[fol. 73r]
[1]
Capitulum · I · UBI TELONEA EXIGI
ET UBI NON EXIGI DEBEANT ·
Uolumus firmiter omnibus in imperio nostro nobis a deo conmisso notum fieri
[.]t nullus teloneum exigat nisi in mercatibus ubi
communia
commertia emuntur ac uenundantur · neque in pontibus nisi ubi antiquitus
telonea exigebantur · neque in ripis aquarum ubi tantum naues solent aliquibus
noctibus manere · neque in siluis · neque in stratis · neque in campis ·
neque subter pontem transeuntibus · nec alicubi nisi tantum ubi aliquid emitur aut
uenditur qualibet causa ad communem usum pertinens · Et
ubi emptor cuiuslibet utitur herba · aut lignis · aut aliis uillaticis commodis · cum eo
cuius sunt quibus utitur agat iuxta es[tim]ationem usus · et quod
iustum · est · de tali re illi persoluat · Quod si aliquis constituta mercata fugiens ne
teloneum soluere cogatur · et ex[...]
[p]raedicta loca aliquid emere uoluerit et huiusmodi inuentus fuerit
constringatur · et debitum telonei persoluere cogatur · Et q[..]squis huiusmodi iusta telonea soluere declinantem susceperit · siue
celauerit · id secundum suam legem emendare conpellatur · is tamen
qu[em] celauit debitum teloneum persoluat · Ceterum sicut superius
dictum · est · nisi in memoratis locis · nemo a quolibet exigat telonea · Et si fecer[i]t contra haec praecepta nostra sciat se · esse ·
damnandum LX summa solidorum ·
Capitulum : II · DE DISPENSA
FIDELIUM NOSTRORUM
Siu[.]
[ca]rris · siue sagmariis · siue friskingis · siue aliis quibuslibet
uehiculis · tam eorum qui nobis assidue in palatio deseruiunt · quam
que
et eorum qui ad palatium eorum dispensam ducunt · nemo in pontibus · neque in nauibus ·
neque in quibuslibet aliis locis ab eis teloneum
exigere praesumat · Quod si
fecerit · nouerit se similiter LX summa solidorum poena plecte
ndum
∴ Quod si aliquis repertus fue
[rit]
qui ea quae praemissa sunt · non ad suam dispensam · nec ad proprios usus · sed
potius uenundandi causa ea duxerit · nouerit se sicut superi
us
conpraehensum · est · esse · damnandum ∴
Capitulum · III ·
NEMO EX HIS QUI PONTES
FACIUNT AU
T DE INMUNITATIBUS AUT DE FISCIS
aut de liberis hominibus
cogantur pontaticum de eodem quem fecerunt ponte persoluere ∴ Et si forte quilibet
uoluerit ex propriis
facultatibus eundem pontem emendare uel reficere quamuis de
suis propriis rebus eundem pontem emendet uel reficiat · non ta
men de
eodem ponte maiorem censum exigere praesumat nisi sicut consuetudo fuit · et iustum ·
esse · dinoscitur ·
Capitulum · IIII ·
OMNIBUS notum sit
quia nolumus ut liber homo ad nostros brolios operari cogatur · adtamen de aliis
publicis functionibus quas solebant iuxta antiquam consuetudinem facere · nemo se
pro hac causa excuset ∴
Capitulum · V ·
GENERALITER OMNES
ADMONEMUS ut capitula quae praeterito anno
legis salicae per omnium consensum addenda · esse · censuimus · iam non
ulterius capitula sed [ta]ntum lex dicantur · immo pro lege
teneantur ·
FINIT
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 76r]
[18]
DIUISIO
† IMPERII DOMNI HLUDOUUICI INTER
DILECTOS FILIOS SUOS INTER HLOTHARIUM ET UIDELICET ET PIPPINUM ET
HLUDOUUICUM
ANNO QUARTO IMPERII SUI ·
In nomine domini dei et
saluatoris et
cetera · Cum nos in dei nomine · anno incarnationis domini octingentesimo
septimo
decimo indictione decima annoque imperii nostri quarto mense
iulio
aquisgrani palatio nostro more solito sacrum conuentum et
generalitatem po
puli nostri propter ecclesiasticas uel totius imperii
nostri utilitates pertractandas congregassemus et in his studeremus · subito diuina
aspira
tione
actum · est ut nos fideles nostri ammonerent quatenus manente nostra
incolomitate et pace undique a deo concessa de statu totius regni et
de filiorum
nostrorum causa more parentum nostrorum tractaremus · sed quamuis haec admonitio deuote
ac fideliter fieret · nequaquam nobis nec
his qui sanum sapiunt uisum fuit ut
amore filiorum aut gratia unitas imperii a deo
nobis conseruati diuisione
humana scind
eretur · ne
forte hac occasione scandalum in sancta ecclesia oriretur et
offensam illius in cuius potestate omnium iura regnorum consistunt incurreremus
[fol. 76v]
†††††††††† idcirco necessarium d
[u]ximus ut
ieiuniis et orationibus et elemosinarum largitionibus apud illum obtineremus quod nostra
infirmitas
non praesumebat · Quibus rite per
tri
[du]um cel
ebratis
nutu omnipotentis dei
ut
credimus actum · est · ut et nostra et totius
populi nostri in dilecti primogeniti nostri hl
[o]tharii electione uota concurrerent · Itaque taliter diuina
dispensatione manifestatum placuit et nobis et omni populo nostro more solemni
††††† imperiali diademate coronatum nobis et consortem et
successorem imperii si dominus ita uoluerit communi uoto constitui · Ceteros uero
fratres
eius pippinum uidelicet et hludouuicum aequiuocum nostrum communi consilio placuit regiis insigniri
nominibus et loca inferius denominata cons
tituere in quibus post
decessum nostrum sub seniore fratre regali potestate potiantur
iuxta inferius adnotata capitula · quibus quam inter
†††
eos constituimus conditio continetur · Quae capitula propter utilitatem imperii et
perpetuam inter eos pacem conseruandam et totius ecclesiae
tutamen cum omnibus
fidelibus nostris considerare placuit et considerata conscribere et conscripta propriis
manibus firmare ut deo opem
ferente sicu
[t] ab omnibus communi
uoto actum · est · ita communi deuotione a cunctis inuiolabiliter conseruentur ad
illorum et totius populi christi
ani perpetuam pacem · salua in omnibus
nostra imperiali potestate super filios et populum nostrum cum omni subiectione quae
patri a filiis et impera
tori ac regi
a suis populis
exhibetur ∴
I
capitulum
Uolumus ut pippinus habeat a
quitaniam
et uuasconiam et markam tolosanam totam et insuper
comitatos · IIII · id est
in septimania
carcassensem · et in burgundia
augustudunensem
aualensem et niuernensem ∴
II
capitulum
Item hludouuicus uolumus ut habeat baioariam et carentanos et behęimos et
auar[o]s atque sclauos qui ab orientali parte
baioariae · sunt · et insuper duas uillas dominicales ad suum seruitium in pago nortgaoe
luttraof et ingoldesstat ∴
III
capitulum
Uolumus ut hi duo fratres qui regis nomine censentur in
cunctis honorib[us] intra suam potestatem distribuendis
propria potestate potiantur · tantum ut in episcopatibus et abbatiis ecclesiasticus ordo
teneatur · et in ceteris honoribus dandis honestas et utilitas seruetur ∴
IIII
capitulum
Item uolumus ut semel in anno tempore oportuno uel simul uel singillatim iuxta
quod rerum condi
cio
permiserit uisitandi et uidendi et de his quae
necessaria · sunt · et quae ad communem utilitatem
††††††††† uel
ad perpe
tuam pacem pertinent · mutuo fraterno amore tractandi gratia ad
seniorem fratrem cum donis suis ueniant · Et si
forte
aliquis illorum
qualibet ineuitabili necessitate impeditus
uen
[i]re tempore solito et oportuno nequiuerit hoc seniori fratri legatos et dona mit
te
[n]do
significet · ita dumtaxat ut cum primum possibilitas congruo tempore adfuerit uenire
qualibet cabillatione non dissimulet
V
capitulum
Uolumus atque monemus ut senior frater quando ad eum
aut unus aut ambo fratres sui cum donis sicut praedictum · est · uenerint · sicut ei maio
[r]
[fol. 77r] potestas
deo annuente fuerit adtributa · ita et ipse illos
pio fraternoque amore largiori dono remuneret ∴
VI
Uolumus atque iubemus ut senior frater
iunioribus fratribus suis quando contra exteras nationes auxilium
sibi ferre rationabiliter expetiuerint iuxta quod ratio dictauerit et temporis
oportunitas permiserit · uel per se ipsum uel per fideles missos et exercitus suos
oportunum eis auxilium ferat ∴
VII
Item uolumus ut nec pacem nec bellum contra exteras et huic a deo
conseruato imperio inimicas nationes absque consilio et consensu senioris fratris ullatenus suscipere praesumant ∴ Impetum uero ostium
subito insurgentium uel repentinas incursiones iuxta uires per se repellere studeant ∴
VIII
De legatis uero
si ab exteris nationibus uel propter pacem faciendam uel
bellum suscipiendum uel ciuitates aut castella tradenda uel propter alias quaslibet
maiores causas
directi fuerint nullatenus sine senioris
