[p. 34]
[1]
INCIPIVN [!] CAPITVLA QVĘ LEGIBUS ADDENDA
SUNT QVĘ ET MISSI ET COMITES HABERE ET CETERIS NOTA FACERE DEBENT ;
DE HONORE ECCLESIARUM
Si quis aut ex leui causa aut sine causa homi
nem in aecclesia interfecerit de uita compo
nat et si
foris rixati fuerint · et unus alterum
in ęcclesiam fugerit et ibi se defendendo
eum interfecerit si huius facti testes non
habuerit cum XII
coniuratoribus legitimis
per sacramentum
affirmet se
defendendo eum
interfecisse · et post hec DC solidos · ad partem ec
clesię quam ill
ius
sanguine polluerat · et insuper
bannum nostrum soluere cogatur ˙ Is uero qui
interfectus est absque conpositione iaceat · ac
deinde
interfector secundum iudicium canonicum
congruam facinori quod admisit poenitentiam
accipiat
; si proprius seruus hoc commiserit ·
iudicio aquę
feruentis examinetur utrum hoc
sponte an
se defendendo fecisset
; et si m
[a]nus eius
exusta fuerit interficiatur
.' si
autem · non fuerit
[p. 35] dominus eius iuxta uuirgildus illius
est ad ecclesiam
persoluat
aut ipsum seruum eidem ecclesię
tradat ·
De ecclesiastic
o et fiscalino et beneficiario seruo
uolu
ntarie occiso uuirgildus eius pro eo
conponatur
altera uice ipse seruus ad supplicium tradatur
heres tamen liberi
hominis qui propter tale facinus
ad mortem fuerit iudicatus ad legitimos heredes
illius perueniat ; si in atrio ecclesię cuius porta reliquiis
sanctorum
consecrata est · huiuscemodi h
omicidium
perpetratum fuerit .' simili modo
emendetur uel
conponatur · si uero porta ecclesię non est consecrata
eo modo
conponatur quod in atrio conmittitur
sicut conponi debet quod in unitate uiolata
com
mittitur ·
DE INIURIIS SACERDOTUM IN ĘCCLESIIS FACTIS ·
Sanguinis effusio in ecclesiis facta cum fuste ·
si presbiter
fuerit triplo conponatur · duos
partes eidem presbitero
terciam pro fredo ad ecclesiam ·
Insuper bannus noster ;
similiter de diacono iuxta conpositionem eius
in
triplo cum bann
o nostro conponatur · De subdia
[p. 36]cono simpliciter triplo secundum suam conpositionem
et de
uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam
conpositionem triplum
persoluatur et insuper ban
nus noster ; similiter et de ictu sine
sanguinis effu
sione de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam
conpositionem triplo · et bannus noster · et qui non
habet unde ad
ęcclesiam persoluat · tradat se in
seruitium eidem ęcclesię usque debitum totum
persoluat ·
DE UIDUIS ET PUPILLIS ET PAUPERIBUS
Vt quandocumque in mallum ante comitem
uenerit · Primo eorum causa audiatur et defi
niatur · et si testes
per se ad causas suas querendas
habere non potuerint uel legem nescierint co
mes illos uel illas adiuuet dando eis tal
em
ho
minem qui rationem eorum teneat uel pro
eis loquatur ·
DE RAPTU UIDUARUM ·
Qui uiduam intra primos XXX dies
uiduitatis suę uel inuitam uel uolentem sibi copulauerit bannum
nostrum id est LX solidos in triplo conponat [p. 37]et si
inuitam eam duxit legem suam ei conponat illam uero ulterius non adtingat ·
DE HOMINE AGENTE PENITENTIAM INTERFECTO ˙
Qui hominem publicam pęnitentiam agentem
interfecerit · bannum nostrum in triplo conponat et uuirgildum
eius proximis persoluat ·
