[fol. 66v]
[20]
CAPITULA KAROLI REGIS IUNIORIS
FACTA IN MONASTERIO SANCTI MEDARDI
[fol. 67r]
VT MISSI NOSTRI
per ciuitates et monasteria singula
tam canonicorum quam monachorum siue
sanctimonialium una cum episcopo parrochiae uniuscuiusque in qua con
sistunt cum consilio etiam et consensu ipsius qui
locu [!] retinet
quem
uolumus et expresse pręcipimus ut pręsens sit · uitam ibi degentium
et
conuersationem inquirant · et ubi necesse es
t corrigant ·
Et ubi desunt congruas officinas construere iube
ant
· et ubi sunt
factę · et per neglegentiam sunt destructę instaurari
pręcipiant
et uictum ac potum atque uestitum et cetera necessaria pro qualitate
et possibilitate loci et inhabitantium necessitate ordinent · et hos
pitalitatem superuenientium hospitum et receptionem pauperum
ibidem ponant et
ordinent ˙ Eclesiae quoque luminaria et ornatum
debitum ordinent · et thesaurum ac
uestimenta seu libros diligenter
inbreuient · et breues nobis reportent ˙
Inbreuient etiam quod
unusquisque ecclesiarum pręlatus quand
o
pręlationem ecclesię suscepit
ibi inuenerit · et quomodo exinde minus sit ibi uel
quid et quan
tum sit superadditum ˙ Quid etiam nortmannis per nostram commendationem
[fol. 67v]siue sine nostra commendatione
datum sit · quidue relictum uel
quid
a quoquam ibi in elemosina datum · Numerum etiam canonicorum · et mona
corum · siue sanctimonialium uniuscuiusque loci describant et nobis
refe
rant ut secundum qualitatem et quantitatem loci cum consilio
episcoporum
et fidelium nostrorum ubi minor numerus fuerit nostra auctoritate
addamus ˙ Ubi uero indiscretione pręlatorum superfuerit · ad men
suram redigamus ˙ Inquirant quoque quod tempore aui nostri Karoli et domni genitoris nostri hludouuici unoquoque in
loco fuerint et quod
modo sint et ubi loca a nortmannis
siue a quibuslibet aliis destruc
ta sunt et penitus adnullata · quod ibi
nunc propter pa
ucitatem
rerum et deuastationem earundem constitui uel ordinari possint ·
et inde cum consensu fidelium nostrorum ordinemus quid de cetero agen
dum sit et quliter abbatiarum pręlati et in locis sacris inhabitantes
de his qui missi nostri pręceperint oboedierint nobis diligentissime
et
capitulatim refer
ant
˙
II
Vt missi nostri diligenter inuestigent per singulas parrochias
simul
cum episcopo de monasteriis quae deum timentes in suis proprietatibus ae
dificauerunt · et ne ab heredibus eorum diuiderentur parentibus
et
prędecessoribus nostris sub inmunitatis defensione tradiderunt
et postea in alodem
sunt data
ut describant quae sint et a quo uel quibus in proprietatem data
sunt et nobis renuntiare procurant ˙
Ut
cum episcopis et cęteris fidelibus nostris consideremus quid et qualiter inde
secundum uoluntatem dei · et nostram salutem agere debeamus ˙
III
Vt missi nostri per singulas parrochias una cum episcopo
parrochiae ipsius
requirant de capellis et abbatiolis ex casis dei in beneficium
datis
[fol. 68r] qualis census inde exeat · ut ecclesia de qua sunt exinde uestituram
habere possit · et nobis renunti
ent ut hoc nostra auctoritate
commen
detur atque firmetur · et secundum qualitatem
et quantitatem loci clericos
et luminaria ibi ordinent et loca restaurari faciant ˙
IIII
Denuntiadum
est omnibus · et a missis nostris ordinandum ut omnes
ecclesiae et
presbiteri
† sub inmunitate ac
priuilegio et ordinatione
atque dispositione episcoporum singularum parrochiarum
in quibus consis
tunt secundum auctoritatem canonicam et capitularia
domni karoli
imperatoris aui nostri · et pii augusti hludouuici domni et gen
ito
ris
nostri permaneant ˙
V
Vt missi nostri diligenter inuestigent · cum episcopo et
pręlatis monasteriorum
et per fideles strenuos uiros in unaquaque parrochia de
rebus ecclesias
ticis in alodem datis et sicut euidentibus et ueris
indiciis
ac auctorita
tibus
compererint diligenter a quo et a quibus datę sunt
uel
quantum exinde sit describant et nobis renuntient ˙
VI
Vt missi nostri expresse et cum omni diligentia cum episcopo et
pręlatis monas
teriorum per singulas parrochias requirant de rebus
ecclesiasticis un
de nonae et decimę solui debent et non soluuntur · ut
persolui ab
easdem res retinentibus faciant · et si aliqua contradictio quae
ratio
nabilis uideatur
aborta [!] fuerit describatur · et
pręlatus ipsius
casę dei unde res esse noscuntur · et ille qui eas detinet et
nonam et deci
mam soluere detr
ectat
simul cum missis nostris ad nostram iubeatur uenire
pręsentiam · ut
tunc ueritate comperta et diffinitione decreta quod rati
onabiliter inuenerimus inde pręcipiamus ˙ Uolumus etiam ut inues
[fol. 68v]tigent missi nostri qualiter illi qui easdem res ecclesiasticas unde deci
mae dantur siue non dantur illas saluas habeant et im casticiis
et
in siluis custoditis uel si terrae aut mancipia inde perdita sint ˙
uel aliquid
huiusmodi aut si familia oppressa sit contra legem
et omnia per breues nobis
renuntient missi nostri ˙
VII
Vt missi nostri per singulas parrochias comitibus et rei
publicę ministris
ex banno nostro pręcipiant nec malla nec placita in exitibus et
in atriis
ecclesiarum et pręsbiterorum mansionibus neque in dominicis uel festi
uis diebus tenere pręsumant · sed comes conuenientem locum conside
ret et inueniat ubi stationem ad mallum tenendum constituat · quia
nefas est ibi reos puniri ubi respectu diuine reuerentiae miseri
cordiam
consensu
fidelium nostrorum et decreto prędecessorum nostrorum
consecuntur ˙
VIII
Vt missi nostri comitibus et omnibus rei publicę ministris
firmiter ex uerbo nostro denuntient atque pręcipiant · ut a quarta
feria
ante initium quadragesimę nec in ipsa quarta
feria usque post octauas
paschę mallum uel placitum publicum nisi de concordia
et pacificatio
ne discordantium tenere pręsumant ˙ Similiter etiam a
quarta feria
ante natiuitatem domini usque post consecratos dies obseruent ·
Necnon et
in ieiuniis quattuor temporum · et in rogationibus simili obseruati
one eosdem feriatos dies uenerari omnimodo studeant ˙
VIIII
Vt missi nostri omnibus per singulas parrochias denuntient quia
si episcopus
aut ministri episcoporum pro criminibus colonos flagellauerint cum
uir
gis propter metum alienorum ut ipsi criminosi corrigantur cum tali
dis
cretione sine ulla occasione indebita sicut in synodo conlocutum
est ·
[fol. 69r] et uel inuiti paenitentiam temporaliter uel corporaliter agant
ne aeternaliter pereant · si seniores ipsorum colonorum indigne
tulerint · et
aliquam uindictam inde exercere uoluerint aut eosdem
colonos ne distringantur
contendere presumpserint sciant quia
et bannum nostrum compon
ent
· et simul cum excommunicatione eccle
siastica nostram armiscaram durissimam sustinebunt ˙
X
Vt missi nostri omnibus rei publicę ministris denuntient ut
comiti uel rei publicę ministri simul cum episcopo uniuscuiusque parrochiae sint
in ministeriis illorum quando eidem episcopus parrochiam circumierit cum
episcopus eis notum fecerit et quos per excommunicationem †††† episcopus adducere non poterit · Ipsi regia auctoritate et potestate
ad paenitentiam uel rationem atque satisfactionem adducant ˙
XI
Sciant etiam fideles nostri quia concessimus in synodo
uenerabilibus episcopis ne super beneficia ecclesiastica uel prestarias etiamsi
episcopus aut quislibet monasteriorum pręlatus inrationabiliter petierit praecepta
confirmationis nostrae ullo modo faciamus · et ideo ab inrationabili petitione se unusquisque compescat ˙
XII
Vt missi nostri omnibus per illorum missaticum denuntient ne
commutati
ones rerum uel mancipiorum quislibet
pręlatus earundem rerum eccle
siasticarum sine licentia uel
conse
nsu
nostro facere pręsumat · neque
man
cipia ecclesiastica quisquam nisi ad libertatem
commutet · Uidelicet ut
mancipia quae pro ecclesiastico dabuntur
in ecclesiae seruitute permane
ant · et ecclesiasticus homo qui
commutatus fuerit perpetua liber
tate fruatur ˙
[fol. 69v]
CAPITVLA HLOTHARII IMPERATORIS ET KAROLI REGIS FACTA IN PALATIO
VALENTIANAS
IN NOMINE SANCTAE ET INDIUIDUAE TRINITATIS KAROLUS
gratia dei rex ˙ Dilectis et fidelibus missis nostris per regnum nostrum
constitutis
salutem ˙
Sicut uobis notum esse credimus cum dilectissimo fratre nostro hlothario
apud ualentianas locuti fuimus et communi
consilio cum fidelibus nostris
communibus considerauimus ut inter cetera sanctae dei ecclesiae et nostri
prin
cipatus a
c
regni nobis a deo commissi negotia necessaria de his
quae subsecuntur uos specialiter a
dmoneremus
ut sicut hic
descripta habentur una cum dei adiutorio prout melius potueritis strenu
e
exequi procuretis · et pręsentaliter hoc necessarium opus sine ali
qua dilatione uel excusatione sicut in missaticis coniuncti et de
putati estis simul conueniatis · et hoc ad perficiendum quanto
cius
incoetis et quantum uel qualiter inde factum habueritis unus uestrum
sicut in
missatico constituti estis de unoquoque missatico nobis ad
colloquium quod in
proximo cum fratribus nostris habebimus renuntiare
procu
††ret · et si contigerit ut aliquis uestrum nostro seruitio uel
infirmi
tate aut quacumque occasione detentus fuerit
pro hoc alii
† non dimit
tant ut
commendata exequi non studeant · etiam si unus ua
†cauerit a prę
dictis occupationibus ipse quantum deus
dederit iussa adimplere studeat
Ista
denuntianda sunt populo a missis nostris ˙
CAPITULUM
I
[BK 260 Abschnitt A c. 1]
Nostri seniores sicut audistis parabolauerunt simul et
considerauerunt cum communibus illorum fidelibus de dei seruitio et
sanctae ecclesiae ac regni statu · et qualiter uos qui in regno consistitis pacem
et iustitiam habere possitis · et ordinauerunt missos per regnum illorum qui in
hoc [fol. 70r] decertent quantum deus adiutorium dederit ˙
II
[BK 260 Abschnitt A c. 2]
Inter omnes iustitias quas ordinauerunt unusquisque habeat ·
Primo con
siderauerunt de honore ecclesiarum dei et orfanorum uel
uiduarum causis
et de regalibus iustitiis · tum maxime de raptoribus puellarum ac
uidu
arum causis et sanctimonialium · et de his qui pręsbiter
os
flagellare pręsu
munt · et qui presbiteros de
ecclesiis sine episcoporum consensu eicere uel re
cipere
aut census de manso uel ex his quae domnus et genitor noster in suis
capitularibus ecclesiis in immunitate
concessit exigere non timent
et qui censa de rebus ecclesiasticis ad ecclesias
persoluere detrectant
ut firmiter inquirantur et a
