[fol. 50v]
[4]
INCIPIVNT CAPITVLA
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 51r]
[8]
Capitulum · XXVI ·
Q[ualit]er de statu suo pulsatus
euindicet libertatem suam
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 67v]
[4]
ANNO SEXTO DECIMO REGNANTE DOMNO NOSTRO HLUDUUUICO ˙
[BK 184 Abschnitt A BK 184 Abschnitt B]
Conuentus episcoporum debet fieri in quattuor locis ·
id est
in magontiaco · In quo isti archiepiscopi cum eorum
suffraganeis
conuenire debent ˙ Autcarius · hadebaldus · heti · bernuinus ·
In parisio · ebo · rainouuardus · lamtramnus ·
archiepiscopus · Seno
nis qui fuerit cum eorum
suffraganeis · In lugduno · Agob
ardus
·
bernardus · andreas · In tolosa · noto · bertolomeus · adelelmus ·
Aiulfus · cum eorum suffraganeis · Benedictus · Agaricus · cum
eorum suffraganeis · In
quibus conuentibus tractare · querere
et cum dei adiutorio inuenire debent · de
causis ad religionem
christianam · et eorum curam pertinentibus et qui a
principibus
et reliquo populo · uel ita ut diuina auctoritas docet · Aut
aliter teneatur · uel quod exinde parte · uel ex toto dimissum
sit · ut non
teneatur ˙ Deinde quid in ipsorum qui pastores
populi constituti sunt moribus
conuersatione et actibus inue
nire possit · quod diuine regulę · atque
auctoritati non con
cordet · simulque inuenire quae occasiones in utroque
ordine
id efficerint · ut a recto tramite deuiassent · ut quicquid
[fol. 68r] ab
eis de his causis inuentum fuerit · tam sollerti cura custodi
atur · ut
nullatenus ad aliorum notitiam peruenire per
mittant · Ante tempus
constitutum · et ideo unus notarius in
ter omnes eligatur · quicquid ipsi
inuenerint · subtiliter
describat · et sub iuramento constrictus fideliter
conseruet ˙
Volumus etiam ipsorum conuentum fieri · octauas pentecosten ·
Missi
uero nostri suam incipiant legationem peragere octauas
paschę ·
haec capitula ab episcopis tractanda sunt ˙
I ·
De decimis quae ad capellas dominicas dantur · et hominibus
qui eas habent e
t in suos usus conuertunt ˙
II ·
[BK 186 c. 2 BK 186 c. 3]
De feminis quae in quibusdam locis inrationabiliter uelamen
sibi sanctum inponunt ˙
Similiter de monasteriolis puellarum in
legatione autgarii · in quibus nullus ordo bene conuersationis tenetur ;
III ·
De monasteriolis autem diuersis in missatico albrici ·
IIII ·
De iudicio aquę
frigide ˙
V ·
De his qui usuris deseruiunt ˙
VI ·
Volumus atque iubemus ut missi nostri diligenter inquirant ·
quanti homines liberi in singulis comitatibus maneant · qui per se possint expeditionem facere · uel quanti de his quibus unus adiuuet ·
quanti etiam de his qui a duobus tertius additur · et praeparatur necnon de
his qui a tribus quartus adiuuatur et praeparatur ˙ Eandem expeditionem exercitalem
facere possint · ut eorum [fol. 68v]summam ad nostram notitiam deferant ·
I ·
De his qui sine consensu episcopi praesbiteros in aecclesiis
suis constituunt · uel de aecclesiis eiciunt · et ab episcopo uel a
quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint · ut bannum nostrum
reuuadiare cogantur · et per fideiussores ad palatium nostrum uenire iubeantur · et tunc nos decernamus utrum nobis placeat · ut aut illum bannum
persoluat · aut aliam armiscaram sustineat ;
II ·
De eclesiis quae inter coheredes diuise sunt consideratum est
quatinus si secundum prouidentiam · et admonitionem episcopi · ipsi coheredes
eas uoluerint tenere · et honorare faciant · si autem hoc contradixerint · in
episcopi potestate maneat · utrum eas ita consistere permittat · aut reliquias
exinde auferat · et ubi ad beneficium nostrum aeclesię pertinentes · Ita inuente
diuise fuerint · ut describantur · et nobis renuntietur :
III ·
De aeclesiis destructis · ut episcopi et missi inquisitionem
faciant · utrum per neglegentiam · aut inpossibilitatem destructę sint · et ubi
neglegentia inuenta fuerit · episcopali auttoritate emendare
cogantur · hi qui eas restaurare debuerant · si uero per inpossibilitatem contigit · ut aut plures sint quam necesse sit · Aut maioris
magnitudinis quam cite ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint · episcopus
modum inueniat · qualiter congrue [fol. 69r] emendari et consistere possint ˙
IIII ·
