[fol. 32v]
[13]
HOC EST LEX SALICA QUE LEGIBUS ADDENDA SUNT QUAE ET
MISSI ET COMITES ABERE ET CETERIS NOTAM FACERE DEBENT
DE HONORE ECCLESIARUM ·
Si quis aut ex leui causa aut sine causa hominem in ecclesia ·
interfecerit de uita conponat · Si uero foris · rixati fuerint
et unus alterum
in ecclesiam fugerit et ibi sę defendend
o eum interfecerit si huius facti testes · non
habuerit
cum XII
coniurator
ibus legitimis per sacramentum adfirmet s
e
defendendo
eum
interfecisse · Et post haec · DC · solidos ad partem ecclesiae
quam homicidio
poluerat · et insuper bannum nostrum soluere coga
tur · Is uero qui
interfectus est absque conpositione iaceat ·
Ac deinde interfector secundum
iudicium canonicum congruam
facinori quod amisit penitentiam accipiat · Si proprius ·
seruus hoc commiserit iudicio aque feruentis examinetur
utrum aut sponte aut
sae defendendo fecisset · Et si manus
eius exusta fuerit interficiatur · Si
aut [!] non fuaerit
[fol. 33r]dominus eius iuxta quod
uuirgildus illius · est · ad ecclesiam
persoluat · Aut eum si uoluerit eidem
ecclesiae tradat ·
De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario seruo · uolumus
ut pro una uice
uuirgildus eius conponatur · Altera uicae ipse
seruus ad supplicium tradatur ·
Hereditas tamen liberi
homines qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus
ad legitimus aeredes illius perueniet si in atris ecclesiae
cuius porta
reliquiis sanctorum consecrata est huiuscemodi
homicidium perpetratum fuerit simili
modo aemendetur
uel conponatur · Si uero porte aecclesiae non est consecrata ·
eo modo conponatur · quod si in atria comititur sicut conpo
ni ·
debet quod in inmunitatę uiolata
commitur [!] ·
II · DE INIURIA SACERDOTIS IN
ECCLESIA FACTIS ·
Sanguis [!] effusio in ecclesia facta cum fustae si
presbiter fuerit trip
lo
conponatur · Duas partes eidem
presbitero tertia pro fredo ad ecclesiam
insuper bannum nostrum ·
Sisiliter [!] de diacono iuxta compositione
eius in
tripo [!] cum
bannum nostrum conponatur · De subdiacono
similiter trip
lo
secundum suam
conpositionem · Et de uniuscuius
que ordinis clerico secundum suam
conpositionem triplo persoluatur ·
Et insuper bannum nostrum · Similiter et de ictu
sine sanguinis
effusione de uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam
conpositione triplo et bannus
noster · Et qui non abet unde
ad ecclesiam persoluat tradat sae ad seruitium
eidem ecclesiae
usque dum totum debitum persoluat ·
III · DE UIDUIS ET PUPILLIS ET
PAUPERIBUS ·
Vt quandocumque an [!] mallum antae comite uenerint primo eorum
causa audiatur et definiatur et si testes per sę ad causas suas querendas habere
non poterit uel legem nescierint [fol. 33v] comes illos uel illas adiuuat dando eis
talem hominem qui rationem eorum teneat uel pro eis loquatur ·
IIII DE RAPTU UIDUARUM
Qui uiduam intra primos triginta dies
uiduitatis suae ut [!] inuitam uel uolentem sibi copulauerit bannum nostrum
id est XL [!] solidos in triplo conponat · Et si inuitam eam duxerit
legem suam ei conponat illam uero ulterius non adtingat ·
·
V · DE HOMINE PUBLICAM
PENITENTIAM AGENTEM INTERFECTO ·
Qui hominem publicam
penitentiam agentem interfecit
bannum nostrum in triplo conponat et
uuirguldum [!]