VT OMNIS HOMO LIBER POTESTATEM
HABEAT QVO VOLVERIT RES SVAS DARE PRO SALVTE ANIMĘ SVĘ ·
Si quis res suas pro salute anime suę uel ad
aliquem
uenerabilem locum uel propinquo suo uel cui
libet alteri
tradere uoluerit · et eo tempore in
tra ipsum comitatum fuerit in quo res
illę con
positę sunt · legitimam traditionem facere
studeat ; quodsi
eodem tempore quo illas tradere
uult · extra eundem comitatum fuerit · Id est
siue in exercitu siue in palatio · siue in alio quoli
bet loco ·
adhibeat sibi uel de suis pagensibus
uel de aliis qui
eadem
lege uiuant qua ipse uiuit
testes idoneos uel si ill
os
habere non
poterit
tunc de aliis quales ibi meliores inueniri possint
et coram eis rerum
suarum traditio
nem
faciat ·
[p. 38] et fideiussores uestiturę donet ·
qui ei qui illam tradi
tionem accipit uestituram faciat · et
postqua
m
hęc traditio facta ita fuerit · heres illius nullam de prae
dictis
rebus ualeat facere repetitionem · Insuper et ipse
per se fideiussionem faciat
eiusdem uestiturae · Ne
heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem
inmutandi · sed potius necessitas incumbat illam
perficiendi · et si nondum res
suas cum coheredibus
suis diuisas habuit · non ei hoc sit inpedimento ·
sed
quoheres eius si sponte noluerit · aut per comitem
aut per missum eius distringatur
ut diuisionem
cum illo faciat · ad quem defunctus hereditatem
suam uoluit
peruenire et si cuilibet ęcclesię eam tra
dere rogauit · coheres eius eam
legem cum illa ęc
clesia de prędicta hereditate habeat quam alio
cum
coherede suo habe
re
debeat · et hoc obserue
tur erga patrem et
filium et nepotem usque ad an
nos legitimos · Postea ipsę res ad
munitatem
ipsius ęcclesię redeant ·
DE HOMICIDIIS PROHIBENDIS · [p. 39]
Quicumqe hominem aut ex l
eui
causa
aut sine
causa interficerit · uuirgildum eius his ad quos
ille pertinet
conponat · Ipse uero propter talem presump
tionem in
exilium mittatur ad quantum tem
pus nobis placuerit · res suas tamen non
amittat ·
QUI IN CONPOSITIONE UUIRGILDI DARI
NON DEBEAT ·
In conpositionem uuirgildi uolumus ut ea
dentur quę in lege continentur excepto accipitre et spata · quia propter illa
duo aliquotiens periurium conmittitur quando maioris
precii quam illa sint esse iurantur ·
DE RAPTU ALIARUM SPONSARUM ·
Si quis sponsam alienam rapuerit aut patri
eius
aut ei qui legibus eius defensor esse debet · cum
sua lege eam reddat ·
et quicquid cum ea tulerit ·
semotim unamquamque rem secundum legem
reddat ·
et si hoc defensor eius perpetrari consenserit · et ideo
raptori
nihil quęrere uoluerit · comes singulariter
de
unaqua [!] re freda nostra ab
eo exactare faciat ·
sponso uero legem suam conponat · et insup
er
[p. 40]bannum nostrum · Id est · LX solidos soluat · uel in pre
sentiam nostram comes eum aduenire faciat
et quanto tempore nobis
placuerit In exilio
maneat · et illam feminam non ei liceat habere ·
· X DE FALSIS
TESTIBUS CONUINCENDIS ·
Si quis cum altero de qualibet causa
contenti
onem habuerit et testes contra eum per iudici
um producti fuerint · si ille eos falsos esse suspicatur ·
liceat ei alios testes
quos meliores potuerit con
tra eos opponere · ut ueratium testimonio
