[fol. 4v]
[23]
INCIPIUNT CAPITULA SUPRASCRIPTA · ET
EORUM TEXTVS
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 17v]
[14]
Qui sponsam alienam non
consentientem rapuerit · licet cum ea
concubuerit · reddat eam cuius sponsa · est · et is ducat eam
si uelit · quia uim passa potius quam uiolata uidetur ˙ Quod
si etiam ducere noluerit · accipiat alteram ˙ Femina tamen si
et
ipsa nubere uoluerit · excepto raptore cui uoluerit
alteri legitime copuletur .'
raptor uero adulterii cri
mine reus teneatur ˙ Quodsi et ipsa consensit ·
similiter
ut raptor et nuptiis in ulterius prohibeatur · et is qui eam
accepturus erat · aliam quam uoluerit accipiat ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 51v]
[3]
INCIPIUNT CAPITULA
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 52ra]
[4]
XXVI Qualiter de statu suo pulsatus
euindicet libertatem suam ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 52vb]
[20]
INCIPIT TEXTVS EORVM ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 58r]
[14]
Qualiter de statu suo pulsatus
se uindicet ˙
[BK 156 c. 2 BK 156 c. 3]
Homo de statu suo pulsatus · si is qui eum
pulsat ad conuin
cendum illum procinctum habuerit · tum adhibeat sibi
octo
coniuratores legitimos ex ea parte unde pulsatur ·
siue illa paterna ·
siue materna sit · et quattuor ali
unde non minus legitimos · et iurando
uindicet liber
tatem suam ˙ Quodsi procinctus defuerit · assumat unde
cumque XII · liber
os
homines · et iurando ingenuita
tem suam defendat ·
Omnis
controuersia coram centena
rio definiri potest · excepta redditione
terrae et
[fol. 58v] mancipiorum · quę nonnisi coram comite fieri potest ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 70r]
[6]
PRELOCUTIO DOMNI
IMPERATORIS ·
KARLI · AD OMNES
KARLVS SERENISSIMVS
IMPERATOR AVGVSTVS A DEO CO
ronatus · magnus et pacificus · cum episcopis · abbatibus · comi
tibus · ducibus · omnibusque fidelibus christianę
ęcclesię cum ·
consensu consilioque constituit ex lege salica · ro
mana atque gundeba
da capitula ista in palatio
aquis · ut unusquisque
fidelis iustitias ita faceret quę
et ipse manu propria firmauit capitula ista · ut
omnes
manu roborare studuissent ˙
I
Vt episcopi circumeant paroechias sibi commissas · et ibi in
quirendi studium habeant de incestu · de patricidiis ·
fratricidiis · adulteriis · cen
edoxiis
· et alia mala quę
contraria
sunt deo · quę in sacris scripturis leguntur ·
quę christiani deuitare debent · et
infra illorum paroe
chias ęcclesię quibus necesse est emendandi curam
habeant ·
Similiter nostras a nobis in beneficio datas quam et
aliorum ubi
reliquię preesse uidentur · et ut monachi
per uerbum episcopi et
per regimen abbatis et per bona illorum
exempla regulariter uiuant prout loca
locata sunt ·
[fol. 70v] et ut prepositus et hi qui foris monasteria
sunt · ne uena
tores habeant · quia iam frequenter iussimus ne
monachi foras monasterium habitarent ˙
II
Vt ęcclesię uiduę et pupilli per
bannum
regis pacem habe
ant · Similiter in
presentia nostra hoc ueniat si fieri
po
test
· Sin autem · missi nostri in
uestigent
illud quomodo
gestum sit ˙
III
Vt iumentum pacem habeat similiter per bannum regis ˙
IIII
Ut hii
qui beneficium nostrum habent bene illud
inmeli
orare studeant · et ut missi nostri hoc sciant ˙
V
Vt uicarii nostri uel centenarii a seruo regis mancipia
ne emant · et ut ipsi uicarii de hereditate foris heredibus si extiterit · ad opus nostrum recipiatur · ne illud fraudetur ˙
VI
De his qui a litterarum conscriptione inge
nui fuerint
si sine traditione mortui fuerint · hereditas ad opus
nostrum recipiatur .' nec comes nec uicarius illud
sibi societ · sed ad opus
nostrum reuocetur ˙ Similiter
uolumus ut banni nostri de illis unde censa exigunt ·
ut ipsa censa ad nostrum opus uel ubi nos iubemus ueniant ˙
VII
De hereditate inter heredes si
conte
ntiose
egerint ·
et rex missum suum uel illam diuisionem
trans
miserit
· de
cimum mancipium et decima uirga
hereditatis fisco
regis detur ˙
VIII
Ut uicarii luparios habeant unusquisque in suo
[fol. 71r]
ministerio duos · et ipsi de hoste pergendi et de placito
comitis uel uicarii ·
nec custodiat nisi clamor super
ueniat · et ipsi certare studeant de hoc
ut profectum ex
inde habeant · et ipsę pelles luporum ad nostrum opus
dentur · et u
nusquisque
de illis qui in illo ministerio
placitum
custodiunt · modium unum de annona accipiant ·
VIIII
De hoste pergendi ut comiti in suo comitatu per ban
num unumquemque hominem per XL · solidos in hostem per
gere bannire studeat · ut ad placitum denuntiatum
ad illum locum ubi iubetur
ueniant · et ipse comes pre
uideat quomodo sint parati ·
id est si habeant lanceam
et scutum et arcum cum duas cordas · et XII sagittas ·
De his
uterque habeant et episcopi · comites quoque et abbates hos
homines
habeant qui hoc bene preuideant · et ad
diem denuntiati placiti
ueniant · et ibi ostendant
quomodo sint parati · si habe
ant loricas uel galeas ·
et temporalem hostem · id est ęstiuo tempore ˙
X
Vt regis sponsa in carra ducatur · simul
episcoporum ·
abbatum · comitum et obtim
atum
regis · farinam · uinum ·
bacones et uictum habundanter · molas delatorias ·
secures · taretros ·
fundibulas · et illos homines qui
exinde bene sciant iactare · et marscalci regis
ad
ducant eis petras in
sumas [!] · XX · si opus · est .' et
unusquisque
hostiliter sit paratus · et omnia utensilia sufficienter
[fol. 71v] habeant · et unusquisque comes duas partes de herba
in suo
comitatu defendat ad opus illius hosti et habe
at pontos bonos naues
bonas ˙
XI
Vt comites unusquisque in suo comitatu carceres habe
ant · et iudices atque uicari
i patibulos habeant ˙
XII
Vt homines boni generis qui infra comitatu
m
inique uel iniuste agunt in presentia regis ducan
t
vr
· et rex super eos districtionem faciat · carceran
di · exiliandi · usque ad emendationem illorum ˙
XIII
Vt uicarii munera non accipiant pro illis
latronibus
qui ante comitem iudicati fuerint ad mortem · Quod
si hoc
perpetrauerit · tale iudicium sustineat · sicut
et latro iudicatus fuit · quia
postquam scabinei
diiudi
cauerint
· non est licentia comitis uel uicarii · ei
uitam concedere ˙ Sed si
bannus ei iudicatus fue
rit · banno peracto · stet in eo interim usquedum
comiti et eo qui clamorem uel causam ad eum habu
it · et tunc sit
foris bannum ˙
XIIII
Vt episcopi et abbates aduocatos habe
ant · et ipsi
ha
beant in illo comitatu propriam hereditatem · et ut
ipsi
recti et boni sint · et habeant uoluntatem
recte et iuste causas perficere ˙
XV
Vt uicarii eos qui pro furto se in seruitio tradere
cupiunt non consentiant · sed secundum iustum iudicium [fol. 72r] terminetur ˙
XVI
Quod nullus seniorem suum dimittat postquam
ab eo
acceperit ualente solidum unum · excepto si eum
uult occidere aut cum baculo
cedere · uel uxorem
aut filiam maculare · seu hereditatem
ei tollere ˙
XVIII
Quod nullus in hoste baculum habeat · sed arcum ˙
e
forestis ut forestarii bene illas defendant simul
et
custodiant bestias et pisces · et si rex intus forestem
foramen unum aut magis
dederit · amplius ne pren
dat quam illi datum est ˙
XVIIII ˙
Vt uilicus bonus · sapiens et prudens in opus
nostrum
eligatur · qui sciat rationem misso nostro reddere · et ser
u
itium
perficere prout loca locata sunt · ędificia emen
dent · porcos nutriant · iumenta · animalia · ortos ·
apes · aucas · pullos ·
uiuaria cum pis
cibus
· uennas · mo
lina · stirpes · terram
aratoriam studeant
fimare [!] ˙ In
forestis mansum regale · et ibi uiuaria
cum pisce
s et ho
mines qui ibi maneant et plantent uineas · faciant
pomaria · Et ubicumque inueniuntur utiles homines
non detur illis
silua ad stirpandum · ut ad nostrum serui
tium inmeliorentur · et ut
feminę nostrę quę ad opus
nostrum seruientes sunt · habeant ex partibus nostris
lanam
et
linum
et faciant
sarciles et
camisiles · et perueniant
ad cameram nostram per rationem · per uilicos nostros
aut missos
[fol. 72v] eorum a se transmissos ˙
XX
Vt si quis de fidelibus suis contra aduersarium
suum
pugnam aut aliq
uod certamen agere uoluit · et conuo
cauit ad se aliquem de comparis
suis ut ei adiutorium
prebuisset et ille noluit et exinde neglegens permansit ·
ipsum
beneficium quod habuit auferatur ab eo · et detur
ei qui in stabilitate et
fidelitate sua permansit ˙
ANNO SEXTO DECIMO REGNANTE DOMNO
NOSTRO HLVDOUUICO ·
[BK 184 Abschnitt A BK 184 Abschnitt B]
CONVENTVS EPISCOPORVM DEBET FIERI IN
quattuor locis · id est magontia in quo isti archiepiscopi
cum eorum suffraganeis conuenire debent · Autcarius ·
Hadebaldus · Heti · Bernuinus ; In parisio
Ebbo ·
Ragnouuardus · Lantramnus · Archiepiscopus senonis
qui fuerit cum eorum suffraganeis · In lugduno ·
Agobardus · Bernardus · Andreas · Benedictus ·
Agaricus · cum eorum suffraganeis · In quibus conuen
tibus
tractare · quęrere · et cum dei adiutorio inue
nire debent de causis ad
religionem christianam et eorum
curam pertinentibus · Et quia principibus et
reliquo populo
uel ita ut diuina auctoritas habet aut aliter tene
atur · uel quod inde ex parte uel ex toto dimissum
sit ut non teneatur ˙ Deinde
quid in ipsorum qui
pastores populi constituti sunt moribus conuersatione
[fol. 73r]et actibus
inueniri possit · quod diuinę regulę atque
auctoritati non concordet · simulque
inuenire quę
occasiones in utroque ordine id effe
cerint ut a recto tra
mite deuiassent · ut quicquid ab eis de his
causis inuentum
fuerit tam sollerti cura custodiatur · ut nullatenus ad
aliorum notitiam peruenire permittant · ante tempus
constitutum
· et ideo unus notarius
inter
omnes eligatur · qui quicquid
ipsi inuenerint subtiliter describat · et sub
iuram
ento
constrictus fideliter conseruet ˙
Uolumus
etiam ipsorum
conuentum fieri octauis pentecosten ˙ Missi uero nostri
suam
incipiant legationem peragere octauis paschę ˙
Hęc capitula ab episcopis tractanda sunt ˙
I
De decimis quę ad
capellas dominicas dantur
et hominibus
qui eas habent · et in suos usus
conuertunt ·
II
De feminis quę in
quibusdam locis inrationabiliter uelamen sibi sanctum imponunt ˙
III
Similiter de
monasteriolis puellarum in legatione
autgarii · in quibus
nullus ordo bone conuersationis
tenetur ˙
IIII
De monasteriolis etiam
diuersis in missatico albrici ˙
V
De iudicio aquę
frigidae ˙
VI
De his qui usuris
inseruiunt ˙
Volumus atque iubemus ut missi nostri diligenter inquirant
quanti homines liberi in singulis comitatibus maneant qui per se
possint expeditionem facere · uel quanti [fol. 73v]de his quibus unus alium adiuuet ·
quanti etiam de his qui a duobus tertius adiuuetur et preparetur ·
necnon de his qui a tribus quartus adiuuetur · et preparetur · siue
de his qui a quattuor quintus adiuuetur et preparetur · et eandem expeditionem exercitalem facere possint ·
et eorum summam ad nostram notitiam deferat ˙
I
De his qui sine
consensu episcopi presbiteros in ęcclesiis
suis
con
stituunt uel de ęcclesiis eiciunt · et ab episcopo uel a quolibet
misso dominico ammoniti oboedire noluerint ·
ut bannum nostrum reuuadiare
cogantur · et per fideius
sores ad palatium nostrum uenire iubeantur · et
tunc nos de
cernemus utrum nobis placeat ut aut illum bannum
persoluat · aut aliam harmiscaram sustineat ˙
II
De ęcclesiis quę inter
coheredes diuisę sunt considera
tum est · quatinus si secundum
prouidentiam et ammonitio
nem episcopi ipsi coheredes eas uoluerint
tenere · et hono
rare · faciant ˙ Si a
utem
hoc contradixerint
ut in episcopi
potestate maneat utrum eas ita consistere permittat
aut
reliquias exinde auferat · et ubi ad beneficium
nostrum ęcclesię pertinentes ita
inuentę diuisę fuerint ·
ut describantur · et nobis renuntietur ˙
III
De ęcclesiis destructis · ut episcopi et missi inquisitionem faciant utrum per neglegentiam aut
impossibilitatem destructę sint · et ubi neglegentia inuenta fuerit [fol. 74r]episcopali auctoritate emendare cogantur hi qui eas restaurare
debuerant ˙ Si uero per impossibilitatem contigit ut plures sint quam necesse sit ·
aut maioris magnitudinis quam ut rebus ad eas pertinentibus restaurari
possint · episcopus modum inueniat · qualiter congrue emendari et consistere
possint ˙
IIII
De uno manso ad
ęcclesiam dato · de quo aliqui homines contra statuta canonum sibi
seruitium exigunt · Quicumque pro hac causa accusatus fuerit · comes uel
missi hoc quod inde subtractum est · presbiteris cum sua lege
restituere faciant ˙
V
De his qui nonas et
decimas per multos annos aut ex par
te aut ex toto dare neglexerunt ·
uolumus ut per missos
nostros constringantur · ut secundum capitularem priorem
soluant unius anni nonam et decimam cum sua lege ·
et insuper bannum nostrum ·
et hoc eis denuntietur · quod qui
cumque hanc neglegentiam iterauerit ·
beneficium
unde hanc nonam et decimam persoluere debuit amis
surum
se scia
nt
· Ita enim continetur in capitulare bonę
memorię genitoris nostri in libro · I · capitulo CLVII ·
Ut qui ęcclesiarum
beneficia habent · nonam et decimam ex
eis ęcclesię cuius res sunt donent · et qui
tale beneficium
habent ut ad medietatem laborent · et de eorum por
tione proprio presbitero decimas donent · Item in capitulari
[fol. 74v]nostro in libro · II · capitul
o XXII de eadem re ˙ De nonis
quidem et decimis unde et genitor noster et nos frequenter
et in diuersis placitis ammonitionem
fecimus · et per
capitularia nostra qualiter hęc obseruentur ordinauimus ·
Uolumus atque iubemus ut de omni conlaboratu et de
uino et de foeno fideliter
et pleniter ab omnibus nona et
decima persoluatur ˙ De nutrimine uero pro decima
sicut actenus consuetudo fuit · ab omnibus obseruetur ˙
Si quis tamen
episcoporum fu
erit
qui argentum pro hoc
accipere
uelit in sua maneat potestate · iuxta quod ei et illi qui
hoc
persoluere debet conuenerit ˙
VI
Quicumque decimam abstrahit de ęcclesia ad quam per iustitiam debet dari ·
et eam presumptiose et propter munera aut amicitiam uel aliam
quamlibet occasionem ad alteram ęcclesiam dederit · a comite uel a misso nostro
distringatur · ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat ˙
VII
De decimis quę dare
populus non uult · nisi quolibet modo ab eo redimantur · ab episcopis
prohibendum est ne fiat · Et si quis contemptor inuentus fuerit · et nec episcopum
nec comitem audire uelit · si noster homo fuerit ad presentiam
nostram uenire compellatur · Ceteri uero distringantur · ut uel
inuiti ęcclesię restituant · quę uoluntarie neglexerunt dare ·
VIII
Vt de rebus ęcclesiarum quę ab eis per XXX annorum spatium [fol. 75r]sine