criter
distringantur et plena iustitia inde
fiat secundum quod in
capitularibus aui et patris nostri illorum
sta
tutum
habetur
et ipsi per certos fideiussores ad pręsentiam
illius in cuius regno tales
inuenti fuerint perducant
ur
et ipse inde
commendet qu
id
de tali
homin
e fiat qui nec deum timet · nec contra sanctos canones facere nec legem
et
pręceptum regum infringere pertimescit · salua censura ecclesiasti
ca et
episcopalis paenitentiae
uindicta ˙
III
[BK 260 Abschnitt A c. 3]
Similiter
de collectis quas teodisca lingua eriziip appellat · et de his
qui
inmunitates infringunt · et qui ince
ndia
et uoluntaria ho
micidia · et adsalituras in domo faciunt ˙
IIII
[BK 260 Abschnitt A c. 4]
De latronibus autem commendauerunt ut missi
omnibus denuntient in
illa fidelitate quam deo et regi unusquisque debet et
promissam habet
in illa christianitate quam pacem proximo unusquisque seruare
debet
ut sine exceptione alicuius personae nec pro amicitia uel pro
pinquitate aut amore uel timore ullus latronem celet sed illum
[fol. 70v] missis
illorum manifestet ˙ et ad accipiendum illum adiutorium quantum
potuerit
unusquisque pręstet ˙ et sacramentum hoc missis illorum fir
mare faciant
sicut tempore antecessorum illorum consuetudo fuit ·
Et si aliquis missos illorum
non obaudierit si regis homo fu
erit
per fideiussores ad illius pręsentiam perducatur ˙ si autem alterius
homo fuerit senior cuius homo fuerit illum regem pręsentet ˙
V
[BK 260 Abschnitt A c. 5]
Commendauerunt etiam ut si alicui denunciatum fuerit
ut
ad accipiendum latronem
†††††††† adiutorium pręstet aut
aliquis sonum
inde audierit ut
ad accipiendum latronem concurratur · et
se inde retra
xerit ut ad hoc adiutorium non pręstet · si liber homo
fuerit ban
num dominicum componet · et si colonus fuerit LX ictus
accipiet ·
et si latro ibi occisus fuerit qui eum occiderit leudem inde non soluat
et nullus illi inde faidam portare pręsumat · quodsi quis facere prę
sumpserit per certos fideiussores ad regis pręsentiam perducatur ˙
VI
[BK 260 Abschnitt A c. 6]
Quicumque abhinc inante latronem
receperit maxime autem illum qui
forbannitus fuerit uel qui illos quos missi
nostri forbannierunt
recepit postquam forbanniti ab eisdem missis nostris fuerunt
secundum
quod constitutum est in capitularibus aui et patris nostri in libro III
capitulo XXIII si francus est cum duodecim similibus francis
iuret quod ipse la
tronem eum fuisse non sci
sset
· licet pater
eius sit aut frater uel propin
quus · si hoc iurare non potuerit · et ab
alio
conuictus
fuerit quod
latronem in hospicio suscepisset · quasi latro et
infidelis iudicetur
quia latro est et infidelis est noster et francorum et qui illum suscepit
similis est illi ˙ Si autem audiuit quod
latronem
††† fuisset et tamen
[fol. 71r] non scit pro
firmiter aut iuret solus quod numquam eum audisset nec
per
ueritatem nec per mendatium latronem aut sit paratus si ille de latro
cinio euictus fuerit ut similiter damnetur
VII
[BK 260 Abschnitt A c. 7]
Vt quando missi nostri latronem forbannierint hoc et missis
aliis et co
mitibus scire faciant · et si de uno missatico in alium
fugerit si in ui
cinitatem uenerit pro hoc qui eum forbannium non
dimittat ut eum
non persequatur et comprehendat et si longius fugerit missus in
cuius missaticum fugerit si alodem habuerit illi tollat · et illum cons
tringi et huc illuc uelit nolit reueniat · et ibi malum emendet ubi
illud perpetrauit · Et si in alicuius uillam fugerit et ipsa uilla eum con
tenderit secundum
quod in capitularibus aui
et patris nostri scriptum habetur inde fiat ·
et si necesse
fuerit ut iustitia non proteletur aduocato denuntietur
ut ipsum latronem reddat et
eos qui eum contenderunt pręsentet ut debitam
disciplinam inde sustineant · et
emendationem inde congruam faciant ˙
Quodsi facere neglexerit usque ad secundam
uicem inde bannum dominicum
componet · et sic per fideiussores ad pręsentiam eorum deducatur ut et
de illo et de contradictoribus et de ipso latrone secundum
quod causa coniacu
erit sic decernatur ut ceteri metum habeant ˙
VIII
[BK 260 Abschnitt A c. 8]
Hoc etiam commendauerunt seniores nostri si
huiusmodi malifactores
sicut prędiximus de uno regno
in aliud
fugerint similiter missi
illius de cuius regno
fugerit ad alios missos in illo regno ubi fugit
hoc notum faciant · et illi missi
eos constringant ut ad illud regnum
et ad illos missos reueniant
ut
ibi
distringi possint ubi malum fecerunt ˙
VIIII
[BK 260 Abschnitt A c. 9]
De aduenis qui oppressione nortmannorum
uel brittanorum · [fol. 71v] in partes istorum regnorum
confugerunt · statuerunt seniores nostri ut a nullo rei publicę ministro
quamcumque uiolentiam uel oppressionem aut
exactationem patiantur · sed liceat eis conductum suum quaerere et habere donec
aut ipsi redeant ad loca sua aut seniores illorum eos recipiant quotquot inuentum
fuerit ex rei publicę ministris aut alius quibuslibet contra hoc
pietatis pręceptum facere aut fecisse bannum dominicum exinde componat ˙
X
[BK 260 Abschnitt A c. 10]
Vt omnibus denuntietur qualiter cuncti sint pręparati ad
quamcumque
necessitatem inminentem · ut secundum consuetudinem prout necessitas
euenerit ad dei seruitium et illorum atque ad sanctam dei ecclesiam defendendam et
regnum omnes sint pręparati ˙
XI
[BK 260 Abschnitt A c. 11]
Capitula autem aui et patris nostri quae in scriptis commemorauimus qui ex
missis nostris non habuerint et eisdem indiguerint ut commissa per illa
corrigere possint · sicut in eisdem capitulis iubetur de scrinio nostro uel
a cancellario nostro accipiant ut rationabiliter et legaliter cuncta corrigant et
disponant ˙
XII
[BK 260 Abschnitt A c. 12]
Vt unusquisque missus in suo missatico prouisionem habeat ut si
aliquis de nostris fidelibus per missaticum suum transierit aut ibi consistens uel
commanens rapinas uel deprędationes aut talia
illicita fecerint de quibus deus offendi solet et populus pro oppressione gemere
quatenus hoc subtiliter et ueraciter inuestiget · et nobis renuntiet qualiter
inde nos sic ordinemus · ut nec ipsum nec alium hoc agere delectet ;
XIII
[BK 260 Abschnitt A c. 13 BK 260 Abschnitt D c. 10]
Vt missi in illorum missaticis curam habeant ne
homines nostri
aut alii qui
libet
uicinos suos maiores uel minores
tempore
[fol. 72r] aestatis quando ad herbam suos caballos mittunt uel tempore hiemis
quando marascalcos illorum ad fodrum dirigunt depredentur aut op
primant et si egerint hoc etiam ut praediximus
†††††††† missi
nostri
ueraciter inuestigent et nobis renuntient ut in seniore hoc sic
emendemus quatenus homines in potestate habeant et contenti
s
int
debitis · et indebita iniuste non appetant ˙
Uuenilo episcopus ·
Odo · et donatus missi in pago senonico
tricasino · uuasteniso · mili
doniso · moruiso · pruuiniso · et in tribus archisiuis et in
duobus brionisis ·
IN NOMINE SANCTAE ET INDIUIDUAE TRINITATIS KAROLUS
gratia dei rex · Unfrido uenerabili episcopo · Ingiscalco et berengario co
mitibus et mi
nisterialibus
ac fidelibus missis nostris in domino salutem ·
Capitulum
I
[BK 266 Abschnitt A c. 1]
Notum sit fidelitati uestrae quia XVI
kalendis martiis secundum sacram auctoritatem
††††††
synodum uenerabilium episcop
orum ac conuentu fidelium nostrorum apud carisiacum
fecimus conuenire · cum quibus inter cetera ecclesiasticę utilitatis ac reg
ni necessitatis negotia considerauimus qualiter rapinę et depopu
lationes quae partim occasiones superinruentium paganorum
partim
nobilitate quorumdam fidelium nostrorum in regno nostro per eos
etiam qui
ecclesiam dei defendere et tueri et regni soliditat
em ac quietem
debuerant prouidere grassantur aliquo modo annuente domino
sedari
ualeant et amoueri ·
II
[BK 266 Abschnitt A c. 2]
Quorum consultu decreuimus ut quia peccat
a quae in suo initio ut sunt
magni ponderis aestimantur pernicioso processu
ipso etiam exitiabili
usu prauis mentibus leuiantur · et quasi insensibiles
reddunt ·
[fol. 72v] Ac si quando resipiscere moliuntur · eas sepius obligent ut si
surgere
uelint non possint antequam censuram ecclesiasticam et legale
s
senten
tiae huiusmodi praedicatores terribiliter et damnabiliter
feriant ·
Episcopi qui in suis parrochiis et missis in illorum missaticis comites
quia in
eorum comitatibus pariter placita teneant quo omnes rei publicę mi
nistri et uassi dominici omnesque quicumque uel
quorumque homines in eis
dem parrochiis uel comitatibus
comanent sine ulla personarum
exceptione uel excusatione aut dilatione conueniant ˙
III
[BK 266 Abschnitt A c. 3]
Et episcopus illius parrochiae breuiter adnotatas sententias de
huiusmodi
causa euangelicae et apostolicę atque prophetiae auctoritatis necnon
et decreta apostolica atque canonica omnibus relegat · et aperto ser
mone cunctis quale quantumque peccatum sit · et quale quantamque pae
nitentiam et quam inman
em
seuerissimamque uindictam exposcat cum aliis de
bitis et
necessariis atque utilibus prędicationibus innotescere curet ˙
IIII
[BK 266 Abschnitt A c. 4]
Missi quoque legales sententias sicut eas cognitas habent
adnotent et prędecessorum regum atque imperatorum nostraque capitula
de hac causa
in unum collecta omnibus nota faciant et episcopi dei et episco
pali
auctoritate tales
depręcationes [!] omnibus interdicant · et missi
et
comites nostri cunctis ex nostro regio banno perhibere firmiter stu
deant
ut cognoscant omnes quia si abhinc inante in nostro regno talia
facere aliquis
pręsumpserit · secundum diuinas sententias episcopalem
excipiat sententiam · et
secundum leg
es
ac capitula regia emendare cogetur ˙
et secundum
iudicium fidelium nostrorum condignam uindictam suscip
iet
˙
V
[BK 266 Abschnitt A c. 5]
Et si talis persona fuerit ut episcopi uel missi nostri ac
comites in illorum ministeriis
[fol. 73r] quod prauum actum fuerit potuerit emendare
secundum pr
ęfixum
modum
illud emendare studeant ut per fideiussores ad
nostram prasentiam uenire faciant ·
VI
[BK 266 Abschnitt A c. 6]
Si autem aliquis quicumque inoboediens extiterit
cum summa festinatione nobis notum facere curent ut quantotius ad nostram
pręsentiam illum uenire iubeamus · et dignam ultionem secundum iudicium
fidelium nostrorum sustineat ˙
VII
[BK 266 Abschnitt A c. 7]
Et si quod absit tal
is
emerserit qui dei timorem postponat
et
ecclesiaticam [!]