fratris conscientia ei respondea
nt
uel eos remittant · Si autem ad illum de quacumque parte missi directi
fuerint
†† ad quemlibet illorum primo peruenerint honorifice eos
cum fidelibus missis usque ad eius praesentiam faciat peruenire · De
leuioribus sane causis iuxta
qualitatem legationis per se respondeant ∴ Illud
tamen monemus ut quomodocumque se res in confinibus eorum habuerint
semper ad seniori
s fra
tris notitiam perferre non neglegant ·
ut ille semper sollicitus et paratus inueniatur ad quaecumque necessitas
et utilitas regni postulauerit
VIIII
Praecipiendum etiam nobis uidetur ut post decessum nostrum uniuscuiusque
uasallus tantum in potestate domini sui beneficium propter discordias euitan
das habeat et non in alterius ˙ Proprium autem suum et hereditatem
ubicumque fuerit salua iustitia cum honore et securitate secundum suam
legem
unusquisque absque iniusta inquietudine possideat · et licentiam habeat
unusquisque liber homo qui seniorem non habuerit cuicumque ex his tribus
fratribus uoluerit
se
commendandi ∴
X
Si autem et quod deus auertat et quod nos minime obtamus euenerit ut aliquis
illorum propter cupiditatem rerum
terrenarum
quae
est · radix omnium malorum aut diuisor aut obpressor ecclesiarum uel pauperum
extiterit aut tyrannidem in qua omnis crudelitas consistit exercuerit
primo
secreto secundum domini praeceptum per fideles legatos semel bis et ter
de sua emendatione commoneatur · ut si his renisus fuerit accersitus a fratre coram
altero fratre paterno et fraterno amore moneatur et castigetur ∴ Et si hanc
salubrem admonitionem penitus spreuerit · communi omnium sententia
quid de illo
agendum sit decernatur · ut quem salubris ammonitio a nefandis actibus reuocare non
potuit imperialis potentia communisque omnium
sententia coherceat ·
XI
rectores
uero ecclesiarum de francia talem
potestatem habeant rerum ad illas pertinentium · siue in aquitania
siue in italia
[fol. 77v] siue in aliis regionibus ac prouintiis huic imperio subiectis qualem
tempore genitoris nostri habuerunt uel nostro habere noscuntur ∴
XII
De tributis uero et censibus uel metallis quicq
uid
in eorum
potestate exigi uel haberi pot
erit
ipsi habeant ut ex his in suis
necessitatibus
consulant et dona seniori fratri deferenda
melius praeparare ualeant ∴
XIII
Uolumus etiam ut si alicui illorum post decessum nostrum
tempus nubendi
uenerit
ut · cum consilio et consensu senioris fratris uxorem ducat · illud tamen propter discordias
euitandas
et occasiones noxias auferendas cauendum decernimus · ut de exteris
gentibus nullus illorum uxorem accipere praesumat ·
Omnium uero homines propter
pacem artius conligandam · ubicumque inter partes elegerint uxores ducant ∴
XIIII
Si uero
aliquis illorum decedens legitimos filios reliquerit · non inter
eos potes
tas ipsa diuidatur · sed potius
populus pariter conueni
ens unum ex eis quem dominus uoluerit eligat · et
hunc senior frater in loco fratris et filii suscipiat · et honore paterno subli
mato · hanc constitutionem erga illum modis omnibus conseruet · De
ceteris uero liberis pio amore pertractent qualiter
eos more parentum nostrorum
saluent et cum consilio habeant ∴
XV
Si uero absque legitimis liberis aliquis eorum d
ecesserit
·
potes
tas illius ad seniorem fratrem reuertatur ∴ Et si contigerit illum habere liberos ex concubinis · monemus ut erga illos miseri
corditer agat ∴
XVI
Si uero alicui illorum contigerit nobis decedentibus ad annos legitimos iuxta
ribuariam legem nondum peruenisse · uolumus ut donec ad
praefinitum annorum terminum ueniat · quemadmodum modo a nobis sic a seniore fratre et ipse et regnum eius procuretur atque gubernetur · et
cum ad legitimos annos peruenerit iuxta taxatum modum sua potestate in omnibus
potiatur ∴
XVII
Regnum uero italiae eo modo praedicto
filio nostro si deus uoluerit ut successor
noster exsistat per omnia subiectum sit sicut
et patri
nostro fuit et nobis deo uolente praesenti tempore subiectum manet ∴
XVIII
Monemus etiam totius populi nostri deuotionem
et sincerissime fidei pene
apud omnes gentes famosissimam firmitatem ut si is filius
noster qui nobis diu
ino
nutu
successerit absque
legitimis liberis rebus humanis excesserit · propter omnium
salutem et ecclesiae tranquillitatem et imperii unitatem in elegendo uno ex li
beris nostris si superstites fratri suo fuerint eam quam in illius
electione fecimus conditionem imitentur · quatenus in eo constituendo · non · humana sed
dei quaeratur uoluntas adimplenda
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 78r]
[13]
In nomine domini dei et saluatoris nostri iesu christi hludouuicus diuina ordinante prouidentia imperator augustus ∴ Quia iuxta
apostolum quamdiu in hoc saeculo sumus peregrinamur a domino et nihil in praesenti fixum
nihil immobile sed cuncta ueloci peruolant cursu et scriptura testante quodcumque
possumus instanter operare
debemus quia nulli ad bene operandum crastinus dies
promittitur omnesque secundum apostolum ante tribunal Christi stabimus ut unusquisque
rationem pro his quae gessit reddat nobis praecipue qui ceteris mortalibus conditione
aequales existimus et dignitate tantum re
[..]minis
supereminemus
qui non solum pro commisso grau
[iore] uerum etiam pro reatuum
nostrorum factis et dictis insuper etiam cogitatis in districti examinis die iuxta
scripturam sacram quae dic
it quoniam interrogabit opera nostra et cogitationes scrutabitur
rat
[iones] reddituri sumus sollicita
circumspectione
tot
[a]que mentis intentione satagendum est ut bonis
operi
[bus] iugiter
[insist]endo his quibus praeesse
uidemur mod
is omnibus quantum nobis diuina suffragante gratia facultas attributa fuerit
prodesse curemus ∴ Sed quia omne datum optimum et
omne donum perfectum desursum
est debemus continuis precibus dominum humiliter exorare faciemque illius humili
confessione et congrua prout ipse posse dederit emendatione praeuenire ut sicut eius
[est] muneris quod regnamus eius sit pietatis
†† quo id feliciter geramus ∴
Quatenus eo
miser
[ante] et regni gubernacul
[is] aequissimo
libramine tenere et ad eum qui rex regum est et dominus dominorum cum multiplici fructu
administrationis nostrae iustitiae scilicet et pietatis atque humilitatis sine fine cum
eo regnaturi mereamur peruenire
et quoniam per apostolum suum nos adiutores suos
appellare
[digna]tus est et sancta ecclesia eius uidelicet sponsa in
scripturis
sanctis ortus est appellata cotidianis exercitiis
adhibitis sarculo bonae operationis est excolenda ∴ Ut sicut semper nociua in ea uelut
in bono agro
emergunt ita semper laboris bonique studii eradicentur noxia
plantentur utili
a ∴ Oportet nos cunctis eius necessitatibus nisibus quibus
possumus deuote consulere quatenus in eius emendatione quantum dominus posse dederit
tota cum mentis deuotione elaborantes
in aliqua
parte
aedificiorum illius a fabricatore
eius domino scilicet iesu christo aptari mereamur ∴ Proinde notum
sit omnibus fidelibus nostris sanctae
dei ecclesiae nostrisque deo dispensante successoribus quia cum nos nullis existentibus
meritis diuina pietas genitore nostro rebus humanis exempto ad
huius imperii culmen prouexiss
[et]
[fol. 78v]et quomodo aut qualiter desiderium diuini cultus quod ab in
eunte
aetate christo inspirante mente conceperamus ad effec
[tum] domino
suffragante perduceremus et quid studii
quidue
laboris progenitores nostri praecipue tamen pie recordationis genitor
noster in utilitatibus sanctae dei ecclesiae
exhibuerint aduerteremus et
pia illorum facta non solum inuiolata conseruare sed etiam imitare pro uiribus nobis deo
concessis optaremus scilicet ut si quid in ecclesiasticis negotiis siue in statu rei
publice emendatione dign
[um] perspexissemus quantum dominus posse
[da]bat nostro studio emendarentur ∴
Et hactenus hinc inde
mundanorum turbinum procellis emergentibus diuersissimisque occupationibus
ingruentibus praepediti ut optaueramus
efficere
nequiuissemus huius rei gratia quinto anno imperii nostri a
rcersitis
nonnullis
episcopis abbatibus canonicis et monachis et fideli
bus
optimatibus
nostris studuimus eorum consultu sagacissima inuestigare
inquisisione [!] qualiter unicuique ordini canonicorum uidelicet