ulla interpellatione possessa · est · testimonia non recipiantur · sed eo modo
contineantur · sicut res ad fiscum dominicum pertinentes contineri solent ˙
VIIII ˙
Quicumque de rebus ęcclesiarum
quas
in beneficium habent
restaurationes earum facere neglexerint · iuxta capitu
lare anteriore in quo de operibus ac nonis et decimis
constitutum
est sic de illis adimpleatur id est in libro IIII ·
capitulo XXXVIII ˙
De opere et restauratione ęcclesiarum
consideratum est · ut
de frugibus terrę et animalium nu
trimine persoluantur ·
De opere uero uel restauratione
ęcclesiarum episcopus et
abba atque comes una cum misso nostro quem
ipsi ad hoc elegerint considerationem
faciant · ut
unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum
et
restaurandum quantum ipse de rebus ęcclesiarum habere
cognoscitur ˙ Similiter et
uassi nostri · aut in communi
tantum operis accipiant quantum rerum ecclesiasticarum
habent · uel
unusquisque per se iuxta quantitatem quam
ipse tenet · aut si inter eos conuenerit
pro opere faci
endo · argentum donent · iuxta estimationem operis
in
argento persoluant · cum quo precio rector ęcclesię
ad predictam
restaurationem operarios conducere
et materiam emere possit · Et qui nonas et
decimas
dare neglexerit · primum quidem illas cum lege
sua restituat · et
insuper bannum nostrum soluat · ut ita
[fol. 75v]castigatus caueat · ne sepius
iterando beneficium amittat ·
X
De illis qui agros
dominicatos propterea neglexerit excolere ut nonas et decimas non
persoluat · et alienas terras ad excolendum propter hoc accipit · uolumus ut de
tribus annis ipsam nonam et decimam cum sua lege persoluat · Et si quis
contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc extiterit · per
fideiussores ad palatium uenire compellatur ˙
ITEM ALIA CAPITULA
· I ·
De beneficiis destructis hoc obseruetur quod in
capitula
re priori continetur · id est in libro · IIII · capitulo ·
XXXVI ·
Quicumque beneficium suum occasione proprii desertum habu
erit · et intra annum postquam
ei a comite
et a misso nostro
notum factum fuerit · et illud emendatum non habuerit · ipsum
beneficium amittat ˙
II
Vt missi nostri ubicumque malos
scabineos inueniunt eiciant · et totius populi consensu in locum eorum
bonos eligant · et cum electi fuerint iurare faciant · ut scienter iniuste
iudicare non debeant ˙
III
Vt in omni comitatu hi qui meliores et ueratiores inueniri possunt eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas
et rei ueritatem dicendam · et ut adiutores comitum sint ad iustitias
faciendas ˙
IIII
Volumus ut quicumque de scabinis
deprehensus fuerit propter munera aut propter amicitiam iniuste
iudicasse [fol. 76r]ut per fideiussores missus ad presentiam nostram
ueniat · et de cetero omnibus scabinis denuntietur · ne quis deinceps etiam
iustum iudicium uendere pręsumat ˙
V
Vbicumque
commutationes tam tempore nostro quam genitoris
nostri legitimę et rationabiles atque utiles ęcclesiis dei factę sunt
permaneant ˙ Vbicumque uero inutiles et incommodę
atque inrationabiles factę sunt dissoluantur · et recipiat
unusquisque quod dedit · Ubi uero mortua manus interiacet aut alia quęlibet causa
quę rebellis esse uideatur inuenta fuerit diligenter describatur · et ad
nostram notitiam perferatur ˙
VI
Quicumque comprobatus fuerit de eo quod scienter
testes in periurium induxisset · sub fideiussione ad palatium
nostrum uenire compellatur · ut ibi cum fidelibus nostris consideremus quid de tali
homine faciendum sit ˙
VII
De hi
s qui discordiis et contentionibus studere
solent
et in pacem uenire nolunt et inde conuicti fuerint ·
similiter uolumus
ut sub fideiussoribus ad nostrum
placitum ueniant · ut ibi cum fidelibus nostris
considere
mus quid de talibus faciendum sit ˙
VIII
De bonis denariis quos populus non uult · uolumus
ut hoc
obseruetur et teneatur quod in priori capitu
lare nostro constitutum est · id est in libro · IIII · capitulo
XXX ˙ Quicumque liber homo uel in emptione ·
uel
[fol. 76v]in debiti solutione · denarium merum et bene pensantem
recipere
noluerit · bannum nostrum id est LX · solidos componat ˙
Si uero
serui ęcclesiastici aut fiscalini nostri aut comitum aut
uassallorum nostrorum hoc
facere presumpserint LX ictus
uapulent · et si a
ctores
nostri aut aliorum uel aduocati
eos missis nostris uel comitibus iussi
presentare noluerint ·
predictum bannum · id est
LX · solidos componat · et ad hanc
constitutionem nostram adimplendam · episcopi et
abbates
siue reliqui qui beneficia nostra habent · adiuuent
comites in
sui
s hominibus distringendis · Et si comites
hanc nostram
constitutionem neglexerint · hoc per missos
nostros ad nostram notitiam perferatur ˙
VIIII ˙
De homicidiis uel aliis iniustitiis quę a fiscalinis
nostris fiunt · quia impune se ea committere posse existimant nos actoribus recipiendum esse decernimus ne ultra impune fiant · ita ut ubicumque facta fuerint soluere cum disciplina
precipiamus ·
X
Collecte
ad malum
faciendum omnimodis prohibeantur · et ubicumque
huiusmodi presumptiones factę fuerint · digna
emendatione
corrigantur · Et si per neglegentiam
comitis uel factę sunt · uel inemendatę
remanserunt ·
hoc ad nostram notitiam perferatur · Actor uero si fuerit
prepositus uel aduocatus siue centenarius · uel quilibet
alia dignitate predita libera persona post legalem
[fol. 77r]emendationem in loco factam · sub fideiussoribus ad
nostram
presentiam ueniat ˙ Multitudo uero siue de libe
ris sic
legitima emendatione multetur ˙
XI ˙
De pontibus publicis et destructis placuit nobis · ut
hi
qui iussionem nostram in reparandis pontibus contemp
serunt · uolumus ac
iubemus ut omnes homines nostri
in nostram ueniant presentiam
rationes reddere · cur nostram
iussionem ausi sunt contemnere ˙ Comites autem
reddant
rationem de eorum pagensibus · cur eos aut non constrin
xerunt ut hoc facerent · aut nobis cur nuntiare
neglexerunt ˙ Similiter et de
iniustis teloneis
ubicumque accipiuntur · sciant se exinde
nobis
rationem
reddituros ˙
XII ˙
Vt examen aquę frigidę quod actenus faciebant · a missis
nostris omnibus interdicatur · ne ulterius fiat ˙
XIII ˙
Postquam comes et pagenses de qualibet expeditione hostili
reuersi fuerint · ex eodem super XL noctes sit bannus resisus · quod in
lingua theodisca casolegi · id est armorum depositio uocatur ˙
XIIII ·
Hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo · quod
nos in omni ebdomada unum diem ad causas audi
endas et iudicandas
sedere uolumus ·
Comites
autem
et missi nostri magnum studium habeant · ne
for
te
propter
eorum neglegentiam pauperes crucientur et nos
[fol. 77v]tedium propter eorum
clamores patiamur · si nostram gra
tiam uolunt habere ˙ Populo autem
dicatur ut caueat ·
de aliis causis se ad nos reclamare · nisi de quibus aut
missi nostri · aut comites eis iustitias facere noluerint ˙
XV
Quicumque uicarii uel alii ministri
comitum · tributum quod inferenda uocatur maioris precii a populo exigere
presumpsit quam a missis bonę memorię genitoris
nostri
constitutum fuit · hoc est duos solidos pro una uacca · hoc quod iniuste
superposuit atque abstulit sibique retinuit · his quibus hoc tulit cum sua lege
restituat · et insuper fredum nostrum componat · et ministerium
nostrum amittat ˙
XVI
De homicidiis in ęcclesiis uel in atriis earum commissis
hoc obseruetur et teneatur quod in capitulare priori
constitutum est in libro · IIII · capitulo septimo decimo ˙
XVII
Si quis ex leui causa aut
sine causa hominem in ęcclesia
interfecerit · de uita componat ˙ Si
uero foris rixati
fuerint · et unus in ęcclesiam fugerit · et ibi se defenden
do eum interfecerit · et si huius facti testes non habuerit
cum XII · iuratoribus legitimis per sacramentum affirmet · se
defendendo eum interfecisse ·
Et si ipse a
ctor
commotę
inter eos rixę extiterit · litem interfecti · et insuper
bannum nostrum
soluere cogatur · et publicam agat pae
nitentiam ˙ Sin autem non ille qui
alte
rum
interfecit · sed ille
qui interfectus · est · eandem rixam
commouit · absque compo
[fol. 78r]sitione iaceat · et is
qui eum interfecit secundum iudicium
canonum publicam agat pęnitentiam ˙ Si
cuiuslibet pro
prius seruus hoc commiserit · iudicio aquę
feruentis
examinetur · utrum hoc sponte an se defendendo fecis
set ·
Et si manus eius exusta fuerit · interficiatur · Si autem
exusta non fuerit ·
publica pęnitentia multetur · nisi
forte et ipse auctor commotę
inter eos rixę fuerit
inuentus · De ęcclesiastico et fiscalino et beneficiario
seruo uolumus ut pro una uice uuidregildus eius
pro eo
componatur · altera uice ipse seruus ad suppli
cium
tradatur · hereditas tamen liberi hominis
qui propter tale facinus ad mortem fuerit
iudicatus ·
ad legitimos heredes illius perueniat ˙ Si in
atrio
ęcclesię cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est
huiuscemodi
homicidium perpetratum fuerit .' simili
modo emendetur et compona
tur
˙ Si uero porta
ęcclesię non est consecrata · eo modo componatur quod
in atrio committitur · sicut componi debet quod
immunitate
uiolata committitur · sicut continetur
in libro superiori ˙
XVIII ˙
Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut ma
trem aut fratrem aut sororem uel nepotem uel alium
propinquum suum interfecerit ·
hereditas interfecti
ad alios suos legitimos heredes perueniat ˙
[fol. 78v]Interfectoris uero hereditas · in fiscum redigatur .' ipse
autem
ordinante episcopo · publicę poenitentię subdatur ˙
XVIIII
Quicumque propria
uxore derelicta · uel sine culpa
Interfecta aliam duxerit uxorem · armis depositis publi
cam agat poenitentiam ˙ Et si contumax fuerit · comprehen
datur a comite et ferro uinciatur et in custodia mittatur ·
donec res ad nostram notitiam deducatur ˙
XX
Quicumque res alienas cuilibet homini uendiderit ·
et ipse
homo easdem res comparatas habet per malum inge
nium proprio filio aut
alteri cuilibet necdum legitimos
annos habenti iustitię tollendę causa tradiderit ·
uolumus atque firmiter precipimus · ut si pater eiusdem
paruuli
uixerit · ipse intret in causa rationem redden
di pro filio suo ˙ Si
autem pater ipse mortuus est · tunc legiti
mus eius propinquus qui iuste
ei tutor ac defensor esse
uidetur · pro ipso rationem re
ddere
compellatur ˙ Simi
liter de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus
excepto
sua legitima hereditate quę ei per successionem parentum
suorum
legitime uenire debuit ˙ Quod si quis hanc
nostram iussionem contempserit uel
neglexerit · sicut
de ceteris contemptoribus · ita de eo agatur · Is uero
qui
easdem res primus inuasit et iniuste uendidit ·
necnon et emptores excepta sola
persona paruuli hoc
quod fraudulenter a
dmiserunt
infra patriam emendare
[fol. 79r]cogantur · et postea sicut
contemptores iussionis nostrę
sub fideiussoribus ad nostram
presentiam uenire compellantur ˙
XXI ˙
De uicariis et centenariis
qui magis cupiditate quam propter iustitiam faciendam sepissime placita tenent · et
exinde populum nimis affligunt ita teneatur · sicut in
capitulare domni karoli imperatoris continetur in libro
quarto · capitulo quadragesimo ˙
XXII ˙
Vt nullus ad placitum
maniatur nisi qui causam quęrit ·
aut si alter ei conquerere debet exceptis
scabiniis
septem qui ad omnia placita esse debent · Item de eadem
re in
capitulare nostro libro · IIII · capitulo ·
LV
·
De placitis siquidem quę liberi homines
obseruare
debent · constitutio genitoris nostri penitus
obseruanda
atque tenenda est · ut uidelicet tria solummodo genera
lia placita obseruent · et nullus eos amplius placita
obseruare compellat :/ nisi
forte quilibet aut accu
satus fuerit aut alium accusauerit · aut ad
testimo
nium perhibendum uocatus fuerit ˙ Ad cetera uero quę
centenarii tenent non alius uenire iubeatur · nisi qui
a
t litigat
aut iudicat aut testificatur ˙ Et
quicumque
huius constitutionis
transgressor a missis nostris
inuentus
fuerit .' bannum nostrum persoluat ˙
XXIII ˙
De liberis hominibus qui proprium non habent sed in ter
ra dominica resident · ut propter res alterius ad
[fol. 79v]testimonium non recipiantur ˙ Coniuratores tamen aliorum
liberorum hominum ideo
esse possunt · quia liberi sunt ˙
Illi uero qui et proprium habent et tamen in
terra dominica
resident · propter hoc non abiciantur · quia in terra
resid
ent
·
sed propter hoc ad testimonium recipiantur · quia
proprium habent ·
Volumus atque iubemus · ut missi nostri diligenter inquirant
quanti liberi homines in singulis comitatibus maneant ·
hinc uero ea
diligentia et hęc ratio examinetur per sin
gulas centenas · ut ueraciter
sciant illos atque descri
bant qui in exercitalem ire possunt
expeditionem · ac
inde
uidelicet secundus ordo de his qui per se ire
non possunt ·
ut duo tertio adiutorium preparent · et qui necdum
nobis
fidelitatem promiserunt · cum sacramento nobis fidelitatem
promittere
faciatis ˙
XXV
De faidis cohercendis obseruetur et teneatur ·
quod in
capitulare nostro in libro · IIII · capitulo XX continetur ˙
Si quis necessitate c
ogente
homicidium
commisit
comes in cuius ministerio res perpetrata est · et compo
sitionem soluere · et faida per sacramentum pacificare
faciat ·
Quodsi
una pars ei ad hoc consentire nolu
erit · id est aut ille
qui homicidium commisit · aut is
qui compositionem recipere debet
faciat illum qui
ei contumax fuerit · ad presentiam nostram uenire
ut
eum ad tempus quod nobis placuerit in exilio mittamus ·
[fol. 80r]donec ibi
castigetur · ut comiti suo inoboediens
esse ulterius non audeat et maius damnum
inde accrescat ˙
XXVI ·
[BK 189 Abschnitt A BK 189 Abschnitt B]
Volumus ut tale coniectum missi nostri
accipiant quan
do per missaticum suum perrexerint · hoc est ut
unusquisque
accipiat panes XL · friskingias · II · porcellum aut
agnum · I ·
annonae modios · II · et quando prope sunt ·
de illor
um domibus
nullum
accipiant coniectum ˙
Uolumus
etiam ut octauis paschę incipiant suam agere ·
legationem ˙ Episcopi
uero suum habere debent coniectum octauis
pentecosten ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 139v]
[12]
Incipiunt capitula quę acta sunt anno IIII
to · regni
domni karoli
regis domni hludouuici impe
ratoris filii in conuentu habito in uilla quę
dicitur colonia · quę etiam subscriptione
eiusdem
principis et episcoporum ac ceterorum
fidelium d
ei confirmata fuere consensu
Vuarini et aliorum optimatum indicti
one
sexta ˙
Sancta ęcclesia nauis more ut de prioribus sęculis taceamus ·
ab initio suę institutionis p
elagus
sęculi huius diuer
sa qualitate actenus domino moderante
transęgit .'
