[fol. 122r]
[16]
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
KAROLUS GRATIA DEI REX ˙
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
Notum esse
uolumus omnibus dei et nostris fidelibus quoniam haec quae sequuntur capitula nunc in
isto
placito nostro anno ab incarnatione domini nostri iesu christi ·
DCCCLXIIII · anno uidelicet
regni nostri ipso propitio · XXV · indictione · XII · VII
kalendas
iulias · in hoc loco qui dicitur
pistis · una cum fidelium nostrorum consensu atque consilio
constituimus et cunctis sine
ulla refragatione per regnum nostrum obseruanda
mandamus ˙
Capitulum · I
[BK 273 Abschnitt B c. 1]
Primo considerau
imus
de honore ecclesiarum et sacerdotum ac
seruorum dei · et immunitate
rerum ecclesiasticarum ut nullus sibi de ipsis rebus
contra auctoritatem praesumat ·
et comites episcopis et ministris
ecclesiae in eorum minist
eriis
adiutores in omnibus fiant ·
sicut in
capitulari praedecessorum ac progenitorum nostrorum continetur in secundo
libro · capitulo · XXIII ·
Et quicunque comitum uel ministrorum rei publicae haec
quae mandamus obseruare
neglexerit si prima et secunda uice de his admonitus non
se correxerit · uolumus
ut negligentia comitis ad nostram notitiam per episcopos
et per missos nostros deferatur ·
et aliorum negligentia per comites ad nostram
notitiam perferatur · ut nostra auctoritate
quod in capitulari
praedecessorum nostrorum continetur subire cogantur ˙
Capitulum · II
[BK 273 Abschnitt B c. 2]
Post haec de orfanorum et uiduarum causis et de regalibus iustitiis et
sumopere de
raptoribus puellarum et uiduarum et
sanctarum monialium [!] ·
et de his qui presbyteros flagel
lare
praesumunt · et qui presbyteros de ecclesiis sine
episcoporum eicere uel recipere · aut censum
de manso uel ex his
quae
domnus et genitor noster in suis capitularibus ecclesiis in
immu
nitate concessit exigere non timent · et quae
censa de rebus ecclesiasticis ad ecclesias
[fol. 122v] persoluere detractant · ut
firmiter a missis et comitibus nostris inquirantur
et acriter distringantur · et
plena iustitia inde fiat secundum quod in capitularibus
aui et patris nostri statutum habetur ˙ Et
ipsi contemptores legum diuinae scilicet
et humanae · ad nostram
praesentiam legaliter perducantur · ut inde consilio fidelium dei
ac nostrorum commendemus quid de talibus hominibus sit faciendum
qui nec deum timent ·
nec contra sanctos canones facere · nec legem et
praeceptum regium infringere pertime
scunt
salua
censura ecclesiastica · et episcopalis poenitentiae uindicta ˙
Capitulum · III
[BK 273 Abschnitt B c. 3]
Ut lex et iustitia unicuique in suo ordine omnibus conseruetur · et pacem quam
proxime teste deo propriis manibus communi consensu confirmauimus
quando hic
placitum nostrum habuimus · sic omnes et infra patriam et quando ad
placitum unusquisque
uenerit · et quando redierit · et quando
necessitas nobis euenerit · ut
hostem nostram adnuntiemus usque constituta loca secundum consuetudinem et
capitula
praedecessorum nostrorum obseruare procuret · et qui contra hanc
confirmationem
per contemptum uenerit · aut quanto cuius quod contra hanc
confirmationem
excessum fuerit emendare neglexerit · ab episcopis et missis ac
comitibus nostris
hoc nobis nuntiari mandamus · quatenus dei et nostrum ac totius
christianitatis
contemptum sicut secundum leges diuinas et humanas inuenerimus
emendare curemus ·
ne ipso nostro iudicio a deo quod absit condemnati simus · et
uideant episcopi et missi
ac comites nostri ne si contra nostram
communem confirmationem aliquis per contemptum
fecerit · et
emendare noluerit ne per alium quam per illos qui adhuc constituti
sunt
hunc contemptum sciamus · quoniam si per alium quam per illos sicut non conuenit
audierimus ·
sicut nec ipsi immunes a peccato
erunt · sic nec ab ultione immunes existent ˙
capitulum · IIII
[BK 273 Abschnitt B c. 4]
Uolumus et expresse mandamus comitibus nostris ut sicut in ·
XXIIII · capitulo · secundi libri capitulorum decessorum nostrorum continetur ˙
Uasalli nostri nobis et nostrae coniugi famulantes condignum apud omnes honorem
habeant sicut a genitore nostro et a nobis sepe admonitum est ˙ Et sicut
ipsi uolunt se a nobis honoratos tenere · ita et nobis famulantibus sicut
consuetudo fuit tempore antecessorum nostrorum debitum honorem exhibeant ˙
capitulum · V
[BK 273 Abschnitt B c. 5]
Uolumus et expresse comitibus nostris mandamus · ut uillae
nostrae indominicatae ·
sed et uillae de monasteriis quae con
iugi
nostrae et filiis ac filiabus nostris concessa
atque donata habemus · quaeque sub
immunitate consistunt cum saluamento
et debita reuerentia in comitatibus illorum
consistent · sed et quae homines nostri
ac illorum illarumque quae
sine ulla
differentia et nostri sunt cum saluamento et debito
honore habere possint · et non
ignorent neque obliuiscantur comites ac missi nostri
nos scire quod dominorum
dominus de se dicit ˙ Honorificantes me honorificabo · et
qui contemnunt me
inhonorati erunt ˙
[fol. 123r]
capitulum · VI
[BK 273 Abschnitt B c. 6]
Et quoniam humana fragilitas procliuior est ad contra
iustitiam faciend
vm
quam
ad iustitiam exequendum · et diab
vlus
semper certat ut fragilitati humanae oculos
mentis claudat ne
castigationem dei uideat et semetipsam emendet sicut ad nos
peruentum est quidam
leues homines de istis comitatibus qui deuastati sunt a nortmannis
in quibus res et mancipia et domos
habuerunt · quia nunc ibi mancipia et domos
non habent quasi licenter malum
faciunt · quia sicut dicunt non habent unde ad iustitiam
faciendam adducantur ˙ Et
quia non habent domos ad quas secundum legem manniri
et banniri possint · dicunt
quod de mannitione uel bannitione legibus comprobari
et legaliter iudicari non possunt · contra quorum malas insidias consensu et
consilio fidelium nostrorum statuimus · ut comes missum suum ad illam terram in qua
domos habuit mittat · et eum bannire et mannire faciat
˙ Et quoniam lex