monachorum et laicorum iuxta quod ratio dictabat et facultas suppetebat deo opem ferente
consuleremus ∴ Et quoniam licet saepe
de statu ecclesiarum et de iustitiis
praeterito tempore ordinassemus
et miss[os] per singula loca
destinassemus et inuidente diabolo per
tirannicam prauitatem praepeditum
fuisset quia dominus
de his sua potentia
triumphare concessit et pacem undique donauit oportebat ut hoc
tempus pacis in
dultę in communem sanctae dei ecclesiae et
[omnium] nostrorum utilitatem inpenderemus tribus
uidelicet modis ut quae bene inchoata erant deo
auxiliante
effectum obtine
[rent] ∴ Etsi qua bona uoluntate sed incauta
discretione
uari
is praepedientibus causis
[inchoata] fuissent
ut diligenter
inspicerentur
discreteque prout facultas
suppetebat
[corrige]rentur
∴ Si qua etiam de his quae
necessaria erant dees
[se] uideremus ut quaererentur et deo auxiliante
ad effectum perducerentur quatenus deinceps opus nostrum a nemine iuste
posset reprehen
[di] et tam nostris quam
futuris temporibus
multorum salu
ti proficeret et deo opitulante stabile permaneret ∴ Sed
qualiter de his diuina cooperante gratia consultu fidelium pro uiribus et temporis
breuitate licet non quantum debuimus et uoluimus sed quantum a deo posse accepimus
[ege]rimus et quid unicuique
ordini communi uoto communique
consensu consulere studue
[rimus] ita ut quid canonicis proprie
de
his quidue monachis obseruanda quid etiam in legibus mundanis addenda
quid quoque in capitulis
† inserenda forent adnotauerimus
et singulis singula obseruanda contraderemus tamen ut siue nostris siue successorum nostrorum temporibus rata
forent et
inuiolabiliter deo annuente conseruarentur libuit nobis ea quae congesta sunt ob
memoriae firmitatisque gratiam in unum strictim congerere et subiectis capitulis
adnotare et in publico archiuo recondere ut successores deo dispensante nostri nostra
pia facta conseruan
[tes] ipsi nihilominus bona facta sua
successoribus suis seruanda perdoceant ∴
Finis
Haec capitula
proprie ad episcopos uel ad ordines
quosque ecclesiasticos pertinentia quae non solum hi
obseruare sed etiam sibi subiectis uel commissis facienda perdocere debent
capitulum
I
Quia iuxta sanctorum
patrum traditionem nouimus res ecclesiae uota esse fidelium pretia peccatorum et
patrimonia
pauperum cuique non solum habita conseruare uerum etiam multa deo opitulante conferre
optamus tamen ut ab ecclesiasticis de non diuidendis rebus illius
suspitionem dudum
conceptam penitus amoueremus statuimus ut neque nostris neque filiorum et deo
dispensante successorum nostrorum temporibus qui nostram uel progenitorum nostrorum
uoluntatem uel exemplum imitari uolue
rint ullam penitus diuisionem aut
iacturam patia
tur
∴
II
Sacrorum canonum
non ignari ut in dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore adsensum
ordini ecclesiastico praebuimus ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi
secundum statuta canonum de propria diocesi remota personarum et munerum acceptione ob
uitae meritum et sapientiae donum eligantur ut exemplo et uerbo sibi subiectis
usquequaque prodesse ualeant ∴
III
Quia uero
canonic
a professio a multis partim ignorantia partim desidia dehonestabatur
operae pretium duximus deo annuente apud sacrum conuentum ut ex dictis sanctorum patrum
uelut ex diuersis pratis quosdam uer
nantes flosculos carpendo in
unum [!] regulam
canonicorum
et canonicarum congerere
et canonicis uel
sanctimonialibus seruandam contradere ut per eam
canonicus
ordo absque
ambiguitate poss
et seruari ∴ Et quoniam illam sacer conuentus ita etiam
laudibus extulit ut
usque ad unum iota obseruandam percenseret statuimus ut ab
omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et
mod
[is]
omnibus
siue a canonicis siue a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps
obseruetur ∴
IIII
Statutum est ut
quidquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesiae sponte collatum fuerit in
dicioribus locis duas partes in usus pauperum tertiam in stipendia cedere clericorum aut
monachorum ∴ In minoribus uero locis aeque inter clerum et pauperes fore diuidendum
nisi forte a datoribus ubi specialiter dan[dae] sint constitutum
fuerit ∴
V
Monachorum siquidem caus
am qualiter deo opitulante ex parte disposuerimus et quomodo ex se ipsis
[sibi] eligendi abbates licentiam dederimus et qualiter deo
opitulante quieti uiuere propositumque suum indefesse custodire ualerent ordinauerimus
in alia scedula diligenter adnotari fecimus et
ut apud successores nostros ratum
foret et inuiolabiliter conseruaretur confirmauimus ∴
VI
De seruorum uero
ordinatione qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promouebantur placuit omnibus
cum sacris canonibus concordari debere et statutum est ut nullus episcoporum deinceps
eos ad sacros ordines
promouere praesumat
nisi prius a
dominis propriis libertatem
consecuti fuerint ∴ Et si
quilibet seruus dominum suum fugiens aut latitans aut adhibitis testibus munere
conductis uel corruptis aut qualibet calliditate
[fol. 79r] uel fraude ad gradus
ecclesiastic
os peruenerit decretum est ut deponatur et dominus eius eum
recipiat ∴ Si uero auus uel pater ab alia patria in aliam migrans in eadem prouincia
filium genuerit et ipse filius ibidem edocatus et ad gradus ecclesiasticos promotus
fuerit
et utrum seruus sit ignorauerit et postea ueniens dominus illius legibus eum
adquisiuerit sanccitum est ut si dominus eius illi libertatem dare uoluerit in gradu suo
permaneat ∴ Si uero eum catena seruitutis a castris dominicis
extrahere uoluerit
ut gradum
amittat quia iuxta sacros canones uilis persona
manens sacerdocii dignitate fungi non potest ∴ De rebus uero illorum uel peculiare qui
a propriis dominis
libertate donantur ut ad gradus ecclesiasticos iure
promoueantur statutum
est ut in potestate dominorum consistat utrum illis
concedere
an sibi uindicare uelint ∴ Ceterum si post ordinationem aliquid adquisiuerit illud
obseruetur quod in canonibus de
consecrandis nihil habentibus constitutum est ∴ De ecclesiarum uero seruis communi
sententia decretum est
ut archiepiscopi per singulas prouincias constituti nostram
auctoritatem suffraganei uero illorum exemplar illius penes se habeant ∴ Et
quandocumque
† de familia ecclesiae utilis inuentus
aliquis ordinandus est in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur et coram
sacerdotibus
uel coram fidelibus laicis ante cornu altaris sicut in nostra
auctoritate continetur remota qualibet calliditate libertatem
consequ
antur et tunc demum ad
gradus ecclesiasticos promoueantur ∴ Similiter quoque de his agendum est quod
laici de familia
ecclesiarum ad sacros
ordines promouere uoluerint sed et de his quos praepositi canonicorum aut monachorum
ordinandos
[expeti]uerint eadem forma seruanda est ∴
VII
Statutum est ut nullus
quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat quarum liberi
aut propinqui
hac inconsulta oblatione possent rerum propriarum exheredari ∴ Quod
si aliquis deinceps hoc facere temptauerit ut et acceptor sinodali sententia districte
feriatur et res ad exheredatos redeant
∴
VIII
Statutum est etiam ut
nullus in canonica aut regulari
professione constitutus aliquem tonsorare propter
res adipiscendas deinceps persuadeat ∴ Et qui hoc facere temptauerit sinodali uel
imperiali sententia modis omnibus
feriatur ∴
VIIII
Statutum est ut sine
auctoritate uel consensu episcoporum
presbyter
i in quibuslibet ecclesiis
nec constituantur nec expellantur ∴ Et si laici clericos probabilis uitae et doctrinae
episcopis consecran
dos
suisque in ecclesiis constituendos obtulerint nulla
qualibet occasione eos reiciant
∴
X
Sanccitum est ut
unicuique ecclesiae unus mansus integer absque alio seruitio attribuatur et
presbyteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fidelium non de
domibus neque de atriis uel hortis iuxta ecclesiam [posi]tis neque de
praescripto manso aliquod seruicium praeter ecclesiasticum faciant et si aliquid
amplius habuerint inde senioribus suis debitum seruicium impendant ∴
XI
Statutum est postquam
hoc impletum fuerit ut unaquaque
ecclesia suum
presbyterum habeat ubi id fieri facultas prouidente
episcopo