eius proximis eius persoluat ·
· VI · UT OMNIS HOMO LIBER
POTESTATEM HABEAT UBICUMQUE UOLUERIT RES SUAS DARE PRO SALUTE ANIME
SUE ·
Si quis res suas pro salute anime sue uel ad
aliquem uene
rabilem locum uel propinquo suo uel cuilibet alteri tra
dere uoluerit et eo tempore intra ipsum comitatum
fuerit in quo res
ille possiderunt legitimam traditionem
facere studeat · quodsi eodem
tempore quod illas tradere uult ·
extra eunde comitate fuerit · id est siue in
exercitu siue
in palatio siue in aliquolibet loco adhibeat sibi uel de suis
pagensibus uel de aliis qui eadem lege uiuant · qua ipse
uiuant testes idoneos
uel si illos abere non potuerit
tunc de aliis quales ibi meliores inuenire possint
et coram eis rerum suarum traditionem faciat et fide
iussores
uestiturae donec qui ei qui illam traditionem
accipiat uestituram faciat · Et
postquam haec traditio
ita facta fuerat ·
hecres [!] illius nulli · iam · de
predicitis rebus ·
ueleat facere repetitionem insuper et ipse per se fidemiussio
rem faciat eiusdem uestiture ne heredi ulla occasio remaneat
[fol. 34r]hanc traditionem inmutando sed potius necessitas incumbat
illam perficiendi et si
nondum res suas cum quoheredibus
suis diuisas habuit non ei hoc sit inpedimento sub
quo
heres eius si sponte noluerit aut per comitem aut per mis
sum eius · distringatur ut diuisionem cum illos faciat ad quem
defunctus hereditatem suam uoluit peruenire · Et si cui
libet
ecclesiae eam tradere rogauit quoheres eius eam legem
cum illa ecclesia de predicta
hereditate habeat · quam cum
alio quoherede suo habere debebat · Et hoc seruetur
ergam patrem et filium et nepotem usque ad annos legi
timos postea
ipse res ad inmunitatem ipsius ecclesiae reddeant ·
VII · DE HOMICIDIIS PROIBENDIS ·
Quicumque hominem · aut ex leui
causa · aut sine causa interfecerit uuirgildum ei · his ad quos ille pertinet
conponat · Ipse uero propter talem presumtionem in exilium
mittatur · ut quantum tempus uobis [!] placuerit res tamen suas non
ammittit
VIII · QUID IN CONPOSITIONE UUIRGILDI DARI NON DEBEAT ·
In conpositionem uuirgildi uolumus ut ea
dentur que in lege continentur excepto accipitre et spata quia propter illa
duo aliquotiae superiurium [!] committitur quando maioris pretium quam
illa sint esse iurantur ·
VIIII · DE RAPTU
ALIENARUM SPONSARUM ·
Si quis sponsam aliaenam rapuaerit aut patri
eius aut ei qui legibus
eius defensor · esse · debet cum sua lege eam reddat et
quicquid
cum ea tulit sae · motim unamquamque rem secundum legem reddat ·
Et
si hoc defensor eius perpetrari consensit et ideo raptori
nihil querere uoluerit
comes
singulariter de unaquaque rem
freda nostra
[fol. 34v]ab eo exactare faciat · Sponso uero legem suam conponat · Et in
super bannum nostrum · ideo LX solidos soluat uel in
presentiam nostram comes
eum aduenire faciat et quanto
tempore nobis placuerit in ex
sileo maneat et illam feminam ei habere
non liceat ·
X DE FALSIS TESTIBUS
CONUINCENDIS ·
Si quis cum altero de qualibet causa
contentionem habuerit et testes
contra eum per iudicium producti fuerint · si ille
salsos [!] eos · esse ·
suspicatur liceat ei alios te
stes
quos
meliores potuerit contra
eos
oppones [!] ut ueratium testimonio falsorum
testium · ita inter sę
dissenserint ut nullatenus una pars alteri credere uelit
aeligantur duo ex ipsis · id est ex utraque partae · unus qui
cum scutis et
fustibus in campo decertent utra pars falsita
tem utra ueritatem suo
testimonio sequatur · Et campioni