consensu
populi et constitutione regis fit · franci iurare debent quia
secundum regium mandatum
nostrum ad iustitiam reddendam uel faciendam legibus
bannitus et mannitus fuit · et sic
illae res illi iudicio scabiniorum in bannum
mittantur ˙ Et si necesse fuerit · ipse
forbannum mittatur · qui ad iustitiam
reddendam uenire noluerit ˙ Et man
det comes qui hoc executus fuit alteri
comiti in cuius comitatu res et mancipia
habet quid inde factum habet · et ex
nostro uerbo illi mandet · ut per illa quae in suo
comitatu habet
illum distringat · quatenus ad iustitiam reddendam uel faciendam
ad suum comitatum
redeat
capitulum · VII
[BK 273 Abschnitt B c. 7]
Audiuimus etiam quia huiusmodi leues homines in aliis
comitatibus depraedationes
et iniustitias faciant · et ad illum comitatum in quo commanent et
in quo illas malitias non faciunt · factis malitiis in aliis comitatibus reueniunt ˙ Unde mandamus et comitibus nostris expresse praecipimus ut illi
comites in quorum comitatibus tales homines iniustitias faciunt illis comitibus
hoc mandent in quorum comitatibus refugium habent · et una mente unoque consensu
et uno certamine ad tales homines comprehendendos se erigant · et
decertent ut ecclesiae dei et ministri eius et serui dei ac populus pacem et
quietem habere possit ˙
capitulum · VIII
[BK 273 Abschnitt B c. 8]
Ut denarii ex omnibus monetis meri ac bene pensantes sicut in
capitulari
praedecessorum ac progenitorum nostrorum regum libro · IIII · XXII ·
capitulo continetur in omni regno nostro non reiciantur usque ad missam sancti martini · et in omnibus ciuitatibus et
uicis ac uillis tam nostris indominicatis quam et in his quae de
immunitate sunt · uel de comitatibus atque hominum nostrorum siue cuiuscunque sint
per omne regnum nostrum a iudicibus nostris et ab eis quorum uillę sunt
una cum ministris rei publicę secundum quantitatem locorum et uillarum tanti ac
tales de ipsis in locis et inibi manentibus constituantur · qui inde prouidentiam
habeant ne boni denarii reiciantur · et non nisi meri et bene pensantes accipiantur ˙
[fol. 123v]
Capitulum · VIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 9]
Ut illi qui ex hac causa prouidentiam habebunt sacramento
iurent quod sicut eis ex hac causa iniunctum fuerit quantum scierint et potuerint
debeant fideliter obseruare · et illum hominem quem scierint merum et bene
pensantem denarium reicere non debeant celare · sed ministris rei publicae eum
debeant notum facere ˙ De quo sacramento quicunque comprobatus
fuerit periuratus · et secundum legem mundanam ut periurus puniatur
sicut in capitulari decessorum ac progenitorum nostrorum continetur in fine
capituli decimi ex tertio libro · et secundum legem ecclesiasticam
publicae poenitentiae subiugatur ˙
Capitulum · X ·
[BK 273 Abschnitt B c. 10]
Ut ab ipsa missa sancti
martini per omne regnum nostrum non nisi istius nostrae nouae
monetae meri et bene pensantes denarii accipiantur ˙ Et quicunque ab illa die
alium denarium negotiandi causa protulerit · a comite et ministris eius auferatur
ab eo · sicut in libro capitulorum secundo · VIII · capitulo continetur ˙
Capitulum · XI
[BK 273 Abschnitt B c. 11]
Ut in denariis nouae nostrae monetae ex una parte nomen
nostrum habeatur in giro · et in medio nostri nominis monogramma ˙ Ex altera uero
parte nomen ciuitatis · et in medio crux habeatur
Capitulum · XII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 12]
Sequentes consuetudinem praedecessorum
nostrorum sicut in illorum capitulis inuenitur constituimus ut in nullo alio loco
in omni regno nostro moneta fiat nisi in palatio nostro · et in quentouico ac rotomago quae moneta ad quentouicum
ex antiqua consuetudine pertinet · et in remis · et in senonis · et in parisio · et in aurelianis · et in cauillono · et in metullo · et in narbona ˙
Capitulum · XIII
[BK 273 Abschnitt B c. 13]
Ut hi in quorum potestate deinceps monetae permanserint · omni
gratia
et cupiditate seu lucro postposito fideles monetarios eligant sicut dei
et nostram gratiam uolunt habere ˙ Et ipsi mone
tarii iurent quod ipsum
ministerium quantum scierint et potuerint fideliter
faciant · et mixtum
denarium et minus quam debeat pensantem non monetent nec
monetarii
consentiant ˙ Et sine ulla fraude et absque malo ingenio contra eos
quorum
argentum ad purgandum acceperint · ipsum argentum exmerent · et sine
fraude tam in pensa quam in purgatione denarios concambient ˙ Contra quod
sacramentum si quilibet fecisse reputatus fuerit · iudicio dei se ex
aminet ˙ Et si contra
hoc fecisse comprobatus fuerit · quia non
maiorem fraudem facit si mixtum denarium et minus
quam debeat pensantem
monetauerit · quam si in purgatione et concambio argenti
per malum ingenium
fraudem de argento rei publicae · et de argento rerum eccle
siasticarum
et de facultate pauperum fecerit · sicut constitutum est de falsis mo
netariis in libro quarto capitulorum XXVIII · capitulo · manum perdat · et ut
sacrilegus
ac pauperum spoliator publicae poenitentiae iudicio episcopali
subiciatur ˙
[fol. 124r] In illis autem regionibus in quibus secundum legem romanam
iudicia terminantur · iuxta
ipsam legem culpabilis iudicetur ˙
XIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 14]
Ut in proximis
kalendis ·
iulii · per hanc duodecimam indictionem habeat in siluanectensis
ciuitate
unusque [!] comes in cuius comitatu monetam esse iussimus
uicecomitem
suum cum duobus aliis hominibus qui in eius comitatu res et mancipia
uel beneficia
habeant et suum monetarium cum ipsis habeat · quatenus ibi accipiant
per manus suas
de camera nostra ad opus uniuscuiusque monetarii de mero argento
cum pensa
libras · quinque Ut habeat unde initium monetandi possit incipere ˙ Et
pensam
argenti quam ex camera nostra accepit per manus eorum per quas illud
accepit sabbato
ante initi
vm
quadragesimae in monetatis denariis in praefato loco · et cum
pensa cum qua argentum acceperat unusquisque monetarius in nostra camera reddat ˙