falsorum testium peruersitas superetur ; quod si
ambę partes testium ita inter
se dissenserint
ut nullatenus una pars alteri cedere uoluerit ·
Eligantur
duo ex ipsis id est ex utraque parte
unus qui cum scutis
et fustibus in cam
decertent ·
Utra pars
falsitatem utra ueritatem suo testimonio
sequatur · et campioni qui uictus fuerit
propter
periurium quod ante pugnam commisit dextra
manus amputetur · Ceteri
uero eiusdem partis
[p. 41]testes quia falsi apparuerunt manus suas redimant
Cuius compositionis duę partes ei contra quem
testati sunt dentur ·
tertia pro freda soluatur ·
et in sęculari quidem causa huiuscemodi
testium
diuersitas campo conprobetur · In ęcclesiasticis
autem causis ubi de
una parte sęculare de altera uero
ęcclesiasticum negotium est idem modus obser
uetur · ubi uero ex utraque parte ęcclesiasticum
fuerit rectores
earundem ęcclesiarum si se familia
riter pacificare uelint licentiam
habeant ·
si autem de huiuscemodi pacificatione inter
eos conuenire non possit · aduocatio eorum
in mallo publico ad presentiam comitis ueniant ·
et ibi
legitimis terminus eorum contentio
nibus inponatur · testes uero non
aliunde
quęrantur de qualibet causa · nisi de ipso comi
tatu In quo
res unde causa agitur positę sunt ·
quia non est credibile ut uel de statu homi
nis ue
l de possessione cuiuslibet per alios
[p. 42]
melius rei ueritas cognosci ualeat · quam per
illos qui uiciniores sunt si tamen
contentio
quę inter eos exorta
est in confinio duorum comi
tatum fuerit liceat eis de uicina
centena adia
centis comitatus ad causam suam testes habere ·
· X · DE PROPRIO IN
BANNUM MISSA ·
Cuiuscumque hominis proprietas ob crimen
aliquod
ab eo commissum in bannum fuerit missa · et
ille re
cognita ne iustitiam faciat uenire
distulerit · annumque ac diem in eo banno
illam esse perserit
ulterius eam non adquirat ·
sed
ipso fisco nostro societur ·
Debitum uero quod
is
cuius ea fuit soluere debuit per comitem ac mi
nistros eius iuxta
ęstimationem damni de rebus
mobilibus quę in ea
dem
proprietate Inuentę fu
erint · his quibus idem debitor fuit
exsoluatur ˙
quodsi rerum
mobilium
ibidem
inuentarum
quantitas ad conpositionem non sufficerit · de
immobilibus
suppleatur · et quod superfuerit sicut
[p. 43]dictum est fiscus noster possideat ;
si nihil super con
positionem remaneri potuerit · totum in illam
expendatur ; si autem homo ille nondum cum
suis coheredibus proprium suum
diuisum habuit ·
conuocet eos comes et cum eis legitimam diui
sionem
faciat · et tunc sicut dictum est partem
eius fisco nostro addicat · et
conpositionem de ea iuxta
modum superius conprehensum · his ad quos
illa
legibus pertinet exsoluat ; quodsi non de alia r
e ·
sed de se ipsa
proprietate quę in bannum missa
fuit · ac per hoc in nostram potestatem redacta est
fuerat
interpellatus · Comes in cuius ministerio eam esse
constiterit · hoc ad
notitiam nostram
perferre curet ·
ut nos eandem proprietatem quę secundum
supradic
tum modum in nostrum dominium redacta est ·
per pręcepti
nostri auctoritatem
i [!] ius et potestatem
hominis qui eam quęrebat si sua
esse debet faciamus
peruenire ·
XII · DE MNNIre [!]