auctoritatem contempnat et regiam potestatem refugiat
sciat
quiscumque ille fuerit quia et secundum canonicam auctoritatem ab
omnium
christianorum coetu et a sanctae ecclesiae consortio et in caelo et in
terra alienus
efficietur et regali potestate atque omni regni fidelium unanimitate
sicut dei
et ecclesiae inimicus et regni deuastator
persequetur usque dum
a regno exterminetur ˙
VIII
[BK 266 Abschnitt A c. 8]
Et si aliquis comes fuerit qui hoc in suo comitatu facere aut
ibi talia increscere permiserit ut aut ipsa illa non emendet aut nobis nota non
fecerit ut nostra auctoritas talia corrigat sciat quia talem sententiam inde sustinebit sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit ˙
VIIII
[BK 266 Abschnitt A c. 9]
Et si aliqui iterantes deprędationes et rapinas per regnum
nostrum fecerint et episcopi ac missi uel comites hoc emendare non potuerint
quam citius possunt nobis notum facere curent ut iubeamus ipsos
depradatores
per eandem uiam cum misso nostro redire · et illa omnia quae male egerant
legaliter emendare et talem armiscaram sicut nobis uisum fuerit aut iudicium sicut cum fidelibus nostris considerauerimus sustinere ˙
X
[BK 266 Abschnitt A c. 10 BK 266 Abschnitt B]
Si autem dilecti fratris
nostri aut nepotum nostrorum homines fuerint qui ta
lia egerint ·
et hoc nobis innotescant ut illis nota faciamus et illi suos
[fol. 73v] homines sicut
illis melius uisum fuerit de talibus castigare procurent ˙ Sicut et nos nostros homines
castigare uolumus · si in illorum regnis in
decentia et aliqua noxia
facere quod absit pręsumpserint ˙
Sanctus gregorius
in libro pastorali dicit ˙ Admonendi sunt qui aliena rapere conten
dunt ut sollicite audiant quod ueniens in iudicio dominus dicat · esuriui
enim
et non dedistis mihi manducare · et cetera quibus dicit ˙ Discedite
a me maledicti
in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius ·
Hinc ergo colligendum
est quanta damnatione plectendi sunt qui aliena
rapiunt si tanta animaduersione
feriuntur qui sua indiscrete tenue
runt perpendant quo eos obligent reatu
res rapta si talis subicit
poena non tradita ˙ Perpendant quod meretur iniustitia
inlata si
tanta percussione digna est pietas · non inpensa · Audiant raptores ·
uę ei qui multiplicat non sua usquequo · et adgrauat contra se densum
lutum ˙ Densum lutum contra se adgrauare est terre
na
lucra cum pondere pec
cati cumulare · Audiant quid christus dicat ˙ Quid prodest homini si
to
tum mundum lucretur animae uero suae detrimentum fiat ? id est quid
prodest homini si totum quod extra se est congregat · s
i hoc solum quod
ipse est damnat ? audiant quod illa quae rapiunt in isto
seculo defi
cient ut in seculo dimittant · sed secum ad iudicium causas rapinę id est
damnationes secum ferent · et alibi
scriptum est ˙ Audiant quid pro
pheta isaias dicat ˙ Rapina
pauperis
in domo uestra et causa uiduae non
ingreditur ad eos · et lacrimę uiduę usque ad maxillam descend
unt · et dominus
non delectabitur in illis ˙ Audiant · quia in cuius domo
rapina est
siue in domo corporis · siue in domo mansionis · non habitat in illa
[fol. 74r] domo spiritus sanctus · sed spiritus malignus · et si accedit ad
communionem corporis et
sanguinis christi ante dign
am
satisfaction
em non mundantur per illam commu
nionem a peccato ·
sed pe
ius
sicut iudas quando in caena plenus rapi
na et iniquitate communicare pręsumpsit de manu christi
posside
ntur
a dia
bolo ˙ Unde et suspensus crepuit medius ·
Et ad quem causa uiduae non
ingreditur nec ipse digne non satisfecerit in
caelestem ecclesiam intrare ua
lebit ˙ Audiant rapaces et prędatores quid
iterum propheta dicat ˙
Qui prędaris · nonne et ipse
prędaris ? Uidelicet quia ille qui pradatur ·
res pauperum
ecclesiarum ac seruorum dei · prędatur a diabolo et pręda illius
fit ˙ Audiant
quid sanctus paulus apostolus dicat ˙ per quem locutus est
christus et qui
raptus fuit usque ad tertium caelum · et qui raptus fuit in
paradysum · et audi
uit talia secreta uerba quae non licebat homini loqui · Ait namque
Quia neque raptores · neque homicidę neque adulteri · regnum dei
possidebunt ˙
Unde intendant quale quantumque peccatum est rapina quam cum
adulterio
et homicidio sanctus comparauit apostolus · Item
ipse dicit ˙ Si quis fornicator
aut adulter aut rapax aut homicida est cum
huiusmo
di
nec cibum
sumere christi discipulo id est christiano licet
ante satisfactionem id est correc
tionem ac emendationem · et dignam
paenitentiam ˙ Audiant quia sanctus
iohannes
apostolus electus et dilectus christi qui in cęna super pectus eius recubuit talem
hominem salutare uetat dicens ˙ Nec aue ei dixeris · neque in domum
receperis ˙ Audiant quid in toletano concilio sancti episcopi qui in caelo
cum
domino regnant et in terris miraculis coruscant de totius mundi par
tibus congregati decreuerunt ˙ Si quis inquiunt de potentibus
clericum aut quemlibet pauperum aut religiosum expoliauerit et man
[fol. 74v]dauerit ad ipsum episcopus ut eum audiat et is contempserit · inuicem · mox scrip
ta percurrant per omnes prouintiae episcopos quoscumque
adire potuerint
ut excommunicatus habeatur donec audiat · et reddat
aliena ˙ Ecce
de pauperum raptoribus audiant raptores et prędones rerum
ecclesiarum
qu
id
sanctus anacletus papa ab ipso beato petro
apostolo
presbiter ordinatus
cum totius mundi sacerdotibus
iudicauit ˙ dicit namque · Qui abstulerit aliquid
patri uel matri homicidę
particeps est ˙ Pater noster sine dubio deus est qui
nos creauit · mater uero
nostra ecclesia quae nos in baptismo spiritaliter rege
nerauit · Ergo qui
christi pecunias et ecclesiae rapuit aufert uel fraudatur
homicida est · atque
homicida ante conspectum iusti iudicis deputatur
Qui rapit pecuniam proximi sui
iniquitatem operatur · Qui autem pecu
niam uel res ecclesiae abstulerit
sacrilegium facit et ut sacrilegus iudi
candus est · Item sanctus urbanus papa et martir .' res et facultates ecclesias
ticę oblationes appellantur quia domino offeruntur et uota sunt fide
lium ac prętia peccatorum atque patrimonia pauperum ˙ Si quis illa ra
puerit reus est dampnationis ananiae et saphirę · et oportet huius
modi tradere satanę ut spiritus
saluus sit in die domini ˙ Item sanctus lucius papa
rerum
ecclesiasticarum et facultatum raptores a liminibus sanctae ecclesiae
anathematizatos apostolica auctoritate repellimus et damnamus
atque sacrilegos
esse iudicamus · et non solum eos sed et omnes consen
tientes eis quia
non solum qui faciunt rei iudicantur · sed etiam qui
facientibus consentiunt ˙ Par
enim poena et agentes et consentientes
conprehendit ˙ Et sanctus augustinus in sermone
euangelii sancti iohannis
ita dicit ˙ Fur sacrilegus locorum sacrorum dominicorum est iudas ·
[fol. 75r] et qui aliquid de ecclesia furatur et rapit · iudae perdito comparatur ·
Item in sacris
canonibus sancto spiritu dictatis · et christi sanguine confirmatis scrip
tum est ˙ Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam rapere uel dare uolue
rit pręter conscientiam episcopi uel eius cui huiuscemodi officia
commissa sunt
nec cum eius uoluerit agere consilio
anat
hema
sit · Episcopus autem omnibus
dicere debet quid sit
anathema · et ne desperent ˙ Ostendere debet
quamdiu duret anathema · id est
quamdiu quisque errorem non corrigit .'
et digna satisfactione non emendat ˙ ut
reconcili
ationem
et indul
gentiam ualeat promereri · Si
quis uero ante satisfactionem et recon
ciliationis indulgentiam in
peccatis suis perseuerans mortuus fu
erit iam anathema perpetuum illi
erit · et peccatum ad mortem pro quo
non dicit apostolus ut oretur · sed et plura
si necesse fuerit episcopus quisque
colligere et dicere procurabit ·
CAPITVLA DOMNI KAROLI REGIS IVNIORIS
IN PISTIS FACTA
IN NOMINE SANCTAE ET INDIUIDUAE TRINITATIS KAROLUS
gratia dei rex · et episcopi abbates quoque et comites ac ceteri
in christo renati
fidel
es
qui ex diuersis prouintiis super fluuium sequanam in
locum qui pis
tis dicitur · ubi exigentibus
peccatis nostris aliquamdiu sedes nortman
norum
conuenimus Anno incarnationis dominicę DCCCLXIII
Anno uero XXIII regni domni
nostri Karoli regis gloriosi · indi
ctione
· X ·
[fol. 75v]
CAPITULUM
I
REGES ET EPISCOPI QUI ANTE NOS FUERUNT DUCTI
amore et
timore diuino cum ceterorum fidelium dei consili
o atque consensu plura statuerunt capitula · proui
dentes
qualiter sancta ecclesia statum debitum et honorem et regni
habitatores in omni
statu et ordine haberent legem atque
iustitiam · Nos etiam pro
qualitate
rerum et oportunitate
temporum quędam
huic causę
conuenientia capitula superaddidimus ˙ Sed diabolo
satagente superuenientibus
perturbationibus tam a paganis quam
a nominetenus christianis miserabiliter
excitatis ˙ Incepta bona defe
cerunt · et in tantum in hoc regno mala
horribilia increuerunt ut
in nobis uideamus et sentiamus completum
quod olim est per prophe
tam prędictum ˙ Terram
uestram in conspectu uestro alieni deuorant · et erit
sicut in uastitate hostili ·
et peruenit gladius usque ad animam ˙ quoniam
alieni insurrexerunt in nos · et
forte
s quęsierunt animas nostras
et non proposuerunt deum ante
conspectum suum ˙ Contra quos defensi
onem parauimus · sed defensionis
auxilio sicut necesse fuerat actenus
adiuti non sumus ˙ Unde
compellente cordis dolore nobis est ex
clamandum ˙ Quod
rex bonus obsidionis angustia tribulatus exclama
uit dicens ˙ Dies
tribulationis et blasphemiae dies iste ˙ Uenerunt filię
usque ad partum et uires
non habet parturiens ˙ haec omnia uidimus
sensimus et dolemus · quia cum hostes
inruerunt defensores nostri prę
parati sunt · sed ad pręparata non
conualuerunt · quia illum sanctum
spiritum qui re
quieuit
super
adiutorem in oportunitatibus in tribulati
one christum dominum · et quem
per inpositionem manus episcopalis in consigna
[fol. 76r]tione accepimus ·
contristatum malignis operibus a nobis effuga
uimus spiritum scilicet
consilii et fortitudinis ˙ Quem quia ita ut nobis
necesse fuerat non habemus ˙
Ideo contra inimicos nostros stare ui
riliter et uincere fortiter non
ualemus ˙ Quae utraque sibi neces
sario sunt coniuncta · quia neque
uirtus sine consilio · nec consili
vm
sine uirtute utilis esse potest ˙ Quid igitur prosunt qui per consilium
pręparantur dum ad proelium fortitudine non procedunt ? filiae
quippe usque ad
partum ueniunt · quando apta consilia usque ad deside
rium efficiendi
operis procedunt ˙ Sed uirtutem non habet parturiens ·
quia dum infirmus quisque
consilia concipit · haec ad utilitatem aliquan