XV
[BK 273 Abschnitt B c. 15]
Ut nullus more solito pro ullo lucro uel auaritia hoc leuiter
accipiat · sed omnes
ab ipsis
kalendis
iulii argentum suum in constitutis monetis concambiari faciant · sci
entes quia post missam sancti martini
nulli alii denarii in regno nostro nisi istius nouae
nostrae monetae accipientur ·
Et ab ipsis
kalendis
iulii ipsi noui denarii ab omnibus ac
cipiantur · Et
quicunque liber homo ab ipsa die denarium nouae nostrae monetae
in regno nostro
reiecerit · sicut in praefato libro et capitulo regio continetur bannum
nostrum id est solidos ·
LX
a componat ˙ Si uero
serui ecclesiastici aut comitum
aut uassallorum nostrorum hoc facere
praesumpseri
nt
· quia in praefato
capitulari continetur
ut LX ictibus uapulent · et hac occasione indiscreti homines
modum in disciplina
faciebant · constituimus fidelium nostrorum consensu atque
consilio · ut quorumcunque
coloni et serui pro hoc conuicti · non cum grosso fuste
sed nudi cum uirgis uapulent ˙
Et in ciuitatibus atque uicis seu uillis episcopi
per suos ministros uel presbyteros prouiden
tiam una cum rei publicae
ministris accipiant · ne et in hac causa modus dis
ciplinae
transgrediatur · sed taliter fiat · qualiter et homines castigentur ˙ Et quasi
pro
intentione uel occasione castigationis disciplinam facientes peccatum non incurrant ·
et disciplinam sustinentes in corpore suo debiliores non fiant ˙ Quodsi quis hoc
mandatum nostrum transgressus fuerit · nobis ab episcopis nuntietur quatenus
taliter
castigetur ne deinceps mandatum nostrum quenquam delectet contemnere ˙ Et
si do
minus uel magister qui liber · est · aut aduocatus talium hominum
eos uel comiti uel misso
nostro ad disciplinam sustinendam contradixerit uel misso
nostro iussus praesentare no
luerit ·
praedictum bannum LX solidorum componat · sicut in
praedicto capitulari habetur ˙
XVI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 16]
Ut si aliquis homo a proximis
kalendis
iulii de hac noua nostra moneta mixtum uel minus
quam debeat
pensantem denarium inuenerit · constringat eum qui ipsum denarium
ad negotiandum
protulit · et ipse dicat a quo eum accepit · Et sic de manu ad manum
[fol. 124v]
ueniat · usque dum ad falsitatis auctorem perueniatur ˙ Et inuentus mixti uel minus
quam debeat pensantis denarii monetator · in illa terra in qua iudicia secundum
legem
romanam terminantur · secundum ipsam legem iudicetur ˙ Et in illa terra in
qua iudicia secundum
legem romanam non iudicantur · monetarius sicut supra diximus
falsi denarii manum
dexteram perdat · sicut in quarto libro capitulorum continetur
capitulo XXX
moIII
o · et qui hoc
consenserit · si liber est LX solidos componat · si seruus uel colonus
nudus cum uirgis uapulet ˙
XVII
[BK 273 Abschnitt B c. 17]
Ut diligenter comites et ministri rei publicae per suos
comitatus ac ministeria prouideant ne alico loco oculta uel fraudulenta
moneta fieri possit ˙ Et si inuentus ac comprobatus quilibet fuerit
fraudulentam monetam percutiens sicut
constitum [!] est de falso monetario ex praefato capitulari
praedecessorum nostrorum manus ei amputetur · et qui hoc
consenserit si liber est LX solidos componat · si seruus uel colonus nudus cum
uirgis uapulet ˙
XVIII
[BK 273 Abschnitt B c. 18]
Et si falsus monetarius aut de illis locis in quibus monetam
fieri iussimus aut oculte
monetam percutiens aut denarium falsum de noua moneta ad
negotiandum proferens
ut constringi et puniri non possit sicut est constitutum ·
in fiscum nostrum uel in quamcunque
inmunitatem · aut alicuius potentis potestatem uel proprietatem confugerit · si in
nostrum confugerit fiscum · requiratur a ministro nostro · Et si ille eum
defenderit uel
occultauerit · nuntietur nobis quatenus ita in eo secundum capitulare regium
uindicetur ·
ne ullus unquam falsitatem · nostra auctoritate uel potestate
consentire aut defen
dere audeat ˙ Si autem in immunitatem uel potestatem
aut proprietatem alicuius
potentis confugerit · secundum quod in tertio libro
capitularis · XX
moVI
o capitulo · continetur
de his qui furtum uel homicidium uel quodlibet crimen foris
committens infra immunitatem
fugerit inde fiat · id est mandet
comes uel publicae rei minister episcopo uel abbati · uel illi
quicunque episcopi
uel abbatis aut abbatissae tenuerit uel potentis hominis in cuius potes
tatem uel proprietatem confugerit ut reddat ei reum · si ille contradixerit et eum
reddere noluerit · In prima contradictione solidis XV · culpabilis iudicetur ˙
Si ad
secundam inquisitionem eum reddere noluerit · XXX solidis · culpabilis iudicetur ·
Si nec ad tertiam inquisitionem consentire noluerit · quicquid reus damni fecit
totum ille qui eum infra immunitatem retinet nec reddere uult soluere cogatur ·
et
ips
e comes ueniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem
quae
rendi · ubicunque eum inuenire potuerit ˙ Si autem in prima
inquisitione comiti
responsum fuerit quod reus infra immunitatem quidem fuisset
sed fuga lapsus sit ·
iuret quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam
fugere non fecisset · et sit ei
in hoc satisfactum ˙ Si uero intranti in ipsam
immunitatem uel in cuiuslibet hominis
potestatem uel proprietatem comiti collecta
manu quilibet resistere temptauerit ·
[fol. 125r] comes hoc ad regem uel principem
deferat et ibi iudicetur ˙ Et sicut ille qui
in munitate damnum
fecit
† DC solidis componi debeat · ita qui comiti
collecta manu
resistere praesumpserit DC solidis culpabilis
iudicetur ˙
XVIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 19]
Ut melius et commodius haec prouidentia de bonis denariis non
reiciendis · et de
monetae falsae denariis custodiri possit · uolumus ut
unusquisque comes de comitatu
suo omnia mercata inbreuiari faciat · et sciat nobis
dicere quae mercata tem
pore aui nostri
fuerunt · et quae tempore domni et genitoris nostri esse
coeperunt uel quae
illius auctoritate constituta