Si quis de statu suo id est de libertate
uel de hereditate conpellandus est [p. 44]
est [!] iuxta legis constitutionem manniatur ·
De ceteris uero causis unde quis rationem est
redditurus non manniatur · sed per comitem banniatur · et si post unam et
alteram comitis admonitionem aliquis ad mallum uenire
noluerit · rebus eius in bannum missis · uenire et iustitiam facere conpellatur ·
DE FAIDIS COHERCENDIS ˙
Si quis aliqua necessitate
cogente homicidium commi
sit · comes in cuius ministerio res per
petrata
est
et
conpositionem soluere et fai
dam per sacramentum pacificari faciat ;
quodsi
una pars ei ad hoc consentire noluerit · id est
aut ille qui homicidium
commisit · aut is qui
conpositionem suscipere debet · faciat illum
qui ei
contumax fuerit ad presentiam nostram
uenire · ut eum ad tempus nobis quod
placuerit
in exilium mittamus · donec ibi castigetur ·
ut comiti suo
inobędiens ulterius esse non audeat ·
[p. 45] et maius
damnum non adcrescat inde ˙
VBI SACRAMENTA IVRANDA SINT ·
Vbi antiquitus consuetudo fuit de libertate
sacra
menta adhramire uel iurare ibi mallum habea
tur
et ibi sacramenta iurentur · mallus tamen
neque in ęcclesia neque in atrio eius
habeatur · mi
nora uero placita
comes siue intra suam potestatem
uel ubi impetrare potuerit habeat · Uolumus
itaque ut domus a comite In loco ubi mallum tenere
debet constituatur ˙ ut
propter calorem solis et
pluuiam · publica utilitas non remaneat ·
DE HIS QVI DE FVRTO ACCVSATI
FVRINT [!] ·
Si liber homo de furtu accusatus fuerit
et res proprias habuerit in mallo ad presentiam
comitis se adramiat · et si
non habet res · fide
iussores · donet · qui eum adhramire et in pla
citum adduci faciant · et liceat ei prima uice
per sacramentum
secundum
legem Idoneare si po
tuerit ; aut si alia uice
duo uel tres eum
de furto accu
sauerint · liceat ei contra
unum ex his cum
scuto et fusto
In campo
contendere ; quod si
[p. 46] seruus de furto accus
[a]tus
fu
[e]rit dominus eius
pro eo emendet · aut eum sacramento ex
cuset · nisi tale furtum perpetratum habeat propter
quod ad
supplicium tradi debeat ˙
DE DISPECTV LITTERARVM DOMINICARVM ˙
Si quis litteras nostras despexerit Id est
tractoriam
quę propter missos recipiendos dirigitur · aut
honores quos habet
amittat · aut in eo loco
ubi predictos missos suscipere debuit tam
diu resedeat · et de suis rebus legationes illuc
uenientes suscipiat quousque
animo nostro satis
factum habeat ; qui uero epistolam nostram
quo
cumque modo despexerit iussu nostro ad palatium
ueniat · et iuxta uoluntatem nostram congruam
stultitię su
[ę]
cast
[i]gationem accipiat ; et si ho
liber uel ministerialis
comitis hoc fecerit ˙
honorem qualemcumque habuerit siue benefici
um amittat · et si seruus fuerit nudus ad pa
lum uapuletur
et tondeatur ˙
[p. 47]
DE INIUSTIS TELONEIS ET CONSUETUDINIBUS
Vt ubi tempore aui nostri pipini consuetudo fuit
teloneum dare · Ibi et in futurum detur · Nam
ubi nouiter inceptum est · ulterius non agatur ;
et ubi necesse
non
est fluuium aliquem ponte trans
meare uel ubi nauis per mediam aquam ·
aut sub
pontem ierit · et ad ripam non adpropinquauerit ·
neque ibidem aliquid
emptum uel uenundatum
fuerit · ulterius teloneum non detur ; et nemo
cogat
alium ad pontum ire · ubi iu
xta
pontem
aquam transmeare potest ; et qui
ulterius In
talibus locis uel de his qui ad palatium seu in
hostem pergunt
teloneum exactauerit · cum
sua lege ipsum teloneum reddat · et bannum
nostrum
id est LX solidos conponat ·
DE HIS QUI BONOS DENARIOS
ACCIPERE NOLUNT ·
Quicumque liber homo denarium merum
et
bene pensantem
respuerit .'