qui uictus fuerit propter periurium quod ante
pugnam commisit
dextra manus amputetur · Ceteri uero eiusdem partis
testes quia falsi
aparuerint manus suas redimant cuius
conpositionis dua partes ei contra quem
testati sunt dentur ·
Tertia pro fredo soluatur · et in saeculari
quidem causa huiusce
modi testium diuersitas campo comprobatur · In
ecclesiasti
cis autem causis ubi de una parte saecularae · de altera
uero
ecclesiasticum negotium est id est modis obseruet · Ubi uero
ex utraque
parte ecclesiasticum fuerit rectores earundem
ecclesiarum · si sae familiariter
pacificare uelint licentiam
habeant · Si autem de huiuscemodi pacificationem inter
eos
conuenire non possit aduocatus eorum in mallo publico
ad
presentiam · comitis ueniant · et ibi legitimis · terminis eorum
contentionibus inponatur · Testes uero · de qualibet causa
non aliunde
querantur nisi de ipso · comitatu in quo res
[fol. 35r]unde causa igitur posita sunt · Quia non · est · credibile ut uel
de statu hominis uel de possione
- - - cuiuslibet per alios
melius rei ueritas cognosci ualeat quam per illos qui uiciniores
sunt si tamen
contentio que inter eos exorta est in confinio
duorum comitatum fuerit liceat eis ·
de uicina centena adiacen
tes comitatus ad causam suam testes abere ·
XI · DE PROPRIO IN BANNUM
MISSO ·
Cuiuscumque hominis proprietas
ob crimen aliquid ab eo comissum
in bannum fuerit missa et ille rem
cognita ne iustitiam faciat
uenire
distulerit annumque ac diem in eo banno illam · esse · permisit
ulterius eam non
adquirat sed ipsa fisco nostro sotietur · Debitum
uero quod his cuius ea soluere
debuit per comitum ac ministros eius
iuxta estimatione damni de rebus mobilibus que
in eadem propri
etatem inuenta fuerit his quibus · idem debitor fuit
exsoluator ·
Quodsi rerum mobilium ibidem inuentarum quantas ad conpositionem
non sufficerit de inmobilibus supplaceat eo quod superfuerit
sicut dictum est
fiscus
noster posideat · Si nihil super conpositionem
remanere potuerit totum in illam
expendat · Si autem homo ille
nondum cum suis coheredibus proprium suum · indiuisum
abuit conuo
cet eos comes · et cum eis legitimam diuisionem faciat · et
tunc sicut
iam dictum · est · partem ei fisco nostro addicat et conpositionem de
aea ·
iuxta modum superius conprehensum his ad quos ille legibus
pertinet ·
exsoluat · Quodsi non de alia rem
sed de ipsa proprietate quae in
bannum
sissa [!] fuit ·
hac per hoc in nostram · potestatem reducta · est · si fu
erat
interpellatus comes · in cuius ministerio eam · esse · constiterit
hoc ad notitiam
nostram perferre curet ut nos eandem propriaetatem
qui secundum supradictum modum
in nostrum dominicum reducta · est ·
Per precepti nostri
auctoritatem in cuius et potestatem hominis qui eam
[fol. 35v]quaerebat si sua · esse · debet faciamus peruenire ·
Si quis de statu suo id est de libertate uel de hereditate
conpellandus · est · iuxta legis constitutionem maniatur .' de ceteris
uero causis unde quis rationem · est · redditurus non maniatur sed per comitum
banniatur · Et si post unam et alteram comitis admonitionem aliquis ad mallum
uenire noluerit · rebus eius in bannum missis uenire et iustitiam facere
conpellatur ·
Si quis aliqua necessitate cogente homicidium
commisit · comis in cuius ministerio · res perpetrata · est · et compositionem soluere et faidam per sacramentum pacificare faciat · Quodsi una
pars ei ad hoc consentire noluerit · id est aut ille qui homicidium commisit aut