fuerunt · uel quae sine auctoritate illius facta
fuerunt ·
uel quae tempore nostro conuenire
coeperunt · uel quae in antiquis locis permanent ˙ Et si mutata
sunt
cuius auctoritate mutata
fuerunt · et ipsum breuem unusquisque comes ad proximum
placitum nostrum nobis
apportet · ut decernere possimus quatenus necessaria et utilia
et
quae per auctoritatem sunt maneant · quae uero
superflua interdicantur uel locis suis resti
tuantur · et mercata die
dominico in nullo loco habeantur · sicut in primo libro
capitulo · CXXXVI habetur ˙
XX
[BK 273 Abschnitt B c. 20]
Ut comes rei publicae ministri ac ceteri fideles nostri
prouideant quatenus iustus
modius aequusque sestarius secundum sacram scripturam ·
et capitula praedecessorum nostrorum
in ciuitatibus et in uicis et
in uillis ad uendendum et emendum fiat · et mensuram
secundum antiquam
consuetudinem de palatio nostro accipiant ˙ Et non pro hac occasione
a mansuariis
uel ab his qui censum debent maior modius nisi sicut consuetudo
fuit exigatur ˙ Et
ipsi homines qui per uillas de denariis prouidentiam iurati
habebunt · ipsi etiam
de mensura ne adulteretur prouideant · sicut in libro · III ·
capitulorum ·
capitulo · XC · continetur ˙ Et si quis reputatus fuerit mensuram adulte
rasse · et cum maiori modio uel sestario annonam uel uinum accepisse · et cum minori
mensura uenundare · si liber homo est aut secundum suam legem se inde sacramento
idoneum reddat · aut si hoc fecisse uel fieri iussisse aut consensisse
comprobatus
fuerit · hoc unde mensuram adulterauit id est uinum et annona a ministris
rei publicae tollatur ab eo · insuper et bannum nostrum id est solidos
LX
· componat ˙
Si autem colonus uel seruus inde reputatus fuerit · aut
iudicio dei se
inde examinet · aut
si
inde conuictus fuerit hoc ut supra diximus unde mensuram adulterauit perdat ·
Insuper et uirgis nudo corpore uapulet ˙ Et si liber uel colonus uel seruus de hoc
conuictus fuerit · post legalem emendationem episcopale iudicium suscipiat · quia
contra tale interdictum domini fecit dicentis · qui pecuniam suam non dedit ad usuram ·
unde regnum dei sibi clausit et infernum sibi aperuit · quod peccatum inter
illa criminalia peccata computatur · de quibus dicit apostolus ·
quod qui ea fecerit
cum huiusmodi nec cybum sumere christiano licet · et unde
sacri niceni canones
[fol. 125v] clericos gradus perdere iubent ˙ Et de tali causa unde saeculares ho
mines uitam perdunt · inde cleri
ecclesiastici gradum amitt
vnt
˙ Ministri
autem rei publicae se caute custodiant · ne pro hac
occasione ducti cupiditate
per aliquod malum ingenium a liberis hominibus uel
colonis seu seruis sua iniuste
tollant · quia si inde ad nos clamor uenerit et
inde conuicti fuerint · sic
iniustitiam istam exsoluent · sicut illi qui in suo
ministerio tortum faciunt ˙
In illis autem regionibus in quibus secundum legem
romanam iudicantur iudicia iuxta
ipsam legem committentes talia iudicentur · quia
super illam legem uel contra
ipsam legem nec antecessores nostri quodcunque
capitulum
statuerunt · nec nos aliquid
constituimus ˙ Similiter per ciuitates et uicos atque
per m
ercata
ministri rei
publicae prouideant · ne illi qui panem coctum aut
carnem per deneratas et uinum
per sestaria uendunt adulterare et minuere possint ·
sed quantos mensurabiles
panes in unaquaque ciuitate de iusto modio episcopi uel
abbatis seu comitis minis
teriales a pistoribus suis recipiunt · tantos
mensurabiles panes de aequo
modio a pistoribus qui panem uendunt fieri faciant ˙
Quos si inuenti fuerint
adulterare uel minorare ut supra diximus secundum suum
mod
um
culpabiles iudicentur ·
homines etiam qui prouidentiam habere
debebunt ne mancae mensurae fiant
si de periurio quod
iurauerunt quia hoc consentire non debuissent reuicti fuerint ·
secundum legem
puniantur · sicut in fine capituli decimi ex libro · III
o ·
capitulorum
habetur · et postea ab episcopo publicam poenitentiam de periurio
accipiant ˙
XXI
[BK 273 Abschnitt B c. 21]
Ut quia per tres iam annos bannum pro reiectione bonorum
denariorum perdonauimus ·
uolumus ut modo secundum discretionem quam missis
nostris commendabimus reuua
diatum persoluatur ˙ Et ubi
reuuadiatum non est · reuuadietur et soluatur .' quatinus
et ex hoc et ex
disciplina constituta ita const
ricti · deinceps cessent
denarios bonos reicere ˙ Et quoniam audiuimus
occasione accepta pro reuuadiato
banno quosdam plus a pauperibus accepisse quam
bannus leuet · hoc a missis nostris
diligenter requiri uolumus ˙ Et quicunque plus
ab eis
acceperunt quam iussimus ·
cogantur illis restituere · et illos absque ulla
excusatione ad praesentiam
nostram missi nostri adducant · quatinus per nostram
harmiscaram ita castigentur
ne ulterius tali colludio eos delectet opprimere
pauperes ˙
XXII
[BK 273 Abschnitt B c. 22]
Ut a colonis qui iam pro reiectione bonorum denariorum
flagellati uel flagellandi
sunt ·
nulla alia exactio requiratur ˙ Et si ab aliquo eorum aliquid acceptum
fuit ·
a missis nostris cogatur restitui ˙ Et qui beneficia uel alodes in duobus
uel tribus
aut quattuor comitatibus habent · et non habent in
uno
quoque comitatu unde
plenum
bannum ualeant soluere · uel qui in uno tantum comitatu alodem
[fol. 126r] uel
beneficium habent · et non tantum ibi habent unde plenum bannum ua
leant
soluere · missis nostris hoc notum faciant · et hoc ab eisdem missis nostris
diligenter
inbreuetur [!] · et nobis renuntietur · ut nostra discretione
discernamus
qualiter et castigatio ex compositione fiat · et homines ultra
mensuram
et indebite non grauentur ˙ Quia sicut sancta scriptura dicit · non inde
quaerimus datum · sed fructum ˙ Id est non inde requirimus inhonestum
lucrum · sed regni ex castigatione profectum ˙ Et non solum in pauperibus
sed etiam in
dicioribus considerare uolumus discretionem quam decessores nostri
reges in quarto
libro capitulorum
posuerunt capitulo LVII · decernentes ut de de
bito inquiunt quod ad opus
nostrum fuerit reuuadiatum talis consideratio
