[fol. 213ra]
[53]
Hęc sunt capitula quę domnus karolus · ludoyci augusti fi
lius · una cum consensu et
suggestione uenerabilium
episcoporum et primatum suorum ad honorem sanctę ęcclesię
et pacem
imperii sui fecit · anno incarnati uerbi · DCCCLXXVII ·
regni
uero sui in franciam XX
XVI · Imperii uero sui
primo
Primum ·
Ut sancta romana ecclesia sicut est caput
omnium
ęcclesiarum · ita ab omnibus honoretur et ue
ne
retur
· atque
quisquam contra ius et potestatem ipsivs
aliquid iniuste agere
presumat · sed liceat ei debitum tenere
[fol. 213rb] uigorem · et
pro uniuersali ęcclesia pastoralem exhibere curam atque
sacris
precibus omnium pro omnibus interpellare auctorem ·
· II ·
Et honor domino et spirituali patri nostro
iohanni summo
pontifici et uenerabili uniuersali pape ab omnibus con
seruetur · et quę secundum sacrum mysterium suum · auctoritate
apostolica decreuerit · cum summa ueneratione ab omnibus
suscipiatur · ut debita
illi obedientia in omnibus conseruetur ·
III ·
Et licet in omnibvs obseruare uelimus ·
precipue tamen sanccimus · ut in terminio beatorum petri et
pauli apostolorum principum nemo in eundo et redeundo · uel ibi
morando aliquam uastationem et depredationem facere
presumat ·
et quę ipsius sanctę dei ęcclesię proprias · ne
mo aliqua iniqva machi
natione · sine uoluntate ipsius sacri
pontificis · sibi uen
dicare presumat · quodsi quisquam
fecerit · restitutis male
presumptis · immunitatem ipsius ęcclesię persoluat · et bannum
nostrum tripliciter componat ·
IIII ·
Et ecclesiasticus honor et sacerdotalis atque clericalis ·
reuerentia debita competentique sinceritatis religione ab
omnibus amplectatur · et in omnibus custodiatur · sicut aui
et genitoris nostri monent edicta ·
V
Et imperialis honor ab omnibus fideliter obseruetur · et qve
ab eo seu per epistolam seu per legatos precipiuntur · a nullo impvne audeat uiolari
VI
Et episcopi ministerium suum · secundum sacros et spiritu
sancto promulgatos
canones peragant · parrochias suas absque alicuius impe
dimento · predicando corrigendo et confirmando circumeant ·
et in hoc agendo nullus eis contraire · et quod ad ministerium
illorum
pertinet contradicere in ipsis parrochiis audeat · uel
eis exinde aliquam
molestiam inferat · sed adiutor si oportue
rit inuitatus a pontifice
quisque ęcclesię filius existat · ut lice
at eis criminalia scelera · et
alia queque corrigenda inquire
re · discutere et diiudicare canonice ·
Quod qui temerare
proterue
presumpserit ·
triplicem legem · et triplex bannum nostrum persolvat ·
VII
Et episcopi secundum sacram iussionem domini nostri iesu
christi
predicationem per se uel per suos congruenter excerceant · et presbiteros suos ut similiter faciant instruere procurent · et ut seculares laici · diebus festis qui in ciuitate sunt ad publicas stationes occurrant · et qui in uillis et possessionibus sunt · ad
publicum officium in plebem festinent · et nullus latibulosa in suis domibus
missarum officia celebrare presumat · sine sui racionabili licentia episcopi ·
VIII
Et episcopi in ciuitatibus suis proximum ecclesię suę
claustrum instituant · in quo ipsi cum clero secundum canonicam regulam
deo militent et sacerdotes suos ad hoc constringant · ut ęcclesias suas non
relinquant · et alicubi habitare presumant · Sin etiam subiecti
episcopo proprio · secundum canonicam auctoritatem · nec per contumatiam
ab eorum potestate dissiliant · neque seculari potestati ad hoc eis commendare se
liceat · aut eos quilibet recipere audeat · ut contra canonicas leges et debitam
episcopi potestatem · quodammodo defensentur · Huiusmodi uero sacerdotes
episcopalis ilico censura · disciplinis ecclesiasticis subdat · nec fas est omnium
eorum sollicitudinem episcopos non gerere · quibus in
committendis sacris ordinibus uisum est
communicasse ·
VIIII ·