his qui conpositionem suscipere debet faciat illum qui ei contumax
fuerit ad presentiam nostram uenire ut eum ad tempus quod nobis placuerit in
exilio mittamus · donec ibi castigerit ut comiti suo inoboediens · esse ulterius
non uideat et maius damnum non adcrescat inde ·
XV UBI SACRAMENTA IURANDA
SINT ·
Vbi antiquitus consuetudo fuerit de libertate
sacramenta · haramire uel iurare ibi mallum habeatur et ibi sacramenta iurentur ·
Mallus tamen neque in ecclesia neque in atrio eius habeatur · Minora uero
placito comes siue intra suam potestatem uel ubi inpretrare potuerit · Uolumus
utique ut domus comite in loco ubi mallum tenere debet construatur ut propter
calorem solis et pluuiam publica utilitas non remaneat ·
XVI DE IS QUI DE FURTO
ACCUSATUS FUERIT ·
Si liber homo de furto accusatus fuerit et res
proprias abu
erit in mallo ad presentiam
comitis se adramiat · Et si res
[fol. 36r] non habeat fidesiussores donet qui eum
adramirae et in pla
citum adduci faciunt · Et liceat ei prima uice per
sacramentum
sae · secundum legem · idoniare · si potuerit et si alia uice · duo uel
tres eum de furto accusauerint liceat ei contra unum ex his
cum scuto et fusto
in campo contendere · Quodsi seruus
de furto accusatus fuerit dominus eius pro eo
aemendet
aut eum sacramento excuset nisi tale furtum perpetratum
habeat
propter quod ad
suplicium
tradidebat ·
XVII DE DISPECTUM LITTERARUM
DOMINEARUM ·
Si quis litteras nostras despexerit id est
tractoriam que propter
missos recipiendos dirigitur aut honores quo habet
amittat aut in eo loco ubi predictos missos suscipere debuit
tamdiu resideat et de suis rebus legationes illuc uenientes
suscipiat quousque
animo nostro satisfactum habeat · Qui uero
epistolam nostram
quocumque modo dispexerit iussu nostro ad pa
latium
ueniat · Et iuxta uoluntatem nostram congruam stul
t
itiae
suae
castigationem accipiat et si homo liber uel minis
terialis comitis hoc
fecerit honorem qualecumque habuerit
siue beneficium amittat · et si
seruus fuerit nu
dus
ad palum
uapulet et caput eius tondet ·
XVIII DE IUSTIS TELONEIS ET
CONSUETUDINIBUS ·
Vbi tempore auii nostri domni pippini consuetudo fuit
teloneum dare ibi et in futurum detur · Nam ibi nouiter
inceptum · est · ulterius non agatur et ubi necessitate non est
fluuium aliquem pontem transmeare uel ubi nauis per mediam
aquam aut sup
pontem eirit et ad ripam non adpropinquauerit
neque ibidem aliquid emptum uel
uenundatum fuerit ulterius
teloneum non detur et nemo coget alium ad pontem irae
ubi iuxta
[fol. 36v]pontem aquam transmeare potest et qui ulterius in talibus
locis uel de his qui ad
spatium
s
uum
ostem pergunt teloneum
exactauerit cum sua lege ipsum teloneum
reddat et ban
num nostrum id est sexaginta solidos conponat ·
XVIIII · DE HIS QUI BONOS
DENARIOS ACCIPERE NOLUNT ·
Quicumque liber homo
denarium merum et bene pensantem
recipere noluerit bannum nostrum · id est LX
solidos conponat ·
Si uero serui ecclesiastici aut comitum aut uasallorum
nostrorum hoc facere presumpserint · LX · ictus uapulent
aut si magister eorum
uel aduocatus qui liber · est eos ·
comes uel misso nostro iussus presentare
noluerit · pre
dictum bannum nostrum · LX
solidorum conponat ·
XX DE ADULTERATORIBUS
MONETA
De falsa moneta iubemus ut qui eam percussisse
conprobatus fuerit manus ei amputetur et qui hoc consensit si
liber · est · LX solidos conponat · si seruus · est · LX ictus accipiat ·
XXI DE
PRIO [!]