fiat · ut is qui ignoranter peccauit
non totum secundum legem componere cogatur ·
sed iuxta quod possibile uisum fuerit ˙ Is uero qui tantum mala uolun
tate peccauit · totam legis
compositionem cogatur exsoluere ˙
XXIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 23]
Ut nullus deinceps in regno nostro mixturam auri uel argenti
ad uendendum
facere uel consentire praesumat · et nullus a
missa sancti remigii id est a proximis
kalendis
octobris aurum uel argentum ad uendendum uel emendum nisi purificatum
proferat ˙
Et si quis inuentus fuerit post praefatas
kalendis
octobris aurum uel argentum uel quodcunque
fabricinium ex auro uel
argento mixtum ad uendendum uel emendum
portare · a ministris rei publicae ipsum
quod portauerit ab eo tollatur ·
et ipse per fideiussores si res et mancipia in
illo comitatu non habet ·
ad praesentiam nostram cum ipso auro uel
argento adducatur · ut nos inde commendemus
qualiter culpabilis iudicetur ˙ Si uero res et mancipia uel mobile per quae
distringi legaliter possit in ipso comitatu habuerit · secundum legem ad nostram
praesentiam uenire iubeatur ˙ Et si quisquam inuentus fuerit suum aurum
uel argentum
uel quodcunque fabricinium ex auro uel argento portare ad fabrum ut
purgetur ·
prouideant rei publicae ministri ne hac occasione ab eo quod suum
fuerit
tollant ˙ Quodsi fecerint et ad nos inde reclamatio uenerit · sicut ille
qui tortum in suo comitatu uel ministerio fecerit · in nostra uel fidelium
nostrorum
praesentia
culpabilis iudicabitur ˙ Faber uero qui post praefatas
kalendas
comprobatus
fuerit aurum uel argentum ad uendendum uel emendum adulterasse uel misculasse ·
in illis regionibus in quibus iudicia secundum legem romanam terminantur · iuxta
illam legem puniatur ˙ In aliis autem regionibus regni nostri secundum regium
capi
tulare sicut falsam monetam percutiens manum perdat ˙ Et liber
homo qui hoc
consenserit sicut in praefato continetur capitulo
bannum nostrum · id est solidos · LX
componat ˙ Colonus uel seruus nudus cum uirgis flagelletur ˙ Si uero
iudeus
[fol. 126v] fuerit · ipsum quod mixtum proferet perdat · et bannum nostrum sicut
tempore
praedecessorum nostrorum consuetudo fuit componat ˙
XXIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 24]
Ut in omni regno nostro non amplius uendatur libra auri
purissime cocti · nisi
duodecim libar
argenti de nouis et nouis denariis ·
Illud uero aurum
quod coctum fuerit · sed non tantum ex eo deauratura fieri possit · libra una
de auro uendatur decem libris argenti de nouis et meris denariis ˙ Et
om
nimodis prouideant tam comites quam caeteri omnes ministri rei
publicae ·
ne aliqua adiectione uel fraude per occasionem aliquid amplius uendatur ·
sicut de suis honoribus uolunt gaudere ˙ Et quicunque hanc commenda
tionem nostram aliquo ingenio infirmare uel fraudari seu
aliter immutare
inuentus fuerit · si liber homo fuerit · bannum nostrum id est LX
solidos com
ponat · colonus uel seruus nudus cum uirgis flagelletur ˙
XXV
[BK 273 Abschnitt B c. 25]
Ut quoniam in praefatis capitulis continetur in
libro · III
o · capitulo LXXV · ut nullus sine per
misso regio bruniam uel arma extraneo dare uel uendere praesumat · et
in eodem
libro capitulo sexto designata sunt loca regni usque ad quae negotiatores
brunias et arma ad uenundandum portare et uendere debeant · quod
si
inuenti fuerint ultra portantes aut uenundantes · ut omnis substantia
eorum
auferatur ab eis · dimidia quidem pars partibus palatii · alia uero me
dietas inter missos regios et inuentorem diuidatur · quia peccatis nostris exigentibus
in nostra uicinia nortmanni deueniunt et eis a nostris bruniae et arma
atque
cabolli [!] aut pro redemptione dantur · aut pro prętii cupiditate
ue
nundantur ˙ Cum pro redemptione unius hominis ista donantur uel pro
pauco prętio uenundantur per hoc auxilium illis contra nos prestitum ·
et
regni nostri maximum fit detrimentum · et multae dei ecclesiae destruuntur ·
et
quamplurimi christiani deprędantur · et facultates ecclesiasticae et regni
exhauriuntur ˙ Propterea una cum consensu atque consilio nostrorum fidelium
constituimus ut quicunque post proximas iulii
kalendas huius duodecimae in
dictionis
nortmannis quocunque ingenio uel pro redemptione uel aliquo
prętio
bruniam uel quaecunque arma aut
cabollum [!] donauerit · sicut
proditor
patriae et expositor christianitatis ad perditionem
[g]entilitati ·
sine ulla retractatione uel redem
ptione de uita componat · quae omnia
omnibus citissime a missis nostris et
comitibus nota fiant · ne de ignorantia
se excusare ualeant ˙
XXVI
[BK 273 Abschnitt B c. 26]
Ut pagenses franci qui
cabollos [!] habent uel
habere possunt
com [!] suis comitibus
in hostem pergant · et
nullus per uiolentiam uel per aliquod malum ingenium aut
[fol. 127r]
per
quamcumque indebitam oppressionem · talibus
francis suas res aut caballos tollat ut
hostem facere · et debitos
paraueredos secundum antiquam consuetudinem nobis
exsoluere non possint · neque
comes · neque aliquis minister rei publicę ˙
Quodsi fecisse aliquis eorum
comprobatus fuerit · sic hoc cogatur componere
sicut
de illis est constitutum in capitularibus regiis · qui tortum
in suo comi
tatu uel ministerio faciunt ˙
XXVII
[BK 273 Abschnitt B c. 27]
Ut iuxta regium capitulare quod domnus et
genitor noster
anno XVI · regni sui
capitulo VII · constituit · comites uel missi nostri diligenter inquirant quanti
homines liberi in singulis comitatibus maneant qui per se possunt expeditionem
facere · uel quanti de his quibus unus alium adiuuet · quanti etiam de his qui a
duobus tertius
adiuetur [!] uel praeparetur · necnon de his qui a tribus quartus
adiuuetur et praeparetur · siue de his qui a quattuor quintus
adiuuetur et praeparetur ut expeditionem exercitalem facere possint · et eorum summam ad nostram noticiam deferant · ut illi qui in hostem pergere
potuerint · iuxta antiquam et aliarum gentium consuetudinem ad ciuitates nouas et