[fol. 140r] et modo tranquillitate grauis · amodo autem procellę
alicuius tempestate concussa sed non usquequaque
demersa · quin potius excitato
fidelium precibus christo
suo gubernatore · salubri libertatis
securitate
atque optata donata serenitate ˙ Unde etiam in par
tibus
nostri orbis quę tempore diuę recordationis
aui nostri et sanctę memorię domni ac genitoris
nostri
aliquandiu fuerat pacis suauitate lętata · inimico
homine iuxta sanctum
euangelium in agro dominico supersemi
nante discordię zizaniam in medio
tritici · deo amatę
caritatis ad
eo
est
diuersis atque aduersis uexata molesti
is · ut non sine maxima
difficultate respectu diuino
et fidelium dei amatorum solatio inter nos fratresque
nostros
pacificatio et paterni regni ex consensu diuisio seu
eiusdem sanctę
ęcclesię ac fidelis populi tantorum laborum
quantulacumque fieret respiratio ˙ Processu uero temporis
ut solet
post condensos aeris turbines nubium in per
transeundo remanere uestigia · restiterunt fatemur
in nobis et in uiris ęcclesiasticis necnon et in rei publicę
nostrę solatiatoribus huiusmodi materiae et fomites
dissensionum ut
manifeste patesceret nos diuina gratia
indigere ut omnes a contagio morbi pristini penitus
exueremur qua
preuenti eramus ut infirmitatem com
munem uidere
possemus · Quapropter uenientes in unum
[fol. 140v] fideles nostri tam in uenerabili
ordine clericali quam
et illustres uiri in nobili laicali habitu constituti
et zelo dei accensi · memores etiam fidei quam ipsi
et antecessores eorum nostris
detulerunt
predecessoribus
ponentesque ante oculos dilectionem et fidelitatem
quam nobis post
defunctionem patris laudabili
ter et
continentissime
seruauerunt secundum quod le
gitur in litteris diuinitus inspiratis
hortatus
est alter alterum · immo omnes se inuicem ut cuncti
uni
uersum
animi rancorem pro quocumque conceptum
negotio a corde
propellerent · et in dei uoluntate
ac sanctę ecclesię competenti ueneratione seu
nostra fi
delitate seruanda atque debito honore et regia
potestate
stabiliendo et conseruanda quin
etiam sese in pacis concordia et uera amicitia
co
pularent · quatenus diuinę clementię place
rent
obnixius · et de regis ac regni stabilitate
et utilitate possent tractare
sublimius et suum
atque totius populi communem profectum et
tranquilli
tatem optinerent propensius ˙ Sicque deo amabili
atque laudabili conuentu unanimiter ac ratio
nabiliter perpetrato nostrę
mansuetudini suam
deuotionem et actionem fidelissime suggesserunt ˙
Nos autem tanta fidelium erga dominationem nostram
[fol. 141r] subtiliter perspecta benignitate · ut causa pro sui
merito exigebat · eis condignas gratiarum actiones
tulimus · et nos nostramque
potestatem eorum bonę
conuenientię per beniu
olentiam
in hoc facto
quod sine dubio ad presentem et ęternam ten
dit
sa
lutem · sociam et comitem fore tota deuotione spo
pondimus · abdicatis omnibus quantum patitur hu
mana fragilitas quę persona nostri
regiminis igno
rantia seu iuuentute aut necessitate contra
conuenientem
sibi salubritatem et honestatem usque modo
ęgerat · aut alterius astu contraxerat · Qua de re
communiter inito consilio hoc scriptum fieri propo
suimus · quod etiam manuum omnium nostrorum subscrip
tione roborandum decreuimus · In quo quę nobis
nunc precipue ad communem salutem
et regni solidi
tatem atque omnium nostrum utilitatem immo plenissi
mam honestatem uisa sunt pertinere conscripsimus ·
non loquentes
diuersarum immutatione perso
narum · ut modo regalis sublimitas · modo
episcopalis
auctoritas · modo autem fidelium loquatur commodi
tas · sed secundum apostolum sub uno capite christo · ut
reuera unus homo in unius ęcclesię corpore · sin
guli autem
alter alterius membra · quod prosit omnibus
omnes unanimiter una uoce loquamur per
eum · et in eo
[fol. 141v] qui dixit · Non estis uos qui loquimini · sed spiritus
patris uestri qui loquitur in uobis ˙
I
De honore uidelicet et cultu dei atque
sanctarum ęcclesiarum
quę auctore deo sub ditione et tuitione regiminis
nostri consistunt · communiter domino mediante decerni
mus · ut sicut tempore beatę recordationis dom
ni ac
genitoris nostri excultę et honoratę atque rebus
ampliatę fuerunt · salua
aequitatis ratione ita per
manea
nt · et quę a nostra liberalitate honorantur · atque
ditantur · de cetero
sub integritate sui seruentur · et
sacerdotes ac serui dei uigorem ęcclesiasticum · et debita
priuilegia iuxta reuerendam auctoritatem obtineant ·
Eisdem uero
regalis potestas et illustrium uirorum strenui
tas · seu reipublicę
amministratores ut suum mini
sterium competenter exequi ualeant · in
omnibus
rationabiliter et iuste concurrant ˙
II
Honor etiam regius et potestas regali dignitati compe
tens atque sinceritas et obtemperantia seniori debita ·
remota omni socordia et calliditate · seu qualibet
indebita
quor
umcumque
coniunctione contra
honorem et
potestatem atque salutem nostram siue regni
nostri soliditatem · nobis in omnibus
et ab omnibus sicut tem
pore antecessorum nostrorum consueuerat
exhibeatur ˙
Et si quis quemcumque contra nos et contra hanc pactam
[fol. 142r] sinceritatem aliquid moliri manifeste cognouerit ·
si eum
conuerti nequiuerit aperte prodat atque denotet ·
et sic consilio atque auxilio
episcopalis auctoritas et fide
lium unanimitas ut noster honor et
potestas regia in
conuulsa permaneat · totis nisibus decertare · et ad
iuuare procuret ˙
III
Quia uero debitum esse cognoscimus ut a quibus
honorem
suscipimus · eos iuxta dictum dominicum honorem
us ·
uolumus ut omnes
fideles nostri certissimum teneant · ne
minem cuiuslibet ordinis aut
dignitatis ·
deinceps nostro
inconuenienti libit
u aut alterius
calli
ditate
uel iniu
sta cupiditate promerito honore debere
priuare ·
nisi iustitię iudicio et ratione atque ęquitate dictante ·
legem
uero unicuique competentem sicut antecessores sui tempo
re
meorum predecessorum
habuerunt in omni dignitate et
ordine fauente deo me obseruaturum perdono ˙
IIII ˙
Quod ut facilius atque obnixius nostra auctoritas
ualeat
obseruare omnes sicut in uestra bene memorabili
conuenientia
pepigistis · conseruare studebitis · Immo
etiam cuncti in
postmodum sollicite precauebunt · ne aliquis
pro
quacumque priuata commoditate · aut reicienda cupi
ditate · siue alicuius consanguinitatis uel familia
ritatis seu amicitię coniunctione nobis immodera
tius suggerat · uel
postulationibus · aut quolibet modo
[fol. 142v] illiciat · ut contra iustitię
rationem et nostri nominis di
gnitatem ac regiminis ęquitatem agamus ˙
V
Et si forte subreptum nobis quippiam ut homini fuerit ·
competenter et fideliter prout sublimitati regię conuenit et
necessitatibus subiectorum expedit ut hoc rationabiliter corrigatur ·
uestra fidelis deuotio ammonere curabit ˙
VI
Tandem autem uisum est nobis annectere · ut si
quis hoc
foedus concordię salubris quod propter pacis caritatisque
custodiam i
niumus
et cyrographi uirtute subscrip
simus rebelli atque animo
pertinaci inruperit · christia
na dilectione ammoneatur · et ad
inconuulsum
caritatis uinculum conseruandum ˙ Quod qui t
empta
uerit
corrumpere · facilius poterit se ipsum disrum
pere ·
quam illud possit inrumpere iuxta moni
ta diuina ut resipiscat hortetur ·
Et
si audierit ·
fiat de societate fideli omnibus gaudium ˙ Si uero ob
audire rennuerit · tunc pontificalis auctoritas
et regalis
sublimitas · atque in caritatis conexione
persistentium magnanimitas secundum quod
res et neces
sitas postulauerit ac ratio expetierit · seu quali
tati personę conuenerit · zelum suę deuotionis fer
uentissime exerat · et quod inspirante deo agendum
in omnem salutis et
utilitatis atque honestatis parte
[fol. 143r] iudicauerit · inrefragabiliter agat ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 153v]
[9]
Sequentia capitula acta sunt apud
tolosam ciuitatem
anno quarto regni domni karoli · indictione VIta · mense iunio · antequam illa quę
precedunt facta fuerint secus teudonis
uillam et in uerno palatio · et in beluaco ciuitate · Sed ideo ante illa posita sunt · quia et dignitate
generalitatis · et synodali praeminent [!] auctoritate ˙
Hęc quę secuntur capitula · consulentes
necessitati
episcoporum septimanię et subiectorum eis
presbiterorum proui
dentes possibilitati tractantes
etiam sacri et iuste in
reprehensibilis ministerii
honestatem · presbiterorum recla
matione
commoniti moderamine mansuetudinis nostrę
usque ad diligentiorem
trac
tatum
synodi generalis decernimus ˙
t
episcopi nullam inquietudinem siue
exprobrationem
presbiteris aut aperte ingerendo · aut alia qualibet occa
sione machinando pro eo quod se ad nos hac uice recla
mare
uenerunt inferant · quia longa op
pressio
huiusmodi
[fol. 154r] itineris
eos fecit subire laborem ˙
II
Vt unum modium frumenti et unum modium ordei
atque unum modium uini cum mensura quę publica et probata ac generalis seu
legitima per ciuitatem et pagum atque uicinitatem habetur · episcopi a
presbiteris accipiant · et frischingam sex ualentem denarios ·
aut sex pro ea denarios et non amplius exigant · Et si hęc non accipiunt ·
accipiant si uolunt pro his omnibus duos solidos in denariis · sicut in toletano et bracharense consensu · episcopi
considerasse dicuntur ˙
III
Vt presbiteri qui prope ciuitatem quinque
miliaria commanent
per famulos suos predicta dispensam reddi in ciuitate cui
iusserit ciuitatis episcopus faciant ˙ Qui autem longius ab urbe
commanent · statuant episcopi loca conuenientia per decanias
sicut constituti sunt archipresbiteri · quo similiter et
eadem propinquitate ceteri presbiteri per famulos suos debitam
dispensam archipresbiteris aut episcoporum ministris conuehant · Et
procurent episcopi ne ministri illorum
presbiteros dehonorent · aut pignora inhoneste tollendo uel
locationem pro receptione dispensę exigendo · sed cum gratiarum
actione recipiant · quę presbiteri cum hilaritatis
humanitate iuxta apostolum conferre debebunt · Quodsi
ministri episcoporum presbiteros dehonorauerint · dignam illis
exinde episcopi castigationem exhibeant ˙ Quoniam nisi fecerint [fol. 154v] et ad nos
iterum pro hoc se presbiteri reclamauerint · motus nostros qui
culpabilis repertus fuerit · sentiet ˙
IIII
Vt in circuitione paroechię episcopi de cetero
singulos
presbiteros per singulas iacendo euntes ęcclesiolas sicut
hactenus
non predentur · cum scriptum sit eosdem euangelizare
debere non
turpis
glucri [!]
gratia · ne uituperetur mini
sterium sanctum ˙ Sed
considerent et denuntient loca sibi
et populo conuenientia · et illuc
presbiteri quotquot pos
sibilitas et moderatio
prouiderit plebes suas ad
ducant · et ibidem episcopi prędicent ·
confirment et po
puli inquirant ac corrigant ˙ Iterum autem quia dominica
uoce datur licentia · qui euangelium annuntiant ut
de euangelio uiuant ·
licet paulus apostolus nihil horum fue
rit usus ·
presbiteri tale coniectum faciant · ut et episcopi solatium
habeant et ipsi non grauentur ˙ Quod ita nobis fieri posse
uidetur · uidelicet ut
quattuor presbiteri ad locum ubi
quintus degit et episcopus residet
plebes suas de quattuor
partibus adducere studeant · et unusquisque eorum
decem panes et dimidium modium uini et frischingam
de quattuor denariis et pullos
duos et oua decem
et modium unum de annona ad caballos in subsidium
benedictionis gratia
presentet episcopo · et similiter quin
tus in cuius
domo
episcopus residet faciat ˙ Nec
am
plius ab eo exigatur · nisi forte ligna et utensili
a
[fol. 155r] in opus ministerii acommodet ˙ Quapropter episcopus pro
uidebit · ne domus aut sepe
s illius a ministr
is uastentur ˙
V
Vt semel in anno episcopi hanc circumitionem tempore
congruo faciant · et si amplius ministerium suum per diocesim agere
uoluerint · hanc tamen dispensam non amplius quam semel a
presbiteris per annum accipiant ˙
VI
Quod et si circumitionem in salutem et necessitatem
populi
quacumque de causa dimiserint · a presbiteris nec hanc
dispensam neque pretium illius exigant · neque aliis aut
suis
domesticis aut amicis exigenda
concedant ·
Et quando circumierint et
in domo presbiteri resede
rint
·
non sub occasione
affligendi presbiteros inmoderate et
non necessarię numerum
famulorum adducant · neque
uicinos ad pastum incongrue conuocent ˙ Quod et si
cum caritate uocare uoluerint faciant · sed non am
plius a
presbiteris uel sub occasione uel alio quolibet
modo quam
statutum est exigant · neque paraueredos
aut alias exactiones tollant ˙
VII
Vt episcopi paroechias presbiterorum propter
inhonestum et
periculosum lucrum non diuidant · sed si necessitas
populi
exegerit ut plures fiant ęcclesię aut sta
tuantur altaria · cum ratione
et auctoritate hoc
faciant ˙ Scilicet ut si longitudo aut periculum
[fol. 155v]
aquę uel siluę aut alicuius certę rationis uel necessitatis
causa poposcerit ut
popu
lus
et sexus infirmior mulie
rum uidelicet uel infantum
aut etiam debilium imbecillitas ·
ad ęcclesiam principalem non possit occurrere ·
et non est
sic longe uilla ut presbiter illic sine periculo ad
tempus
et congrue non possit uenire · statuatur altare · Et si ita
populo
complacet · et commodum fuerit ne sine ratione scan
dalizetur paroechia maneat indiuisa ˙ Sin autem prefatę
causę postulauerint · et populus non conductus neque cupi
ditate
uel inuidia excitatus sed rationabiliter accla
mauerit ut ęcclesia illis
fieri et presbiter debeat ordinari ˙
Hoc episcopi episcopaliter
teste deo in conscientię puritate
cum ratione
et auctoritate sine inte
ntione turpis
lucri matur
e consilio canonico tractent · et utilitati
ac saluti
subiectę plebis quęque agenda sunt peragant ·
et secundum quod subtraxerint
cuilibet presbitero de paroechia
de dispensa quoque debita ab illo
minus accipiant
et alteri qui quod diuiditur a paroechia suscipit sub
hac
eadem mensura imponant ˙
VIII
Vt episcopi sub occasione quasi auctoritatem habea
nt
cano
num · his constitutis excellentię nostrę nequaquam resul
tent aut neglegant · sed potius canones
ut
intelle
gendi sunt intellegere et in cunctis obseruare procu
rent ˙ Quia si aliter fecerint · omnimodis et qualiter
[fol. 156r] canones fidelium
decimis agendum statuant · et qualiter
intellegi ac obseruari cum mansuetudinis
nostrę decre
to debeant · synodali diiudicatione et nostra regia
auctoritate docebuntur ˙
VIIII
Vt episcopi synodos a
presbiteris nisi sicut docet auctoritas canonum duos scilicet et
per tempora constituta non exigant ˙ Sed · et in eisdem synodis non per
occasionem sed per ueritatem ministerii sui teste deo ad quod constituti sunt
presbiteros et tractent et teneant et absoluant ˙
Hęc quę secuntur capitula
excerpta sunt
a domno rege karolo et principibus eius ex capitulis
quę anno DCCCXLVI ediderunt
episcopi in synodis ·
Uuenilo
scilicet
cum suffraganeis suis · Guntboldus
cum suffraganeis suis · Ursmarus cum suffraganeis
suis · Hincmarus
cum suffraganeis suis · Amalo
cum
suffraganeis suis · et oblata sunt eidem principi sicut
ipse iusserat
collecta ad relegendum in sparnaco
uilla remensis ecclesię · Et quia factione quorundam
m
otus
est animus ipsius regis contra episcopos dissiden
tibus regni sui primoribus ab eorundem episcoporum am
monitione · et
remotis ab eodem concilio episcopis · et
comitibus
illis capitulis hęc
tantum obseruanda
et complacenda sibi
collegerunt · et episcopis scripto
tradiderunt · dicentes non amplius de eorum capitulis
[fol. 156v] acceptasse quam ista · et ista se uelle cum principe ob
seruare ˙
I
[BK 257 Abschnitt A c. 1]
De honore et cultu ęcclesiarum ˙
II
[BK 257 Abschnitt A c. 2]
De honore episcoporum · et ueneratione seruorum dei ˙
III
[BK 257 Abschnitt A c. 3]
De iustitiis
IIII
[BK 257 Abschnitt A c. 4]
Vt cautela fiat erga eos qui causa iuuentutis aut
insipientię in aliquo fallunt siue contemnunt ammonitione episcoporum · ne subito
aut incaute damnentur anathemate ˙
V
[BK 257 Abschnitt A c. 5]
De his qui contra regiam potestatem contumaces esse moliuntur ·
VI
[BK 257 Abschnitt A c. 6]
De pręcariis ˙
VII
[BK 257 Abschnitt A c. 7]
De hospitalibus
VIII
[BK 257 Abschnitt A c. 8]
De rapacibus ˙
[BK 257 Abschnitt A c. 9]
Ut episcopis tempus congruum obseruetur ad ministerium suum peragendum ˙
[BK 257 Abschnitt A c. 10]
Vt clerici arma militaria non contingant
[BK 257 Abschnitt A c. 11]
Ut missi dirigantur qui inquirant si
precepta a nobis de rebus ęcclesiarum ad proprium sint facta ˙
XII
[BK 257 Abschnitt A c. 12]
De heresi symoniaca ˙
[BK 257 Abschnitt A c. 13]
Ut a nullo sedes episcopalis proprio infirmante
episcopo usurpetur ˙
[BK 257 Abschnitt A c. 14]
Ut canonici infra dormitorium dormiant ˙
[BK 257 Abschnitt A c. 15]
Ut monachi ad palatium non ueniant nisi causa
oboedientię · exceptis abbatibus ˙
[BK 257 Abschnitt A c. 16]
Ut laici decimas de ęcclesiis non contingant ˙
[BK 257 Abschnitt A c. 17]
De sancti
monialibus
contra
auctoritatem nuptis ˙
[BK 257 Abschnitt A c. 18]
De sponsis aliorum ˙
[BK 257 Abschnitt A c. 19]
De sepulturis infra ęcclesiam [fol. 157r]
[BK 257 Abschnitt B Prolog]
Plenitudo autem
capitulorum quę in plenitudine
synodalium actionum habentur unde hę
commerationes [!]