tum per partum operis non
producit ˙ Uidemusque impletum quod ad nos est
ante prędictum populo contra
uoluntatem suam faciendi ˙ Anathema
in medio tui non poteris stare coram inimicis
tuis ˙ Quo contra pla
catus placentibus sibi dixit ˙ Nullus stabit contra
uos ˙ Sed et ideo
terram nostram in conspectu nostro alieni deuorant · quoniam
alienos a deo dia
bolos effugata gratia sancti spiritus in animas nostras
recepimus · Ideo terra nostra
deserta est · sicut in uastitate hostili · quia
flores et fructus fidei spei
et caritatis et humilitatis et castitatis et
sob
rietatis
ac ceterarum uirtutum
ab arrogandis cordis nostri
deuastabimus · et pro illis spinas uitiorum
et urticas peccatorum et ciuitas
uanitatis in nobis ipsis etiam laboran
tes ut inique agamus · non
increscere · sed incrementare cum studio fe
cimus · Ideo habitatores
terrae occisi sunt et fugati sunt · quia nos
ipsos peccati gladio occidimus · et
omnia bona quae nobis dominus siue in
tellectu
naturali siue
in doctrina · siue in diuitiis siue in honoribus
[fol. 76v] siue in familiaritatibus
quas nobis contulit apud nobis potentiores
ad carnis uoluptat
em conuertimus · et nos et omnia quae nobis dominus dedit
ab illius
uoluntate pro qua nobis faciendi illa donauit auertimus ·
Quod unusquisque potest
in semetipso recognoscere si etiam de membris
suis singulis cogitat quod fecit et
quid facit quod deus ad operandam suam
salutem donauit ˙ Et sicut de membris
corporibus inueniet apud semet
ipsum · ita de membris animae poterit
inuenire quae per spiritalia ui
tia dispergit · atque disperdit ˙ et
spiritales in se uirtutes a deo sibi conlatas
aut effugat aut conculcat ˙ Ideo
ecclesiae et uillę succensae sunt · quia
ignis aut auaritiae et rapacitatis atque
inuidię et adulteriorum ac cete
rorum inmunditiarum non solum per
naturalem sensum sed etiam per eum sexum
qui est contra naturam sine penitentia et
sine resipiscentia in nobis
exarsit et ardet ˙ Et quoniam illum spiritum qui super
humilem et quietum et sermo
nes suos trementem requiescit · requiescit ·
per superbiam et inoboedientiam ac pre
sumptionem a nobis expulimus ·
ideo sanctorum ac protectorum nostrorum corpora
de sepulchris suae requietionis
effossa sunt · Et quia nos spiritui malig
no iu
xta
dei permissionem potestatem habentem et super nos acce
†denti non
resistimus ut fugiat a nobis · Idcirco serui et ancillę
dei de locis suis ex
pulsi sunt · et nos de quiete caelestis paradysi et
de consortio caelestis
ecclesiae id est angelorum sanctorum eiecti sumus · nisi
per dignos paeniten
tiae fructus ad haec unde cecidimus redeamus · et
quia nos tales ef
ficimus
† de qualibus
dominus per prophetam dixit · causa
uiduae non in
greditur ad eos quasi apud nos est facta uenalis iustitia
†ut ad eam
nemo possit peruenire nisi uiam ei
apparuerunt munera · Ideo uota
[fol. 77r] fidelium et prętia peccatorum quae sacris
locis conlata fuerunt propter
peccata nostra de hoc regno sunt penitus ex
portata
et uendentibus ius
titiam et ueritatem · et in
his scilicet ipsum christum qui est nobis a deo factus
iustitia · et qui dixit si
ego sum ueritas nisi digne penituerint cum iud
a
traditore christi aeterna expectant iudicia ˙ Et quia sanguis sanguinem
tetigit · id est culpae culpis adiunctę sunt · et sicut scriptum est · adulte
rium et homicidium · et mendacium et furtum et periurium inundauerunt
et iniquitates nostrae supergressę sunt capita nostra ˙ Ideo nobiles nostri
et de episcopali ordine · et de aliis ordinibus interierunt et capti cum
maximo
detrimento et regni ecclesię sunt aut redempti aut interempti ·
et quia nos
peccata nostra a terra uiuentium peregrinati sumus · idcirco
sicut scriptum est ·
propheta et sacerdos ierunt in terra quam ignorabant ·
Et post haec omnia p
ius
pater cuius multis miserationibus non sumus
consumpti · quoniam defecerunt miserationes eius · materna pietate nos
flagellat
et expectat ut ipsa uexatio donec intellectum auditui nostro
quia illa credere
noluimus quae per scripturas nobis se inlaturum
promisit si illius uoluntatem non
fecerimus · Et ostendit nobis in
exterioribus uastationibus quae de interioribus
depopulationibus
intellegere debeamus · et intellecta ad illum redeamus et
credamus
quia iterum
in scriptura nobis multipliciter promisit ˙ Inter
que uera
citer sicut ueritas di
xit
˙ Reuertimini ad me · et ego reuertar ad
uos · et quare moriemini in
peccatis uestris ? et quia non credidimus
promittenti credamus tandem aliquando
uel iuranti · Uiuo ego in
qui
t dicit dominus · nolo mortem peccatoris · sed ut conuertatur et uiuat
[fol. 77v] Et nisi conuersi fuerimus · sicut iam uidemus gladium suum uibrauit
arcum suum · id est uindictam tetendit et parauit ad exercendam duriorem
uindictam · sicut item de reprobis scriptum est ˙ Ignis sulphur et spiritus
procellarum pars
calicis eorum ˙ Et hoc quod uidemus et sentimus pars est
uindictę · quia maiora et
plura · et grauiora uenient super nos nisi fu
erimus .' ut scriptum est ·
Pugnabit pro eo orbis terrarum · contra insensatos ˙
Unde sicut dicit apostolus ˙ Sicut exhibuimus membra arma iniquitatis pecca
ta ad seruiendum inmunditiae et iniquitati · ita exibeamus membra
nostra seruire iustitiae in sanctificationem ˙ Quia stipendia id est retributio
peccati mors ˙ gratia autem dei pro bonis operibus quae ipse donat · est
uita
aeterna ˙ Et sicut quando solemus de istis frequentibus itineribus
reuersi ad
mansiones nostras detonsi et de
rasi et delauati cum drap
pis et calciamentis depannatis · et tunc
reficimus et reparamus ·
Ita uel nunc reparemus nos per cor contritum et
humiliatum · et per con
fessiones ex puro corde · et benignitatem mentis · et per concordiam
cum dei uoluntate · quia per discordiam et regnum istud
temporale i
mmunitum
et pene desertum · et aeternum regnum perditum habemus ˙ Quia nec
omnes
reges esse possumus · nec regem super nos a deo constitutum ·
quia
sicut scriptum est ˙ Imposuit homines super capita nostra habere
sustinemus ˙ Non
adtendentes quia sicut dicit apostolus · non est potestas
nisi a deo · et qui potestati resistit · dei ordination
i resistit ˙ Quoniam deus qui es
sentialiter est rex regum et
dominus dominantium participatione nominis
et numinis id est potestati suae uoluit
et esse et uocari regem et dominum
pro honore et uice sua regem in terris · Et
sicut archangelus qui nunc
[fol. 78r] est diabolus cum suis sequacibus quia per
humilitatis subiectionem
conditori suo subditus esse noluit et per qualitatem
caritatis quoan
gelis suis socius esse despexit · de caelo cecidit · ita
et illi qui potestati
a deo constitutę propter deum et in deo subiecti esse nolunt · et pares uel quo
aequales in regno habere non sufferunt · per quam
debitam subiectionem
et parilem aequalitatem dei amici et angelorum consortes esse
poterant ·
subiecti diabolo et dei inimici constituuntur · Quapropter de diabolo
scriptum est ˙ Ipse rex super uniuersos filios superbiae .' et illius subiec
tis dominus apud quem non est uici
ssitudinis
obumbratio ·
quamdiu in ipso
malo perseuerant semper in euangelio dicit ˙ Uos
ex patre diabolo
estis · Non quia a diabolo sint facti · aut generati ·
†sed quia
† diabol
vm
imitati · Reparemus ergo nos per penitentiam et confessionem et per
elemosinas unusquisque secundum possibilitatem suam · et quantum quisque
recognoscit se a deo aruisse per culpas tantum bibat conpunctionis
suae lacrimas ·
et tunc proficient in aqua ista quas facimus firmi
tates · si per bona
opera restruxerimus quasi nobis destruxerunt
peccata uirtutum munitiones · Quae et
tunc proficient si mala quę
fecit quis prius prout potuerit emendauerit aut rapta
soluendo
aut per indulgentiam depręcando atque mala cetera per dignam
pęnitentiam abolendo et tunc proficient · si inante custodierit
ne de illis se
sordidet de quibus se emendauit · quia scriptum est ˙
Lauamini mu
ndi
estote auferte malum cogitationum uestrarum ab
oculis meis dicit dominus ˙
quiescite agere peruerse discite benefacere ˙
Quia qui se bonis operibus et
lacrimis et orationibus a peccato mundat
[fol. 78v] et iterum grauia peccata
perpetrat · talis est ut sanctus petrus dicit ˙ sicut
porcus qui se l
auat
in luto · et sicut canis qui remanducat uomitum
suum · et timere debet
ne ipsas lacrimas in conspectu dei reddat inmun
das per quas mundari
possit a peccatis · Quae non dicimus ut si iterum
aliquis ceciderit post
confessionem in peccatum ut in peccatis quasi des
peratus iaceat · sed ut
a peccatis quantum potest se caueat · et si fragilita
te ceciderit · quia
scriptum est ˙ Numquid qui cadit non adici
et
ut re
surgat · Dicat · Nunc cepi · et per inmutationem dexterę
excelsi ˙
semper per penitentiam resurgat ˙ Ne illum ultimus dies in peccatis
inueniat · et sine fine perditus fiat ˙
II
Vnde quia solent medici quando genera uel morbus in terram
uenit
generalem medicinam conficere unde omnes possint sanari ˙ ita nunc
com
muniter hanc medicinam cooperante et mediante
domino statuimus ad
recuperantdam [!] et conseruandam
caritatem nostram · ne et
in isto seculo graui
us affligamus · et in futuro seculo quando de isto corpore exierimus
aeternis tormentis cruciemus · Id est unusquisque episcopus in sua parro
chia et missi in illorum missaticis · et comites in illorum comitatibus
cum maximo studio et summa diligentia curam habeant ut quicumque
rapto
res et prędatores ibi sunt cuiuscumque homines
sint ad rationem dedu
cantur · et secundum legem quae ibi mala facta
h
abent
emendent et
soluant secundum
legale placitum aut per indulgentiam sibi impetrent per
donari · Et
episcopi secundum qualitatem et quan
titatem
peccatorum absque
accep
tione personarum rapacibus et his similibus uitiis nominatis et
con
iunctis paenitentiae leges iniungant inspecta discretione et
qua
[fol. 79r]litate prout cuique ad salutem uiderit expedire atque
specialiter exequen
da quaedam de pluri
bus
capitulis prędecessorum regum et synodalium
hic ponere dignum duximus ˙
Commonentes episcopos · missos et comites
ut illa capitula quae inde ante hos
annos in unum collecta fuerunt ·
et in carisiaco episcopis
et missis nostris per uniuersum regnum nostrum ad exse
quendum donauimus · Sed et illa quae consensu fidelium nostrorum fieri
iussimus · quando cum fratre
nostro hlothario glorios
o imperatore
apud ualentianas locuti fuimus · et
fidelibus nostris denuntiari et ob
seruare pręcepimus ad pręsentiam
reducant · et illa relegant ·
Et quia haec pauca hic breuitatis causa
subscripsimus in
tabulis [!]