bannum nostrum id est LX solidos conpo
nat · si
uero ecclesiastici aut comitum aut uasal
lorum nostrorum h
oc
facere presumpserit · LX · ictus
[p. 48] uapulent · aut si magister
eorum uel aduo
catus
qui liber est · eos uel comiti uel misso nostro
iussus pre
sentare noluerit · predictum bannum
LX solidorum conponat ·
DE ADULTERATORIBUS MONETE ·
De falsa moneta iubemus ut qui eam
conprobatus
fuerit percussisse · manus eius amputetur · et qui hoc consensit si liber est
LX solidos conponat · si seruus est LX
ictus accipiat ·
DE PROPRIO DOMINICO SINE IVSSIONE ILLIVS REDDITO
Si quis proprium nostrum quod in uestitura genitoris nostri
fuit alicui quęrenti reddiderit · sine nostra ius
sione aliud tantum
nobis de suo proprio cum sua lege
conponat · et
quicumque illud scienter per malum ingenium
adquirere temptauerit
pro infidele teneatur
quia sacramentum fidelitatis quod
ad nos promisit
irritum fecit · et ideo secundum nostram
uoluntatem
et potestatem diiudicandus est ˙
DE PVERIS INVITIS PARENTIBVS TONSIS AC
PVELLIS VELATIS ·
Si quis puerum inuitis parentibus
totonderit aut puellam uelauerit preter consci
entiam
episcopi
legem suam in triplo
conponat au
ipsi puero
[p. 49] uel puellę suam
suę potestatis sunt aut illi in cuius
potestate fuerint ; illi uero potestatem habeant
capitis sui · aut in tali habitu permaneant qualis
eis
conplacuerit ·
INCIPIVNT
CAPITVLA QVE
PER SE SCRIBENDA ET AB OMNIBVS
OBSERVANDA SVNT
DE FORCARIIS [!] ˙
Si mancipia dominos suos
fu
gerint
in ali
enam
potestatem ut propter hoc nul
lum premium
accipiat · ille in cuius potes
tate
fue
rint inuenta pro eo
quod ea uel reddiderit · uel foras
eiecerit · et non solum hoc sed etiam si eam
nec reddere nec
foras eicere uoluerit · et legitimo domino ea
contradixerit
et illa inde postea effugerit secundum
legem ea soluere cogatur ˙
DE TERRA TRIBUTARIA ·
Quicumque terram tributariam
unde tributum ad par
tem nostram exire solebat uel ad ecclesiam uel
cui
libet alteri trad
iderit
· Is qui eam susciperit tribu
tum quod inde soluebatur
omnimodo persoluat ·
nisi forte talem firmitatem de parte domi
nica
habeat · per quam tributum sibi perdonatum
possit ostendere ˙
DE BENEFICIIS DESTRUCTIS [p. 50]
Quicumque suum beneficium occa
ssione proprii desertum
habuerit et intra annum postquam ei a comite
uel
misso nostro notum factum fuerit illud emendatum
non habuerit ipsum beneficium
amittat ·
DE TERA CENSALI ·
Si quis terram censalem habuerit · quam
antecessores sui uel ad aliquam ecclesiam uel ad uillam nostram dederunt ·
nullatenus eam secundum legem tenere potest · nisi ille uoluerit ad cuius
potestate uel illa ęcclesia uel illa uillę pertinet .'