De uno manso ad ecclesiam dato · de quo aliqui homines contra statuta sibi seruitium exigunt · quicumque pro hac causa
accusatus fuerit · comes · uel missi hoc quod inde subtractum · est
presbiteros cum sua lege restituere faciant ˙
V ·
De his qui nonas et decimas iam per multos annos · aut ex parte
aut ex toto dare neglexerunt · Uolumus ut per missos nostros
constringantur ·
ut secundum capitularem priorem soluant unius
anni nonam et decimam cum sua lege ·
et insuper bannum nostrum ·
et hoc eis denuntietur · quod quicumque hanc
neglegentiam
iterauerit · beneficium unde hęc nona et decima · persolui
debunt · amissurum se sciat ˙ Ita enim continetur in capitu
lare bone memoriae
genitoris nostri In libro primo · capitulo · CLVII
ut qui
aeclesiarum beneficia habent · nonam · et decimam ex eis
aeclesię cui res sunt
donent · et qui talem beneficium habent
ut ad medietatem labor
ent
· et de eorum portione proprio
presbitero decimas donent · Item in capitulo nostro libro · II · capitulo · XXI ·
de eadem re ˙ De nonis
quidem et decimis · unde et genitor
noster · et nos
frequenter · et in diuersis placitis admonitionem
fecimus · et per capitularia
nostra · qualiter haec obseruentur
ordinauimus ˙ Uolumus atque iubemus · ut de omni
cumla
borato et de uino · et de feno · fideliter · et pleniter ab
omnibus
[fol. 69v]nona et decima persoluatur ˙ De nutrimine uero · per · X
ma ·
sicut actenus consuetudo fuit · ab omnibus obseruetur ·
Si que
tamen episcoporum fuerit · qui argentum pro hoc accipere uelit
in sua
maneat potestate · Iuxta quod ei et illi qui hoc persolue
re debet
conuenerit ˙
VI ·
Quicumque decimam abstrahit de aeclesiam adque per iustitiam
debet dari · et eam praesumptiose · uel propter munera · aut amicitiam · uel aliam quilibet occasionem ad alteram aeclesiam dederit · a comite
uel a misso nostro distringatur · ut eiusdem decime quantitatem cum sua lege
restituat ·
VII ·
De decimis quae dare populus non uult · nisi quolibet modo
ab eo redimantur · ab episcopis prohibendum est ne fiat ˙ et si quis
contemptor inuentus fuerit · et nec episcopum · nec comitem audire uelit · si
noster homo fuerit · ad praesentiam nostram uenire conpellatur · Ceteri uero distringantur · ut inuiti aeclesię restituant · quae uoluntariae dare neclexerunt [!] ˙
VIII
Vt de rebus aeclesiarum quae ab eis per XXXta annorum spatium sine ulla interpellatione possessa sunt testimonia non
recipiantur · sicut ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent ·
VIIII ·
Quicumque de reb[us] aecclesiarum quas in
beneficium habent restaurationes earum facere neglexerint · iuxta
capitularem anteriorem in quo de operibus [fol. 70r]et nonis et decimis ·
constitum [!] · est · sic de illis adimpleatur · id est in libro · IIII ·
capitulo · XXXVIII · de opere et restauratione aecclesiarum consideratum est · ut
de frugibus terrae · et animalium nutrimine persoluantur · De opere uero
et restauratione aeclesiarum · comes · et episcopus · siue abbas · una cum misso
nostro · quem ipsi sibi ad hoc elegerint · considerationem faciant · ut unusquisque
eorum tantum inde accipiat ad operandum · et restaurandum · quantum rerum
aeclesiarum habere cognoscitur · Similiter et uassi nostri · aut in commune
tantum operis accipiant · quantum rerum aecclesiasticam habent · uel
unusquisque per se iuxta quantitatem qui ipse tenet · aut si inter eos conuenerit ·
ut pro opere faciendo argentum donent · iuxta aestimationem operis in
argento persoluent · Cum quo praecio rector aeclesię ad praedictam restaurationem
operarios conducere · et materiamen emere possit · et qui nonas et
decimas dare neglexerit · primum quidem illas cum sua lege restituat · et insuper bannum nostrum soluat · ut ita castigatus caueat · ne sepius
iterando beneficium amittat ˙
X ·
De illis qui agros dominicos propterea neglexerunt excolere ·
ut nonas · et decimas · exinde non persoluant · et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt ˙ Uolumus ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persoluant · et si quis contemptor · aut comitis · aut missorum nostrorum propter hoc extiterit · per fideiussores [fol. 70v]ad palatium uenire conpellatur ˙
I ·
Ut de beneficiis destructis hoc obseruetur · quod in capitulare