excerptę sunt · ita per loca continen
tur
˙
Commemoratio prima
[BK 257 Abschnitt B c. 1]
de
honore uidelicet et cultu ęcclesiarum sicut supra scriptum habetur in uilla colonia
subscriptione regis et principum roboratum
Commemoratio secunda
[BK 257 Abschnitt B c. 2]
de honore
episcoporum et ueneratione seruorum dei similiter ˙
Commemoratio tertia
[BK 257 Abschnitt B c. 3]
de iustitiis
similiter
Commemoratio quinta
[BK 257 Abschnitt B c. 5]
de his qui contra
regiam potestatem contumaces esse moliuntur similiter ˙
Commemoratio sexta ˙
[BK 257 Abschnitt B Epilog]
Ceterę autem commemorationes
quę secuntur · ita in pręfata plenitudine cum suis capitulis continentur ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 163r]
[2]
Hęc quę secuntur capitula
acta
sunt quando tres reges fratres hlotharius scilicet
hludouuicus et karolus simul
conuenerunt secus
municipium treiectum in loco qui dicitur marsna ·
anno dominicę incarnationis octingentesimo qua
dragesimo septimo ·
mense febroario
quę
etiam ca
pitula singulorum annuntiationes secuntur ˙
[BK 204 Abschnitt A c. 1]
De pace et concordia atque unanimitate trium
fratrum
et regum inter se · et quod uerissimo et non ficto karitati
s
uinculo sint uniti · et ut nullus deinceps scandalorum
inter eos occasiones
serere possit ˙
[BK 204 Abschnitt A c. 2]
Ut ipsi mutuo sibi auxilientur · et contra dei sanctęque
ecclesię
ac suos inimicos secundum oport
unitatem
tempor
is
in
uicem adiuuent ˙
[BK 204 Abschnitt A c. 3]
Ut nemo per quamlibet cupiditatem leges pacis in
cuiuslibet
eorum regno euellere presumat · quodsi facere presump
serit · communem ab eis ultionem incurrat ˙
[BK 204 Abschnitt A c. 4]
Ut ęcclesię per omne eorum regnum pristinam
dignitatem
honoremque retineant · et quicquid superstite
domno hludouuico imperatore iure legitimo
possederunt · absque ulla diminutione recipiant ˙
[BK 204 Abschnitt A c. 5]
Ut singulis eorum fidelibus talis lex
conseruetur · qualem temporibus priorum regum · et precipue
aui
[fol. 163v]
patrisque eorum habuisse noscuntur · si tamen et ipsi pristinam fidem erga ipsos conseruent ˙
[BK 204 Abschnitt A c. 6]
Ut rapinę et depredationes quę quasi iure
legitimo hactenus factę sunt · penitus interdicantur · et nemo se impune
post hęc eas pręsumere posse confidat ˙
[BK 204 Abschnitt A c. 7]
Ut in singulis partibus regni missi idonei
constituantur · qui quęrelas pauperum et oppressiones siue quorumcumque causas examinare · et secundum legis aequitatem ualeant diffinire · et si
ab uno in aliud regnum huiusmodi presumptores confugerint · ibi similiter opprimantur ·
[BK 204 Abschnitt A c. 8]
Ut nullus in omni eorum regno deinceps raptum
facere pręsumat · aut si fecerit · legaliter puniatur ˙
[BK 204 Abschnitt A c. 9]
Ut regum filii legitimam hereditatem regni
secundum diffinitas presenti tempore portiones post eos
retineant · et hoc quicumque ex his fratribus
superstes fratribus fuerit consentiat · si tamen ipsi nepotes patruis oboedientes
††esse consenserint ˙
[BK 204 Abschnitt A c. 10]
Ut legati ad ducem
brittonum mittantur · qui de
communi erga eos obseruatione pacis eum commo
neant
˙
[BK 204 Abschnitt A c. 11]
Ut †† similiter
ad regem
nordmannorum legati
†††† mittantur · qui eum contestentur · quod aut pacem seruare studebit · aut communiter eos infensos habebit ˙
Annuntiatio domni hlotharii ˙
[BK 204 Abschnitt B c. 1]
Nobis ex fratribus nostris uisum fuit ut ad
dei uoluntatem
[fol. 164r] querendam · qualiter sancta ęcclesia recuperata esse
possit .'
et pacem et nos et uos et iste populus christianus habere
possimus · Nos simul coniungeremus sicut nunc fecimus ·
et sic simus inter nos sicut
fratres per rectum esse debent ˙
Et pro certo illud sciatis · quia
gratias deo sic sumus et sic per
manere adiuuante deo
inante uolumus et in consil
io
et in auxilio unusquisque erga alterum parati sumus
adiutorium ferre sicut
fratres in dei uoluntate et communi
profectu facere debent in quibuscumque potuerimus ˙
Annuntiatio domni hludouuici ·
[BK 204 Abschnitt C c. 1]
Sciatis quia fratres nostri et nos nostros
missos ad communem
ne
potem nostrum in aquitaniam mittimus · et ei tales comi
tatus designatos mandamus · in quibus ipse cum suis
interim sufficienter esse possit · et fideles dilecti
fratris nostri karoli de illo regno pacem habere possint
usque dum inde nepos noster ad communem
placitum nostru
m
ueniat · Ad quod cum tali securitat
e a nobis accepta
eum uenire
mandamus · ut sanus uenire et sanus
stare · et sanus reuerti quantum illum deus
saluare uolu
erit possit ˙ Et si tunc nostrum consilium audire uoluerit ·
uolumus cum dei adiutorio et uestro consilio considerare
quomodo melius
secundum communem profectum et utilitatem
inante esse possit · et
si nostrum consilium audire uolu
erit · tunc sicut melius cum dei
adiutorio et uestro
[fol. 164v] consilio inuenire potuerimus exinde
agere uolumus ·
[BK 204 Abschnitt C c. 2]
Sciatis etiam quia similiter missos nostros ad
brittones mit
timus · et illos ad communem
profectum et pacem hortamur ·
Qui
si audierint aut non audierint · cum dei adiutorio
et uestro consilio
exinde etiam facere uolumus ˙
[BK 204 Abschnitt C c. 3]
Sciatis quia communiter missos
nostros ad nordmannos
pro pace accipienda mittimus ˙
[BK 204 Abschnitt C c. 4]
Sciatis etiam quia di
lectus
frater noster hlotharius missos suos ad uos homines
transmittit · qui usque modo in contrarietatem dilecti
fratris nostri karoli
fuerunt · et illis mandat ut per nullum in
genium inante sicut de dei
et sua gratia gaudere uolunt
in illius et fidelium eius
contrarietatem aliquid faciant ·
[BK 204 Abschnitt C c. 5 BK 204 Abschnitt C c. 6]
Et sciatis quia uolumus ut res ęcclesiarum in
cuiuscumque
regno caput fuerit · tam de episcopatibus quam de
abbatiis sine
ulla contradictione rectores ipsarum
ęcclesiarum sicut tempore domni ac genitoris nostri
fecerunt illas possideant ˙
Similiter et de episcopatibus
et monasteriis ubicumque in nostro
communi regno aliter
est modo quam debeat · uolumus una cum dei
adiutorio
illud emendare · ut ęcclesia dei suum honorem debitum
habere
possit · et populus suam legem et iustitiam habeat ˙
Annuntiatio Karoli ˙
[BK 204 Abschnitt D c. 1]
Sciatis · quia dilecti fratris
nostri et nos communiter placitum nostrum ad missam sancti
Iohannis
apud parisius con
dictum
habemus ubi de istis quę
[fol. 165r] illi modo
dixerunt et ceteris quę ad dei uoluntatem et nostrum
ac uestrum
commune profectum inuenire potuerimus conside
remus ·
et una cum dei adiutorio ad effectum perduc
amus
·
et uolumus ut abhinc inante ubicumque unusquisque
fuerit
cum pace consistat · et ad illud placitum cum pace unusquisque
ueniat · quia in istis miseriis et rapinis usque modo multum
deum offendimus · unde nobis
dei misericordiam deprecari
satis necessarium esse cognoscimus ˙
[BK 204 Abschnitt D c. 2]
Volumus etiam ut unusquisque liber homo in
nostro regno seniorem qualem uoluerit in nobis et in nostris fidelibus
accipiat ·
[BK 204 Abschnitt D c. 3]
Mandamus etiam ut nullus homo seniorem
suum sine iusta ratione dimittat · nec aliquis eum recipiat · nisi sicut
tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit ˙
[BK 204 Abschnitt D c. 4]
Et uolumus ut sciatis quia nos fidelibus
nostris rectum consentire uolumus · et contra rationem eis facere non uolumus ˙ et
similiter uos ac ceteros fideles uestros ammonemus ut uos uestris
hominibus rectum consentiatis · et contra rationem illis non faciatis ˙
[BK 204 Abschnitt D c. 5]
Et uolumus ut cuiuscumque nostrum homo in
cuiuscumque
regno sit cum seniore suo in hostem uel aliis suis utilitatibus
pergat · nisi talis regni inuasio quam lantuueri dicunt quod absit acciderit · ut
omnis populus illius regni ad eam repellendam communiter pergat ˙
Hęc quę secuntur capitula acta sunt anno DCCCLI
[fol. 165v] incarnationis dominicę quando tres fratres reges
hlotharius scilicet hludouuicus et karolus secus
municipium treiectum
penes locum qui dicitur
marsna iterum
conuenerunt · et consultu episcoporum et cete
rorum fidelium eadem capitula
subscripserunt mani
bus propriis · et inter se ac inter fideles suos
perpetuo se
conseruaturos
promiserunt ˙ Quę capitula singulorum
in populo annuntiationes secuntur ˙
I
[BK 205 Abschnitt A c. 1]
Vt omnium preteritorum malorum
et contrarietatum et supplantationum ac malarum machinationum atque
molitionum seu nocimentorum in inuicem actorum abolitio ita
inter nos et apud nos fiat et a nostris cordibus penitus auellatur cum omni
malitia et rancore · ut nec in memoriam ad retributionem dumtaxat mali
uel contrarietatis atque exprobrationis seu improperii de cetero
exinde quiddam ueniat ˙
II
[BK 205 Abschnitt A c. 2]
Vt cum tanta domino cooperante inter nos uerę
caritatis benignitas abhinc inante maneant de corde
puro et conscientia bona et fide non ficta · sine dolo et simulatione · ut nemo
suo pari suum regnum aut suos fideles uel quod ad salutem siue prosperitatem ac honorem regium pertinet discupiat aut forsconsiliet · aut per occultos susurrones libenter composita mendatia seu detractiones acceptet ˙
III
[fol. 166r]
[BK 205 Abschnitt A c. 3]
Vt unusquisque fideliter suum parem
ubicumque neces
sitas illi fuerit et ipse potuerit aut
per se aut per filium
aut per fideles suos et consilio et auxilio adiuuet ·
ut regnum fidele prosperitatem atque honorem regium
debite ualeat obtinere · Et
ueraciter unusquisque
erga alterum certatim demonstret · quia in fratris sui
aduersitate si euenerit fraterno modo contristatur ·
et in prosperitate illius l
ętatur
· et talem fidem sicut
inter nos modo abhinc in antea conseruaturos
confirmatum habemus · sic unusquisque infantibus fratris
sui si obierit qui
superfuerit conseruabit ˙
[BK 205 Abschnitt A c. 4]
Et quia per uagos et tyrannica consuetudine
inreuerentes homines pax et quies regni perturbari solet ·
uolumus · ut ad quemcumque nostrum talis uenerit · ut de his quę
ęgit rationem et iustitiam subterfugere non possit ˙ Nemo ex nobis illum ad aliud
recipiat uel retineat · nisi ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducatur · Et si rationem rectam subterfugerit · omnes in
commune in cuius regnum uenerit illum persequamur · donec aut ad
rationem perducatur · aut de regno deleatur ˙
V
[BK 205 Abschnitt A c. 5 BK 205 Abschnitt A c. 6]
Similiter et de eo agendum est · qui pro
aliquo capi
tali et publico crimine a quolibet episcopo corripitur
aut ante excommunicationem crimen faciens regnum
[fol. 166v] et regis
nomen mutat ne debitam poenitentiam suscipiat ·
aut susceptam legitime peragat ˙
Interdum etiam incestam
propinquam suam aut sanctimonialem uel raptam siue
adulteram
quam illic ei non licebat habere fugiens secum ducit ˙ Hic
talis ·
cum episcopus ad cuius curam pertinebit nobis notum fece
rit · diligenter
perquiratur · ne morandi uel latendi
locum in regno alicuius nostrum inueniat · et
dei ac nostros
fideles suo morbo inficiat · sed a nobis uel per ministros
rei publice constringatur · et ut simul cum diabolica
preda quam secum duxit ad episcopum suum redeat · et de quo
cumque crimine publico debitam poenitentiam suscipi
at · aut susceptam
ut legitime peragat compellatur ˙
t
nostri fideles unusquisque in suo ordine
et statu ueraciter
sint de nobis securi · quia nullum abhinc inante
contra
legem et iustitiam uel auctoritatem ac iustam rati
onem aut damnabimus
aut dehonorabimus aut op
primemus · uel indebitis machinationibus
afflige
mus · et illorum scilicet ueraciter nobis fidelium
com
muni consilio secundum dei uoluntatem et
commune sal
uamentum ad restitutionem sanctę dei
ęcclesię et statum regni
et ad honorem regium atque pacem populi
commissi nobis
pertinenti assensum prebebimus in
hoc ut illi non solum
non sint nobis contradicentes et resistentes ad
ista
exsequenda · uerum etiam sic sint nobis fideles et
[fol. 167r] oboedientes ac ueri
adiutores atque cooperatores · uero
consilio et sincero auxilio ad ista peragenda
quę premi
simus · sicut per rectum unusquisque in suo
ordine et statu
suo principi et suo seniori esse debet ˙
VII
[BK 205 Abschnitt A c. 7]
Ut sic simul coniuncti et nos fratres ad
inuicem · et nos cum
fidelibus nostris et fideles nostri nobiscum et omnes simul
cum