permiserit
Sanccitum est de uillis nouis et ecclesiis in eisdem nouiter constructis ut
decime de ipsis uillis ad easdem ecclesias conferantur ∴
XIII ∴
De sacris uasis
ecclesiae quae in pignus a nonnullis in quibusdam
locis dari comperimus inibitum
est ne deinceps a quoquam fieri praesumatur nisi solummodo necessitate redimendorum
captiuorum
compellente ∴
XIIII
De ecclesiis sane
destructis uel de nonis et decimis siue de claustris canonicorum
qualiter constitui et ordinari nobis placuerit aliis capitulis subter adnotauimus ∴
XV
Sed et de ecclesiarum
honore quomodo deo adiuuante quantum in nos est uigeat similiter in subter adnotatis
capitulis insertum esse dinoscitur
XVI
De episcopis uero in
langobardia constitutis qui ab his quos ordinabant sacramenta
et† munera contra diuinam et canonicam auctoritatem
accipere uel exigere soliti erant modis omnibus inhibitum est ne ulterius fiat quia
iuxta sacros canones uterque a gradu proprio talia facientes decidi debent ∴
XVII
Statutum est ab
episcopis de presbyteris qui feminas secum indiscretae habitare permittunt et propter
hoc male opinionis suspicione
denotantur
ut si
deinceps
ammoniti
non se correxerint uelut contemptores sacrorum canonum canonica inuectione
feriantur ∴
XVIIII
De presbyteris qui
accipiendi chrismatis gratia ad ciuitates in cena domin
[i] uenire
soliti erant sanccitum est ut de his
qui longe positi s
unt de octo uel
decim unus ab episcopo eligatur qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat ∴ Hi uero qui non longius a ciuitate quam quatuor aut quinque milibus habitant more
solito
[ad] accipiendum chrisma per se ueniant ∴ Discendi uero
gratia alio non quadrag
esimae
tempore ad ciuitates conuocentur ∴
XVIIII
Ne uero episcopi
occasione praedicandi aut confirm
[andi] oneri
† essent populis a nobis
[fol. 79v]admoniti polliciti sunt se
deinceps
hoc cauere uelle et eo tempore suum ministerium in quantum facultas
dabatur exsequi quo eorum profectio quantum in illis erat
his quibus prodesse possunt et debent non sit inportuna
uel onerosa ∴
XX
Ne pueri uero sine
uoluntate parentum tonsorentur uel puellae uelentur modis omnibus inhibitum est ∴
Et qui hoc facere temptauerit multa quae in capitulis legis mundanae a nobis constitutis
continetur persoluere cogatur ∴
XXI
De feminis quae uiros
amittunt placet ne
se sicut hactenus indiscretae uelent sed
† ut triginta dies post decessum
uiri sui exspectent et post trigesimum diem per
consilium
episcopi sui uel si episcopus absens fuerit consili
o
aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum id quod eligere debent
eligant ∴ Et quia a sacro conuentu rogati ut hi qui publicam gerebant paenitentiam
et femine quae uiros amittebant nostra auctoritate donec
deliberent quid
agant tuerentur specialiter pro his capitula fieri et legis mundane
capitulis
inserenda decreuimus ∴
XXII
De raptis uero et
raptoribus quamquam specialiter decreuissemus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps
facere temptauerint quid tamen super his sacri canones praecipiant
hic
inserendum necessarium duximus quatenus omnibus pateat quantum malum sit et non solum
humana sed etiam diuina auctoritate constricti abhinc hoc
malum caueatur ∴
XXIII
De puellis raptis
necdum disponsatis ita in concilio calcidonensi ubi DCXXX patres
adfuerunt capitulo XXXVIIII
habetur eos qui rapiunt
puell
[as] sub nomine simul habitandi
cooperantes et conhibentes raptoribus decreuit
sancta sinodus siquidem clerici sunt decidant gradu
proprio si uero laici anathematizentur quibus uerbis aperte datur intellegi qualiter
huius
mali auctores damnandi sunt quando
[particices] [!]
et conhibentes tanto anathemat
e feriuntur et quod iuxta canonicam
auctoritatem
ad coniugia legitima raptas sibi iure uindicare
nullatenus possunt ∴
XXIIII
De disponsatis
puellis et ab aliis raptis ita in concilio anchy
ritano capitulo decimo legitur ∴ Disponsatas puell
[as] et
post ab aliis raptas placuit erui et eis reddi quibus ante fue
rint
disponsatae
etiamsi
[eis] a raptoribus uis inlata
constiterit ∴ Proinde statutum est
a sacro conuentu ut raptor publica paenitentia
multetur ∴ raptae uero si sponsus recipere noluerit et ipsa eidem crimini consentiens
non fuit licentia nubendi alii non negetur ∴ Quod si et ipsa consensit simili
sententiae subiaceat
quod si post haec se iungere praesumpserint uterque
anathematizetur ∴
XXV
De his uero qui
sacris uirginibus se sociant ita in decretis papae gelasii
capitulo uigesimo continetur ∴ uirginibus sacris
temere se quosdam sociare
cognouimus et post dicatum deo propositum incesta foedera sacrilega
†que miscere ∴ Quos protinus equum a sacra communione
detru
di et nisi publicam probatamque egerint paenitentiam omnino non
recipi aut his certe uiaticum de saeculo transeuntibus si tamen paenituerint non negetur ∴ Si uero de copula
tione sacr
arum uirginum tam seuere
feriuntur quanto seuerius feriendi sunt qui eas rapiunt ∴ Ideo sicut
praemissum est necesse est ut ab omnibus in christia
na religione consistentibus rigore auctoritatis diuin
[ae] uel
humanae hoc malum radicitus amputetur ∴
XXVI
Ne uero puellae
indiscretae uelentur placuit nobis etiam de sacris canonibus qualiter obseruandum sit
hic inserere ∴ De tempore
† uelandarum puellarum
in
cartaginensi concilio capitulo XVI continetur ut non ante
†††† XXV annos
consecrentur ∴ Item in eodem concilio capitulo XCIII de uirginibus uelandis ita
contin
etur ∴ Item placuit
ut quicumque episcoporum
necessitate periclitantis pudiciciae uirginalis uel petitor potens uel raptor aliquis
formidatur uel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo conpuncta fuerit ne
non
uelata moriatur aut exigentibus paren
[t]ibus aut his
ad quorum curam pertinet uelauerit uirginem seu uelauit ante XXV annos aetatis non
ei obsit concili
um quod de
isto annorum numero constitutum est ∴ Unde
colligitur
[quia iuxta] priorem sanctionem uirgines XXV
aetatis suae anno rite consecrande sint ∴ Quod si praemissae
necessitates ante id fieri con
pulerint nullum possit episcopo adferre
praeiudicium consecranti ∴
XXVII ·
Sanccitum est ut
[nullus] deinceps quamlibet examinationem crucis facere praesumat
† ne quae Christi
[passione] glorificata est
[cuiuslibet] temeritate
[fol. 80r]obtemptui habeatur ∴
XXVIII
Episcopos
uero ut siue per se siue per uicarios pabulum uerbi diuini sedule populis annuntietur
quia ut ait beatus gregorius iram contra se occulti iudicis
excitat sacerdos si sine praedicationis
sonitu incedit ∴ Et ut clerum sibi
commissum in sobrietate et castitate nutri
[rent] diuinisque officiis
imbuerent qui rite ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoueri possent et ut operam
dent quatenus
presbyteri missalem et lectionarium siue ceteros libellos sibi
necessarios bene correctos habeant ∴ Et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes
iuxta uires emendent qualiter etiam uiduas diligenter instruant quomodo
etiam
secundum apostolicam auctoritatem conuersari debeant edoceant ∴ Et ut superstitiones
quas quibusdam locis in exsequiis mortuorum nonnulli faciunt eradicent et ut exemplo
suae innocentiae alios
ad bene uiuendum prouocent et cunctis ecclesiasticis
negotiis quantum dominus iuuauerit totis uiribus consulere satagant diligenter
admonuimus ∴ Et ut id liberius exsequi ualeant
nos in quantum dominus posse
dederit opem ferre modis omnibus optamus ∴
XXVIIII ·
Nonnulla uero capitula
sicut de incestis nuptiis necnon et de ecclesiis quae inter coheredes diuiduntur et tali
occasione
proprio honore carent siue de his ecclesiis quae nimium rebus propriis
sunt adtenuatae uel certe de his rebus quae nuper necessitate conpellente a nonnullis
ecclesiis sunt ablatae
et si qua sunt alia siue in ecclesiasticis siue in publicis
rebus emendatione digna quae pro temporis breuitate efficere nequiuimus in tantum differ
endum
iudicauimus donec domino fauente consultu fidelium fa
cultas
nobis id efficiendi ab eo tribuatur ∴ Inuenta uero ut deo opitulante effectum
obtine
ant per tempora hic inserenda censuimus
·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 105r]
[5]
INCIPIUNT CAPITULA QUAE LEGIBUS ADDENDA SUNT · QUAE ET MISSI ET COMITES HABERE ET