DOMINICO SIUE IUSSIONE ILLIUS REDDITI
·
Si quis proprium nostrum quod in uestitura genitoris nostri fuit alicui querenti sine nostra reddiderit
aliud tantum nobis de suo proprio cum sua lege conponat · Et quicumque illud
scienter per malum ingenium adquirere temptauerit pro infidele teneatur
et quia sacramentum fidelitatis quod nobis promisit irritum fecit · et
ideo secundum nostram uoluntatem et potestatem diiudicandus · est ·
XXII · DE PUERIS
INUITIS PARENTIBUS DETONSIS AUT PUELLIS UELATIS ·
Si quis puerum inuitis parentibus totonderit ·
aut puel
lam uelauerit legem suam in trip
lo
conponat aut ipse
puerum aut puelle si iam sue potestatis sunt aut illi
[fol. 37r]in cuius
potestate fuerint · Ille uero potestate · abeant
capiti sui ut in tali habitu
permaneant qualis eius
conplacuerit ·
Si quis in aliena patria ubi uel propter
beneficium
uel propter aliam quamlibet
occansionem [!]
adsidue conuersare solet de qualibet causa
fuerit interpellatus uerbi gratia
de conquisito
suo uel de mancipiis suis ubi secundum legem
iustitiam faciat et
cum talibus coniuratoribus
quales in eadem regionem uel prouintia · secum
abere potuerit · legitimum sacramentum iuret ·
excepto si quis eum de
estato [!] suo id est de libertate
sua uel de hereditate quam ei pater suus
moriens
dereliquid apellauerit de is duobus liceat illi sacra
mentum
in patria sua · id est in legitimo suo sacramen
tum loco iurandum offerre
et is qui cum eo litigatur
si uelit sequatur illum in patria sua ad recipiendum
illud sacramentum ipse tamen prius in eodem
loco id est ubi interpellatus est
satisfaciat
tam comiti et iudicibus quam aduersario suo
testibus probando quod
rem quae ab eo quae
ritur pater suus dereliquid causa
DE CAPITULO · I ·
LEGIS SALICE ID EST DE MANIRE ·
I
capitulum
De hoc capitulo iudicatum est ut ille qui
mannitus spatium manitionis suae per XL · noctes habeat · et si comes intra
supradictarum noctium numerum mallum suum non habuerit ipsum
spatium usque ad mallum comitis [fol. 37v] extendatur et deinde detur ei spatium ad
respectum ad · VII · noctes exinde non noctium spatia sed proximos mallus
comitis ei concedatur ·
II ·
De XI capitulo · legis salice · Si quis seruum alienum
occi
serit uel uendiderit uel ingenuum dimiserit mille
CCCC ·
denarios qui faciunt solidos · XXXV ·
culpabilis
iudicetur ·
De hoc capitulo
iudicatum · est · ab omnibus ut si ille seruus qui
iniuste uenditus uel ingenuus
dimissus apparet
non alter pro eo in locum illius restituatur quia dixe
runt aliqui que id est seruus qui ingenuus dimissus
fuerat denuo ad
seruitium redire non debeat sed pris
tino et domino et seruitio
restitutus fiat iudicauerunt ·
III
De XIIII · capitulo legis salice · Si quis ingenuus
alienam
ancillam in coniugium acciperit ipse cum ea
in seruitio implicetur ·
De hoc
capitulo · iudicatum est
ab omnibus ut si ingenua femina quemlibet seruum
in
coniugium sumpserit non solum cum ipso seruo
in seruitio permaneat sed etiam et
omnes res quas
habet si eas cum parentibus suis diuisas tenet ad domi
num cuius seruum in coniugium accepit perueniant
et si cum
parentibus suis res paternas uel maternas
non diuisit nec alicui querenti
respondere nec cum suis