rebus quae eis aduener
int
ad emendandum · et hic inde capitul
a
non inuenerint per illa et per alia capitula regia et synodalia quę
emendanda sunt · et emendanda peruiderint emendare procu
rent ˙ Si uero
et iuxta diabolicam calliditatem et secundum humanam fra
gilitatem noua
quaecumque acciderint quia noua morborum genera no
ua
querunt medicamentorum experimenta .' morem sequentes prę
decessorum
nostrorum sancti spiritus gratia
illustrati contra uenena diaboli
ministrare curabimus medicinalia antidota christi ˙
III
Communi placito constituimus ut usque ad missam sancti remigii id est
kalendas octobris spatium habeant illi qui in istis temporibus istas deprędationes
et alia malefacta criminaliter et publice fecerunt · ut inde apud
deum · et
apud eos quibus male fecerunt se pacificent · Et quisquis hoc
non fecerit bannum
nostrum dupliciter componat · scilicet et quia post
quam
illas rapinas · et alia malafacta in carisiaco et postea apud
[fol. 79v]
confluentes cum dilecto fratre nostro hludouuico glorios
o rege · et nepote
nostro hlothario forbanniuimus et
post istum bannum per consensum
omnium factum illa emendare sicut eis spatium
dedimus noluerunt · et
omnia quae commisserunt legaliter componere
compellantur · et per
publicam paenitentiam secundum sacros canones
deo ecclesię in quam peccaue
runt satisfaciant ˙ Quibus si oboedire
noluerint · aut per fideiussores
ad pręsentiam nostram perducantur ut omnia quae
in regno nostro ha
bent in bannum mittantur · et episcopali auctoritate a
communione
ecclesiastica et omnium fidelium societate exclaudantur ˙
IIII
De honore autem ecclesiarum ac seruorum dei et de rapinis atque
aliis malis
seu pręsumptionibus ab ista die et in reliquum
compescendis capitula
aui et patris nostri temporibus constituta
hic subiungere · et ut om
nimodis obseruentur ex banno nostro pręcipere
dignum et necessarium
duximus ˙ Scriptum est enim in illis capitulis · Si quis
infra regnum
rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliquid
ui
abs
tulerit in tripl
†o
cui aliquid abstulerit legibus componat · et insuper
bannum nostrum
id est solidos LX nobis persoluat ˙ Postmodum uero ante nos
a comite adducatur ut
in bastonico uel in alio carcere retrusus
usque dum nobis placuerit poenas luat ·
Nam si publice actum fuerit
publicam inde agat paenitentiam · quoniam raptores ut
ait apostolus · nisi ueram
egerint paenitentiam · regnum
dei non possidebunt ˙ Qui uero de rebus
ecclesiarum aliquid abstulerint ·
graui
†us inde iudicentur ˙ Quia sacra
rum rerum oblatio · sacrilegium est · et sacrilegus uocatur qui ex eis aliquid
abstulerit aut rapuerit · extorres namque a liminibus sanctae matris ecclesiae ·
[fol. 80r] tales personę usque ad satisfactionem ecclesiae quam leserunt sunt ha
bendę
atque
firmiter
denotandę
· Et item sanctus paulus per quem locutus
est
christus dicit ˙ Quia neque raptores neque homicidę · neque adulteri reg
num dei possidebunt ˙ Et item ˙ Si quis fornicator · aut adulter au
t rapax
aut homicida est cum huiusmodi nec sumere cibum christi discipulo
id est
christiano licet ante satisfactionem ac emendationem et dignam pae
nitentiam ˙ Et sanctus
iohannes apostolus talem salutare aut in domum recipere uetat ·
et sacri can
ones
spiritu sancto per eos dictati qui in caelo cum de
o regnant · et in
terris miraculis coruscant constituerunt dicentes ˙ Si
quis de poten
tibus clericum aut quemlibet pauperem aut religiosum
expoliauerit ·
et mandauerit ad ipsum episcopus ut eum audiat et
†is contempserit inuicem
mox scripta percurrant per omnes
prouintiae episcopos quoscumque adire potu
erint · ut
excommunicatus habeatur donec audiat et reddat aliena ˙
Et de
rebus ac facultatibus ecclesiasticis dicunt ˙ Si quis oblationes
ecclesie extra
ecclesiam accipere uel dare uoluerit pręter conscientiam
episcopi uel eius cui
huiuscemodi officia commissa sunt · nec cum eius uoluit
agere
consilio anathema sit ˙ Et iterum in capitulis aui et patris nostri
scriptum est ˙ De his qui in exercitu quoscumque secum ducunt quod
et nos
infra patriam uolumus obseruare ˙ Deinceps omnibus denuntiare
uolumus
ut unusquisque cognoscat omnes qui in suo obsequio sunt ·
siue sui sint · siue
alieni · ut ille de eorum factis rationem se sciat reddi
turum ut
quicquid in pace uiolanda delinquerint ad ipsius debeat
periculum pertinere · ea
scilicet conditione ut pacis uiolator pri
mum iuxta facinoris qualitatem
siue coram nobis siue coram misso nostro
[fol. 80v] dignas poenas persoluat · et
senior qui secum talem duxerit quem aut
constringere noluit aut non potuit · ut
nostram iussionem seruaret
Insuper in regno nostro prędas facere non timuerit pro
illius negle
gentia si
inante
eum de his non
admo
nuerit
· et postquam neglegentia
contemptoris ad eius notitiam
peruenerit · et eum corrigere sicut decet
neglexerit · honore suo priuetur · ut
scilicet neuter illorum sine iusta
uindicta remaneat ˙ Nos autem episcopi
euangelica et apostolica atque
episcopali auctoritate seniorem et regni quemlibet
potentem · si comm
onitus
iuxta euangelicum
pręceptum se suosque homines corrigere nolu
erit · et licet ipse talia
non faciat · tamen si sui uel in suo obbsequio
manentes talia fecerint · si eos
non correxerit et emendari faciunt
non obtinuerit eosque ad poenitentiam non
perduxerit · ipse excom
municetur secundum sacros canones
donec suos homines ad emendatio
nem et poenitentiam reducat · quia melius
iudicauimus illum excommu
nicari per cuius fortiam sui
talia faciunt · quam omnes illos qui nec deum
timent nec episcopos neque missos
rei publicę propter eius fortia
m reue
rentur et
excommunicati
ipsi non corriguntur · et alios suo morbo
inficiunt · quia
dicente apostolo · non solum qui faciunt · sed et qui con
sentiunt
facientibus digni sunt morte ˙ Non est liber a consensu
qui quod emendare potest
emendare ne
†glegit ˙ Quapropter
sine dubio peccati
se participem facit ˙ Si autem ipse p
otens
uel senior
satisfecerit
episcopo et missis regiis · quia suos homines ad emendationem
et ad poenitentiam
non potest adducere · sed seipsum uult aut a talibus
im
†munem ostendere aut digna satisfacere et
huiusmodi
[fol. 81r] maleficos a suo obsequio reicere · et ut dei inimicos persequi · tunc aut
non excommunicetur · aut excommunicatione
absoluatur
· Et ite
m in
cap
itulis
imperatorum scriptum est · Comites uero ministris ecclesiae in
eorum
ministeriis ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus
obtinere
possint adiutores in omnibus fiant ˙ Et quicumque prima et se
cunda uice de his a comite admonitus non se correxerit · uolumus ut
per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur ·
ut nostra
auctoritate quod in nostro capitulari continetur subire cogatur
Et item de pace in
exercitali itinere seruanda usque ad marcham · hoc omnibus
notum fieri uolumus ·
quod quicumque auctorem damni sibi inlati nominatim
cognoscit ut
iustitiam de illo quaerat et accipiat ˙ Et item ˙ Si quis in ex
ercitu
uel infra regnum sine iussione dominica per uim
††
hostilem aliquid
prędari uoluerit aut fenum tollere aut granum siue corpora maiora
uel minora · domosque infringere uel incendere · haec ne fiant om
nino prohibemus ˙ Quodsi ab aliquo presumptiose factum fuerit LX
solidis si
liber est sit culpabilis · et omnia restituat · aut cum duodecim tes
tibus se purget · Si uero seruus hoc fecerit · sententiae capitali sub
iaceat ˙ Et dominus omnia similia restituat quia seruum suum non
correxit ˙ nec
custodiuit ut talia non perpetraret · quoniam si nos ipsos
comedimus cito
deficiemus ˙ Unusquisque tamen custodiat exercitum
suum ne aliqua deprędatio infra
regnum fiat ˙ Similiter et collectas
quas theodisca lingua herizip apellat et
infractiones inmunita
tum et incendia et asalituras in domos · et
coniurationes · et conspira
tiones et seditiones et raptus feminarum
sicut et diuinę et humanę
[fol. 81v] leges prohibent et prędecessores nostri reges
prohibuerunt firmiter
ex banno nostro etiam et nos prohibemus ˙ Nos quoque
episcopi auctoritate dei
et sacrorum canonum sicut sancti pontifices DCXXX in calcidonensi conci
lio conspirationem fieri
prohibuerunt · et sicut cetera concilia episcoporum
huiusmodi pernitiosa facta
uetuerunt · et nos prohibemus quia faci
entes illa per eorum iudici
um qui cum deo iam in caelo regnant et a
† caelesti
ecclesia · et a christianorum societate separati sunt · nisi per dignos
paeniten
tiae fructus ad hoc redeant ut sanctae ecclesiae possint
readunari ˙
Similiter
†ut haec capitula quae hic
adnotata sunt ita per haec et
illa omnia quae in suprascriptis locis scilicet in
carisiaco et apud ua
lentianas collecta et constituta sunt · obseruari precipimus et omnes
commu
niter confirmamus · Si autem aliquis
quicumque inoboediens extiterit
cum summa festinatione episcopi
et comites et missi nobis notum facere cur
ent
ut quantotius ad nostram pręsentiam illum uenire iubeamus · et dignam
ulti
onem secundum iudicium fidelium nostrorum sustinea
nt
· Et si quod absit talis emer
serit qui dei timorem
postponat et ecclesiasticam auctoritatem contempnat
et regiam potestatem refugiat ˙ Sciat quiscumque ille fuerit quia et secundum
auctoritatem
canonicam ab omnium christianorum coetu et a sanctae ecclesiae con
sortio
et in caelo et in terra alienus efficietur · et regali potestate atque
omnium
regni fidelium unanimitate sicut dei et ecclesiae inimicus et regni
deuastator
persequetur usque dum a regno exterminetur ˙ Et si aliquis
comes fuerit qui hoc in
suo comitatu fecerit aut ibi talia increscere
permiserit aut ipse illa non
emendauerit aut nobis notam non fecerit
ut
nostra
auctoritas talia
corrigat · sciat quia talem sententiam inde
susti[fol. 82r]tinebit [!] sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit ˙ Episcopus autem
secundum
toletani concilii capitulum septimum ad quem pertinere noscuntur
illi qui ta
lia contra deum et ecclesiae pacem faciunt si eos quolibet
munere uel fauore aut
neglegentia admonere noluerit ut aut reuertentes suscipiat ·
aut con
tempnentes
de ecclesia reiciat · excommunicatus a collegio
ceterorum episcoporum
habebitur · quousque emendationis uel damnationis eorum ab
eo sententia
promulgetur · Quoniam nisi communiter certauerimus
ut in omnibus iustitia omni
bus conseruetur · nec rex pater
patriae · nec episcopi propitiatores · et recon
ciliatores populi ad
salutem aeternam · nec qui participatione nomi
nis christi christiani
uocantur hoc quod humano ore dicimus in diuinis
oculis esse ualemus ˙ Ut autem
haec quae obseruanda supra scripsimus ac
pręnominauimus nunc et de cetero certius
et expressius a nobis atque a suc
cessoribus nostris inconuulsa seruentur · Propriis manibus his subscribere communi consensu decreuimus · ea
conditione seruata · ut quia omnes in
cunctis ordinibus a regia ditione sibi
expectunt competentia legis iura
seruari ˙ Regiae quoque potestati
in cunctis ordinibus lex iuris debiti et
honor ab omnibus oboedienter cooperante
domino conseruetur ˙
Post haec omnia rel
ecta
et conlaudata communi consensu decreuimus
ut si aliquis homo propter
mala facta quae emendare et per legem et per
pęnitentiam noluerit seniorem suum
dimiserit aut ab illo propter haec
†eiec
tus fuerit · ab alio non recipiatur donec illa quae male fecit emendet ·
et per
legalem compositionem et per ecclesiasticę satisfactionis paeni
tentiam ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 83r]
[1]
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
CAPITULA IUNIORIS KAROLI REGIS ·
IN PISTIS FACTA
KAROLVS GRATIA
DEI REX
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
Notum esse uolumus omnibus dei et nostris fidelibus
quoniam haec quae secuntur
capitula nunc in isto placito nostro · Anno ab
incarnatione domini nostri iesu christi
DCCCLXIIII ˙ Anno uidelicet regni
nostri ipso propitio XXV inditione XII ·
VII
Kalendas iulias in hoc loco qui dicitur pistis una cum
fidelium nostrorum consensu
atque consilio constituimus et cunctis sine ulla
refragatione per regnum
nostrum obseruanda mandmus ˙
CAPITULUM
I