priori cont[..]etur · id [.] in libro · IIII · capitulo · XXXVI ·
II ·
Ut missi nostri ubicumque malos scabinos inueniunt eitiant · et
totius populi consensu in locum eorum bonos eligant · et cum electi fuerint iura[r]e faciant · ut scienter iniuste
iudicare non debeant ˙
III ·
Vt in omni comitatu · hi qui meliores · et ueratiores inueniri possunt eligant[u]r ad missis nostris ad
inquisitiones faciendas · et rei ueritatem dicendam · et ut adiutores
comitum sint ad iustitias faciendas ˙
IIII ·
Uolumus ut quicumque de scabinis depraehensus fuerit propter
munera · aut propter amicitiam · uel inimicitiam iniuste iudicasse · ut per fideiussores missus ad palatium nostrum ueniat ˙ De cetero omnibus
scabinis denuntietur ne quis deinceps etiam iustum iudicium uendere
praesumat ˙
V ·
Ubicumque commutationes tam tempore nostro · quique genitoris nostri · legitime et rationabiles atque utiles
aeclesiis dei facte sunt permaneant · Ubicumque uero inutiles et
incommode · atque inrationabiles facte sunt dissoluantur · et recipiat
unusquisque quod dedit · ubi uero mortua manus interiacet · aut alia quelibet causa
quę rebellis · esse · uidentur inuenta fuerit · diligenter discribatur · et ad
nostram notitiam perferatur ˙
VI · [fol. 71r]
Quicumque cumprobatus fuerit de eo quod scienter testes in
periurium in
duxisset
· sub fideiussione ad palatium nostrum
uenire
compellatur · et ibi cum fidelibus nostris cons
[i]deremus
quid de
tali homine faciendum sit ˙
VII ·
De bonis denariis quos populus recipere non uult · uolumus
ut hoc obseruetur · et teneatur · quod in priore capitulare nostro constitutum · est · id est in libro · IIII · capitulo XXXI ·
VIII ·
De homicidiis · uel aliis iniustitiis · quae [.]d fiscalinis nostris fiunt · quia inpunes ea committere posse
existimant · nos actoribus praecipiendum · esse · decernimus · ne ultra inpune
fiant · Ita ut ubicumque facta fuerint soluere cum disciplina iubemus ·
VIIII ·
Collecte ad malum faciendum · fieri · omnimodis prohibeantur ·
et ubicumque huiusmodi prae[..]mptiones facte fuerint ·
digna emendatione corrigantur · et si per neglegentiam comitis · uel
facte sunt ˙ uel inemendate remanserunt hoc ad nostram notitiam perferatur ·
Auctor uero facti · si fuerit praepositus uel aduocatus · siue centenarius · uel qualibet alia dignitate praeditauit libera persona · post
legem emendationem in loco factam · sub fideiussoribus ad nostram praesentiam
ueniat · multitudo uero · siue de seruis · siue de liberis sit · legitima
emendatione multetur ˙
X ·
De pontibus publicis destructis · placuit nobis · ut hi qui
iussionem nostram in reparandis pontibus contempserunt ˙ Uolumus ac iubemus [fol. 71v] ut omnes homines nostri in nostram ueniant praesentiam rationes
reddere · cur nostram iussionem ausi sunt contempnere ˙ Comites autem reddant
rationem de eorum pagensibus · cur eos aut non consstrinxerunt ut hoc
facerent · Aut nobis nuntiare neglexerunt · Similiter et de iniustis theloneis
ubicumque accipiuntur sciant se exinde nobis rationem reddituros ˙
XI ·
Ut examen aquę frigidę quod actenus faciebant a missis nostris
omnibus interdicatur ne ulterius fiat ˙
XII ·
Postquę [!] comes et pagenses de qualibet expeditione
hostili reuersi fuerint · ex eo die super XL noctes sit bannus recisus ·
quod lingua teodisca scatlegi · id est armorum depositio uocatur ˙
XIII ·
Hoc missi nostri notam faciant comitibus et populo · quod
nos in omni ebdomada unum diem ad causas audiendas et iudicandas sedere
uolumus · Comites autem et missi nostri magnum studium habeant · ne forte propter
eorum necglegentiam [!] pauperes crucientur · et nos tedio
propter eorum clamores patiantur · si nostram gratiam habere uelint ˙ Populo
autem dicatur ut caueat de aliis causis se ad nos reclamare · nisi
de quibus aut missi nostri · aut comites eis iustitias facere noluerint ˙
XIIII ·
Quicumque uicarii uel alii ministri comitum tributum quod
inferenda uocatur maioris praecii a populo exige[fol. 72r]re praesumpsit ·
quam a missis bone memoriae genitoris nostri constitutum
fiat · hoc est · duos solidos pro una uacca · hoc quod iniuste superposuit · atque
abstulit sibique retinuit his quibus hoc tulit cum sua lege restituat · et insuper