CETERIS NOTA FACERE DEBENT
DE
HONORE ECCLESIARUM I
Si quis aut ex leui causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit / de
uita conponat · si uero foris rixati fuerint et unus al
terum in
ecclesiam fugerit · et ibi se defendendo eum interfecerit · si huius facti testes non
habuerit cum XII coniuratoribus
legitimis per sacramentum adfirmet se defendendo
eum interfecisse · Et post haec · DC solidos ad partem ecclesiae quam illo
homicidio polluerat et insuper bannum nostrum soluere cogatur · Is uero qui
interfectus · est / absque conpositione iaceat · Ac deinde
interfector secundum
iudicium canonicum congruam facinori quod admisit paenitentiam accipiat · Si proprius
seruus hoc com
miserit / iudicio aquae feruentis examinetur · utrum hoc
sponte an se defendendo interfecisset · Et si manus eius exusta fue
rit
interficiatur · Si autem non fuerit · dominus
eius iuxta quod
uuirgildus illius · est · ad ecclesiam pers
oluat
· Aut eum si uoluerit
eidem ecclesiae tradat · De
ecclesiastico
et fiscalino · et
b
eneficiario
seruo / uolumus ut pro una uice uuirgildus eius pro eo
conponatur · Altera uice ipse seruus ad supplicium tradatur · hereditas tamen
liberi hominis qui propter tale facinus ad mortem
fuerit iudicatus ; ad legitimos
heredes illius perueniat · Si in atrio ecclesiae cuius porta reliquiis sanctorum
consecrata
est · huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit / simili modo emendetur
uel conponatur · Si uero porta ecclesiae · non · est · con
secrata · eo
modo conponatur quod in atrio conmit
titur
sicut conponi debet
quod in inmunitate uiolata conmittitur ·
II · DE INIURIIS SACERDOTUM IN ECCLESIIS FACTIS ∴
Sanguinis effusio in ecclesiis facta cum fuste · si praesbiter
fuerit
[fol. 105v]triplo
- - - conponatur · Duas
partes eidem praesbitero · tertia pro fredo ad ecclesiam · Insuper bannus
noster · Similiter de diacono
iuxta conpositionem eius in triplo cum banno
nostro conponatur · De subdiacono similiter triplo secundum suam conpositionem · Et de
uni
uscuiusque ordinis clerico / secundum suam conpositionem triplum
persoluatur · Et insuper bannus
noster · similiter et de ictu sine sangui
nis effusione de
uniuscuiusque ordinis clerico · secundum suam conpositionem triplo et bannus
noster · Et qui non habet unde ad ecclesiam
persoluat / tradat se in seruitium
eidem ecclesiae usque dum totum debitum persoluat ·
III DE UIDUIS ET PUPILLIS ET PAUPERIBUS
Ut quandocumque in mallum
[.]nte comitem uenerint .' primo eorum causa audiatur et definiatur · Et si testes per se ad causas suas
quaer
en
das
habere non potuerint · uel legem nescierint ·
comes illos uel illas adiuuet dando eis talem hominem qui rationem eorum te
neat · uel pro eis loquatur ·
IIII DE RAPTU UIDUARUM ∴
Qui uiduam intra primos XXX · dies uiduitatis suae uel inuitam uel uolentem sibi copulauerit / bannum nostrum id est · LX solidos in triplo
conponat · Et si inuitam eam duxit / legem suam ei conponat · Illam uero ulterius non adtingat ·
V DE HOMINE PUBLICAM PAENITENTIAM AGENTE INTERFECTO ·
Qui hominem pu
blicam
paenitentiam
agen
tem interfecerit .' bannum nostrum in triplo conponat · et uuirgildum eius proximis
eius persoluat ·
VI UT OMNIS HOMO LIBER POTESTA
TEM HABEAT
UBI
CUMQUE
UOLUERIT RES SUAS DARE PRO SALUT
E
ANIMAE SUAE ·
Si quis res suas pro salute animae suae · uel ad ali
quem
uenerabilem locum · uel propinquo suo uel cuilibet alteri tradere uoluerit · et eo
tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res il
lae positae sunt /
legitimam traditionem facere studeat · Quodsi eodem tempore quo illas tradere uult extra
eundem co
mitatum fuerit id est siue in exercitu · siue
In
pa
[.]atio · siue in alio quolibet loco / adhibeat
sibi · uel de suis pagensibus uel de aliis
qui eadem lege uiuant qua ipse uiuit
testes idoneos · Uel si illos habere non potuerit / Tunc de aliis quales ibi meliores
inue
niri possint / et coram eis rerum suarum traditionem faciat · et
fideiussores uestiturae donet qui ei qui illam traditionem ac
cipit
uestituram faciat · Et postquam haec traditio ita facta fuerit / heres illius · nullam
de praedictis rebus ualeat face
re repetitionem · Insuper
et ipse per se fidemiussionem faciat eiusdem uestiturae · ne heredi ulla occasio
remaneat hanc
[fol. 106r]traditi
onem
inmutandi · sed potius necessitas
incumbat illam perficiendi · Et si nondum res suas cum coheredibus suis diuisas
habuit / non ei hoc sit inpedimento · sed cohere
des
eius si sponte noluerit aut per comitem aut per missum eius
distringatur
ut diuisionem cum illo faciat ad quem defunctus hereditatem suam
uoluit peruenire · Et si cuilibet ecclesiae eam tra
dere rogauit /
coheres eius eam legem cum illa ecclesia de praedicta hereditate habeat · quam cum alio
coherede suo habe
re debebat · Et hoc obseruetur erga patrem et filium et
nepotem usque ad annos legitimos · postea ipsae res ad inmunitatem
ipsius ecclesiae
redeant ·
VII DE HOMICIDIIS PROHIBENDIS
Quicumque hominem aut ex leui causa · aut sine causa inter
fecerit / uuirgildum eius his ad quos ille pertinet conponat · Ipse uero propter talem
praesumptionem in exilium
mittatur · ad quantum tempus
nobis placuerit · res tamen suas non amittat ·
VIII QUID IN CONPOSITIONE UUIRGILDI DARI NON DEBEAT ·
IN conpositione uuirgildi uolumus ut
[.] ea dentur / quae in lege continentur · excepto accipitre
et spata · quia propter illa duo aliquoties periurium conmittitur ·
quando maioris pretii quam illa sint · esse · iurantur
VIIII DE RAPTU ALIARUM SPONSARUM ·
Si quis sponsam alienam rapuerit · aut patri eius · aut ei qui legibus eius
defensor · esse de
bet / cum sua lege eam reddat
et quicquid cum ea
tulerit semotim unamquamque rem secundum legem reddat ; Et si hoc defensor eius perpetrari consenserit · et ideo
raptori nihil quaerere uolu
erit · comes singulariter de unaquaque re
freda nostra ab eo exactare faciat · sponso uero legem suam conponat ˙ Et in
super bannum nostrum · id est solidos LX soluat · uel in praesentiam
nostram comes eum aduenire faciat · et quanto tempore
nobis placuerit in exsilio
maneat · et illam feminam ei habere non liceat ·
X
S DE FALSIS TESTIBUS CONUINCENDIS ˙
Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit · et testes contra
eum per iudicium producti fuerint · si ille fal
sos eos · esse ·
suspicatur · liceat ei alios testes quos meliores potuerit contra eos opponere · ut
ueracium testimonio falsorum
testium peruersitas superetur · Quod si ambae partes
testium ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars
alteri cedere uelit /
eligantur duo ex ipsis · Id est ex utraque parte unus qui cum scutis et fustibus in
campo decertent · utra
[fol. 106v]pars falsitatem · utra ueritatem suo testimonio
sequatur · Et campioni qui uictus fuerit propter periurium quod ante pugnam commi
sit · dextra manus amputetur · Ceteri uero eiusdem partis testes · quia
falsi
apparuerunt · manus suas redimant · Cuius conpo
sitionis duae partes / ei
contra quem testati sunt dentur · Tertia pro fredo soluatur · Et in saeculari quidem
causa huius
cemodi testium diuersitas campo conprobetur · In
ecclesiasticis autem causis ubi de una parte saeculare · de altera ue
ro
ecclesiasticum negotium · est .' idem modus obseruetur · Ubi uero ex utraque parte
ecclesiasticum fuerit / rectores earundem
ecclesiarum si se familiariter pacificare
uelint · licentiam habeant · Si autem de huiuscemodi pacificatione · Inter eos
conuenire non possit / aduocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis
ueniant et ibi legitimus terminus eorum
contentionibus inponatur · Testes uero de
qualibet causa non aliunde quaerantur · nisi de ipso comitatu · In quo res unde
causa agitur positae sunt · quia non · est · credibile ut uel de statu hominis uel
de possessione cuiuslibet per alios melius
rei ueritas cognosci ualeat / quam per
illos qui uiciniores sunt · si tamen contentio quae inter eos exhorta · est · in con
finio duorum comitatuum fuerit / liceat eis de uicina centena adiacentis
comitatus ad causam suam testes habere
XI · DE PROPRIO IN BANNUM MISSO ˙
Cuiuscumque hominis proprietas ob crimen