[BK 273 Abschnitt B c. 1]
Primo considerauimus de honore ecclesiarum et
sacerdotum ac seruorum dei
et inmunitate rerum ecclesiasticarum · ut nullus sibi
de ipsis rebus contra
auctoritatem presumat · et comites episcopis et ministris
ecclesiae in eorum minis
teriis adiutores in omn
ibus
fiant ˙ sicut in capitulari prędecessorum ac pro
genitorum
nostrorum continetur in secundo libro capitulo XXIII ˙ Et quicumque co
mitum uel ministrorum rei publicę haec quae mandamus obseruare negle
xerit · si prima et secunda uice de his admonitus non se correxerit ·
uo
lumus ut neglegentia comitis ad nostram notitiam per episcop
os · et per missos
nostros deferatur · et aliorum neglegentia per comites ad
nostram notitiam
[fol. 83v] perferatur · ut nostra auctoritate quod in capitulari
prędecessorum nostro
rum continetur subire cogantur ·
II
[BK 273 Abschnitt B c. 2]
Post haec de orfanorum · et uiduarum causis et de regalibus
iustitiis et summopere
de raptoribus puellarum et uiduarum ac sanctimonialium · et
de his qui presbiteros
flagellare pręsumunt · et qui presbiteros de ecclesiis sine
episcoporum consensu ei
cere uel recipere aut censo uel ex his quae domnus et genitor noster in suis
capitularibus ecclesiis in
inmunitate concessit exigere non timent · et qui
censa de rebus ecclesiasticis ad
ecclesias persoluere detrectant · ut firmiter
a missis et comitibus nostris
inquirantur · et acriter distringantur · et plena iustitia
inde faciant · secundum
quod in capitularibus aui et patris nostri
statutum habetur
et ipsi contemptores
legum
diuinae scilicet et humane ad nostram presentiam
legaliter
perducantur · ut inde consili
o fidelium dei ac nostrorum commende
mus quid de
talibus in omnibus sit faciendum qui nec deum timent · nec contra
sanctos canones
facere · nec legem et pręceptum regium infringere pertimescunt ·
salua censura
ecclesiastica · et episcopalis paenitentię uindicta ˙
III
[BK 273 Abschnitt B c. 3]
Vt lex et iustitia unicuique in suo ordine omnibus conseruetur
et pacem quam
proxime teste deo propriis manibus communi consensu
confirmauimus
quando hic placitum nostrum habuimus sic omnes et infra patriam et
quando
ad placitum unusquisque uenerit et quando redierit · et quando necessi
tas nobis euenerit · ut
hostem
nostrum denuntiemus usque
constituta loca
secundum consuetudinem et capitula prędecessorum nostrorum
obseruare
procuret · Et qui contra hanc confirmationem per contemptum uenerit
aut quantotius quod contra hanc confirmationem excussum fuerit emen
dare neglexerit ab episcopis et missis ac comitibus nostris hoc nobis nuntiari
[fol. 84r] mandamus · Quatenus tantum dei et nostrum · ac totius christianitatis
contemptum
sicut secundum leges diuinas et humanas inuenerimus · emendare cura
mus · ne ipso nostro iudicio a deo quod absit condempnati sunt · Et
uideant
episcopi et missi ac comites nostri · ne si contra nostram
communem confirmationem
aliquis per contemptum fecerit · et
emendare noluerit · ne per alium quam
per illos qui ad hoc constituti sunt hunc
contemptum sciamus · quoniam si per alium
quam per illos hoc sicut non conuenit
audierimus · sicut nec ipsi inmunes
a peccato erunt · sic nec ab ultione inmunes
existent ˙
IIII
[BK 273 Abschnitt B c. 4]
Volumus et expresse mandamus comitibus nostris ut sicut in
uicesimo quar
to capitulo secundi libri capitulorum prędecessorum
nostrorum continetur ·
ut uassalli nostri nobis et nostrae coniugi famulantes
condignum apud omnes
honorem habeant sicut a genitore
nostro et a nobis sępe admonitum est ·
et sicut ipsi uolunt se a nobis
honoratos tenere · ita et nobis famulan
tibus sicut consuetudo fuit
tempore antecessorum nostrorum
debitum honorem exhibeant
˙
V
[BK 273 Abschnitt B c. 5]
Volumus et expresse comitibus nostris mandamus
ut uillae nostrae indo
minicatae sed
et uillae de monasteriis quae coniugi nostrae et
filiis et fili
abus nostris concessa atque donata habemus quaeque sub
inmunitate consis
tunt cum saluamento et debita ueneratione in
comitatibus eorum con
sistant ˙ Sed et quae homines nostri ac illorum
illarumque qui sine ulla dif
ferentia et nostris cum saluamento et debito
honore habere possint ·
et non ignorent neque obliuisc
antur
comites ac missi nostri nos scire
quod dominorum dominus de se dicit ˙ Honorificantes me · honorificabo ·
et qui contempnunt me inhonorati erunt ˙
[fol. 84v]
VI
[BK 273 Abschnitt B c. 6]
Et quoniam humana fragilitas
procliuior · est · a
d contra iustitiam faciendum
quam ad iustitiam exequendum ˙
Et diabolus semper certat ut fragilita
ti humanę oculos mentis claudat ne
castigationem dei uideat · et semet
ipsum emendet · sicut ad nos
peruentum est · Quidam leues homines de is
tis comi
tatibus
qui deuastati sunt a
nortmannis in quibus res et manci
pia et domos habuerunt quia
nunc ibi mancipia et domos non ha
bent quasi licenter malum faciunt ·
quia sicut dicunt non habent un
de ad iustitiam faciendam adducantur ˙ et
quia non habent domos ad quas
secundum legem manniri et banniri possint dicunt
quod de mannitione
uel
bannitione
legibus comprobari · et legaliter iudicari non possunt ˙
Contra quorum malas insidias consensu et consilio fidelium nostrorum statuimus
ut comes missum suum ad illam terram in qua domos habuit mittat · et eum
bannire et mannire iubeat · Et quoniam lex consensu populi et constituti
one
regis
f
it
· franci iurare debent quia secundum regium
mandatum
nostrum ad iustitiam redd
endam
uel faciendam legibus bannitus uel man
nitus fuit ˙ et sic
ipse res illi iudicio scabiniorum in bannum mittantur
et si necesse fuerit ipse in
forbannum mittatur quia ad iustitiam redden
dam uenire noluerit · et
mandet comes qui hoc exsecutus fuit alteri
comiti in cuius comitatu res et mancipia
habet quid inde factum ha
bet · et ex nostro uerbo illi mandet · et per
illa quae in suo comitatu
habet illum distringat · quatenus ad iustitiam reddendam
uel facien
dam ad suum comitatum redeat ˙
VII
[BK 273 Abschnitt B c. 7]
Audiuimus etiam quia huiusmodi leues homines in aliis
comitatibus
deprędationes et
iniustitias
faciant · et ad illum
comitatum in quo commanent
[fol. 85r] et in quo illas malitias non faciunt · factis malitiis in aliis
comitatibus
reueniunt ˙ Unde mandamus et comitibus nostris expresse pręcipimus
ut illi comites in quorum comitatibus tales homines iniustitias faciunt
illis comi
††tibus hoc mandent in quorum comitatibus
refugium habent
et una mente uno quoque consensu et uno certamine ad tales homi
nes compręhendendos se erigant · et decertent ut ecclesiae
dei et ministri eius
et serui dei ac populus pacem et quietem habere possit ˙
VIII
[BK 273 Abschnitt B c. 8]
Vt denarii ex omnibus monetis meri ac bene pensantes sicut in
caputulare [!] pr
ędecessorum
ac progenitorum
nostrorum regum libro IIII · XXII capitulo con
tinetur in omni regno
nostro non reiciantur usque ad missam sancti martini ·
et in omnibus ciuitatibus et uicis ac uillis tam nostris indominicatis quam et
in
his quae de inmunitat
e sunt uel de comitatibus atque hominum nostrorum
siue
cuiuscumque sint per omne regnum nostrum a iudicibus nostris · et ab
eis quorum
uillę sunt una cum ministris rei publicę secundum quantitatem locorum
et uil
larum tanti ac tales de ipsis incolis et ibi
commanentibus constituantur
qui inde prouidentiam habeant ne
boni
denari [!] reiciantur · et non ni
si meri et bene pensantes
accipiantur ˙
VIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 9]
Vt illi qui hac causa prouidentia habebunt in sacramento iurent · quod sicut eis ex hac causa iniunctum fuerit quantum scierint et poterint debeant fideliter obseruare · Et illum hominem quem scierint merum et bene
pensantem denarium reicere non debeant celare · sed ministris rei publicę
eum debeant notum facere ˙ De quo sacramento quicumque
comprobatus fuerit periuratus et secundum legem mundanam · ut
periuratus puniatur · Sicut in capitulari prędecessorum ac progenitorum nostrorum
continetur in fine [fol. 85v] capituli · X ex tertio libro · Et secundum legem
ecclesiasticam publicę paenitentiae subire cogatur ˙
X
[BK 273 Abschnitt B c. 10]
Vt ab ipsa missa sancti
martini per omne
regnum nostrum nisi istius nostrae moe
netę meri et bene pensantes
denari [!] accipiantur · et
quicumque ab illa die
alium denarium negotiandi causa protulerit · a comite et ministris eius
auferatur ab eo sicut in libro
capitulorum II · XXVIII
capitulo continetur ·
XI
[BK 273 Abschnitt B c. 11]
Vt in denariis nouę nostrę monetę ex una parte nomen
nostrum
habeatur · in giro et in medio nostri nominis monogramma · ex altera
parte
nomen ciuitatis · et in medio crux habeatur
XII
[BK 273 Abschnitt B c. 12]
Sequentes consuetudinem prędecessorum nostrorum sicut in
illorum capitulis inuenitur constituimus ut in nullo loco alio in omni regno
nostro moneta fiat nisi in palatio nostro · et in quentouico
ac rotomago · quae moneta ad quentouico ex antiqua consuetudine pertinet · et in remis
et in senonis et in parisio · et in aurelianis · et in cauillonum · et
in metullo · et in narbona ˙
XIII
[BK 273 Abschnitt B c. 13]
Vt hi in quorum potestate deinceps monetę permanserint
omni gratia et cupiditate seu lucro postposito fideles mon
etarios
eligant · sicut dei et nostram gratiam uolunt habere · et ipsi
monetarii iurent
quod ipsum ministerium quantum scierint et potuerint · fideliter
faciant
et mixtum denarium et minus qu
am
debeat pensare non monetent ·
Nec monetari
consenti
ant
· et sine ulla fraude · et absque mal
o inge
nio contra eos quorum argentum ad purgandum acceperint
ipsum argentum
exmerent et sine fraude tam in pensa quam in purgatione denarios
con
cambient · contra quod sacramentum · si quislibet fecisse et
reputatus
fuerit iudicio dei se examinet · et sicut contra hoc fecisse
comprobatus
[fol. 86r] fuerit · quia non maiorem fraudem facit si mixtum denarium · et minus qu
am
debeat
pensar [!] monetauerit ˙ quam si in purgatione
et concambio argenti
per malum ingenium fraudem de argento rei publicę · et de
argento rerum eccle
siasticarum et de facultate pauperum fecerit · sicut
constitutum est de falsis
monetariis in libro IIII capitulorum XXVIII capitulo
manum perdat · et ut sacri
legus ac pauperum spoliator publicę
paenitentiae iudicio episcopali subi
ciatur · In illis autem regionibus
in quibus secundum legem romanam iudicia
terminantur iuxta ipsam legem culpabilis
iudicetur ˙
XIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 14]
Vt in proximis
Kalendis iulii per hanc XII indictionem habeat in siluanectis
ciuitate unusquisque comes in cuius comitatu monetam esse iussimus
uicecomitem suum cum duobus aliis hominibus qui in eius comitatu res et man
cipia uel beneficia habeant · et suum monetarium
†††††† cum ipsis habeat
quatenus ibi accipiant per manus suas de camera
nostra ad opus unius
cuiusque monetarii de mero argento cum pensa libras
V · ut habeat unde
initium monetandi possit incipere · et pensam argenti quam ex
camera
nostra accepit per manus eorum per quas illud accepit sabbato ante
initium
quadragesimę in monetatis denariis in prefato loco et cum ipsa
pensa
cum qua argentum acceperat unusquisque monetarius in nostra camera reddat ˙
XV
[BK 273 Abschnitt B c. 15]
Vt nullus more solito pro ullo lucro uel aua
ritia
hoc leuiter
accipiat · sed omnes ab ipsis
Kalendis iulii · argentum suum in constitutis monetis
concambiari faciant ˙
Scientes quia post missam sancti martini null
i alii
denarii in regno nostro · nisi istius nouę nostrae monetę
accipiantur · et ab
ipsis
Kalendis iulii ipsi noui denarii ab omnibus accipiantur · et
quicumque li
ber homo ab ipsa die denarium
nouę nostrae monetę in regno nostro reicerit
[fol. 86v] sicut in pręfato libro et capitulo regio
continetur bannum nostrum id est LX
solidos componat ˙ Si uero serui ecclesiastici
aut comitum aut uassallorum nostro
rum facere
pręsumpserint quia in prefat
o capitulari continetur ut sexa
ginta ict
ibus uapulent · et hac occasione indiscreti homines modum
in disciplina
faciebant ˙ Constituimus fidelium nostrorum consensu atque
consilio ut