Et a domibus sacerdotum propter male opinionis famam
habitatio feminarum penitus tollatur · neque illi in domos earum intrare
indiscrete presumant · ne nomen dei quod absit per illos
blasphemetur · per quos laudari pie et iugiter debet · Venationem quoque
nullus tam sacri ordinis exercere presumat neque arma militaria pro
qualicumque seditione portare audeat aut habitum quemlibet
tantum apicem sacerdotii non decentem assumat · [fol. 213va]
Vt res ęcclesiasticas tam mobiles quam et immobiles · nemo
inuadere uel auferre presumat · et quę a rectoribus ęcclesię
hactenus ob timorem uel fauorem alicui libellario uel enfiteotecario
iure dolose uel cum dampni detrimento ęcclesię amisse uidentur · ad
pristunum [!] ius reuertantur · quatinus liceat illis quibus earum cura
commissa est · quieto et pacifico ordine eas tenere · et pro nobis ac regno nobis
a deo commisso orare · pauperibusque debita stipendia erogare · familiam ęcclesię
iuste et rationabiliter regere et gubernare · Transgressoribus autem indicimus iniuste presumpta restituere · et sicut superius
prefixum est triplicem legem · et triplex bannum nostrum
persoluere ·
XI
Ut decime conlaborationum et animalium secundum sacra
precepta
domino absque fraude et aliqua retractatione offerantur · et in potestate episcopi maneat · qualiter a presbiteris dispensentur canonice
et ut ęcclesias baptismales · quas plebes appellant secundum antiquam consuetudinem ęcclesię filii instaurent ·
XII ·
Vt episcopi et comites et uasos nostros in parrochia eorum
manentes ·
paterno amore secundum ecclesiasticum ministerium diligant · ipsius
comites et uasalli seu reliqua generalitas · predictos episcopos ut
sanctos
patres honorent · et uenerentur · et ad ministerium illorum peragendum
ubicumque potuerint eos adiuuare decertent · Si uero quod non op
tamus eis infesti · quominus que dei sunt exercere reperti fuerint
aut ipsi
contra leges officia sua uiolauerint · et eos quos uene
rari debent
inquietauerint · secundum capitulare aui et genito
ris nostri emendent · Qualiter quoque
presbiteros aut reliquos gradus
honorent · ipsius capitularis forma doceantur · Ipsi
nichil
ominus episcopi singuli in suo episcopi
o missatici nostri potestate
et auctoritate fungantur
XIII
Ut episcopi et comites in suis ministeriis commorantes · in
suis
consistant domibus cum suis uasallis · neque presumant
occasione hospicii · in pauperis cuiuspiam uicini domo · nisi roga
ti commorari
· quia ob hoc maxime depredationes et
discordias
hactenus pullulasse manifestum est · Preuideant quoque secundum mi
nisterium unusquisque suum · ne in potestate illorum predę
et deuasta
tiones fiant · Et si aliqui hoc facere temptauerint · omni sua
uir
tute illis resistant · et si ipsi per se constringere illos ad
emendatio
nem non potuerint · constitutis missis nostris renuncient ·
et ut
ipsorum iudicio legaliter secundum
capitalare [!]
aui et genitoris nostri
emendentur Quodsi et ipsi hoc emendare nequiuerint · ad nostram
noticiam
perducant ·
XIIII ·
Vt quotiens diuinum iudicium aliquem ęcclesię
presulem a seculo uocauerit · nullus ad suimet
perditionem facultates eius inuadat diripiat · et ad suos usus transferat · sed
erogatariis et elemosinariis ecclesiasticis · cum ipsius ęcclesię constituto
equonomo · liberum sit canonico more iuste racionabiliterque deputata
successuro [!] reseruare · uel quibuscumque sicut expedit pro
eius spiritu distribuere · quod qui iniqua cupiditate transgredi
presumpserit · ut superius
prelibatum est · inrefragabiliter multetur ·
· XV ·
Ut nemo fidelium nostrorum quodammodo aliquem celet · quem
nostrum scierit infidelem esse · neque sustentationem ei quamcumque
prestare pertemptet · si eum ad nostram fidelitatem reuocare nequiuerit · Quicumque autem contra hęc fecerit · prodecessorum [!] nostrorum et
progenitorum iudicium experietur ·