heredibus in rerum paternarum hereditate ultra diui
sor accedere possit similiter et si
fraccus [!] homo
alterius
ancillam in coniugium sumpserit faciendum · esse · iudi
cauerunt
IIII
Item de eodem capitulo · Si quis uxorem alienam uiuo marito
tulerit · VĪĪĪ
·
denarios qui faciunt solidos · CCC
·
culpabilis
iudicetur ·
[fol. 38r]
De hoc
capitulo · iudicatum ut uiuo marito cui eadem uxor
contra
legem subtracta fuerat ab illo qui eam ei iniuste
tulerat cum
lege redita fiat suprascripta id est · CCC · solidis
V
Dei [!] XXVI capitulo · Si quis puer infra XII annos
aliquam
culpam commiserit fredus ei non requiratur ·
De hoc capitulo ·
iudicatum · est · ut si infans infra duodecim annos
res alterius iniuste sibi
usurpauerit eos excepto fredo
cum lege sua reddat et ita maniatur sicut ille maniri
cui contra legem fecit et ita a comite ad mallum suum
adducatur sicut ille
addici potest cui contra legem fecit
de hereditate uero paterna uel materna si
aliquis inter
pellare uoluerit usque ad spatium · XII annorum
exspectare iudicatum · est ·
VI ·
Iudicatum est ab omnibus ut si francus homo in seruitio sponte
suam se inplicauerit ut si res suas dum in sua libertate permanebat ecclesiae dei
aut cuilibet legibus tradidit ipse cui tradite fuerant ipsi liberi permaneant
VII
De XXXVII · capitulo · Si qui
s seruus hominem
ingenuum
occiserit ipsa homicida pro
meditate [!] conpositionis paren
tibus hominis occisi tradatur · et aliam medietatem domi
nus serui si nouerit soluturum aut si legem intellexerit
poterit se obmalare ut
leadem [!] non soluat ·
Quia nul
lam de ecclesiastica aut beneficiario uel alterius
persone
discretionem lex facit si ita aecclesiastici aut bene
ficiarii serui
sicut liberum tradi aut dimitti
possunt · ad interrogationem domni imperatoris
reseruare uoluerunt ·
VIII
De XLVI · capitulo · Id est qui uiduam in coniugium accipere
[fol. 38v] uult
iudicauerunt omnes ut non ita sicut in lege
salica scriptum est eam
accipiat sed cum parento
rum consensu et uoluntate uelut usque nunc
antecessores eorum fecerunt in coniugium sibi eam
sumat
VIIII
De XLVII · capitulo · De eo qui uillam alterius occupauerit
De hoc
capitulo · iudicauerunt ut nullus uillam aut res migran
di gratia per
annos tenere uel possidere possit sed in qua
cumque die inuasor illarum
rerum interpellatus fuerit
aut easdem · res querenti reddat aut eas si potest
iuste defendendo sibi uindicet ·
X
De afatomie dixerunt quod traditio fuisset
De hoc
capitulo iudicauerunt ut sicut per longam consue
tudinem antecessores
eorum facientes habuerunt
ita et omnes qui in lege salica uiuunt inantea
habeant et faciant ·
XI
Et hoc iudicauerunt ut si seruus cartam ingenuitatis
adtulerit si seruus
eiusdem carte
auctorem legitimum habuere non poterit
domini
serui ipsam cartam falsare liceat ·
Et hoc iudicauerunt · ut omnis qui alteri aliquid querit licentiam habeat · sua testimonia contra eum prius producere · et si ille cui queritur dixerit
quod legibus teneat · ea que tenet et alias in testimonia qui hoc ueraciter
adfirmare possint iudicauerunt ut huius regi [!] ueritas secundum
capitula domni imperatoris que pro lege tenenda constituit regi [!] ueritas
conprobetur · [fol. 39r]