quorumcumque coloni et serui per hoc conuincti non c
um grosso
fuste · sed nudum cum uirgis uapulent · et in ciuitatibus atque
uicis seu uillis
episcopi per suos ministros uel presbiteros
prouidentiam una cum rei publicę mi
nistris accipiant · ne et in hac
causa mod
vs disciplinę transgrediatur ·
sed taliter fiat qualiter et homines
castigentur · et quasi pro intentione
uel occasione castigationis disciplinam
facientes peccatum non incur
rant et disciplinam sustinentes in corpore
suo debiliores non f
iant
·
Quodsi quis hoc mandatum nostrum
transgressus fuerit nobis ab episcopis nun
tietur quatinus taliter
castigetur · ne deinceps mandatum nostrum quemquam
delectet contendere · Et si
dominus uel magister quislibet est uel
aduocatus talium hominum eos uel comiti uel
misso nostro ad disciplinam
sustinendam contradixerit · uel misso nostro iussus
pręsentare noluerit ·
predictum bannum · LX solidorum componat
sicut in predicto capitulari habe
tur ·
XVI
[BK 273 Abschnitt B c. 16]
Vt si aliquis
homo a proximis
Kalendis iulii de hac noua moneta
mixtum uel minus quam debeat
pensantem denarium inuenerit cons
tri
ngat
eum qui ipsum
denarium ad negotiandum protulit et ipse dicat
a quo eum accepit · et sic de manu
ad manum ueniat usque dum ad falsitatis
auctorem perueniatur · Et inuentus mixti ·
uel minus quam debeat
pensantis denarii monetator in illa terra in qua iudicia
secundem legem
[fol. 87r] romanam terminantur secundum ipsam legem iudicetur · et in
illa terra in qua
iudicia secundum legem romanam non iudicantur monetarius sicut
supra
diximus falsi denarii manu dexteram
perdat · sicut
in quar
to libro capitulorum continetur capitulo XXXIII · et qui
consenserit si li
ber est LX solidos componat · si seruus
uel colonus nudus cum uirgis uapulet ˙
XVII
[BK 273 Abschnitt B c. 17]
Vt diligenter comites et ministri rei publicę per suos
comitatus ac ministeria prouideant ne in alio loco occulta uel fraudulenta moneta fieri possit · et si inuentus ac comprobatus quislibet
fuerit fraudulentem monetam percutiens sicut constitutum est de falso
monetario ex prefato caputulari [!] predecessorum nostrorum manus eius
amputetur · et qui hoc consenserit · si liber est · LX solidos componat · si
seruus uel colonus nudus cum uirgis uapulet ˙
XVIII
[BK 273 Abschnitt B c. 18]
Vt si falsus monetarius aut de illis locis in quibus monetam
fieri iussimus
aut occulte monete percutiens aut denarium falsum de noua moneta
ad negotiandum proferens ut constringi et puniri non possit · sic est
constitutum in fiscum nostrum uel in quamcumque inmunitatem aut alicuius
po
tentis potestatem uel proprietatem confugerit fiscum requiratur a
mi
nistro nostro · et si ille eum defenderit · aut occultauerit
nuntietur
nobis quatenus ita in eo secundum capitulare regium uindicetur
ne
ullus
alius umquam falsitatem nostra auctoritate uel potestate
consentire
aut defendere audeat ˙ Si autem in inmunitatem uel potestatem aut
pro
prietatem alicuius potestatis confugerit · secundum quod in tertio
libro
capitulari
XXVI capitulo continetur · de his qui furtum uel
homicidium
aut quodlibet crimen foris committens infra inmunitatem
fugerit
[fol. 87v] inde fiat ˙ Id est mandet comes uel rei publice minister episcopo
uel abbati uel
illi quicumque locum episcopi aut abbatis · uel
abbatissę tenuerit uel potentis ho
minis in cuius potestatem uel
proprietatem confugerit · ut reddat ei reum
Si ille contradixerit · et eum reddere
noluerit in prima contradictione
solidis XV ·
culpabilis iudicetur · Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit
XXX
solidis culpabilis iudicetur · Si nec ad tertiam inquisitionem consentire
noluerit · qui
cquid
reus damni fecit · totum ille qui eum infra inmunitatem
retinet · nec
reddere uult soluere cogatur · et ipse comes ueniens licen
tiam habeat
ipsum hominem infra inmunitatem quaerendi ubicumque inueni
re eum potuerit · Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit
quod
reus infra inmunitatem quidem fuisset sed fuga lapsus sit · iuret
quod ipse eum ad
iustitiam cuiuslibet faciendam fugere non fecisset et sit
ei in hoc satisfactum ˙
Si uero intranti in ipsam inmunitatem uel in cuiuslibet
hominis potestatem uel
proprietatem comiti collecta manu quislibet
resistere temptauerit comes hoc ad
regem uel principem referat · et ibi iu
dicetur · Et sicut ille qui
inmunitate damnum fecit · DC solidis componi debeat ·
Ita qui
comiti collecta manu resistere presumpserit DC solidis culpabilis iudicetur ˙
XVIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 19]
Vt melius et comm
odius
haec
prouidentia de bonis denariis
non reiciendis et de monetę falsę denariis custodiri
possit · Uolumus
ut unusquisque comes de comitatu suo omnia mercata inbreuiari
faciat
et sciat nobis dicere quae mercata tempore aui nostri fuerunt · et quae
tempore
domni
et genitoris nostri esse coeperunt uel quae illius auctoritate
constituta fuerunt uel quae sine auctoritate illius facta fuerunt
uel quae tempore
nostro conuenire c
oeperunt
uel quae in antiquis locis
[fol. 88r] permanent · et si mutata sunt cuius auctoritate
mutata fuerunt ·
et ipsum breuem unusquisque comes ad proximum placitum nostrum
nobis ad
portet · ut decernere possimus quatenus necessaria et utilia et
quae
per auctoritatem sunt maneant quae uero superflua interdicantur ·
uel
locis suis restituantur · Et mercata die dominico nullo loco habe
antur ·
sicut in primo loco capitulorum · capitulo CXXXVI habetur ˙
[BK 273 Abschnitt B c. 20]
Vt comes et rei publicę ministri ac ceteri fideles nostri
prouideant qua
tenus iustus modius aequusque sextarius secundum sacram
scripturam et
caputula [!] prędecessorum nostrorum in ciuitatibus
et in uicis et in uillis ad uendendum
et emendum fiat · et mensuram secundum
antiquam consuetudinem de palatio nostro
accipiant ˙ et non pro hac
occasine [!] a mansoariis uel ab his qui censum
debent maior modius nisi
sicut consuetudo fuit exigatur · et ipsi homi
nes qui per uillas de
denariis prouidentiam iurati habebunt · Ipsi etiam
de mensura ne adulteretur
prouideant sicut in libro tertio capitulorum
capitulo XC continetur · et si quis
reputatus fuerit mensuram adulterasse
et cum maiori modio uel sextario annonam uel
uinum accepisse · et cum
minori mensura
uenundare · si liber homo est
aut secundum suam legem se inde
sacramento idoneum reddat · aut si nec fecisse uel
fieri iussisse aut con
sensisse comprobatus fuerit · hoc
unde mensuram adulterauit · id est
uinum et annonam a ministris rei publicę
tollatur ab eo · insuper et ban
num nostrum id est solidos · LX componat ˙ Si autem colonus uel seruus de hoc conuic
tus fuerit · aut iudici
o dei se inde examinet · aut si inde conuictus fue
rit · hoc
ut supra diximus unde mensuram adulterauit perdat · insuper
et
uirgis nudo corio uapulet · Et siue liber · siue colonus uel seruus
[fol. 88v] de hoc
conuictus fuerit post legalem emendationem episcopale iudicium
suscipiat · quia
contra tale interdictum domini fecit
dicentis ˙ Qui pecuniam suam
non dedit ad usuram · unde regnum dei sibi clausit ·
et infernum sibi aperuit
quod peccatum inter illa criminalia peccata
computatur · de quibus dicit
apostolus · Quod qui ea fecerit cum huiusmodi · nec cibum sumere
christiano licet
et unde sacri niceni canones clericos
gradum perdere iubent ˙ Et de tali
causa unde seculares homines uitam perdunt ˙
Inde clerici · ecclesiastici
gradum ammitunt ˙ Ministri autem rei publicę
s
e causam custodiant nec pro
hac occasione ducti cupiditate per
aliquod malum ingenium a liberis homini
bus uel colonis seu seruis sua
iniuste tollant ˙ Quia si inde ad nos clamor
uenerit et inde conuicti fuerint sic
iniustitiam istam exsoluent sicut illi qui
in suo ministerio tortum faciunt · In
illis autem regionibus in quibus secundum legem
romanam iudicantur iudicia · iuxta
ipsam legem
committentes talia iudicentur
quia super illam legem uel contra ipsam legem nec antecessores nostri
quodcumque ca
pitulum statuerunt · nec nos aliquid
constituimus similiter per ciuitates
et uicos · atque per mercata ministri rei
publicę prouideant · nec illi qui
panem coctum aut carnem per deneratas et uinum
per sextarium uendunt
adulterare et minuare possint · sed quantos mensurabiles
panes in
unaquaque ciuitate de iusto modio episcopi uel abbatis seu comitis
ministeri
ales a pistoribus suis recipiunt · t
antos
mensurabiles panes de aequo
modio a pistoribus qui panem uendunt fieri faciant ·
Quodsi inuenti fu
erint adulterare uel minuare ut supra diximus secundum
suum modum
culpabiles iudicentur · Homines etiam qui prouidentiam habere debe
bunt ne mancę mensurae fiant · si de periurio quod iurauerunt
[fol. 89r] quia hoc consentire non debuissent · reuicti fuerint · secundum legem pu
niantur · sicut in fine capituli decimi ex libro tertio capitulorum
habetur · et postea ab episcopo publicam pęnitentiam de periurio accipiant ˙
XXI
[BK 273 Abschnitt B c. 21]
Vt quia per tres iam annos bannum pro reiectione bonorum
denariorum perdonauimus · uolumus ut modo secundum discretionem
quam missis
nostris commendauimus reuuadiatum persoluatur · et ubi re
uuadiatum
non est · reuuadietur et soluatur · quatenus et ex hoc
et ex dis
ciplina constituta ita constricti · deinceps cessent denarios
bonos
reicere ˙ Et quoniam audiuimus occasione accepta pro reuuadiato ban
no quosdam plus a pauperibus accepisse quod bannus leuet · hoc a
missis nostris diligenter requiri uolumus · et quicumque plus ab eis
acce
perunt quam iussimus cogantur illis restituere · et illos absque
ulla ex
cusatione ad pręsentiam nostram missi nostri adducant · quatenus
per nostram
arm
iscaram
ita castigentur ne ulterius tali
conludio eos delectet
opprimere pauperes ˙
XXII
[BK 273 Abschnitt B c. 22]
Vt a colonis qui iam pro re
iectione
bonorum denari
orum flagellati uel
flagellandi sunt nulla alia exactio
††† requiratur · et si ab aliquo eorum
aliquid inde acceptum fuit ·
a missis nostris cogatur restitui · et qui bene
ficia uel alodes in
duobus uel tribus aut quattuor comi
tatibus
habent ·
et non
habent in unoquoque comitatu unde plenum bannum possint
soluere · missis nostris
hoc
notum
faciant · et hoc ab eisdem missis nostris dili
genter inbreuientur et nobis renuntietur · et nostra discretione
discernamus qualiter et castigatio ex compositione fiat · et homines
ultra mensuram et indebite non grauentur · quia sicut sancta scriptura dicit ·
[fol. 89v] Non inde requirimus datum · sed fructum ˙ Id est non inde requirimus
inho
nestum lucrum · sed regni ex castigatione profectum · et non
solum in pau
peribus sed etiam in ditioribus considerare uolumus
discretionem · quam
d
ecessores
reges nostri in quarto libro capitulorum
posuerunt capitulo LVII decer
nentes · ut debito inquiunt quod ad opus
nostrum fuerit reuuadiatum ·
talis consideratio fiat · ut is qui ignoranter
paccauit · non totum secundum
legem componere cogatur · sed iuxta
quod
†† possibile uisum fuit ˙ Is uero
qui tantum
mala uoluntate peccauit · totam legem compositionem cogatur
exsoluere ˙
XXIII
[BK 273 Abschnitt B c. 23]
Vt nullus deinceps in regno nostro mixturam auri uel argenti ad
uenden
dum facere uel consentire pręsumat · et nullus a missa
sancti remigii ·
id est
a proximis
Kalendis octobris · aurum uel argentum ad uendendum et emendum
nisi purificatum
proferat · Et si quis post pręfatas
Kalendas octobris inuentus
fuerit aurum uel argentum · uel
quodcumque fabricinium ex auro uel argento
mixtum ad uendendum
uel emendum portare · a ministris rei publicę
ipsum quod
portauerit ab eo tollatur · et ipse per
fideiussores si res et
mancipia in illo comitatu non habet · ad pręsentiam nostram
cum ipso auro
uel argento
deducatur
˙ ut nos inde commendemus qualiter culpabilis
iudicetur · Si uero res et mancipia uel mobile per quae distringi le
galiter possit in ipso comitatu habuerit · secundum legem ad nostram prę
sentiam uenire iubeatur · Et si quisquam inuentus fuerit suum aurum
uel argentum
uel quodcumque fabricinium ex auro uel argento portare
ad fabrum ut