aliquod ab eo conmissum in bannum fue
rit missa · et ille re cognita ne
iustitiam faciat uenire distulerit · annumque ac diem in eo banno illam · esse ·
permise
rit / ulterius eam non adquirat · sed ipsa fisco nostro
societur · Debitum uero quod is cuius ea fuit soluere debuit .' per
comitem ac
ministros eius iuxta aestimationem damni de rebus mobilibus quae in eadem proprietate
inuentae fuerint ·
his
quibus idem debitor fuit exsoluatur · Quodsi
rerum mobilium ibidem inuentarum quantitas ad conpositionem
non
suf
ficerit / de inmobilibus suppleatur · Et quod
super fuerit sicut dictum · est
fiscus
noster possideat · Si nihil super con
positionem remanere potuerit /
totum in illam expendatur · Si autem homo · ille nondum cum suis coheredibus
proprium suum diuisum habuit
[/] conuocet eos comes
Et
cum eis legitimam diuisionem faciat · Et tunc sicut iam
[fol. 107r]dictum est ·
†††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††††† partem eius fi
sco
nostro addicat / Et conpositionem de ea iuxta
modum superius conpraehensus
is
ad quos illa legibus pertinet exsoluat · Quodsi non de alia re sed de ipsa proprietate quae in bannum mis
sa
fuit · ac per hoc in nostram potestatem redacta · est · fuerat interpellatus / comes in
cuius ministerio eam · esse · constiterit hoc ad notitiam
nostram perferre curet ·
ut nos eandem proprietatem quae secundum supradictum modum in nostrum dominium redacta ·
est · per praecepti
nostri auctoritatem in ius et postestatem
hominis qui eam quaerebat si sua · esse · debet faciamus peruenire ˙
DE
MANNIRE XII
Si quis de statu suo id est de libertate uel de hereditate conpellandus · est · iuxta legis constit
utionem
manniatur · De ceteris uero
Causis unde
quis rationem · est · redditurus non manniatur / sed per comitem banniatur · Et si post
unam et alteram comi
tis admonitionem aliquis ad mallum uenire noluerit ·
rebus eius in bannum missis uenire et iustitiam facere conpellatur ˙
XIII DE FAIDIS COHERCENDIS ·
Si quis aliqua necessitate cogente homicidium conmisit / comes
in cuius ministerio res perpetrata est ·
et conpositionem soluere et faidam per
sacramentum pacificari faciat · quodsi una pars ei ad hoc consentire noluerit · id est
aut ille qui homicidium conmisit · aut is qui conpositionem suscipere debet /
faciat illum qui ei contumax fuerit ad praesentiam
nostra
m munire · ut eum ad tempus quod nobis placuerit in exsilium mittamus donec ibi
castigetur ut comiti suo inoboediens
esse · ulterius non audeat ; Et maius damnum
inde non adcresc
at
;
XIIII UBI SACRAMENTA IURANDA SINT ˙
Ubi antiquitus consuetudo fuit de libertate sacramenta
adramire uel iurare · ibi mallum habeatur et ibi sacramenta iurentur · Mallus tamen
neque in ecclesia neque in atrio eius habeatur · Minora uero placita comes / siue
intra suam postestatem uel ubi impetrare potuerit habeat ˙ Uolumus utique ut domus
a comite in loco ubi mallum tenere debet construatur / Ut propter calorem solis et
pluuiam publica utilitas non remaneat ·
XV DE HIS QUI DE FURTO ACCUSATI FUERINT ˙
Si liber homo
de
furto accusatus fuerit · et res proprias
habuerit · In mallo ad praesentiam comitis se adramiat · Et si res non habet
fideiussores donet qui eum adramire
et in
placitum adduci faciat · Et liceat ei prima uice per sacramentum se secundum legem
idoneare si potueri
[t] ˙ At si alia
[fol. 107v] uice duo uel tres
eum de furto accusauerint · liceat ei contra unum ex his cum scuto et fuste in campo
contendere
·
Quodsi seruus de furto accusatus fuerit · dominus eius pro eo
emende
[t]
[·] aut eum sacramento excuset · nisi tale furtum perpe
tratum habeat propter quod ad subplicium tradi debeat :
VI DE DISPECTU LITTERARUM DOMINICARUM ·
Si quis literas nostras
dispexerit · id est · tractoriam
quae propter missos recipiendos di
rigitur
/ aud onores quos habet
amittat · aud in eo loco ubi prae
dictos missos suscipere
debuit tamdiu
†††† resideat · et de suis rebus legationes
illuc uenientes suscipi
at
· quousque animo nostro
satisfactum habeat ; Qui uero epistolam nostram
quocumque modo dispexerit .' iussu nostro ad palatium ueniat · et iuxta uo
luntatem nostram congruam stulticiae · suae castigationem accipiat ; Et si homo liber
uel ministerialis comitis · hoc fece
rit .' honorem qualemcumque habuerit
siue beneficium amitat ; Et si seruus fuerit nudus ad palum
uuapulet [!] · et caput
eius tundeatur ;
XVII DE INIUSTIS TELONEIS ET CONSUETUDINIBUS ·
Ut ubi tempore aui nostri domni pippini
consuetudo fuit telone
um dare / ibi et in futurum detur · Nam ubi
nouiter inceptum · est / ulterius non agatur · Et ubi necesse non · est · fluuium
aliquem ponte
transmeare · uel ubi nauis per mediam aquam aut sub pontem ierit ·
et ad ripam non adpropinquauerit · neque ibidem aliquid
emptum uel uenundatum
fuerit .' ulterius teloneum non detur · Et nemo cogat alium ad pontem ire ubi iuxta
pontem aquam
transmeare potest · Et qui ulterius in talibus locis uel de his qui ad
palatium seu in hostem pergunt teloneum exactauerit / cum
sua le
ge ipsum
teloneum reddat · et bannum nostrum id est LX solidos conponat ˙
[X]VIII DE HIS QUI DENARIOS BONOS ACCIPERE NOLUNT
Quicumque liber homo denarium merum et bene
pensantem recipere noluerit / bannum nostrum id est LX solidos conponat ˙ Si uero serui
ecclesiastici aut comitum aut vasallorum nostrorum hoc facere praesumpserint
LX ictibus uapulent ˙ Aut si magister eorum · uel aduocatus qui
liber · est · eos uel comiti uel misso nostro iussus praesentare noluerit / praedictum bannum LX solidorum conponat ˙
[X]VIIII DE ADULTERATO
RIBUS MONETAE ˙
De falsa moneta · iubemus qui eam percussisse conprobatus fuerit · manus ei
amputetur · Et qui hoc consensit · si liber est LX solidos conponat · si seruus ·
est · LX ictus accipiat
XX DE PROPRIO DOMINICO SINE IUSSIONE ILLIUS
[fol. 108r]reddito
Si quis proprium nostrum quod in uestitura genitoris
nostri fuit alicui quaerenti reddiderit sine nostra iussionem / aliud tantum nobis de suo proprio cum sua lege conponat · Et
quicumque illud scienter per malum ingenium adquirere temptauerit .'
pro infidele teneatur · quia sacramentum fidelitatis quod nobis promisit · irritum
fecit · et ideo secundum nostram uoluntatem et potestatem diiudicandus · est ·
XXI DE PUERIS INUITIS PARENTIBUS
DOETONSIS [!] AUT PUELLIS UELATIS ·
Si quis puerum inuitis parentibus
totonderit · aut puellam uelauerit ·
legem suam in triplo conponat · aut ipsi puero uel puellae si iam suae potestatis sunt ·
aut illi
in cuius potestate fuerint · Illi uero / potestatem habeant capitis
sui
ut in tali abitu permaneant
qualis eis conplacuerit ;
ITEM
INCIPIUNT ALIA
CAPITULA QUAE PER SE SCRIBENDA ET AB OMNIBUS OBSERUANDA SUNT ·
I DE FORCAPIIS
Si mancipia dominos suos fugerint in alienam potestatem ut propter hoc nullum
praemium accipiat ille in cuius potestate fuerint inuenta · pro eo
quod ea uel reddiderit uel foras eiecerit · Et non solum hoc sed etiam si ea nec
reddere nec foras eicere uoluerit · et legitimo domino ea contradixerit · et illa inde postea effugerint / secundum legem ea soluere cogatur ·
II DE TERRA TRIBUTARIA
Quicumque
terram tributariam unde tributum ad partem nostram exire solebat uel ad ecclesiam · uel cuilibet alteri tradiderit · is qui eam susciperit tributum quod
inde soluebatur · omni modo ad partem nostram persoluat · nisi forte talem firmitatem de
parte dominica habeat · per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit
ostendere ·
III DE BENEFICIIS DESTRUCTIS
Quicumque suum beneficium occasione proprii desertum habuerit · et intra annum postquam ei a comite uel misso nostro notum
factum fuerit illud emendatum non habuerit / ipsum beneficium amittat ·
III[.] DE TERRA CENSALI
Si quis terram censalem habuerit quam antecessores sui uel ad aliquam
ecclesiam uel ad
uillam nostram
dederunt · nullatenus eam secundum legem tenere potest / nisi ille uoluerit ad cuius
potestatem uel illa ecclesia · uel illa
uilla pertinet / nisi forte filius aut
nepos eius sit qui eam tradidit · et ei eadem terra ad tenendum placita
sit · sed in hac re conside
randum · est · utrum ille qui hanc tenet diues an pauper sit · et utrum aliud
beneficium habeat · uel etiam proprium · Et qui horum neutrum