fredum nostrum componat · et ministerium amittat ˙
XV ·
Quicumque propter cupiditatem rerum patrem · aut matrem · aut
fratrem · aut sororem · uel nepotem · uel alium propinquum suum
interfecerit ·
hereditas
eius interfecti ad alios suos legitimos he
redes
perueniat · Interfectoris uero hereditas in fiscum redigatur
Ipse uero ordinante
episcopo publice paenitentiae subdatur ˙
XVI ·
Quicumque propria uxore derelicta uel sine culpa interfecta ·
aliam
duxerit uxorem · armis depositis publicam agat paenitentiam · et
si
contumax fuerit compraehendatur a comite · et ferro uinci
atur · et in
custodia mittatur done
[c] res ad nostram no
titiam
deducatur ˙
XVII ·
Quicumque res alienas cuilibet homini uendiderit · et ipse
homo easdem res alicui alteri dederit · siue uendiderit · et ipse qui tunc easdem
res comparata habet per malum ingenium proprio filio · aut alteri cuilibet · necdum legitimos annos habenti iustitiae tollende causa tradiderit ˙
Uolumus atque firmiter praecipimus · ut si pater eiusdem paruuli uixerit · Ipse
intret in causam rationem reddendi pro filio suo ˙ Si autem pater ipse
mortuus · est · [fol. 72v]tunc legitimus eius propinquus qui iuste ei tutor · ac
defensor esse · uidetur · pro ipse rationem reddere compellatur
S[..]il[...]r de omnibus aliis
iustitiis ad eum pertinentibus excep[.]a
su[.] legitima hereditate qui ei per successionem parentum suorum legitime uenire debuit quod si quis hanc iussionem nostram contempserit · sicut de ceteris contemptoribus [...] de eo a[ga]tur · Is uero qui easdem res
primus inuasit · et iniuste uendidit · necnon · et emptores · excepto sola persona · par[uu]li · hoc quod fraudul[e][.]ter amiserunt · infra patriam emendare cogantur · et
postea sicut contemptores iussionis nostrae sub fideiussoribus ad
nostram praesentiam uenire compella[ntur]
XVIII ·
De liberis hominibus qui propria non habent sed
in terra [dom]inica resident · ut propter res alterius
[a]d testimonium non recipiantur · Coniu[ra]tores [.....] · [.]liorum liberorum
hominum ideo · esse · possunt quia liberi sunt · Illi uero qui et propr[...] habent · et tamen in terra dominica
resident propter hoc non abiciantur · quia in terra domi[..]ca resident · sed propter hoc ad testimonium recipiantur
quia proprium habent
XVIIII ·
Uolumus atque iubemus · ut missi nostri diligenter inquirant
quanti liberi homines in singulis comitatibus maneant hinc uero ea diligentia
et h[e]c r[a]tio examinetur per sin[fol. 73r]gulas centenas ut ueraciter sciant illos atque describant · qui in
exercitalem ire possunt expeditionem · ac inde uidelicet secundus ordo
de his qui per se ire non possunt · ut duo tertium adiutorium praeparent · et qui necdum fidelitatem [.]obis promiserunt · cum
sacramento nobis fidelitatem promittere faciatis ·
XX ·
Uolumus ut missi nostri et unusquisque in suo
ministerio hoc capitulare legi faciat coram populo et nota sint omnibus · ne aliquis excusationem habere poss[.]t
et non prius bannum exigant [a] quoque homine donec omnibus haec
nota fiant ˙
XXI ·
De
uicari[i]s et c[.]ntenariis qui magis
propter cupiditatem qua[m]
[p][........][s]titiam faciendam
sepissime placita tenent · et exinde populum nimis
aff[li]gu[nt]
[.......]atur sicut in capitul[.............]li imperatoris [.....]netur in libro · IIII ·
capitulo [..]
XXII ·
Ut nullus ad placi[..] manniat[..] nisi qui causam querit · aut si alit[..] ei querere debet [.......]s
scabinis · VI[.] · qui ad omnia plac[ita ·
esse · de]bent · Item de eadem re · In capitulare nostro in
l[ibro · ]
[..] capitulo [..]
XXIII ·
De
plac[it]is siquidem quę liberi homines obseruare debent ·
constitutio genitoris nostri paenitus obseruanda atque
ten[.]nda est ˙ Ut uidelicet in anno
tria uidelicet solummodo generalia placita obseruent · et nullus eos placita
amplius obseruare compellat · nisi forte quilibet aut accusatus fuerit · aut alium accusauerit · aut ad testimonium per[fol. 73v]hibendum
uocatus fuerit ˙ Ad cetera uero que centenarii tenent · non alius uenire
iubeatur · nisi qui aut litigat aut iudicat · aut testificatur et
quicumque huius constitu[t]ionis transgressor a missis
nostris inuentus fuerit bannum nostrum persolua[t]
FINIT ·