deo nos reconiungamus · et ut nobis sit propitius · illi
pro deuoto
munere offeramus · ut unusquisque omnium
nostrum absque propria excusatione uel
iustificatione
recognoscamus in quibus aut singillatim aut commu
niter contra illius mandata et decreta suorum sanctorum
fecimus aut
consensimus
in ordine ęcclesiastico et statu
regni · et per singula in
medium illa producamus · et
nemo nostrum suo aut amico aut propinquo aut confoe
derato · immo nec sibi ipsi sęculariter parcat · ut spi
ritaliter et salubriter parcere possit ˙ Quin sicut pre
misimus in precedenti capitulo · uero consilio et sincero
auxilio illa in commune certatim emendare totis uiribus
procuremus quam citius rationabiliter poterimus ˙
VIII
[BK 205 Abschnitt A c. 8 BK 205 Abschnitt A Epilog]
Et si aliquis de subditis in quocumque ordine
et statu
de hac conuenientia exierit aut
se
retraxerit · uel
huic
communi decreto contradixerit · seniores cum ue
raciter
fidelibus
suis
hęc secundum dei uoluntate et legem
ac iustam rationem
uelit aut nolit ille qui diuino
[fol. 167v] consilio et decreto et huic conuenientię
resistens et con
tradicens fuerit exsequa
ntur
˙ Et si aliquis de senioribus
de hac conuenientia
exierit aut se retraxerit · uel huic
communi decreto quod absit contradixerit · cum plures se
niorum nostrorum fideles et regnorum primores in unum con
uenerint
eorum qui hęc obseruauerint · seniorum consi
lio et episcoporum iudicio
ac comuni consensu qualiter de eo
qui debite ammonitus incorrigibilis
perseuerauerit
agendum sit · fauente domino decernetur ˙
Et ut obnixius
suprascripta capitula a nobis auxiliante domino inui
olabiliter obseruentur · et nos illa obseruaturos certi
us credatur ·
manibus propriis eadem subter firmauimus ˙
VIIII
Volumus ut uos sapiatis
ut quid noster aduentus hic fuerit ˙
Uenimus hic · ut simul
adiuuante deo cum fidelibus nostris
de dei uoluntate et statu sanctę ęcclesię ac
regni et communi nostro
Ac uestro profectu consideraremus
sicut et fecimus · et
gratias deo · sumus inde sic adunati · et nos ad inuicem · et cum
fidelibus nostris sicut nos recognoscimus · quia et infra
regnum et extra regnum
per marcas nostras nobis est neces
sarium ˙
Sicut
meus frater nobis dicit · magna necessitas est nobis et
isti populo christiano qui nobis est a deo commissus ut nos
ad
inuicem sic concordes et uniti s
imus quomodo
[fol. 168r] dei uoluntas est · et uerę fraternitati conuenit · quod
usque
modo postquam deus istud regnum in manus nostras post patrem
nostrum misit per omnia sicut necessitas fuerat non fuimus · et
ideo tanta
deo contraria et nobis ac uobis impedimentosa
acciderunt ˙ Et quia modo domino adiuuante sic sumus unani
mes sicut per
rectum esse debemus · sciatis quia unusquisque
nostrum paratus est ut suum fratrem
ubicumque necessitas fuerit
et infra patriam et foris patriam
aut per se ipsum aut per infan
tem uel fideles suos et consilio et
auxilio sic adiuuet sicut
frater fratri per rectum facere debet ˙
[BK 205 Abschnitt D BK 205 Epilog]
Sciatis quia et nos et fideles
nostri ueraciter recognoscimus
quia partim necessitate · partim indebita uoluntate
sicut meus frater hludouuicus uobis dixit · multa
acciderunt in isto regno quę nobis necesse non fuerat · Et sci
atis quia
nunc gratias deo adunati sumus et nos ad inuicem
et cum fidelibus
nostris ut una cum dei adiutorio · quanto me
lius et citius
rationabiliter possumus procuremus ·
qualiter quę neglecta sunt emendata fiant ·
ut et deus
sit propitius · et ęcclesiasticus ordo debitum honorem habe
at · et regni nobis commissi prosperitas proueniat et
iste populus christianus pacem habeat et uobis lex et iustitia
conseruetur
et uos nobis sicut antecessores uestri nostris
antecessoribus
fecerunt debitum honorem et auxilium exhibeatis
[fol. 168v] Et qualiter hoc
consideratum et ueraciter confirmatum ma
nibus propriis habeamus hic
uobis relegetur ·
et
relec
ta sunt in conspectu totius populi suprascripta capitula ˙
Regnante in sempiternum domino · deo
uniuersorum · anno
incarnationis eiusdem domini dei nostri iesu christi
DCCCLIII
anno uero regni gloriosi karoli filii hludouuici religi
osissimi augusti tertio decimo · indictione prima ·
episcopis iuxta instituta canonum synodum celebrare
uolen
tibus annuit idem rex karolus · eosque
apud urbem suessi
onum
in monasterio sancti medardi et sancti Sebastiani
X
kalendas maias conuenire precepit · Ubi posthabitis sęcu
laribus curis · ipse quoque rex adesse dignatus · est · ut non
solum
deuotione · ęcclesię se filium
ostenderet · uerum etiam
sicubi opus esset protectorem regia potestate mon
straret ˙
Cum itaque
presules diuersarum ecclesiarum pio
rege multa humiliter et
prudenter
proponente trac
tassent potius quędam quam difinissent · VI
KALENDAS MAI
synodo presidentibus
hincmaro
remorum · Guenilone
senonum · Amalrico
turonorum metropolitanis episcopis ·
idem remorum metropolitanus
episcopus uenerabilis hinc
marus ostendit non
paucos a decessore suo ebone
postquam canonice depositus fuisset · nec uero cano
nice restitutus · inrationabiliter ordinatos iam rex
[fol. 169r] absque ulla ambitione synodum solus
ingressus · simpliciter
cum episcopis residebat ˙ Serie igitur depositionis
memorati
ebonis plenissime prolata · multis metropolitanis
pluribusque aliis episcopis qui auctores
fuerunt recitatis · resti
tutionis autem illius non canonice immo nec
ueresimilis
paucis admodum et aliarum regionum presulibus nominatim
expressis claruit pręfatum ebbonem episcopale officium
illi
cite repetisse · quosque gradibus ęcclesiasticis ęstimatus
fuerit promouisse damnationi potius obnoxios effe
cisse · Hincmarum autem successorem eius canonicis sanctio
nibus caute ac subtiliter obseruatis ad sedem accessisse
et
preter decreta maiorum in hac parte nihil omnino
moliri · sicut
in gestis synodalibus exinde ab episcopis eius
dem concilii more canonico
confirmatis plenius edocetur ˙
II
Postmodum uenerabilis Guenilonis
senonicę urbis
metropolitani episcopi suffraganeus neuernensis ęcclesię
nomine Herimannus
pro suis excessibus quos corpo
rali molestia sepe dicebatur
a
mittere
a sanctis praesulibus
modeste et acriter increpatus est · quod prius frequenter
correptus ordini
sacratissimo perseuerantia leuitatum
adhuc iniuriam faceret · et in
presentia principis infir
mitatem pastoris nequaquam
fastidientis · iniunctum · est ·
metropolitano eius ut adiunctis secum aliquot
episcopis · ad op
niuernense accederet · et omnia ibi negotia ęcclesiastica
[fol. 169v] sapienter componeret · ipsum uero coepiscopum suum herimannum
apud urbem senonum secum haberet · donec ęstiuum tempus
quo
d ualde contrarium infirmitati illius ferebatur pertransi
ret · et sic domino annuente · abstinentia competenti assue
tum · episcopali grauitate instructum · apostolicis moribus
informat
um · clerus et populus eum ad sedem propriam utiliter
fauente dei gratia reuocaret ˙
De burchardo etiam qui
carnotenam ęcclesiam tenebat statutum est · ut aut se idoneum ad
sumendum episcopalem gradum ammonitu Guenilonis
metropolitani episcopi ostenderet · aut certe pronam in se clementiam principis
cognoscens cederet · in utroque dei iudicium experturus ˙ Igitur sequenti
die causa illius ad medium deducta · uenerabiles episcopi · remorum
metropolitanus hincmarus ·
lugdunensium
pardulus · aurelianorum
Agius · seorsum eum ammonere precepti sunt ·
ut si absque discrimine ualeret officium se posse aggredi fateretur · Aut si non
posset .' propter dei timorem impossibilitatem ingenue confiteretur ˙ Parte
cleri quę presens erat ac laicorum bonum ei testimonium
perhibente · memoratis presulibus suadentibus ad concilium
intromissus tanto quidem gradu se dignum esse profiteri arrogantię asseruit esse
non ueritatis · Si quis uero crimen aliquod sibi uellet obicere · ad id purgandum · se paratum esse firmauit · Nullo qui id conaretur [fol. 170r]
existente · decreuit sancta synodus · ne diu carnotum
sedes uacaret · sed directis illuc secundum uoluntatem metropolitani
episcopi uenerabilis Guenilonis · qui electionem
prefati
burgchardi recognoscerent · et ipsi referrent
optantibus quod canonice ordinaretur episcopus ˙
IIII
Pręterea cinnomannicę
urbis
aldricus episcopus paralysi dis
solutus epistolam direxit causam suę absentię insinuans ·
petensque ut maxime sibi uiuenti et quandoque
defuncto
sacris precibus opitularentur · Quod exuberantes
caritate ·
se facturos
promiserunt ˙ Et metropolitano
illius turonicę urbis
uenerabili episcopo Amalrico
ut ad eandem urbem accederet
iniunxerunt · et quęcumque
essent eidem ęcclesię proficua · ut strenue exequeretur
unanimiter pręcepit ˙
V†††
Ante hoc tempus uenerandi concilii · optinente
pip
pino
pippini regis filii hludouuici piissimi
augusti
filio aquitaniam · consentiente etiam auunculo eius
glorioso rege karolo cui eadem prouintia in partem
optigerat · ęcclesiastica disciplina et militari soluta ·
eadem regio a suis
indigenis ualde uastata · est · et
multi illic impune illicita
perpetrarunt ˙ Tandem ali
quando respiciente deo populum suum · idem pippinus
a suis contemptus et desertus · atque in potestatem
Auunculi sui karoli redactus · consilio reuerentis
[fol. 170v]simorum pontificum et procerum attonsus et in habitu mo
nachico ad
monasterium sancti medardi custodiendus et
docendus deductus est ˙ Ibi duo
quidam monachi ha
bitu sui propositi uix credibiliter transgressores ·
ar
dentes inmodica cupiditate eundem pippinum
ab
ducere conat
i sunt · et pacem christiani populi
dissipare ·
Quos presentibus diuersorum coenobiorum religiosis
abbatibus
et causam subtiliter iuxta regulam beati benedicti exa
minantibus · concors congregatio sancti
medardi a sua
unanimitate precidit · attestata se ab horum
crimine
longe absistere quod usitatas culpas iam inde ab initio
huius
religionis monachorum omnium preter
dumtaxat
eutychis et aliorum hereticorum facile superaret ˙
Eiectos
iussu uenerabilis rothadi
suessionum episcopi · ad
synodi audientiam archidiaconus deduxit · et
partim
confessi · partim conuicti conspirationis malum perpe
trasse · canonum seueritate depositi sunt ˙ Presbiteri quippe
erant · et
separatim in monasteria sui ordinis longe
distantia relegati · ut deinceps nemo
tale quid com
mittere auderet · nisi qui similia perpeti
non
timeret ˙
VI
Post hęc gloriosissimus domnus rex karolus
coram sacra synodo quendam diaconum remensis
ęcclesię nomine ragamfridum impetiit quod pręcepta
falsa regio nomine compilasset · sicut ad eum quo
rundam
suggestionibus et uerisimilibus indic
iis
[fol. 171r] esset perlatum ˙ Unde
quia putatum
est · quibusdam signifi
cationibus ut purgationem sui isdem diaconus
subter
fugere uoluisset · aliis aliter dicentibus · uisum · est ·
omnibus
in eodem sacro conuentu degentibus ut ab omni concilio
illi
interdiceretur ne a paroechia re
mensi
quoquo
modo
presumeret abscedere donec se ab illis quę ei
impingebantur
idoneum redderet · uel competenter
satisfacere procuraret ˙ Quod et
omnibus singillatim episcopis
illi auctoritate episcopali
precipientibus ex diuino man
dato est interdictum
VII
Septima actione eidem sacrę synodo idem
christianis
simus domnus rex karolus hęc quę
secuntur capitula
prop
osuit
· et consultu eorundem episcoporum ea per
regnum suum
innotescenda · exercenda · et conseruanda commonuit ·
pręcepit · et confirmauit ˙
VIII
Vt missi nostri per ciuitates et singula
monasteria tam
canonicorum quam monachorum siue sanctimonialium una
cum
episcopo paroechię uniuscuiusque in qua consistunt
cum consilio etiam et consensu
ipsius qui monasterium re
tinet · uitam inibi degentium et conuersationem
inquirant ·
et ubi necesse est corrigant · et ubi desunt congruas offi
cinas extruere iubeant · et ubi sunt factę et per neglegen
tiam destructę instaurari precipiant · et uictum ac potum
et
uestitum atque cetera necessaria pro qualitate et possibilitate
[fol. 171v]
bilitate [!] loci et inhabitantium necessitate ordinent
et hospitalitatem
superuenientium hospitum et receptionem
pauperum ibidem disponant et ordinent ˙
AEcclesię quoque
luminaria et ornatum debitum ordinent · et thesaurum
ac
uestimenta seu libros diligenter inbreuient · et breues
nobis reportent ·
Inbreuient quid unusquisque ęcclesia
rum prelatus quando
prelationem ęcclesię suscepit ibi
