[Nicht transkribierter Text]
[p. 257]
[1]
Capitulaires de Louis le Debonnaire
pour les Eglises de Sainte Croix et de Sainte Radegonde de
Poitiers ·
Capitulare de Monasterio Sanctae Crucis , quod
est
Situm intra Pictavensem urbem , quod piissimus Impera
tor praefatus Scilicet Lugdovicus fieri praecepit , atque
ut idem ab omnibus observaretur glorioso filio Suo
Pipino commisit ·
I
Vt a nemine praedicti
Monasterii Sanctimoniales
injuste
opprimantur
aut condemnentur , ab
ipso domino
Pippino Rege provideatur ·
II
Similiter ut res
Monasterii , quas modo habent , non prius ab ullo auferantur , quam aut ante
domnum Pipinum , aut ante comitem palatii illius perfecta
ratio reddatur ·
III ·
De caeteris vero
questionibus , quas aut alii ab ipsis , aut ipsi quaerunt ab aliis , Secundum
consuetudinem ante comitem vel Vicarios ejus justitiam reddant et accipiant
tantum ut justis fiant ·
IV ·
Vt temporale Servitium
in opere foemineo ab iis ad partem dominicam nullatenus quaeratur ; quia Si hoc
fieri ceperit , omnino ordo Regularis Stare non poterit · [p. 258]
V ·
Vt omnino caveatur ne
ultra centenarium numerum congregatio illa per cujuscumque petitionem
multiplicetur ·
VI ·
Similiter ut omnino
provideatur ne clericorum numerus plus quam triginta augeatur ; et ipsi per omnia
ad dictam congregationem Sanctae Crucis honeste et perfecte obedientes atque
Subjecti Sint · Sin autem , liber quidem discedat ; Colonus autem vel Servus ad
naturale Servitium velit nolit redeat ·
VII
Vt a nemine temporale
Servitium exterius ullo modo quaeratur , nisi quantum ego ab eis quaesivi ,
postquam eas Sub regali norma vivere constitui ·
VIII
Item Si quando necesse
fuerit , per Jussionem domni
Pipini Regis Rannulfum Specialiter missum
habeant · Quando vero necesse non fuerit , advocatus eorum per Se
justitiam faciat et accipiat ·
[Nicht transkribierter Text]
[p. 261]
[10]
Capitulare de
Monasterio Sanctae Crucis , quod est Situm intra Pictavensem
urbem , quod piissimus Imperator Hludovicus fieri praecepit , atque ut idem ab omnibus observaretur , glorioso filio Suo
Pipino commisit ·
Vt omnino prevideatur
ne clericorum numerus plus quam triginta augeatur , et ipsi per omnia
ad ipsam congregationem Sanctae Crucis honeste et perfecte obedientes atque
Subjecti Sint · Sin autem , liber quidem discedat ; colonus autem vel Servus ad
naturale Servitium velit nolit redeat ·
Vt a nemine temporale
Servitium exterius ullo modo quaeratur , nisi quantum ego ab eis quaesivi ,
postquam eas Sub regali norma vivere constitui ·
Vt a nemine praedicti
monasterii Sanctimoniales injuste opprimantur , vel condempnentur , ab ipso [p. 262] domino Pipino Rege provideatur ·
Vt temporale Servitium
in opere faemineo ab eis ad partem dominicam nullatenus quaeratur , quia Si hoc
fieri caeperit , omnino ordo regularis Stare poterit ·
Vt omnino caveatur ne
ultra centenarium numerum congregatio illa per cujuscumque petitionem
multiplicetur ·