habet · erga hunc
misericorditer agendum · est · ne ex toto dispoliatus in aegestatem incidat ut aut talem
censum inde persol
[fol. 108v]uat · qualis ei fuerit constitutus / uel
portionem aliquam inde in beneficium accipiat · unde se sustentare ualeat ·
V DE NONIS ET DECIMIS ˙
Consideratum · est · ut de frugibus terrae et animalium nutrimine persoluantur · De opere uero uel restauratio
ne ecclesiarum comes et episcopus siue
abbas una cum misso nostro quem ipsi sibi ad hoc el
igerint
· considerationem faciant · ut unus
quisque eorum tantum
in
de accipiat ad operandum et restaurandum · quantum ipse de rebus
ecclesiarum habere cognoscitur
Similiter et uassi nostri aut in
commune tantum operis accipiant / quantum rerum ecclesiasticarum
habent · uel unusquisque per se iux
ta quantitatem quam ipse tenet · aut
si inter eos conuenerit · ut pro opere faciendo argentum donent iuxta aestimationem
operis
in argento persoluant · cum quo praetio rector ecclesiae ad
praedictam restaurationem operarios conducere · et materiam emere
possit · Et qui non
[a]s
et decimas dare neglexerit · primum quidem illas cum lege sua restituat · et
insuper bannum nostrum
soluat · ut ita castigatus caueat · ne saepius iterando
beneficium amittat ·
VI DE MANCIPIIS IN UILLAS DOMINICAS CONFUGIENTIBUS ˙
Si cuiuslibet mancipia in uillam nostram confugerint · auctor eiusdem uillae
quaerenti domino
ea non contradicat · sed statim ea foras de eadem uilla eiciat ·
Et si se putat ad ea repetenda iustitiam habere · repetat
et secundum legem
adquirat · Si uero tempore domni Karoli genitoris nostri in
uillam illam confugerunt · et dominus ea quae
rit · auctor eiusdem uillae · aut legitime contineat · aut quaerenti domino reddat · Et actor propter uestituram domni Ka
roli genitoris nostri eadem mancipia
contradicere non audeat / si illius propria · esse · noscuntur ·
VII DE FORESTIBUS NOUITER INSTITUTIS
Ut quicumque illas habet dimittat · nisi forte indicio ueraci
ostendere possit · quod per iussionem siue permissionem domni Karoli genitoris nostri eas instituisset ·
Praeter illas quae ad nostrum opus pertinent · Unde nos decernere
uolumus quicquid nobis placuerit ˙
VIII
Uolumus ut missi nostri per singulas ciuitates una cum episcopo et comite
missos uel nostros homines ibidem commanentes eligant / quorum
curae sit pontes per diuersa loca emendare · et eos qui illos emendare
debent †ex nostra iussione admonere ut unusquisque iuxta
suam possibilitatem et quantitatem eos emendare studeat [fol. 109r]
LEGATIO OMNIUM MISSORUM NOSTRORUM HAEC EST ˙
[BK 141 c. 1 BK 141 c. 2 BK 141 c. 3 BK 141 c. 4 BK 141 c. 5 BK 141 c. 6 BK 141 c. 7 BK 141 c. 8 BK 141 c. 9 BK 141 c. 10 BK 141 c. 11 BK 141 c. 12 BK 141 c. 13 BK 141 c. 14 BK 141 c. 15 BK 141 c. 16 BK 141 c. 17 BK 141 c. 18 BK 141 c. 19 BK 141 c. 20 BK 141 c. 21 BK 141 c. 22 BK 141 c. 23 BK 141 c. 24 BK 141 c. 25 BK 141 c. 26 BK 141 c. 27 BK 141 c. 28]
Primo ut sicut iam aliis missis iniunctum fuit iustitiam faciant
de rebus et liber
tatibus iniuste ablatis ˙ Et si episcopus aut abbas aut
uicarius aut aduocatus aut quislibet de plebe hoc fecisse inuentus fuerit · statim
restituatur ˙ Si uero uel comes uel actor dominicus uel alter missus palatinus hoc
perpetrauit et in nostram potestatem redegit · res diligenter
inuestigata et
descripta · ad nostrum reseruetur iudicium ˙
Uolumus
autem ut de his libertatibus et rebus reddendis quae in nostra uestitura · sunt ·
primo per obtimos quosque inquiratur · et si per illos inueniri non possit · tunc per
eos qui
post illos in illa uicinia meliores · sunt · Et si nec
per illos rei ueritas
inueniri potest · tunc liceat litigantibus ex utraque parte testes adhibere ; Et si
discordauerint secundum cons
t
itutionem
a nobis promulgatam
examinentur ;
De
pauperibus et uiduis et pupillis iniuste obpressis · ut adiuuentur et releuentur ;
De
iniustis occasionibus · et consuetudinibus nouiter institutis · sicut sunt tributa · et
telonei in media uia ·
ubi
ne aqua nec palus ·
nec pons · nec aliquid tale fuerit unde iuste census exigi
possit · uel ubi naues subtus pontes transire solent siue in medio flumine ubi
nullum · est obstaculum ut auferantur ; Antiquae autem ad nostram notitiam deferantur ;
De onore
ecclesiarum · ut per omnia eis exhibea
tur sicut nuper a nobis cum
consensu omnium fidelium nostrorum constitutum · est · et ut hoc missi nostri omnibus in
sua legatione constitutis notum
efficiant ;
De nonis
et decimis · ut secundum iussionem nostram dentur ;
De locis
dandis ad claustra canonicorum facienda ; Si de eiusdem
ecclesiae fuerit reddatur
ibi ; Si de alterius ecclesiae uel liberorum hominum commutetur ; Si autem de fisco
nostro fuerit ·
† nostra libe
ralitate
concedatur ,
De
obseruatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum · ut ita obseruentur sicut a nobis et
ab antecessoribus
nostris constitutum est ;
De his
qui per occasionem inmunitatis · iustitiam facere rennuunt · ut hoc obseruetur · quod a
nobis constitutum · est ;
De
locis
gamdudum [!] sacris et nunc spurcitia
foedatis · ut iuxta
possibilitatem in anticum statum reformentur ;
De
benefi
ciis nostris quae destructa inueniuntur · hoc impleatur quod
nuper a nobis constitutum · est ;
De
noua moneta · et de falsa moneta
·
et de dispectu litterarum nos
trarum
· et de latronibus
co
ercendis
uel puniendis et de
faidis pacandis · de homicidiis prohibendis ·
de periuriis et falsis testibus
conpescendis · de his omnibus uel ceteris his similibus hoc quod modo constituimus ·
omnibus adnuntiaetur ·
[fol. 109v] · et in futurum obseruetur ,
Hoc
uolumus ut missi nostri obseruent ; Ut quicquid de his causis uel simul uel
singi
llatim
emendare potue
rint · eme
ndent
· et
ea quae aemendauerint · diligenter scriptis notent · et hoc sic peragere
curent · quatenus iuste repraehendi a co
quam nulatenus possint · et quae
facere debent aut possunt · Nulatenus pretermittant ; Immo caueant ne quod absit · aut
gra
tia alicuius · aut onoris aut timoris siue odii causa illut quod
agere debent omitant , Et sumopere · studeant · ut hoc quod per
se · efficere non
possunt
nobis notum faciant · Et omnimodis praeuideant · ut per singula capitula
ta
m uerbis quam scrip
tis · de omnibus quae illic
peregerint · nobis rationem reddere ualeant ;
De
placitis siquidem
quos
liberi homines obser
uare debent constitutio genitori
s nostri poenitus obseruanda atquae tenenda · est · ut uidelicet in anno
tria solo modo gene
ralia placita obseruent · Et nullus eos amplius
placita obseruare conpellat · Nisi forte quilibet aut accussatus fuerit ·
aut
alium accusauerit · aut ad testimonium perhibendum uocatus fuerit · Ad cetera uero quae
centenarii tenent
Non alius uenire iubeatur · nisi qui aut litigat aut iudicat aut
testificatur ·
Ut de
debito quod ad opus nostrum fuerit
reuuadiatum · talis consideratio fiat · ut is
qui ignoranter peccauit · Non totum secundum legem conponere coga
tur ·
sed iuxta quod possibile uisum fuerit · Is uero qui tantum mala uoluntate peccauit totam
legis conpositionem cogatur
exsoluere ·
Ut
nullus ad palacium uel in hostem pergens · uel de palatium uel de hoste rediens ·
tributum quod trasturas uocant soluere
cogatur ;
Ut
pontes publici qui per bannum fieri solebant anno praesente in omni loco restaurentur ;
Ut
clerici
et monachi et serui fugi
tiui · ad loca sua redire iubeantur ;
Ut
nullus episcopos · nec abbas nec comis · nec abbatiss
a · centenarium comitis aduocatum habeat
Ut
uicarii et centenarii qui fures et latrones uel celauerint uel defenderint · secundum
sibi datam sententiam diiudicentur ;
Ut
comites et uicarii et centenarii · de constitutione legis ammoneantur · qua iubetur · ut
propter iustitiam peruertendam ·
munera non accipiant ;
De
forestibus nostris ut ubicumque fuerint diligentissime inquirant quomodo saluae sint ·
et defen
sę · et ut comitibus denuntient ne ullam forestem nouiter
instituant · et ubi nouiter institutas · sine nostra iussione inuener
[.]nt ·
[fol. 110r] dimittere praecipiant ·
Ut
ubicumque ipsi missi aut episcopum aut abbatem aut alium quemlibet
quocumque honore praeditum
inuen
[erint]
[q][.................]