pontes ac transitus paludium operentur · et in ciuitate atque in marca uuactas
faciant · ad defensionem patriae omnes sine ulla excusatione ueniant ˙ Et qui de
talibus hostem dimiserint · heribannum iuxta discretionem quam in progenitorum
nostrorum tertio libro capitulorum capitulo XIIIIo ·
continetur persoluant · et qui ad defensionem patriae non occurrerint ·
secundum antiquam consuetudinem et capitulorum consuetudinem iudicentur ˙
XXVIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 28]
Ut illi franci qui censum de suo capite uel de suis
rebus ad partem regiam debent ·
sine nostra licentia ad casam dei uel ad alterius
cuiusque seruitium se non tradant ·
ut res publica quod de illis habere debet non
perdat ˙ Quodsi aut seipsos
aut res suas ad casam dei aut ad alterius cuiuscunque
seruitium sine licentia
tradere uoluerint · sicut in capitulari aui nostri continetur de his qui pro
furto se in seruitium tradere
cupiunt · comites uel uicarii hoc eis non consen
tiant · sed ex banno
nostro prohibeant ˙ Quod et si contra bannum nostrum fecerint ·
ipsi qui eos
receperint bannum nostrum id est solidos LX componat ˙ Et si ipsos
in seruitio suo habere uoluerint uel illorum res de quibus census ad partem
regiam
exiebat tenere uoluerint · censum quod ipsi franci debebant uel quod
de
illorum rebus exire solebat ad nostram regiam partem componant · sicut in
prae
fato capitulorum libro · III
o · capitulis XV · et LXXXVI · et in libro · IIII
o ·
capitulo
XXXVI · habetur · et quia sicut et in sacris ecclesiasticis regulis
inue
nitur prior obseruatio durior · posterior autem exigente causa
incli
natior fuit ˙ Post haec praefata capitula
decessorum et progenitorum nostrorum
[fol. 127v] huiusmodi sicut
praediximus
francis hominibus res suas ad casam dei uel aliis
tradere ac uendere
eosque ad diuinum seruitium conuerti si uellent non
prohibuerunt · sicut in capitulis libri primi capitulo CXXXII · et CXXXIIII ·
et in
libro secundo capitulo · XXXI · et in libro · IIII · capitulo XVIIII · continetur ˙
Si quis de talibus francis de suis rebus tradere uel uendere uoluerit ·
non prohibemus ·
tantum ut ius regium quod sibi debetur
sine
ratione
non perdat ˙ Quia iniustas
consuetudines nouiter institutas imponere cuique non
uolumus · quas in · IIII
o ·
libro eorundem capitulorum
prohibitas capitulo XLVII · legimus · De illis
qui secundum romanam uiuunt nihil
aliud nisi quod in eidem continetur legibus diffinimus ˙
XXVIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 29]
Ut illi coloni tam fiscales quam et ecclesiastici qui sicut in
polipticis continetur
et ipsi non denegant carropera et manopera ex antiqua
consuetudine
debent · et margilam et alia quaeque carricare quae illis non placent
ren
nuunt · quoniam adhuc in illis antiquis temporibus forte margila
non trahebatur
· quae in multis locis tempore aui
ac domini et patris nostri trahi
coepit et de manopera in
scuria battere nolunt et tamen non denegant · quia
manoperam debent quicquid eis
carricare praecipitur de oper
a carropere
quando illam facere debent sine ulla differentia carricent · et
quicquid
eis de opera manopera quando illam facere debent
praecipitur · similiter
sine ulla differentia faciant ˙
XXX
[BK 273 Abschnitt B c. 30]
Ut quoniam in quibusdam locis coloni tam fiscales quam et de
casis dei suas hereditates
id est mansa quae tenent · non solum suis paribus sed
et clericis canonicis
ac uillanis presbyteris et aliis quibuscunque
hominibus uendunt · et tantummodo
sellam retinent · et hac occasione sic
destructae fiunt uillae · ut non solum
census debitus · inde non possit exigi ·
sed etiam quae terrae de singulis mansis
fuerunt iam non possint agnosci ˙ constituimus ut praecipiatur a
nostris ministerialibus
et a ministris ecclesiasticis ut hoc nullo modo de cetero
fiat ·
ne
uillae
destructae atque confusae fiant · et quicquid de
singulis mansis
sine licentia dominorum uel magistrorum per quoscunque uenditum
est recipiatur
et singulis mansis de quibus terrae uenditae sunt et quibus census
decidit propter
eorum inpossibilitatem qui mansa deseruire non possunt restituatur · et iuxta
qualitatem uel quantitatem terrae uel uinearum ad singulos mansos
pertinentium
per quam restaurati fuerint ab unoquoque manso census ad partem
dominicam exigatur ˙
XXXI
[BK 273 Abschnitt B c. 31]
De aduenticiis istius terrae quae a
nortmannis deuastata est
constituimus · ut sicut in capitulari aui
nostri
Karoli imperatoris habetur ·
unusquisque comes de suo comitatu · et
nomina eorum et qui
sunt eorum seniores
[fol. 128r] describi faciat · et ipsos aduenas qui a tempore
aui nostri atque a tempore
domni et patris nostri in illorum comitatibus
commanent secundum consuetudinem
quae illorum temporibus fuit ·
eos ibi manere permittant ˙ Illos uero qui
persecutione nortmannorum
nuper de istis partibus in illas partes confu
gerunt episcoporum missi
c
um missis rei publicae taliter de illis partibus
in istas partes
uenire faciant ut non opprimantur · nec aliquis census
uel
quaecunque exactio ab illis exigatur · et habeant licentiam
quae in illis partibus
suo seruitio promeruerunt · uel quocunque
iusto ingenio adepti sunt com
mendandi · et illi qui nullum lucrum de
opere in uineis sperant ·
kalendis
septembris unusquisque ad locum suum iam peruentus sit · Et qui lucrum de uineis
in
illis partibus
promeruerit · octo dies post missam sancti remigii in
istas partes
iam sit peruentus · et sibi in istis partibus in futurum
prouideat
et suo seniori
seruiat · et si necesse illi fuerit ad missam
sancti martini ad suum conductum
in illas
partes redeat · et usque ad
kalendas
aprilis ibidem immorandi licentiam
habeat · indeque ad terram suae natiuitatis
et ad senioratum suum unusquisque
redeat · et usque ad medium maium
propter seminationem ibidem maneat · indeque
si illi necessitas fuerit ad suum
conductum redeat · et de cetero ibidem permaneat ˙
Si autem de istis partibus in
