpt
CAPVT18* IV.  
[BK 215 c. 5]
DE homicidio, vnde lex pro simplicitate probationem trium testium quaerit, et testes habere non potuerit, concedimus, vt cum XII. iuratoribus iuret ab eadem simplicitate absolutus proprium non admittat.  
18*
gek. CAP
CAPVT19* V.  
[BK 215 c. 6 BK 215 Epilog]
DE cartis, quae a quibusdam personis Falsae appellantur, constituimus, vt si notarius superfuerit, et testes, qui eam veram et idoneam faciant; et si testes mortui fuerint, et notarius superfuerit, cum XII. iuratoribus veram et idoneam eam faciat. concessas denique petitiones vestras considerauimus etiam ea, quae ad nos in pridem20* peruenerunt ad reserandas [!] malorum insidiationes iisdem adiungere capitulis.  
19*
gek. CAP
20*
Vor in pridem steht ein Asterisk und am linken Seitenrand steht in kursiver Drucktype die alternative Lesart: iam pridem.
FINIS.