inuenerit · et quid modo
exinde ibi minus sit · uel
quid
et quantum sit superadditum ˙ Numerum etiam canonicorum
et monachorum siue
sanctimonialium uniuscuiusque loci
describant · et nobis referant · ut secundum
qualitatem
et quantitatem loci cum consilio episcoporum et fidelium nostrorum
ubi minor numerus fuerit nostra auctoritate addamus ·
ubi uero indiscretione
prelatorum superfuerit ad men
suram redigamus · et
qualiter abbatiarum prelati et in lo
cis sacris
inhabitantes de his quę missi nostri precepe
rint
oboedierint · nobis diligentissime et capitula
tim referre procurent ˙
II
Vt missi nostri diligenter inuestigent per
singulas paroe
chias simul cum episcopo de monasteriis quę deum timentes
in suis proprietatibus
ędificauerunt · et ne ab heredibus
diuiderentur parentibus et
predecessoribus nostris sub im
munitatis defensione
tradiderunt · et postea in alo
dum sunt data ut describant quę sint · et a
quo uel quibus
[fol. 172r] in proprietatem data sunt · et nobis renuntiare procurent ·
ut cum episcopis et ceteris fidelibus nostris consideremus quid
et
qualiter inde secundum dei uoluntatem et nostram salutem
agere debeamus ˙
III
Vt missi nostri per singulas paroechias una
cum episcopo paroechię ipsius requirant de capellis et abbatiolis ex
casis dei in beneficium datis qualis census inde exeat ut ęcclesia de qua
sunt exinde uestituram habere possit · et nobis renuntient ut hoc nostra
auctoritate commendetur atque firmetur · et secundum qualitatem et
quantitatem loci clericos et luminaria ibi ordinent · et loca restaurari
faciant ˙
IIII
Denuntiandum est omnibus et a missis nostris
ordinandum
ut omnes ęcclesię et presbiteri sub immunitate ac priuilegio
et ordinatione atque dispositione episcoporum singularum
paroechiarum in quibus
consistunt secundum auctoritatem
canonicam et capitularia domni karoli imperatoris aui
nostri et pii augusti hludouuici domni et genitoris
nostri permaneant ˙
V
Vt missi nostri diligenter inuestigent cum
episcopo et pręlatis
monasteriorum et per fideles et strenuos uiros in una
quaque paroechia de rebus ęcclesiasticis in alodem datis ˙
et sicut
euidentibus et ueris indiciis ac auctoritatibus
compererint diligenter a quo et
quibus datę sunt · uel
[fol. 172v] quantum exinde exit describant
· et nobis renuntient ˙
Vt
missi nostri expresse et cum omni diligentia cum episcopo et
pre
latis monasteriorum per singulas paroechias
requirant
de rebus ęcclesiasticis unde nonę et decimę solui debeant ·
et non
soluuntur · ut persolui ab eisdem res retinentibus faciant ·
Et si aliqua
contradictio quę rationabilis uideatur ob
orta fuerit describatur · et
prelatus ipsius casę dei unde
res esse noscuntur et ille qui eas
detinet et nonam ac de
cimam soluere detractat simul cum missis nostris
ad nostram
iubeatur uenire presentiam · ut tunc ueritate comperta
et diffinitione decreta · quod rationabiliter inuenerimus
inde
precipiamus · Volumus etiam ut inuestigent missi
nostri qualiter
illi qui easdem res ęcclesiasticas unde deci
mę dantur siue non dantur
illas saluas habeant · et in
casdiciis et in siluis custoditis uel si terrę aut
man
cipia inde perdita sint uel aliquid huiusmodi ·
aut si
familia oppressa sit contra legem · et omnia
per breues nobis renuntient missi
nostri ˙
VII
Vt missi nostri per singulas paroechias
comitibus et rei
publicę ministris ex banno nostr
o
precipiant ne malla
uel placita in exitibus et atriis
ęcclesiaru
m et presbiterorum
mansionibus neque in dominicis uel festiuis diebus tenere
presumant · sed comes conuenientem locum consideret
et inueniat ubi
stationem ad mallum tenendum constituat ·
[fol. 173r] quia nefas est ibi reos puniri · ubi respectu diuinę
reuerentię misericordiam consensu fidelium et de
creto prędecessorum nostrorum consecuntur ˙
VIII
Vt missi nostri comitibus et omnibus rei
publicę ministris
firmiter ex uerb
o nostro denuntient atque
precipiant
ut a quarta feria ante initium quadragesimę · nec
in ipsa quarta feria usque
post octauas paschę mallum
uel placitum publicum nisi de concordia et
pacificatione
discordantium tenere presumant ˙ Similiter etiam a
quarta feria ante natiuitatem domini usque post conse
cratos dies
obseruent · necnon et in ini
eiuniis
quattuor
temporum et in
rogationibus simili obseruatione eos
dem feriatos dies uenerari omnimodis
studeant ˙
VIIII
Vt missi nostri omnibus per singulas
paroechias denuntient
quia si episcopus aut ministri episcoporum
pro
criminibus colonos
flagellauerint cum uirgis propter metum aliorum · et ut ipsi
criminosi corrigantur · cum tali discretione sine ulla
occasione indebita
sicut in synodo collocutum est ·
et uel inuiti poenitentiam temporaliter et
corporaliter
agant ne ęternaliter pereant · si seniores ipsorum
colonum
indigne tulerint · et aliquam
uindictam
inde
exercere uoluerint · aut
eosdem colonos ne distringantur
contendere presumpserint · sciant
quia et bannum
nostrum component · et simul cum
excommunicatione ęcclesiastica
[fol. 173v] harmscaram durissimam
sustinebunt ˙
X
Vt missi nostri omnibus rei publicę ministris
denuntient · ut comes uel rei publicę ministri · simul cum episcopo uniuscuiusque paroechię sint in ministeriis illorum · quando idem
episcopus suam paroechiam circumierit · cum episcopus eis notum fecerit · et quos per excommunicationem episcopus adducere non potuerit ·
ipsi regia auctoritate et potestate ad poenitentiam uel rationem atque
satisfactionem adducant ˙
XI
Sciant etiam fideles nostri · quia concessimus
in synodo
uene
rabilibus
episcopis ne super beneficia ęcclesiastica uel
prę
starias etiamsi episcopus aut quilibet monasteriorum
prelatus
inrationabiliter petierit precepta
con [!] confirmatio
nis nostrę nullo modo faciamus · et
i
deo
ab inrationa
bili petitione se unusquisque compescat ˙
XII
Vt missi nostri omnibus per illorum missaticum
denuntient · ne commutationes rerum uel mancipiorum quilibet
prelatus
earundem rerum ęcclesiasticarum sine licentia uel consensu nostro
facere presumat · neque mancipia ęcclesiastica quisquam nisi ad
libertatem commutet ˙ Uidelicet ut mancipia quę pro ęcclesiastico
dabuntur · in ęcclesię seruitute permaneant · et ęcclesiasticus homo qui
commutatus fuerit · perpetua libertate fruatur ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 176v]
[9]
De his capitulis quę subsecuntur
annuntiauerunt
populo domni reges hlotharius et karolus quando
in ipso anno incarnationis domini
conuenerunt ad ualen
tianas per mensem
nouembrium ˙
[BK 206 Abschnitt A c. 1]
De missis directis per regnum ut populus pacem
et iustitiam ha
habeat ˙
[BK 206 Abschnitt A c. 1]
De raptoribus ·
[BK 206 Abschnitt A c. 1]
De predatoribus ·
[BK 206 Abschnitt A c. 1]
De latronibus et aliis malefactoribus ·
et de omnibus iustitiis ˙
[BK 206 Abschnitt A c. 2]
Ut ubi missatici simul uenerint missi simul
ueniant · et si de uno regno in aliud · aut de uno missatico in aliud fugerint · simul eos constringant ·
[BK 206 Abschnitt A c. 3]
Ut ubicumque fugerint illuc
indiculus transmittatur ut comes · illos distringat · aut cum alodo aut per
quodcumque
potest ut illuc reueniat · et emendet malum quod fecit ˙
[BK 206 Abschnitt A c. 4]
Ut missis comendetur ut faciant iustitias · et
si non fecerint · quod ipsi pergere debeatis ˙
[BK 206 Abschnitt A c. 5]
Ut si necessitas alicui fuerit omnes sint
parati · quomodo inuicem uos adiuuetis ˙ [fol. 177r]
Sequitur annuntiatio karoli gloriosi
regis ˙
I
[BK 206 Abschnitt B c. 1]
De annuntiatione episcopali et de honore
sacedotum [!]
II
[BK 206 Abschnitt B c. 2]
De reędificatione ęcclesiarum et de nonis ac decimis ˙
III
[BK 206 Abschnitt B c. 3]
De obseruatione capitulorum domni karoli
et domni hludouuici de ęcclesiis ˙
IIII
[BK 206 Abschnitt B c. 4]
De obseruatione pacis et cauenda rapacitate et
oppressione rerum ęcclesiasticarum ac pauperum
V
[BK 206 Abschnitt B c. 5]
Quod nos cum consilio fidelium nostrorum
ordinare
uolumus qualiter honeste et sine indigentia
in curte nostra sicut
antecessores nostri
fecerunt uiuere
possimus · et comites ac ceteros fideles nostros am
monemus ut ipsi sic suum esse et uiuere ordinent ·
qualiter
propter illorum necessitatem
uicini
eorum ac pauperes
non opprimantur ˙
VI
[BK 206 Abschnitt B c. 6]
De concordia et mutuo adiutorio episcopi · et
comitum
ad iu
stitias
facie
ndas
· et diuinum
minssterium [!]
exsequendum
VII
[BK 206 Abschnitt B c. 7]
De iustitiis per episcopos et missos ac
comites n
ostros
de regno nostro stud
endis
˙
VIII
[BK 206 Abschnitt B c. 8]
De raptis et coniunctione sanctimonialium
atque propinquarum seu sponsarum aliorum · ut quod in preterito actum est · secundum consilium et iudicium episcoporum
corrigatur · et de cetero omnimodis caueatur ˙
VIIII
[BK 206 Abschnitt B c. 9]
Quodsi aliquid per necessitatem in ęcclaesiis
dei [fol. 177v] aut contra aliquem fidelium nostrorum fecimus · hoc quam citius
potuerimus libentissime emendabimus · et de cetero si aliquis apud nos
parem suum nocere uoluerit · hoc secundum consuetudinem antecessorum nostrorum diffinire uolumus ˙
X
[BK 206 Abschnitt B c. 10]
De placito nostro et de communi adiutorio
contra nortmannos · et de collocutione nostra fraterna ˙
Secuntur capitula ·
quę
in ipso anno et ipso mense
nouembrio domnus karolus consultu fidelium suorum in siluatico edidit · et per regnum
suum a missis suis annuntiari et obseruari precepit · sed et
missos suos sicut subsequitur per regnum suum ordinauit ˙
I
Dilectis et
fidelibus missis nostris per regnum nostrum
constitutis salutem · sicut
uobis notum esse cre
dimus cum dilectissimo fratre nostro hlothario apud
ualentianas locuti fuimus · et communi con
silio
cum fidelibus communibus considerauimus
ut inter cetera sanctę dei ęcclesię et
nostri principatus
ac regni nobis a deo commissi negotia necessa
ria de his quę subsecuntur uos specialiter
ammoneremus · ut sicut
hic descripta haben
tur · una cum dei
prout melius potueritis stre
nuę exsequi procuretis · et hoc
presentaliter
[fol. 178r] necessarium opus sine aliqua dilatione uel excu
satione
uel excusatione [!] sicut in missaticis con
iuncti et deputati
estis simul conueniatis · et
hoc ad perficiendum quantotius inchoetis · et quan
tum uel qualiter inde factum habueritis unusquisque
uestrum sicut
in missaticis constituti estis de uno
quoque missatico nobis ad
colloquium quod in proxi
mo cum fratribus nostris habebimus renuntiare
procuret ˙
Et si contigerit ut aliquis uestrum nostro seruitio uel
infirmitate aut quacumque occasione detentus
fuerit · pro hoc alii
non dimittant ut commendata
exsequi non studeant · etiam si unus uacauerit
a predictis
occasionibus ipse quantum deus dede
rit · iussa perficere studeat ˙
Ista denuntianda sunt populo a missis nostris ˙
[BK 260 Abschnitt A c. 1]
Nostri seniores sicut audistis parabolauerunt
simul et
considerauerunt cum communibus illorum
illorum [!] fidelibus de dei seruitio · et sanctę ęcclesię
ac regni statu ·
et qualiter uos qui in regno
consistitis pacem et iustitiam habere possitis ·
et
ordinauerunt missos per regnum illorum qui
in hoc decertent · quantum deus adiutorium
dederit ˙
[BK 260 Abschnitt A c. 2]
Inter omnes iustitias quas ordinauerunt · ut
unusquisque habeat .' Primo considerauerunt
[fol. 178v] de honore ęcclesiarum
dei et orphanorum ac uiduarum
causis · et de regalibus iustitiis ˙ Tum maxime de
rap
toribus puellarum et uiduarum causis et sanctimonia
lium · et de his qui presbiteros flagellare presumunt ·
et qui presbiteros de ęcclesiis sine episcoporum consensu eice
re uel recipere aut censum de manso uel ex his
quę domnus et genitor noster in suis capitularibus
ęcclesiis in immunitate
concessit exigere non timent ·
et qui censum de rebus ęcclesiasticis ad ęcclesias
persolue
re
detrectant ut firmiter inquirantur et acri
ter distringant
ur et plena iustitia inde fiat ·
secundum
quod in cap
itularibus
aui et patris illorum
statutum habetur .' et ipsi per certos fide
iussores
ad presentiam illius in cu
ius regno tales inuenti
fuerint perducantur · ut inde ipse commendet
quid de tali homine fiat · qui nec deum timet ·
nec contra sanctos canones
facere · nec legem et
precept
um regium infringere pertimescit · salu
a
censura
ęcclesiastica
· et episcopalis
poententię [!]