illis partibus femina maritum aut maritus feminam
accepit · illud coniugium quia
non est legale neque legitimum sicut leo in suis decretis
et sanctus gregorius in suis epistolis monstrant
dissoluatur · et cuius fuerit uir uel
femina · mancipium suum quoque potestas
recipiat · et suae potestatis ho
mini coniungere faciat ˙ Et si infantes
inde nati
sunt · secundum legem et antiquam
consuetudinem nostram · infantes matrem
sequantur ˙ In illis autem regionibus
quae legem romanam sequuntur · secundum
eandem legem fieri exinde decreuimus ·
XXXII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 32]
Ut conlimitanei et uicini comites in una die si fieri potest
mallum non
teneant ˙ Maxime post octauas pasc
hae
propter francos
homines et
aduocatos qui ad utraque malla non possunt concurrere · sed
mittant
sibi inuicem missos · et si unus dies lunae mallum habuerit · alter die
iouis
aut die lunae sequentis epdomadae mallum habeat · et ne graue ei
sit
qui suum mallum inte
riecit
· qui uno anno primus tenuerit mallum ·
sequenti anno consentiat alteri primum tenere ˙ Et si sacramenta le
galia
in primo die lunae post pascha iuranda deuenerint · aut
in aliis feriis quando
mallum tenere debuerat · mittat quisque comes
missum suum qui ipsa sacramenta
auscultet · ne ipsi homines iectiui
inueniantur ˙ Et ipse sic mallum suum teneat ·
ut bargildi eius et aduocati
[fol. 128v] qui in aliis comitatibus rationes habent ·
ad suum mallum occurrere possint ˙
XXXIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 33]
Et quia sacramenta post · XL
ta · noctes
legaliter iuranda accipiuntur · et in praefatis
praedecessorum ac progenitorum nostrorum capitulis inuenitur · ut
postquam comes et
pagenses de qualibet expeditione hostili reuersi fuerint .' ex eo
die
super · XL
ta · noctes sit bannus resisus · quod in
lingua theodisca scastlegi id est
armorum depositio uocatur ˙ Multi inde
contendunt et se inter se iectiscunt ˙
Alii enim suum sacramentum quadragesimo die
in quo illud accipiunt iurare
uolunt · et in tantum contendunt ut etiamsi intra
quadragesimam sacri
ieiunii quadragesimus dies aduenerit · suum sacramentum se
iurare debere
contendant · et contra causatores suos si ad hoc audiendum non
uenerint
iectiscunt ˙ Numerant enim dies et non numerant cum eis noctes sicut
numerantur dies et non numerantur noctes a natiuitate domini usque ad puri
ficationem sanctae mariae · et a resurrectione
domini usque ad ascensionem domini ˙
Quadragesimo enim die et purificatio sanctae mariae a natiuitate domini · et XL
mo ·
die a resurrectione domini quae est in dominica die ascensio
domini celebratur
quae euenit quinta
feria · id · est · iouis die ˙ Et de diebus sine memoria noctium
dominus per
ionam
prophetam
dixit ˙ Adhuc · XL
ta · dies · et niniue
subuertetur ˙ Et · XL
ta · dies simul
cum noctibus in ieiunio
heliae prophetae et moysi quando legem
secundo accepit ·
et ipsius domini ieiunio computantur · in quibus
sex septimanae · id · est · XL
ta · et duo
dies fiunt · usque
ad resurrectionem domini quae fit in dominica die sicut et initium
quadragesimae ˙ Et haec non sine dei mysterio fiunt per quem conditores
legum
iusta decernunt ˙ Unde sicut in quibusdam regionibus rectius tenere
comperimus una cum consensu et fidelium nostrorum consilio constituimus
ut ab ipsa
die quo sacramentum accipitur · post · XL
ta d
ies et XL
ta noctes · id est · XL
mo
secundo die
de sex septimanis ipsa feria qua illud sacramentum accepit · sic
pascha ipsa
feria fit qua initium quadragesimae accipitur ˙ Qui sacramentum
legaliter
accepit · legaliter in locis constitutis iuret · sicut in capitulorum
libris de
cessorum et progenitorum nostrorum continetur ˙ Et amodo nulla
dissen
sio
uel
retractatio in regno nostro a quolibet ex hoc fiat ˙
Quod mandatum nostrum
si quis contemnere praesumpserit · bannum
nostrum id · est · solidos LX · componat ˙ Et si
ipsa die intra
quadragesimae sacra ieiunia euenerit · nemo illud
sacramentum quod accepit in
quadragesima iurare praesumat · quia hoc
iam
etiam manifestam dei uindictam uidimus et audiuimus ˙ Et si quis
praesumpserit ·
similiter bannum nostrum componat · et inde poenitentiam episcopali iudicio
faciat · Ipsam autem quadragesimam a
quarta feria · id · est · a capite ieiunii
[fol. 129r] cum ipsa quarta feria qua
publice poenitentes poenitentiam accipiunt ·
obseruari usque ad sanctam
resurrectionem secundum consuetudinem antiquam praeci
pimus · sed expectet qui sacramentum ante quadragesimam seruatum accepit ·
si XL
ta dies et XL
ta noctes ante illud
quadragesima non habuit · sine ulla
legali compositione uel
iectione usque ad diem lunae post octauas paschae ·
et tunc quod legaliter accepit · legaliter et perficiat ˙
XXXIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 34]
Notum fieri uolumus omnibus dei et nostris fidelibus quoniam
quidam comites nostri nos
consuluerunt de illis francis hominibus qui censum regium de suo capite sed et de
suis
rescellis debebant · qui tempore famis necessitate cogente seipsos
ad
seruitium
uendiderunt ˙ Unde cum episcopis et ceteris fidelibus dei ac nostris
tractauimus quid nobis esset agendum · et quid cum eis inde inuenimus ac con
stituimus praesentiae dicto decreuimus · id · est · quia
non in lege salica ex hoc expres
sius quiddam inuenimus · continetur
tamen in tertio capitulorum libro · capitulo
XXVIIII · de homine libero qui se
loco uuadii tradidit in alterius potes
tatem · et ibi constitutus damnum
aliquod alicui
fecerit · ut is qui eum loco
uuadii suscepit · aut damnum soluat · aut hominem in
mallo productum amittat
perdens simul debitum propter quod eum pro uuadio suscepit · et qui damnum fecit di
missus iuxta qualitatem rei cogatur emendare ˙
Si uero liberam feminam
habuerit et usque dum in pignore extitit filios habuerint
liberi permaneant ˙
Et in lege digito dei scriptam legimus · ut si atenuatus
frater noster se in seruitium tradiderit .'