uel noluit uel prohibuit / de ipsius rebus uiuant quamdiu in eo loco iustitias
facere debent ·
Ut in
illius comitis ministerio qui bene iustitias fac
tas habet · idem missi
diutius non morentur · neque illuc multitudinem conuenire faciant · sed ibi moras
faciant ubi iustitia uel minus
uel neglegenter facta est ·
Ut in
illius comitis ministerio ibidem missi nostri placitum non teneant · qui in aliquod
missaticum directus · est · donec ipse fu
erit reuersus · Ut causa quae
adhuc coram comite non fuit · et is qui se reclamat propter suam stultitiam aut
contumaciam comitem inde appellare no
luerit · iterum comiti
commendetur ·
Ut
missi nostri qui uel episcopi uel abbates uel comites · sunt · quamdiu prope suum
beneficium fuerint · nihil de aliorum con
iectu accipiant · Postquam uero
inde longe recesserint · tunc accipiant secundum quod in sua tractoria continetur ·
Uassi uero nostri et minis
teriales qui missi · sunt ·
ubicumque uenerint coniectum accipiant ·
Ut
uassi nostri et uassi episcoporum abbatum abbatissarum et comitum qui anno
prae
sente in hostem non fuerunt heribannum
reuuadient
· exceptis his
qui propter necessarias causas et a domno ac genitore nostro
Karolo constitutas
domi dimissi fuerunt ; id est · qui a comite propter
pacem conseruandam · et propter coniugem ac domum eius custodiendam · et ab episcopo uel
abbate uel abbatissa similiter propter pacem conseruandam · et pr
opter
frug
es
colligenda
s et fam
iliam
constringendam · et missos reci
piendos dimisi fuerunt ;
Ut
omnis episcopus abbas et comes excepta infirmitate uel nostra iussione nullam
excusationem habeat ;
Quin ad placitum missorum nostrorum ueniet aut
alem [!] uicarium suum mittat · qui in omni causa pro illo reddere rationem
possit
;
DE DISPENSA MISSORUM NOSTRORUM
Qualiter unicuique iuxta suam qualitatem dandum uel
accipiendum sit : Uidelicet episcopos
panes · XL · frisgingas tres · De potu modii · III · · porcellus
· I · pulli · III · oua ·
XV · annona
ad caballos modii · IIII · Abbati comiti
atque ministeriali nostro ·
unicuique detur cottidie panes · XXX · friskingas · duas · de potu modii · III ·
porcellum · I · pulli · III · oua · XV
annona ad caballos modii · III · Uasallo
nostro panes · XVII · friskinga · I · porcellum · I de potu ·
modius · I · pulli · II · oua · X · annona ad caballos
modii · II · ·
[fol. 110v]
[....................]
[NON EXIGI DEBEANT]
Uolumus firmiter omnibus in imperio nostro nobis a deo commisso · notum fieri
ut nullus teloneum exigat nisi in mercha
tibus
ubi communia emuntur ac uenundatur neq
[ue] in pontibus nisi
ubi antiquitus telonea exige
bantur neq
[ue] in ripis
aquarum ubi tantum naues solent aliquibus noctibus manere neque in siluis neque in
stratis neque in campis · neque sub
tus pontem transeuntibus nec
ali
cubi
nisi tantum ubi aliquid emitur ac uenditur qualibet causa res ad
communem usum pertinens et ubi emitur
cuiuslibet ut iter agens erba aut lignis aut
aliis uilaticis commodis cum eo cuius sunt quibus utitur agat iuxta extimationem huius
et quod iustum est ·
de tali re illi persoluat : Quod si aliquis constituta
merchata fugiens ne telonea soluere cogatur et extra praedicta loca aliqu
id
emere uolu
erit et huiusmodi inuentus fuerit constringatur et debitum
telonei persoluere cogatur et quisquis huiusmodi iusta telonea soluere
declinant
em susciperit siue celauerit id secundum suam legem emendare conpellatur · is
tamen qui celauit debitum telo
neum persoluat ceterum sicut superius
dictum · est nisi in memoratis locis nemo a quolibet exigat telonea e
t si
fecerit contra
haec praecepta nostra sciat se · esse · damnandum LX
summa solidorum ,
II DE DISPENSA FIDELIUM · NOSTRORUM
siue carris · siue
sagmariis · siue friskingis · siue aliis quibuslibet uehiculis tam eorum qui nobis
assidue in palatio deseruiunt · quamque eorum qui
[..]
palatium eorum dispensam ducunt · nemo in pontibus nemo in nauibus neque in
quibuslibet aliis locis ab eis teloneum exigere praesumat · quod si
fecerit
nouerit se similiter LX solidorum poena plectendum · Quod si aliquis
repertus fuerit qui ea quae praemissa · sunt · non ad suam dispensam ·
nec ad proprii
usus sed potius uenundandi causa ea duxerit · nouerit se sicut
superius conpraehensum · est · esse
·
damnandum ·
III
Nemo ex his qui pontem faciunt aut de
inmunitatibus au
t de
fiscis aut de liberis hominibus cogantur pontaticum de eodem quem
fecerunt ponte persoluere · Et si forte quilibet
uoluerit ex propriis
facultatibus eundem pontem emendare uel reficere · quamuis de suis propriis rebus eundem
pontem emendet uel reficiat
non tamen de eodem ponte maiorem censum exigere
praesumat · nisi sicut consuetudo fuit et iustum esse dinoscitur ·
IIII
Omnibus notum sit quia nolumus ut liber homo ad nostros brolios operari
cogatur · Attamen de aliis publicis functionibus quas solebant iuxta antiquam
consuetudinem facere · nemo se pro hac causa excuset ·
V
Generaliter omnes admonemus ut capitula quae praeterito
[fol. 111r]
[a]nno
legis salice per omnium consensum addenda esse censu
imus
tam
non ulterius capitula sed tantum lex dican
[.]ur i
[..........]
[.]eneantur ·
CAPITULA
LEGIS SALICAE ADDENDA ·
CAPITULUM ·
Ut pagenses per sacramenta aliorum hominum causa[s non]
inqui[.]antur nisi tantum dominicas
adtamen comes ille si alicuius pauperis aut inpotentis personae causa fuerit tunc comes
ille d[ili]genter et [.....]
[sine] sacramento per ueriores et meliores pagenses inquirat ·
CAPITULUM ·
Uult domnus imperator ut in tale placitum quale ille
nunc iusserit
[......]
[u]nusquisque comes et adducat secum duodecim scabinos si tanti fuerint
sin autem de melio
[ri]bus hominibus illius comitatus
supple
[at] numerum
duodenariu
[m] et aduocati
tam episcop
orum
abbatum et abbatissarum ut eis ueniant ·
CAPITULUM
Statuendum · est · ut unusquisque qui censum
[r]egiu[m] soluere debet in eodem loco illum persoluat
ubi pater et auus eius soluere consueuerant ·
CAPITULUM ·
Si homini cuilibet causam suam
in placito au
[t] coram
comite palatio alius fuerit inpedimento et causam eius iniuste disputando inpedierit
tunc uolumus
[.]t siue comes
palatii
[se]u comes ipse in comitatu suo iubeat eum exire foras et si
noluerit oboedire
† tunc soluat bannum dominicum id · est · LX · solidos
[et] illi
cui aduersatus · est · donet uuadium suum pro lege · sua ·
CAPITULUM
Uolumus ut comes potestatem habeat in placito suo facere que
[deb]et nem[...] contradicente et si aliter
fecerit quam iuste ad quem factum illud pertinet ueniat in praesentiam
nostram et nos [i]lli de eodem comite
[fa]ciamus · iustitiam ·
CAPITULUM ·
Uestitura domni et genitoris nostri eo modo uolumus ut
teneatur ubicumque esse dicitur ut [.]rius
diligen[.]issima inuestigatione
perquiratur · et si inuenitur · esse · iusta atque legitima tunc uestitura dicatur · nam
aliter ne uestitura nominari debet siue sit in ecclesiasticis siue in palatinis
rebus
CAPITULUM
De proprio quod in castellis ab auo nostro conquisitis
eo modo uidetur
[.]obis · esse · faciendum atque discernendum ut illi
tantum propriarum rerum sui potestatem non habeant qui quamdiu potuerunt restite
[....] et contra illorum uoluntatem in
potestatem aui nostri uenerunt
nam quicumque sociis suis pertinaciter resistentibus se didicerunt
[....][uis] castellum per uim fuisset captum · proprię suum tamen in eo habere debent ·
CAPITULUM
[BK 145 c. 3 BK 145 c. 4]
De rebus unde domnus carolus
imperator legitimam uestitu
[.]am
habuit et hoc ita potest inuestigari ut secundum iustitiam ad nos debea
nt
pertinere nequaquam uolumus si nostri testes boni et
[i]donei sunt ut
alii ad
[...]sus eos in nostram contrarietatem
consurgant adtamen in tua sit prouidentia hac fidelium nostrorum qui tecum sunt qui
nostri testes · esse · debent
[fol. 111v]
[bon]i et ueraces sint · Porro aduersus
[ec]clesi
[a]sticas res eadem sententi
[.] m
[.][neat]
q
[uae] tempore et genitoris
n
[ostri] fue
[r]ant prolata ut
ecclesiaru
[.] de
fensores suas contra
suos adpetitores eadem lege defendant qua ipsi uixeru
[n]t qui easdem
res ecclesiis condonauerunt similiter
et e
[..]lesia
eandem legem habeat aduersum petito
[r]es suos tantum salua nostra
iustitia
De
quarto capitulo expectandum censuimus done
[.]
cum plurioribus fidelibus nostris inde consideremus ·