uindicta ˙
III
[BK 260 Abschnitt A c. 3]
Similiter et de collectis quas theudisia
lingua heriszuph appellat · et de his qui immunitates infringunt · et qui
incendia et uoluntaria homicidia · et assalituras in domos faciunt · [fol. 179r]
IIII
[BK 260 Abschnitt A c. 4]
De latronibus autem
commendauerunt ut missi omnibus de
nuntient in illa fidelitate quam deo et
regi unusquisque
et promissam habet · et in illa christianitate qua pacem
unusquisque proximo seruare debet · ut sine excep
tione alicuius personę · nec pro amicitia uel propinqui
tate · aut amore uel timore ullus
latronem celet ·
sed illum missis illorum manifestet · et ad capiendum
illum
adiutorium quantum potuerit quisque prestet ·
et per sacramentum hoc missi illorum
firmare faciant ·
sicut tempore antecessorum illorum consuetudo
fuit ˙ Et si
aliquis missos illorum non obaudierit ·
si regis homo fuerit · per fideiussores ad
illius
presentiam perducatur ˙ Si autem alterius homo
fuerit · senior
cuius homo fuerit · regi illum praesentet
V
[BK 260 Abschnitt A c. 5]
Commendauerunt etiam · ut si
alicui denuntiatum
fuerit · ut ad capiendum latronem adiutorium
pręstet ·
aut aliquis sonum inde audierit ut ad
latronem capiendum concurratur · et se inde
retraxe
rit · ut ad hoc adiutorium non pręstet · si liber homo
fuerit
bannum
dominicum compon
at · et si colonus
fuerit sexaginta ictus
accipiat · Et si latro ibi
occisus fuerit · qui eum occiderit leudem inde non
soluat · et nullus illi inde faidam portare presumat ·
Quodsi
quis facere presumpserit · per certos fideiussores
[fol. 179v] ad
regis pręsentiam perducatur ˙
VI
[BK 260 Abschnitt A c. 6]
Quicumque autem abhinc inante latronem rece
perit · maxime autem
illum ·
qui forbannitus fuerit · uel
qui illos quos missi nostri
forbannierunt recepit · p
ost
quam
forbanniti ab eisdem missis
nostris
fuerunt · secundum
quod constitutum est in capitularibus aui et patris nostri
in libro · III · capitulo XXIII · si francus est cum XII
cim
similibus francis iuret quod ipse latronem eum fuisse
non scisset ·
licet pater eius sit aut frater · uel propinquus ·
Si hoc iurare non potuerit · et
ab alio conuictus
fuerit
·
quod latronem in hospitio suscepisset · quasi latro
et
infidelis iudicetur · quia latro · est · et infidelis
est · noster et
francorum · et qui illum suscepit · similis est
illi ˙ Si autem
audiuit quod latro fuisset · et tamen non
scit pro firmiter · aut iuret solus quod
numquam eum
audisset · nec per ueritatem nec per mendatium
latro
nem · aut sit paratus si ille de latrocinio euictus
fuerit · aut similiter damnetur ˙
VII
[BK 260 Abschnitt A c. 7]
Vt quando missi nostri latronem forbannierint ·
hoc et missis aliis et comitibus scire faciant · et si
de uno
transmissa
tico
in alium fugerit · si in ui
cinitate
uenerint · pro hoc missus qui eum forban
niuit non dimittat ut eum non
persequatur · et compre
hendat · Et si longius fuerit missus in cuius
[fol. 180r] missaticum fugerit · si alodum habuerit illi tollat ·
et illum
constringat · ut illuc uelit nol
it
reueniat
· et ibi malum emendet · ubi illud perpetrauit ˙
Et si in alicuius uillam
fugerit · et ipsa uilla eum con
tenderit · secundum quo
d in
capitularibus aui et pa
tris
nostri scriptum habetur · inde fiat
- - -
et si necesse fuerit · ut iustitia non proteletur ˙ Aduocato
denuntietur ut
ipsum latronem reddat · et eos qui eum
contenderunt presentet · ut
debitam disciplinam
inde sustineant · et emendationem inde congruam
faciant ˙ Quodsi facere neglexerit · usque ad se
cundam
uicem bannum dominicum
inde componat · et sic per
fide
iussores
ad
presentiam eorum deducatur · ut et de
illo et de
contradictoribus et de ipso latrone
secundum quod causa coniacuerit decernatur ·
ut ceteri
metum habeant ˙
VIII
[BK 260 Abschnitt A c. 8]
Hoc etiam
commendauerunt seniores nostri · ut si huius
modi malefactores sicut
praediximus de uno
regno in aliud fugerint · similiter missi illius
de cuius
regno fugerit ad alios missos in illo
regno ubi fugit hoc notum faciant · et illi
missi
eos constringant · ut ad illud regnum et ad illos
missos reueniant ·
ut ibi distringi possint · ubi
malum fecerunt ˙
[fol. 180v]
VIIII
[BK 260 Abschnitt A c. 9]
De aduenis qui oppressione
nortmannorum uel brit
tanorum in partes istorum
regnorum confugerunt
statuerunt seniores nostri ut a nullo rei publice mi
nistro
quamcumque uiolentiam uel oppressionem aut ex
actionem
patiantur · sed liceat eis conductum suum
quęrere · et habere · donec aut ipsi
redeant ad loca
sua · aut seniores eorum eos recipiant · Quod qui in
uentus fuerit ex rei publicę ministris aut aliis
quibuslibet contra hoc pietatis
preceptum facere ·
aut fecisse · bannum dominicum exinde
componat
X
[BK 260 Abschnitt A c. 10]
Vt omnibus denuntietur qualiter cuncti sint
preparati ad quamcumque necessitatem imminentem ut
secundum consuetudinem prout necessitas euenerit · ad dei seruitium et illorum
atque ad defendendam ęcclesiam et regnum omnes sint preparati ˙
XI
[BK 260 Abschnitt A c. 11]
Capitula autem aui et
patris nostri quę in prescriptis
commemorauimus · qui ex missis nostris non habuerint et eis
indiguerint ut commissa per illa corrigere possint · sicut in eisdem
capitulis habetur · de scrinio nostro uel a cancellario nostro accipiant ·
ut rationabiliter et legaliter cuncta corrigant et disponant
XII
[BK 260 Abschnitt A c. 12]
Vt unusquisque missus in suo missatico
prouisionem
habeat · ut si aliquis de nostris fidelibus per missaticum
[fol. 181r] transierit · aut ibi consistens uel commanens · rapinas
uel deprędationes aut alia illicita fecerit de quibus
deus offendi solet et
populus pro oppressione ge
mere · quatenus hoc subtiliter et ueraciter
inuesti
get et nobis renuntiet · qualiter nos inde
sic or
dinemus · ut nec
ipsum nec alium hoc agere delectet ˙
XIII
[BK 260 Abschnitt A c. 13]
Vt missi in illorum missaticis curam habeant ·
ne homines nostri aut alii quilibet uicinos suos maiores uel minores tempore
ęstatis quando ad herbam suos caballos mittunt · uel tempore hiemis quando marascalcos illorum ad fodrum dirigunt uicinos maiores uel minores
depredentur · Et si ęgerint · hoc etiam ut
prediximus ueraciter missi nostri inuestigent et nobis
renuntient · ut in seniore hoc sic emendemus · quatenus homines
suos in potestate habeat · et contenti sint debitis · et indebita iniuste non
appetant ˙
Istud sacramentum iurabunt franci homines
Ego ille · assalituram illud malum quod siach uocant
uel tesceiam non faciam ·
nec ut alius faciat consen
tiam · Et si sapuero qui hoc faciat non celabo · et
quem scio qui nunc latro aut scachcator · est · uobis
missis dominicis
non celabo ut non manifestem ·
si me deus adiuuet · et istę reliquiae ˙
[fol. 181v]
Istud sacramentum iurabunt centenarii ˙
Ego ille assalturam illud malum quod scah uocant
uel tesceiam non faciam · nec ut
alius faciat consentiam ˙
Et si sapuero qui hoc faciat non celabo · et quem scio
qui nunc latro · aut scachcator est uobis · missis
dominicis non celabo · ut
non manifestem · Et de fran
cis hominibus in isto comitatu et in
meo ministe
rio commanentibus nullum recelabo quantum
recor
dari potuero · ut per breuem uobis missis domi
nicis non manifestem · si me deus adiuuet et istae
reliquiae ˙
Missi autem et pagi per missaticos qualiter fuerunt tunc ordinati ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 1]
Hincmarus episcopus · Ricuinus · Engiscalchus missi in
remitiano · Uonziso · Stadiniso · Pertiso · Barriso ·
Camiziso · Catalaunio · Uirtudiso ˙ Bagensoniso ˙
Tardaniso ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 2]
Pardulus episcopus · Altmarus · Teodacrus missi in lauduniso ·
Portiano · Suessonico · Urciso · et Uadiso ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 3]
Immo episcopus · Adalardus abba · Uualtcaudus
Odelricus missi in nouiomiso · Uermendiso · Aderoso ·
Curtriciso · Flandra · Comitatibus · Engilramni · et in comitatibus Uuatcaudi ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 4]
Folcuinus episcopus Adalgarius · Engiscalcus et Berengarivs missi · In comitatu Berengarii
[fol. 182r]
Engiscalchi · Gerardi · et in comitatibus Reginarii ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 5]
Hludouuicus abba · Yrminfridus episcopus · Ingiluuinus
Gozselmus missi in parisiaco · Molciano · Siluanectensi · Uircasino · Beluacense · et Uindoiliso ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 6]
Paulus episcopus · Hilmeradus episcopus · Herloinus · Hungarius missi In rotinense ·
Tellau · Uitnau · Pontiu ·
Ambianense ·
[BK 260 Abschnitt D c. 7]
Eirardus episcopus ·
Teodericus abba ·
Herloinus ·
Hardo
inus missi
In
Aprincato ·
Constantino ·
Bagisino ˙
Coriliso ·
Otlingua saxonia · et
Harduini ·
Oxmiso ˙
et In lisuino ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 8]
Dodo episcopus ·
Hrotbertus et
Osbertus missi in cin
no
mannio
·
Andegauensi atque turonico ·
Corboniso
et Sagiso ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 9]
Bernardus episcopus et
Hrodulfus et
Heinricus abba
missi In blesiso ·
Aurelianensi ·
Uindusniso ˙
Caretino ˙
Pincesiso ·
Madreciso
˙
[BK 260 Abschnitt D c. 10]
Uuenilo episcopus · Odo et Donatus missi In pago senonico · Trecasino · Uuasteniso · Miliduniso ·
Moruiso ˙ Prouiso · et in tribus Arcisisis ·
et in duobus
Brionisis ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 11]
Teutboldus episcopus ·
Ionas episcopus ·
Isembardus et
Abbo abba
Daddo missi in comitatibus
Milonis et in comitatibus
Isembardi ·
August
vduno
scilicet ·
Matisconense ·
[fol. 182v]
Diuionense · Cabillone · Hatuariis · et in t
ornedriso
·
et in belniso et in dusmiso comitatu Attelę · et in
comitatu Romoldi ˙
[BK 260 Abschnitt D c. 12]
Hugo · Gozso ˙ Niuilungus missi in
niuerniso
· Alciodri
so · Aualiso ˙
Hęc memorialia capitula
quae secuntur
dedit missis suis domnus karolus
anno dominicę incarnationis DCCCLIIII · in mense iunio
quando apud
attiniacum cum fratre suo Hlothario fuit
locutus · ut illa unusquisque missus in suo missatico per regnum illius
exsequi procuret ˙
I
[BK 261 Abschnitt A c. 1]
De missis pro latronibus scilicet ut addantur
et suppleantur missi qui illa peragant quę in capitulis
continentur · quas supra in siluaco illum edidisse
pręscripsimus ˙
II
[BK 261 Abschnitt A c. 2]
De maritima custodia ut secundum consuetudinem
uigilanter disponeretur ˙
III
[BK 261 Abschnitt A c. 3]
De uiis per aquas uidelicet ut ubi nouiter
clausę
erant aperirentur · sicut antiquitus
fuerunt apertę
IIII
[BK 261 Abschnitt A c. 4]
De pontibus restaurandis · uidelicet ut
secundum
capitularia aui et patris
sui ubi antiquitus
fuerunt reficiantur ab his qui honores tenent · de quibus
ante pontes facti uel
restaurati fuerunt ˙
V
[BK 261 Abschnitt A c. 5]
De nauibus quę uadunt sub pontibus uidelicet
[fol. 183r] ut inde teloneum non exigatur ·
VI
[BK 261 Abschnitt A c. 6]
De aduenis quos affligunt ministri rei publicę ·
scilicet ut qui ab illis quos nortmanni uel britto
nes
afflixerunt · et ideo mendicando in istud re
gnum
uenerunt · uel qui propter afflictionem aquita
nicam huc
uenerunt censum uel operationes
exegerunt
Hoc cum sua lege illis emendet · et qui deinceps
hoc facere
presumpserit · simul cum emendatio
ne dominicum bannum
componat ˙
VII
[BK 261 Abschnitt A c. 7]
De latronibus qui nunc nihil mali faciunt · et
quod iam diu
fecerunt emendatum habent · et nullus
modo super eos clamat · uidelicet ut
propter hoc
modo non puniantur
VIII
[BK 261 Abschnitt A c. 8]
De hominibus qui in banno et in poenitentia
missi sunt · et peius semper faciunt · scilicet ut a missis capiantur · et
constringantur ˙
VIIII
[BK 261 Abschnitt A c. 9]
De monetis et falsariis fabris uidelicet ut
diligenter inquirantur et emendentur ˙
X
[BK 261 Abschnitt A c. 10]
De rebus ęcclesiarum in alodum datis uidelicet
ut a missis inquirantur et describantur · et regi renuntietur ˙
XI
[BK 261 Abschnitt A c. 11]
De monasteriis circumeundis · id est ut sicut
ordinatum fuit · ita missi exequi procurent ˙
XII
[BK 261 Abschnitt A c. 12]
De hominibus qui iterum a nouo raptos faciunt
[fol. 183v] ut a missis comprehendantur et constringantur · et ad regum
presentiam deducantur ˙
XIII
[BK 261 Abschnitt A c. 13]
De fidelitate regi promittenda id est omnes
per regnum illius franci fidelitatem illi promittant · et qui dicunt
se illam promisisse · aut certis testibus hoc approbent · aut iurent se
illam ante iurasse · aut illam ipsam fidelitatem promittant ˙
Sacramentum autem fidelitatis · tale est ˙
Ego ille
karolo
hludouuici
et
iudithtę [!] filio ab ista die inante fidelis
ero secundum meum sauirum sicut francus
homo per rectum esse debet
suo regi · si
c me
deus adiuuet et istae reliquiae ˙
Anno incarnationis domini octingentesimo quinqua
gesimo quarto · V · nonas iulii in mallo remis
isti
iurauerunt · quod iuratam habuissent fidelitatem ˙
[fol. 183va]
[BK 261 Abschnitt C c. 1]
Isti iurauerunt antiquitus ˙
Teudacrus
Amalricus
Rotboldus
Amalbertus ·
Dodo
Uuigboldus
Berulfus
Uuala
[fol. 183vb]
Hetilo
Heirbertus
Airardus
Gotlandus
Hilpricus
Gerlegius ·
Amalgisus · heico
Amalricus maior
de buxido
[fol. 183vc]
[BK 261 Abschnitt C c. 2]
Isti iurauerunt fidelitatem ˙
Goderamnus
Dodilo
Sigebertus
Fidentius
Ermenulfus ˙
Teutgriminus ·
Uuicboldus ˙
Ermengaudus ˙
[fol. 184ra]
Rotmundus
Gislulfus
Haimiricus
Teutbaldus
Drogo
Teodericus
Ebroinus
Rodoinus
Gislinus
Vulfridus
Haimuinus
Uuandrebertus
Berecarius
Angelinus
[fol. 184rb]
Ado
Meinardus
Ottradus decanus
Guntbertus decanus
Heruuuincus decanus
Ozias ˙
Ailus
Teudaldus
Teodoldus decanus
Bertricus
Rothaus
Ingobertus
Amblinus decanus
Gozselmus decanus
[fol. 184rc]
Uulfarius
Flodoinus
Anglebertus
Emmenulfus ˙
Sicbertus decanus
Hecto
Isaac
Gislardus
Alaricus
Gerardus
Madergaudus
decanus ˙
[fol. 184r]
Hę sunt annuntiationes quas hlotharius
et
karolus apud leudicam annuntiauerunt ˙
HLOTHARIUS SERENUS IMPERATOR ˙
[BK 207 Abschnitt A c. 1]
Scire uolumus uestram omnium fidelitatem ·
quia fre
quenter presenti anno dilectissimum
fratrem nostrum
hludouuicum inuitauimus ut commune colloquium
cum fidelibus nostris haberemus · atque cum illis de domini
uoluntate
quantum ipse inspirare uellet · ac
de sanctę dei ęcclesię utilitate · nostroque ac
nostrorum communi
[fol. 184v] profecto honore et necessitate tractaremus et ordina
remus ˙ Sed quia predictus
frater noster actenus sicut
optaueramus quibusdam
impedientibus causis
uenire distulit · nos illud omittere nolu
imus ·
quin utiliter nos coniungeremus ˙
II
[BK 207 Abschnitt A c. 2]
Nunc uolumus uos certos reddere de nostra
coniunctione · quia christo propitio secundum deum ad salutem sanctę
dei ęcclesię · nostramque ac uestram communem utilitatem et necessitatem indissolubiliter corde et opere coniungere nos
uolumus · ut unum simus in christo · et uos unum sitis nobiscum ˙
III
[BK 207 Abschnitt A c. 3]
Sapiatis · quia legem qualem antecessores
nostri hoc · est ·
pater et auus noster uestris
antecessoribus
concesserunt et
seruauerunt nos similiter uobis perdonamus · et inui
olabiliter atque
incorrupte et presentibus et futuris
temporibus per omnia
uolu
mus
obseruare ˙
KAROLVS GLORIOSISSIMUS REX ·
I ˙
[BK 207 Abschnitt B c. 1]
Hanc siquidem coniunctionem facere idcirco
usque
nunc distulimus · quia uolumus ut supradictus
frater noster nobiscum pariter conueniens in eadem con
iunctione se nobis associaret ˙ Sed quia ille ali
quibus
impedimentis prepeditus uenire omisit · nos
audita perturbatione
quam filius eius facere conatur ·
consociare nos uoluimus ·
Sciatis ergo · quoniam et in
[fol. 185r] prosperis et in aduersis simul erimus · nec
poterit
nos deo adiuuante ullum offendiculum ab ea caritate
separare qua
fraternis uinculis astricti sumus · sed
ubicumque altern
o solatio et adiutorio indiguerimus ·
quantum dominus permiserit in inuicem supportari et sus
tentari cupimus ·
atque contra omnem terrenum inimicum
auxilium in alterutrum ferre uolumus ˙
II
[BK 207 Abschnitt B c. 2]
Si autem isdem frater
noster sicut optamus et ei mandamus hoc agere distulerit · nos ita
coniuncti sumus · ut unus alteri tale prebeat solatium et
adiutorium · quatenus ubicumque necesse fuerit amodo et deinceps sicut premisimus unusquisque regnum sibi
diuinitus commissum quiete obtinere possit ˙ Et si aliquis pari suo
superstes extiterit · ipse qui remanserit · nepotes suos una cum regno
patris sub tuitione et defensione habeat · ut contra aduersantium
machinationes auxiliante deo ita muniti existant · qualiter quieto ordine
regnum patris obtinere ualeant ˙
III
[BK 207 Abschnitt B c. 3]
Certissime igitur deuotionem uestram scire
cu
pimus · quia ueraciter nos recognoscimus
in multis deum
offendisse · animosque uestros negle
genter molestasse ˙ Quę uidelicet
cuncta ita
†††††††††††††††††††††††††††††††††††
[fol. 185v] fauente christo pro uiribus emendare uoti habemus · ut et
deum
placare · et uestrę deuoti
oni
satisfacere possimus ·
De quibus omnibus
certiores uos reddere curabimus ·
cum pluriores nostri fideles conuenerint · aut
cum prefatus
frater noster ut ei mandauimus uenerit si tamen uenire
uoluerit quomodocumque uobis amabilius erit ·
ita ut ueraciter
cognoscatis promissionem nostram om
nimodis attendere · et plenissime nos
obseruare uelle ˙
IIII ·
[BK 207 Abschnitt B c. 4]
Illud pręterea in commune
uestra et omnium comperiat
sollertia · quia ideo uobis in hoc sacro loco hęc sollicite denuntiare
uoluimus · ut noueritis cuncta quę dicimus domino fauente sanctisque eius suffragantibus in quorum presentia denuntiantur
inuiolabiliter obseruaturos nos esse ˙
Hoc est sacramentum quod sibi tres
fratres
francorum reges mutuo iurauerunt ˙
Ab hodierna die et deinceps si hludouuicus frater
noster illud sacramentum quod contra nos
iuratum
habet infregerit aut infringit aut filii eius ad
talem partem regni
quam tua contra eum acceptam
habes · in quantum dominus posse dederit · et contra
ipsum et contra filios eius ac omnes qui eam tibi au
ferre
uoluerint absque iusta et rationabili oc
casione · si tu expetieris ·
adiutorium tibi
[fol. 186r] defensionis pręstabo ˙ Si autem ego te superuixero ·
filiis tuis talem partem regni quam tu contra me et
meum fratrem acceptam
habes non auferam · sed consentiam ˙
Et si ipsi uel fideles illorum expetierint
defensionis
adiutorium contra ipsum fratrem nostrum et filios eius
ac omnes
ut eam tenere possint adiutorium in quan
tum potuero pręstabo · si tu aut
filii tui
id
ipsum
adiutorium mihi pręstaueritis · et a nobis uos
non
dissociaueritis ˙
Hoc · est · consilium quod episcopi et ceteri fideles domni
karoli apud bonoilum
communiter illi
dederunt
anno
anno [!]