Nisi forte filius aut nepos eius sit qui eam tradidit ·
et ei eadem terra ad tenendum placita sit ; sed in hac re considerandum est ·
utrum ille qui hanc tenet diues an pauper sit · et utrum alium
beneficium habeat · uel etiam proprium et qui horum neutrum habet · erga
hunc misericorditer agendum est .' Ne ex toto dispoliatus
in ęgestatem incidat · ut aut talem censum inde persoluat · qualis ei fuerit
constitutus uel aliquam portionem inde beneficium accipiat unde se
sustentare ualeat ·
DE NONIS ET DECIMIS ˙ [p. 51]
Consideratum est ut de frugibus terrę et anima
lium nutrimine persoluantur ; de opere
uero uel restauratione ęcclesiarum comes / et episcopus siue abbas una cum misso nostro quem ipsi
sibi ad hoc elegerint
considerationem faciant
ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad
operandum et re
staurandum
quantum ipse de
rebus ęcclesiarum habere
cognoscitur ;
similiter et
fassi
nostri aut in commune tan
tum accipiant operis quantum rerum ęcclesi
asticarum habent uel unusquisque per se iuxta
quantitatem quam ipse
tenet · aut si inter eos
conuenerit ut pro opere faciendo argentum
donent
iuxta ęstimationem operis in argen
to persoluant ; cum quo precio rector ęc
clesię
ad predictam restaurationem opera
rios
condu
cere et materiam emere possit ; et qui nonas
et
decimas dare ne
glexerit
· primum quidem
illas cum lege sua restituat ·
insuper bannum nostrum
[p. 52] soluat · ut ita castigatus caueat ne sepius ite
rando beneficium amittat ·
DE MANCIPIIS CONFVGIENTIBUS
Si cuiuslibet mancipia in uillam nostram
confu
gerint · actor eiusdem uillę querenti domino
ea non
contradicat · sed statim ea foras de eadem uilla
eiciat · et si se putat ad ea
repetenda iustitia
habere repetat · et secundum legem adqu
irat
;
si uero tempore
karoli
genitoris nostri in uillam
illam
confuger
int
et dominus ea querit a
ctor
eiusdem uillę aut ea legitime contineat aut
querenti domino reddat · et actor propter uestitu
ram domni karoli genitoris nostri eadem man
cipia
contradicere non audeat · si illius propria esse noscuntur ˙
DE FORESTIBUS NOUITER INSTITUTIS ·
Vt quicumque illas habe
t
dimittat · nisi forte
indicio uer
itatis ostendere possit · quod per iussionem
siue permissionem domni karoli genitoris nostri instituisset · preter illas quę ad
opus nostram
pertinent ;
unde nos decernere uolumus quicquid nobis placuerit
[p. 53]
Volumus ut missi nostri per singulas ciuita
tes una
cum episcopo et comite missorum uel nostros homines
ibidem
conmanentes eligant quorum curę sit
pontes per diuersa loca emendare et eos qui
illos
emendare debent ex nostra iussione admonere
ut unusquisque iuxta
possibilitatem suam et quanti
tatem eos emendare studeat ·
HĘC SVNT
CAPITVLA PRECIPVE AD LEGATIONEM
MISSORVM PERTINENTIA OB MEMORIĘ CAVSAM DE QVIBVS
AGERE DEBENT
ALBVVIN ET · ET VVIC
BALD
Legatio
omnium missorum nostrorum hęc
Est
[BK 141 c. 1 BK 141 c. 2]
Primo ut sicut iam aliis missis iniunctum fuit iusti
tiam faciant de
rebus et de libertatibus iniuste
ablatis ; et si episcopus aut abbas aut uicarius
aut a
duocatus
aut quislibet de plebe hoc fecisse inuen
tus fuerit statim restituatur ; si uero uel comes
uel actor
dominicus uel alter missus perpetrauit hoc
et in nostram potestatem redigit · res · diligenter inuesti
gata et descripta ad nostrum iudicium reseruetur ;
uolumus autem ut de his libertatibus et rebus red
dendis quę in nostra
uestitura sunt · primo per
[p. 54] optimos quosque inquiratur · et si per illo
inueniri
non possit · tunc per eos qui post illos in illa uicina
meliores
sunt ; et si nec per illos rei ueritas inue
niri potest · tunc liceat
litigantibus ex utraque
parte testes adhibere · et si discordauerint
secundum constitutionem a nobis promulgatam exami
nentur ·
· II ·
De pauperibus uiduis et pupillis iniuste
oppressis ut adiuuentur et releuentur ;
· III ·
De iniustis occasionibus et
consuetudinibus nouiter institutis sicut sunt tributa et telonei in media uia ubi
nec aqua nec pons nec palus nec aliquid tale fuerit unde iuste
census exigi possit uel ubi naues subtus pontes transire solent siue in medio