sex annis seruiet illi qui eum emit · et septimo egrediatur liber gratis ˙ Quae
sacra historia et obseruantes
moraliter aedificat · et altiori sensu intelligentes
illuminat ˙ In lege etiam
quam
praecessores [!] nostri et nominatissimi imperatores
constituerunt de his qui filios suos fame aut alia aliqua necessitate cogente
uendunt
plura habentur capitula quae omnia hic non necesse duximus ponere ·
tamen illud
capitulum quod cum sanctis ecclesiasticis regulis ex maxima parte con
cordari inuenimus · hic ponere necessarium duximus · in quo
dixit ˙ Ut quicunque
ingenui filios suos quod et de ipsis liberis hominibus
qui se uendunt obseruari
uolumus qualibet necessitate seu famis tempore
uendiderint ipsa necessitate com
pulsi · emptor si V solidis emit · sex
recipiat · si decim · duodecim solidos similiter recipiat ˙
Aut si amplius
secundum suprascriptam rationem augmentum pretii consequatur ˙ Sanctus autem
gregorius etiam de his qui liberi a paganis
capti fuerint · si aliquis eos redemerit
ipsi qui redempti
sunt procurent ut tantum pretium redemptori suo donent sicut ab
eo redempti
fuerunt · et in sua libertate permaneant ˙ Si autem ecclesia eos redemerit ·
gratis sine compositione liberi fiant ˙ Quod et nos per regnum una cum
consensu et fidelium
[fol. 129v] nostrorum consilio obseruari regia auctoritate
praecipimus ˙ Et si quis dixerit quia
non uult aut tempore famis · aut pro alia necessitate pretium suum dare pro libero
homine si
semper illum habere seruum non debet · attendat quod ei dominus per apostolum
suum dicat ; Qui habuerit substantiam inquiens huius mundi et uiderit
fratrem suum necesse habere et
claserit [!] uiscera sua ab eo · non manet caritas
dei
in eo ˙ Et qui non habet hanc caritatem etiamsi ad martyrium et ad ignem
se tradiderit · sine ista caritate remisionem peccatorum suorum habere non potuerit ·
et nullatenus in regnum dei intrabit quia pro deo suos denarios uel suam annonam
quae a deo accepit dare non indurat ˙ Cum deus seipsum et sanguinem suum
pro eo in cruce
clauis et lancea transfixus fudit ˙ Et quia hominum ingenia qui
deum non
timent · diabolo suadente multa mala excogitant · post fieri ut qui
tales homines liberos necessitate ut diximus cogente in seruos suscipiunt
in
alteras partes illos dispendant et uenda
nt
˙ Propterea una cum consensu
et fideliorum nostrorum consilio constituimus quod in antiquis legibus decretum
inuenimus ·
Ut si huiusmodi personas aliqui aut ad extraneas gentes · aut ad
transma
rina loca transferre aut uenundare
praesumpserint ipse qui hoc contra
statuta
praesumpserit · constitutionem regii banni componat ˙
Et si talis homo
antea liber
us qui dum in tali seruitio fuerit de
libera femina filios habuerit ·
ipsi filii liberi permaneant sicut in
praefato XXVIIII capitulo quarti libri capitulorum
decessorum ac
progenitorum nostrorum habetur de eo qui se loco uuadii in alterius potes
tatem commiserit salua constitutione legis romanae in eis qui secundum
illam
uiuuant [!]
XXXV
[BK 273 Abschnitt B c. 35]
Et sciant comites nostri quia per singulos comitatus missos
nostros dirigemus qui specialiter
quae nunc constituimus inquirant qualiter in his
nostram iussionem adimplere
certauerint · sicut in secundo libro capitulorum
decessorum ac progenitorum nostrorum continetur
capitulo · XVIII · Et quicunque
negligens inde inuentus fuerit · praecipiemus ut ante
nostram
praesentiam uenire iubeatur · et rationem redditurum hoc quod
iu
ssimus
facere nolu
erit · aut non potuerit · aut si
aliqua re praepediente id facere non potuit cur nobis
ipsam
impossibilitatem ad tempus non annuntiauit · quia si ipse hoc non uoluit aut
suae
negligentiae causa non potuit · Nos talem inuenire uolumus qui hoc quod
iubemus
seruare uelit et possit ˙
XXXVI
[BK 273 Abschnitt B c. 36]
Uolumus ut sicut in secundo libro capitulorum decessorum ac
progenitorum nostrorum continetur capitulo XXIIII ˙ Haec capitula
quae nunc et alio tempore consultu fidelium nostrorum a nobis
constituta sunt a cancellario nostro archiepiscopi et comites eorum de propriis
ciuitatibus modo aut per se aut per suos missos accipiant · et unusquisque per suam
diocesim ceteris episcopis abbatibus comitibus et aliis fidelibus nostris ea
transscribi [fol. 130r] faciant et in suis comitatibus coram omnibus relegant ut
cunctis nostra ordinatio et uoluntas nota fieri possit ˙ Cancellarius
autem noster nomina episcoporum et comitum qui ea accipere curauerint notet · et
ea ad nostram notitiam perferat · ut nullus hoc praetermittere
praesumat ˙
XXXVII
[BK 273 Abschnitt B c. 37]
Et quoniam fideles nostri in istis quae in sequana fiunt et in aliis operibus laborant
et heribergum nostrum quod
praeterito anno hic fieri iussimus homines et de illa
parte sequanae in istas partes uenientes et de istis
partibus in illas partes
euntes
destruxerunt per occasionem quia in illo contra debitam reuerentiam ma
nere
coeperunt · et nunc istud heribergum non sine labore et dispendio fidelium
nostrorum fieri iussimus
˙ Uolumus et expresse mandamus ut sicut nec in nostro
pa
latio · ita nec in isto heribergo aliquis alius sine nostra
iussione manere prae
sumat · nec illud aliquis destruat ˙ Quodsi aliquis
praesumpserit et a custodibus
quos ad hoc deputatos habemus
nobis notum factum fuerit · non sine debita uin
dicta
praesumptor euadet · quia semper parati esse uolumus et uos paratos
esse iubemus
ut in istis partibus et in aliis quibuscunque nobis necesse fuerit et
contra paganos ·
et contra alios quoscunque sicut consuetudo fuit et uestri
antecessores nostris
antecessoribus auxilium
praebuerunt et uos nobis debitum et necessarium adiutorium
exhibuistis · ita nunc et
semper communiter ad dei uoluntatem et sanctae ecclesiae atque
istius christianitatis defensionem et nostram communem salutem et pacem
obtinendam
in ominibus quantum deus auxilium prestare dignatus fuerit parati
semper
et in omnibus simus ˙