incarnationis domini DCCCLVI · in mense Augusto
Increpatio quam in epistola
domni apostolici nobiscum
et cum aliis fidelibus uestris
audiuimus · seuerissime
nos tangeret · si nos aliter non egissemus quam isdem
domnus apostolicus nos egisse secundum quod ipse audi
erat cum magna auctoritate mandauit ˙ Nam
quia nos in isto facto
unde nos specialiter
redarguit consentientes non fuimus · et uos ac
fideles
uestros quos inde ammonere conuenit
et uerbis et scriptis sicut ipsi scitis et
manentia
scripta testantur frequenter et salubriter commo
nuimus · ut quod contra salutem et auctoritatem
factum erat
emendaretur · et ne deinceps committeretur
[fol. 186v] omnimodis caueretur ˙ Damnabiliter ista increpa
tione non
tangimur · sed et nunc nostris monitis illius mo
nita coniungentes · et
illius monita subiungentes ·
hortamur ut statum monasteriorum in regno nostro
consistentium aliter quam debeat et deceat peruersum ac con
fusum
quanto citius
et melius ac possibilius atque ra
tionabilius potueritis restituere
et corrigere stu
deatis · Et non solum hoc uos et
commissos uobis in regno
uestro agere commonemus · uerum etiam monemus · hor
tamur et precamur ut capitula
quę uos ipse cum fide
libus uestris in colonia
uilla manu propria confirma
stis · sed et ea quę in beluaco ciuitate episcopis traden
tibus sub conditione notissima
suscepistis · illa quoque
quę cum fratribus uestris secus teudonis uillam in loco qui
dicitur iudicium
approbastis · illaque quę in uerno
palatio synodaliter prolata suscepistis · ea etiam quę
in sparnaco de episcopalibus capitulis cum illustribus
uiris et sapientibus
baronibus uestris obseruanda
delegistis · sed et illa quę cum fratribus uestris
apud mars
nam manu propria confirmastis · uerum et
illa quę
in synodo suessonica cui uestram
presentiam exhibere
dignati fuistis acceptastis · necnon et illa
quę in silua
co decreuistis cum his quę in leodico cum fratre uestro
hlothario annuntiastis diligenter et frequenter
[fol. 187r] ad
memoriam reducatis ac relegatis · et quę in regno
uestro contra illa acta sunt ·
contraque diuinam et sa
lubrem auctoritatem quam progenitores et
predecessores
uestri directo ordine tenuerunt et obseruauerunt
perpetrata sunt ·
quantotius ratio et possibilitas permit
tit corrigere procuretis · et ne
de cetero a quocumque
contra hęc agantur · communiter omnes cooperante
domino
caueamus ˙ Et si quid contra hęc actum fuerit ·
statim ut citius fieri potuerit
ęquitate et ratione
ac possibilitate dictante absque dolo cum recta in
tentione et lege ac auctoritate competente uni
cuique ordini corrigatur · Et ne leue cuiqu
am
uideatur quod deo teste ac mediante manu pro
pria confirmatum et
sponsione
tantę ueritatis quę
deus est assertione prolat
um
est · discat ex
confir
mationis cautione in terris · et ex baptismatis
ac ceter
arum
obseruationum confirmatione in
cęlis quantis nexibus quisque teneatur
obstrictus ·
omnesque quod diuino spiritu dicitur communiter
audiamus ˙
Nisi conuersi fueritis gladium suum uibrabit · arcum
suum
tetendit et parauit illud · et in eo parauit
uasa mortis · De quibus uos omnes ad
se et ad manda
torum suorum obseruationem conuersos et in obser
uatione eorundem permanentes eripiat iesus christus
[fol. 187v]
dominus noster · cui est honor et gloria · potestas
et imperium
per omnia sęcula
sęculorum amen
Hęc quę secuntur capitula misit domnus rex
Karolus ad francos et aquitanos qui ab eo
disciuerant Anno incarnationis dominicę DCCCLVI
nonis iulii de palatio carisiaco per missos suos adalardum
abbatem · Rodulfum · Richuinum ·
Adalgarium et Berengarium ˙
I
Mandat uobis noster
senior quia suus auunculus rhu
odulfus
illi de uestra fidelitate nuntiauit · et quod
illum precastis ut ad
uos suos denominatos fideles
in sua mercede transmitteret · et uos illi per illos
uestram necessitatem ·
et uoluntatem mandare uo
lebatis ˙ Et si aliquid factum habebatis quod
necessi
tas fuisset emendare uoluntarie per illorum
consilium
emendabatis · et quod uobis consilium do
nauerint · ad nostri senioris
fidelitatem et uestram
saluationem uoluntarię faceretis ˙
II
Et mandat uobis noster
senior quia placet ei
quod illi
suus auunculus de uestra fidelitate et bona
uoluntate
nuntiauit · et secundum uestram de
precationem transmittit nos sicut
precastis ad
uos · et mandat uobis · quia si aliquis de
uobis
se reclamat quod iniuste alicui de uobis fecit
[fol. 188r]
et ad rectam rationem et iustum iudicium uenire non po
tuit · aut per
insidias aliquas · aut ipse senior noster ·
aut aliquis ad
illum aliquem de uobis comprehendere
uoluit · et propter hoc ad tempus aliquis de uobis
ab illius
presentia et ab illius seruitio se subtraxit ·
quia
omnis
quicumque de uobis ad rectam rationem ad
illum et ante suos fideles
uenire uoluerit · hoc ei
concedit · Et si iuste et rationabiliter inuentum
fuerit quod rectam rationem contra eum aliquis de uobis
habuerit · cum consilio
fidelium suorum hoc uolun
tarie emendabit · Et si inuentum fuerit quod
illam
causam unde aliquis de uobis conquirere uolu
erit
per rationem fecerit · uolet · ut sicut per rationem
fecit · ita facta per
rationem permaneat ·
III
Mandat uobis · ut si aliquis de uobis rectam
rationem
ad illum et ante suos fideles precauerit · et inde in
rec
tam rationem uenerit · et iuste et rationabiliter in
uentum fuerit quod rectam rationem aliquis de uobis
non habeat · et ipsa recta
ratio illum conuicerit
quia si se concrediderit et humiliauerit et e
mendare uoluerit ·
Et in ipsa emendatione per
manere uoluerit · quia sicut cum suis
fidelibus
rationabiliter inuenerit ut rationabilem mi
sericordiam
faciat · uoluntarię paratus · est · facere ˙
IIII ˙
Mandat uobis · quia si aliquis · est · de
uobis qui non se confidit in sua conscientia ut rectam [fol. 188v] rationem
precare aut non ualeat aut non audeat · et se recognoscit et
poenitet · et misericordiam illius et indulgentiam petierit quia illum tantum ut
inante sicut debet se caueat · uoluntarie unicuique qui sic se
recognoscit · misericordiam et indulgentiam donat ˙
V
Mandat uobis · ut ne aliquis de illo inante
dubitet · quia ipsam rectam rationem qui illam quęrit semper
illi uult conseruare · et illam misericordiam quam modo illi concedit similiter
illam semper uult conseruare · si ille aliam iterum causam non
commiserit · pro qua per rectam rationem iustum iudicium debeat
sustinere
VI
Mandat uobis · quia si aliquis de uobis
talis est qui dicat quia pro paupertate et
necessitate quia multos dies in illius
seruitio
misit · et omnia quę habuit dispendit ad talem
coniun
ctionem
ut aliquid impetraret quod per seruiti
um
impetrare non potuit se coniunxit · quia si hoc
nostro seniori ante suos fideles
demonstrare po
tuerit · Et hoc si uerum inuentum fuerit quod senio
ris nostri culpa fuerit · quod per necessitatem aliquis
de uobis
rationabiliter de seruitio illius se
tali modo subtraxerit · quia senior noster hoc uo
luntarie recognoscit · et cum
consilio de suis
[fol. 189r] fidelibus hoc quam citius et rationabilius potue
rit emendabit ˙
VII
Mandat uobis · quia si aliquis de uobis
dixerit
quod hoc quod fecit non pro sua infidelitate · neque pro
sua
deshonorantia [!] fecit · et timet aliquis de uobis
quod noster senior alicui de uobis reputare inante
debeat hoc
factum · aut pro sua infidelitate · aut pro
sua desinhonorantia · et propter hoc
iam ultra ad il
lum non debeat consilium acaptare · quia
qualiscumque
de uobis tali modo in isto facto commisculatus · est ·
si
inante sit fidelis et oboediens et adiutor ad suum
regnum et debitum honorem
continendum fuerit
sicut per rectum homo suo regi et suo seniori esse
debet · quia nulli de ista causa
commisit et suum ser
uitium quod illi et ante fecit et
adhuc deo iuuante
faciet · debite et rationabiliter uult illi merer
ri ˙
Si autem aliquis illi aut alicui iniuste abstulit · lex
hoc sicut consuetudo
et rectum est pacificabit ·
VIII
Et sciatis quia senior
noster sicut subinde
uoluit deo gratias nunc ad bonum
effectum perduxit · et
rogauit fideles suos ut sine ulla mala suspi
cione de illius iracundia aut animi commotio
ne
communiter quęrant et inueniant atque descri
bant hoc quod
ille secun
dum
suum ministerium facere debet ·
[fol. 189v] et quę facere
illum non condeceant ˙ Et ubicumque
inuentum fuerit quod fecit quod facere non
debuit · pa
ratus · est · ut cum dei adiutorio et fidelium suorum con
silio hoc quam citius cum ratione et possibilitate
emendare
potuerit emendet et inante corri
gat · et correcta custodiat · et quod
facere debuit
quod ad salutem et honestatem illius pertinuit · et aliquid
minus fecit · hoc cum dei adiutorio et fidelium suorum
consilio et auxilio facere
quam citius cum ratione
et possibilitate potuerit faciat ˙
VIIII
Et similiter uult ut nos quęramus et
inueniamus
et describamus quid et qualiter nobis fidelibus
suis in unoquoque
ordine contr
a illum conueniat
facere · et quid non conueniat facere .'
ut illa quę
conueniunt faciamus · et illa quę non conueniunt
caueamus ˙ Et
ubicumque in retro aliquid a nobis suis
fidelibus in
quocumque ordine facta sunt quę non con
deceant · cum
dei et illius auxilio et nostro communi
consilio quam citius cum ratione et possibilitate
emendare potuerimus
emendemus · et inante
corrigamus · et correcta custodiamus ˙
X
Et sciatis · quia sic est adunatus cum
omnib
us
suis
fidelibus in omni ordine et statu et nos omnes sui
fideles · ut si ille iuxta humanam fragilitatem
[fol. 190r] aliquid contra
talem pactum fecerit · illum honeste
et cum reuerentia sicut seniorem decet
ammonemus ·
ut ille hoc corrigat et emendet · et unicuique in suo
ordine
debitam legem conseruet ˙ Et si aliquis de nobis
in quocumque
ordine contra istum pactum incontra il
lum fecerit · si talis est ut ille
inde eum ammonere
uoleat ut emendet · faciat · Et si talis · est · causa · ut
inde illum familiariter non debeat ammonere ·
et ante suos pares illum in
rectam rationem mittat ˙
Et ille qui debitum pactum et rectam legem · et debit
am
seniori reuerentiam non uult exhibere et obserua
re iustum iustitię iudicium sustineat · et
si sustinere
non uoluerit · et contumax et rebellis extiterit · et
conuerti
non potuerit · a nostra omnium societate
et regno ab omnibus expellatur · Et si
senior noster
legem unicuique debitam et a se et a suis antecesso
ribus nobis et
nostris antecessoribus perdonatam · per
rectam rationem uel misericordiam
competentem uni
cuique in suo ordine conseruare non uoluerit ·
et
ammonitus a suis fidelibus suam intentionem
non uoluerit · sciatis quia sic est
ille nobiscum
et nos cum illo adunati · et sic sumus omnes per illius
uoluntatem et consensum confirmati episcopi atque ab
bates cum laicis ·
et laici cum uiris ęcclesiasticis · ut
nullus suum parem dimittat .' ut contra suam
legem
[fol. 190v] et rectam rationem et iustum iudicium etiamsi uoluerit
quod
absit rex noster alicui facere non possit ˙
XI
Et sciatis · quia ad hoc quęrendum et
inueniendum
et statuendum atque confirmandum cum nostro et ceterorum
fidelium suorum consensu habet noster senior constitutum
locum uermeriam palatium et tempus ac diem XIIII
kalendis augusti · et habet ex nomine descriptos fideles
suos · per
quorum tractatum ista causa deo adiuuante
ad perfectionem perueniat · Et habet
VII
kalendis augusti
ad ipsum palatium uermeriam generaliter omnes fide
les suos conuocatos · ut omnibus suam uoluntatem
et perdonationem ·
et nostram qui fideles illius sumus
deuotionem accognitet · ut ista conuenientia
quam teste deo confirmabimus inante diebus
uitę suę et diebus uitę nostrę
conseruetur · et ipse
suis successoribus contra successores nostros · et
nos
nostris successoribus suis successoribus conser
uandam in dei nomine
relinquamus ˙
XII
Et sciatis quia uult senior
noster et nos ac ceteri
fideles illius
††††† ut
si uos qui illius fideles
et consiliarii esse debetis uolueritis sicut
uobis
diximus ad illius presentiam et fidelitatem
atque seruitium uenire · et nobiscum in ista societate
esse · quia et ipse et nos quę uoluntarie uolemus
[fol. 191r] ut cum nobis hoc et quęratis et inueniatis et statu
atis et confirmetis atque conseruetis · et nos cum uobis
similiter et uobis
aliis omnibus sicut et nobis debi
tam legem et rectam rationem dehinc
inante sicut rec
tum · est · uult conseruare · sicut sui antecessores
qui hoc melius et rationabilius
fecerunt · nostris et
uestris antecessoribus in omni ordine
conseruauerunt ˙
XIII
Et mandat uobis noster
senior · quia si aliquis de uobis talis est cui suus senioratus non placet · et illi simulat ut ad alium seniorem melius quam ad illum acaptare possit · ueniat ad illum · et ipse tranquillo et pacifico animo donat illi
commeatum .' tantum ut ipsi et in suo regno uel suis fidelibus
aliquod damnum · aut aliquam marritionem non faciat · et quod
deus illi cupierit et ad alium seniorem acaptare potuerit · pacifice habeat ˙
XIIII
Et si aliquis fuerit de uobis qui uoleat
dicere quia non credit senioris nostri fidem · et suspectus
sit de sua perditione · et propter hoc non audeat ambulare ad
illum · nos uobis damus dei et nostri senioris
karoli fidem et de suis episcopis et fidelibus clericis
fidem · quia quantum deus uos saluauerit · et uos uos ipsos saluaueritis sani
ambuletis et sani cum illo sitis · et sanus sit uobiscum ille sicut debet · [fol. 191v] non cum uenerit retornetis · tantum ut pacifice et sine seditione
ambuletis · et suos fideles non sollicitetis ˙
XV
Et
si adhuc dubitatis · et aliam firmitatem quę
ritis · tantum ut contra
rationem non quęratis ·
si ad illum sicut diximus ambulare uultis ·
etiam et
ad hoc parati sumus ut faciamus ·
quia certi sumus · quia omnia cum securitate
facere possumus ˙