flumine ubi nullum est obstaculum ut auferantur · antiquę autem ad nostram
notitiam deferantur ˙
· IIII ·
De honore ęcclesiarum ut per omnia eis
exhibeatur · sicut nuper a nobis cum consensu omnium fidelium nostrorum
constitutum est · et ut hoc missi nostri omnibus in sua legatione constitutus
notum efficiant ·
· V ·
[BK 141 c. 6 BK 141 c. 7]
De nonis et decimis
vt secundum iussionem nostram dentur
de
[p. 55] locis dandis ad claustra
caconicorum [!] facienda · si de
eiusdem ęcclesię rebus fuerit reddatur ibi · si de alterius
ęcclesię uel liberorum
hominum commutetur · si autem de fisco
nostro fuerit nostra
libertate concedatur ˙
· VI ·
De obseruatione
preceptorum nostrorum et inmunitatum ut ita obseruentur sicut a
nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est
· VII ·
De his qui per occasionem
inmu
nitatis
iustitiam fa
cere rennuunt ut hoc obseruetur quod a nobis con
stitutum est ˙
· VIII ·
De locis iam sacris dudum et nunc
spurtitia fedatis · ut iuxta possibilitatem in antiquum statum
reformentur ˙
· VIIII ·
De beneficiis nostris quę destructa
inueniuntur hoc impleatur quod nuper a nobis constitutum est ˙
X
De noua moneta et de falsa moneta et de
dispectu litterarum nostrarum et de latronibus cohercendis uel puniendis et de
faidis pacandis ˙
De homicidis prohibendis ˙
De periuris et falsis testibus
conpenscendis ˙
[BK 141 c. 12 BK 141 c. 13]
De his omnibus uel ceteris his simi
libus hoc
quomodo constituimus omnibus adnun
tietur et in
futurum obseruetur ·
hoc uolumus ut missi
[p. 56] nostri
obseruent · ut quicquid de his
causis uel simul
uel
singulatim [!] emendare potuerint emendent
et ea quę emendauerint
diligenter scriptis notent
et hoc sic peragere curent · quatenus iuste reprehendi
a quoquam nullatenus possint · et quę facere debent
aut possunt nullatenus
prę
termittant
· immo caue
ant ne quod absit aut gratia
alicuius aut honoris /
aut timoris siue odii causa illud quod agere debent
omittant · et summopere studeant ut hoc
quod absit
per se efficere non
possunt nobis notum faciant ·
et omnimodo preuideant per singula
capitula
tam uerbis quam scriptis de omnibus quę illic per
agerint
nobis rationem reddere ualeant ˙
De placitis siquidem quos liberi homines
obseruare debeant · constitutio genitoris
nostri penitus obseruanda atque tenenda est ·
Ut uidelicet in anno
tria solummodo generalia placita obseruent · et nul
lus eos
amplius placita obseruare compellat ·
Nisi forte quilibet aut accusatus fuerit aut
alium
[p. 57] accusauerit aut ad
tesmonium [!] perhibendum uocatus
fuerit · ad cetera uer
o quę uicarii et centenarii tenent ·
Non alius uenire iubeatur nisi qui aut qui
litigat aut iudicat aut testificatur ˙
Ut de debito quod
ad opus
nostrum fuerit reuuadiatum · talis consideratio
fiat
ut is qui ignoranter peccauit non totum secundum legem con
ponere cogatur · sed iuxta quod possibile uisum
fuerit ˙ Is uero qui tantum ·
mala uoluntate peccauit
totam legis conpositionem cogatur exsoluere ·
Ut nullus ad palatium uel in hostem pergens
uel de palatio uel de hoste rediens tributum quod trasturas uocant soluere cogat ·
Ut pontes publici qui per bannum fieri · solebant anno presente in omni loco restaurentur ˙
Ut clerici et monachi et serui fugitiui ad
loca sua redire iubeantur ˙
Ut nullus episcopus nec abbas nec comes
nec abbatissa centenarium comitis aduocatum habeat ·
Ut uicarii et centenarii qui fures et latrones
uel celauerint uel defenderint secundum sibi datam sententiam
diiudicentur ˙
Ut comites et uicarii de consti[p. 58]tutione legis ammoneantur qua iubetur · ut propter iustitiam
peruertendam munera accipiant numquam ˙
· XVIII ·
De forestibus nostris ut
ubicumque fuerint diligentissime inquirant quomodo saluę sint et
defensę · et ut comitibus denuntient ne ullam forestem nouiter instituant ·
et ubi nouiter institutas inuenerint sine nostra iussione dimittere pręcipiant ·
XVIIII ·
Ut ubicumque missi
nostri
aut episcopum aut abbatem aut aliu
m quemlibet
quocumque honore pręditum
inuenuenerint [!] qui
iusti
tiam facere uel noluit uel prohibuit .'
De ipsis rebus uiuant quamdiu in eo loco
iustitias facere debent ·
· XX ·
Ut in illius comitis ministerio qui bene
iustitias factas habet idem missi diutius non morentur ˙ neque illuc multitudinem
conuenire faciant · sed ibi moras faciant ubi iustitia uel minus uel
neglegenter facta est ˙
· XXI ·
Ut in illius comitis ministerio idem
missi nostri placitum non teneant qui in aliquod missaticum directus · est · donec
ipse fuerit reuersus ˙
· XXII ·
Ut causa quę adhuc coram comite non fuit
et is qui se reclamat propter suam stultitiam aut contu[p. 59]matiam
comitem inde appellare noluit .'
Iterum comiti
conm
endetur
·
· XXIII ·
Ut missi nostri qui uel episcopi uel abbates
uel comites sunt quamdiu prope suum beneficium
fuerint · nihil de aliorum
coniectu accipiant · postquam
uero inde longe
recesserint · tunc accipiant secundum quod
in sua tractoria continetur ·
Uassi nostri uero et ministeriales qui
missi sunt ubicumque uenerint coniectum accipiant ·
XXIIII ·
Ut uassi nostri et uassi episcoporum abbatum ·
abbatissarum et comitum qui anno presente in hostem non fuerunt
heribannum reuuadient · exceptis his qui propter necessarias
causas et a domno genitore nostro karolo constitutas · domi
dimissi fuerunt id est qui a comite propter pacem conseruandam et propter coniugem
ac domum eius custodiendam et ab episcopo uel abbatę uel abbatissa similiter
propter pacem conseruandam et propter fruges colligendas et familiam
constringendam et missos recipiendos dimissi fuerunt ˙
· XXV ·
Ut omnis episcopus abbas et comes excepta
infirmitate uel nostra iussione nullam excusationem habeat quin ad placitum
missorum nostrorum ueniat aut talem uicarium suum mittat · [p. 60] qui in omni
causa pro illo rationem reddere possit ˙
· XXVI ·
De dispensa missorum qualiter unicuique iuxta
suam qualitatem dandum uel accipiendum sit ˙
Ut missis nostris
quamdiu hanc
legationem peregerint sicut in unicuique
illorum tractoria continetur · detur
cotidie ; episcopo panes
XL ·
frisgingas · III .'
De potu
modii · III · porcellum · I · pullos · III ·
oua · XV · annona ad
caballos
modii · VII ;
Abbati uero
et comiti atque ministeriali
dominico unicuique co
tidie panes XXX ·
frisgingas · II .'
De potu
modii · II · porcellum · I ·
pullos · III ·
Oua · XV · annona ad
caballos ·
modii · III ·
Uasallo nostro cotidie panes XVII ·
frisginga · I ·
porcellus
I ·
De potu
modius · I ·
pullus · I · oua · X ·
De annona ad
caballos
modii · II ·