purgetur · prouideant rei publicę ministri ne occasi
one ab eo quod suum
fuerit · tollant · Quodsi fecerint et ad nos inde
[fol. 90r] reclamatio uenerit ·
sicut ille qui tortum in suo comitatu uel minis
terio fecerit in nostra
uel fidelium nostrorum pręsentia culpabilis iudicabitur
Faber uero qui post
prefatas
Kalendas
comprobatus fuerit aurum uel argentum
ad uendendum uel emendum
adulterasse uel misculasse in illis regi
onibus in quibus iudicia
secundum legem romanam terminantur iuxta illam
legem puniatur · In aliis autem
regionibus regni nostri secundum regium capi
tulare sicut falsam monetam
percutiens manum perdat · Et liber homo
qui hoc consenserit · sicut in prefata
capitula continetur · bannum nostrum
id est solidos LX componat ˙
Colonus uel seruus nudus cum uirgis flagelletur
siue iudeus fuerit ipsum quod
mixtum proferet perdat · et bannum nostrum
sicut tempore prędecessorum nostrorum
consuetudo fuit componat ˙
XXIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 24]
Vt in omni regno nostro non amplius uendatur libra auri purissim
i
cocti nisi XII
libris argenti de nouis et meris denariis · Illud uero aurum quod
coctum quidem
fuerit · sed non tantum quidem ex eo deauratura fieri possit
libra I de auro uendatur decem libras argenti de nouis et meris denariis ·
et
omnimodis prouideant tam comites quam ceteri homines rei pub
licę
ministri · ne aliqua adiectione uel fraude per occasionem aliquid
amplius uendatur
sicut de suis honoribus uolunt gaudere · Et qui
cumque
hanc commendationem nostram · aliquo ingenio infirmare uel frau
dare seu aliter inmutare inuentus fuerit · si liber homo fuerit ban
num nostrum id est LX solidos componat · Colonus uel
seruus nudus cum
uirgis flagelletur ·
XXV
[BK 273 Abschnitt B c. 25]
Et quoniam in pręfatis capitulis continetur in libro tertio
capitulo LXXV · ut nu
llus sine permiss
o
regio brunniam uel arma extra
neo homin
i dare aut uendere pręsumat ˙ Et in eodem libro capitulo V ·
[fol. 90v]
designata sunt loca regni usque
ad quae negotiatores brunnias et arma
ad uenundandum portare · et uendere debeant · quodsi inuenti fuerint
ultra portantes aut uenundantes · ut omnis substantia
eorum auferatur ab eis ˙
Dimidia quidem pars partibus palatii · Alia uero medietas
inter missos
regios et inuentor
em
diuidatur · quia peccatis nostris
exigentibus in nostra
uicin
ia
nortmanni deueniunt · et eis a
nostris brunniae et arma atque
caballi aut pro redemptione dantur ·
aut pro pretii cupiditate uenun
dantur · cum pro
redemptione unius hominis ista donantur uel pro pau
co
prętio uenundantur · per hoc auxilium illis contra nos pręstitum ·
et regni nostri
maximum fit detrimentum · et multae dei ecclesiae destruuntur ·
et quamplurimi
christi
ani
depredantur · et facultates ecclesiasticę et regni exhau
riuntur · Propterea una cum consensu atque consilio nostrorum fidelium consti
tuimus · ut quicumque
post proximas
iulii Kalendas huius duodecimę inditio
nis ·
nortmannis
quocumque ingenio uel pro redemptione uel pro aliquo
prętio brunniam uel qu
ęcumque
arma aut caballum donauerit sicut prodi
tor
patriae et expositor christianitatis ad perditionem gentilitati · sine
ulla
retractatione uel redemptione de uita componat ˙ Quae
omnia
omnibus · ci
†tissime a missis nostris et
comitibus nota faciant · ne de
ignorantia se excusare ualeant ˙
XXVI
[BK 273 Abschnitt B c. 26]
Vt pagenses franci qui caballos habent uel habere poss
vnt
cum suis
comitibus in hostem pergant ˙
et
nullus per uiolentiam uel per aliquod malum
ingenium aut per
quamcumque indebitam oppressionem talibus francis
suas res aut caballos tollat · ut
hostem
facere et debitos
parueredos
secundum antiquam consuetudinem nobis exsoluere non possint ˙
[fol. 91r] Neque comes · neque aliquis minister rei publicę quodsi fecisse aliquis
eorum comprobatus fuerit si hoc cogatur componere ·
sicut de illis est
constitutum in capitularibus regiis qui tort
vm in suo comitatu uel
mi
††††††nisterio faciunt ˙
XXVII
[BK 273 Abschnitt B c. 27]
Vt iuxta regium capitulare quod domnus
et genitor noster
anno XVI reg
ni sui capitul
o VII constituit · Comites uel missi nostri diligenter
inquirant quanti
homines liberi in singulis comitatibus maneant
qui per se possunt expeditionem
facere · uel quanti de his quibus unus alium
adiuuet · quanti etiam de his qui a
duobus tertius adiuuetur uel preparetur
necnon de his qui a tribus quartus
adiuuetur et preparetur · siue de his qui
a quattuor quintus
adiuuetur · et preparetur ut expeditionem ex
ercitalem facere possint ·
et eorum summam ad nostram notitiam deferant ut illi
qui in hostem pergere
potuerint · iuxta antiquam et aliarum gentium con
suetudinem
a
d ciuitates nouas et
pontes ac transitus paludium operentur
et in ciuitate atque in marca uuactas
faciant ad defensionem patriae
omnes sine ulla excusatione ueniant ˙ Et qui de
talibus hostem dimise
rint heribannum iuxta discretionem quam in
progenitorum nostrorum
tertio libro capitulorum capitulo XIIII continetur persolua
nt
·
Et qui a defensionem patriae non occurrerint · secundum antiquam
con
suetudinem et capitulorum constitutionem iudicentur ˙
XXVIII
[BK 273 Abschnitt B c. 28 BK 273 Abschnitt B c. 29]
Vt illi franci qui cens
vm de suo capite uel de suis rebus ad partem regiam de
bent · sine
nostra licentia ad casam dei uel ad alterius cuiuscumque seruitium
se non tradant ut res publica quod de illis habere debet non perdat ·
Quodsi aut
seipsos aut res suas ad casam dei aut ad alterius cuiuscumque ser
[fol. 91v]uitium sine licentia
nostra
† tradere uoluerint · sicut in capitulari
aui nostri continetur de his qui pro furto se in seruitium
tradere cupiunt
Comites et uicarii hoc eis non consentiant · sed ex banno nostro
prohibeant ·
Quod et si contra bannum nostrum fecerint · ipsi qui eos receperint
bannum
nostrum id est solidos LX componat ˙ Et si ipsos in seruitio
suo habere uoluerint
uel illorum res de quibus census ad partem regiam exiebat
tenere uolue
rint · censum quod ipsi franci debeant uel quod de
illorum rebus ex
ire solebat · ad nostram regiam partem
componant · sicut in pręfato capi
tulorum libro tertio
capitulis XV · et LXXXVI et in libro quarto · capitulo XXXVI
habetur · et quia
sicut ecclesiasticis regulis inuenitur prior obserua
tio durior posterior
autem exigente causa inclinatior fuit ·
Post haec prefata capitula decessorum et
progenitorum nostrorum huius
modi sicut prędiximus francis
hominibus res suas ad casam dei uel aliis
tradere ac uendere · eosque ad
diuinum seruitium conuerti · si uellent
non prohibuerunt · sicut in capitulis
libri primi
capitulis CXXXII · et CXXXIIII ·
et in libro secundo capitulo XXXI · et in libro
quarto · capitulo XVIIII continetur ·
Si quis de talibus francis de suis
rebus tradere uel uendere uoluerit non
prohibemus · tantum ut ius regium quod sibi
debetur · sine ratione
non perdat ˙ quia iniustas consuetudines nouiter institutas
inpo
nere cuique non uolumus quasi in quarto libro eorundem
capitulorum
prohibitas
capitulo XLVII legimus ˙ De illis autem qui secundum legem roma
nam
uiuunt · nihil aliud · nisi quod in eisdem continetur legibus defi
nimus
capitulo XXVIIII
ut illi
coloni tam fiscales quam et ecclesiastici
qui sicut in polipticis continetur et
ipsi non denegant carropera
[fol. 92r] et manopera ex antiqua auctoritate · et
consuetudine debent et mar
gilam et alia quaeque carricare quae illis non
placent rennuunt · quoniam ad
huc in illis antiquis temporibus forte
margilam non trahebant quę in
multis locis tempore aui ac
domni et patris nostri
trai [!] ce
pit
· et de manopera
in scur
ia
batere nolunt · et tamen non denegant quia manopera
debent · quicquid
eis carricare pręcipitur de opera carroperae quan
do illam facere debent
sine ulla differentia carricent ˙ Et quicquid eis de
opera manoperę quando illam
facere debent pręcipitur similiter
sine ulla differentia faciant ˙
XXVIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 30]
Et quoniam in quibusdam locis coloni tam fiscales quam de casis
dei suas
heditates [!] ·
id est mansa quae tenent non solum suis pari
bus sed et clericis canonicis
ac uillanis presbiteris · et
aliis quibuscumque hominibus uendunt · et tantummo
do
sellam retinent · et hac occasione sic destructę sunt uillę · ut non so
lum census · debitus inde non possit exigi · sed etiam quae terrae de singulis
mansis fuerunt iam non possint agnosci · Constituimus ut precipiatur
a nostris
ministerialibus · et a ministris ecclesiasticis · ut hoc nullo modo
de cetero fiat · ne uillę destructę atque confusa
e fiant · Et quicquid de sin
gulis mansis fuerunt sine licentia dominorum uel magistrorum per quos
cumque uenditum est recipiatur · et singulis mansis de quibus terrae uen
ditę sunt · et de quibus census decidit propter eorum inpossibilitatem
qui mansa
deseruire non possunt · restituatur · et iuxta qualitatem
uel quantitatem terrae
uel uinearum ad singulos mansos pertinentium
postquam restaurati fuerint · ab
unoquoque manso census ad partem
dominicam exigatur ·
[fol. 92v]
XXX
[BK 273 Abschnitt B c. 31]
De aduentitiis istius terrae quae a
nortmannis deuastata est
constituimus ut sicut in capitulari aui nostri
Karoli imperatoris
habetur · Unusquisque comes de suo
comitatu et nomina eorum de
scribi faciat et qui sunt eorum · et ipsos
aduenas qui a tempore aui nostri
atque a tempore domni et patris nostri in illorum
comitatibus commanent
secundum consuetudinem quae illorum temporibus fuit eos ibi manere per
mittant · illos uero qui propter persecutionem nortmannorum
nuper de istis partibus in illas partes confugerunt episcoporum missi cum
missis rei publicę taliter de illis partibus in istas partes uenire faciant ·
ut
non opprimantur nec a
liquis
census uel quaecumque
exactio ab illis
exigatur · et habeant licentiam quae in illis partibus suo
seruitio
promeruerunt uel quocumque iusto ingenio adepti sunt
commen
dandi · et illi qui nullum lucrum de opere in
uineis sperant ˙
Kalendis septembris
unusquisque ad locum suum iam peruentus sit ˙ Et qui lucrum de uineis in
illis partibus promeruit · octo dies post missam sancti
remigii in istas par
tes iam sit p
eruentus
· et
sibi
in istis partibus in futurum prouidea
t
et suo seniori seruiat · et si necesse illi fuerit ad missam sancti martini
ad suum conductum in illas partes redeat · et usque a
Kalendas aprilis ibidem unus
quisque immorandi licentiam habeat ·
indeque ad terram s
uę
natiuita
tis · et ad seniorem suum
unusquisque redeat · et usque ad medium madium
propter seminationem ibidem maneat · Si autem de istis partibus in illis par
tibus femina maritum · aut
maritus feminam accepit illud coniugi
um quia non est legale · neque
legitimum · sicut leo in suis decretis · et sanctus
gr
egorius
in suis epistolis monstrat dissoluatur · et cuius fuerit uir
[fol. 93r] uel femina mancipium suum quaecumque potestas recipiat · et
suae po
testatis homini coniungere faciat · Et si infantes inde nati sunt
secundum legem et antiquam consuetudinem nostram infantes matrem sequantur ˙
In illis autem regionibus quae legem romanam secuntur · secundum ea
ndem
legem decreuimus ˙
XXXI
[BK 273 Abschnitt B c. 32]
Vt conliminitanei [!] · et uicini comites in una die si
fieri potest mallum
non teneant maxime post octabas pasche propter
francos homines
et aduocatos qui ad u
traque
malla non possunt occurrere · sed
mittant sibi inuicem missos · et si unus die lunis mallum habuerit
altera die
iouis aut die lunis sequentis ebdomadę mallum
habeat · et ne graue ei sit qui suum
mallum interiecit · qui uno anno
primus tenuerit mallum sequenti anno consentiat
alteri primum
tenere · Et si sacramenta legalia in primo die lunis post pascha
iuranda deuenerint aut in aliis fer
iis
quando mallum tenere
debuerit · mittat quisque comes missum suum qui
ipso sacramento
auscultet · ne ipsi homines iectiui inueniantur · et ipse sic
mallum
suum teneat ut barigildi eius et aduocati qui in aliis comitatibus
rationes habent et ad suum mallum occurrere non possunt ˙
XXXII
[BK 273 Abschnitt B c. 33]
Vt qui sacramenta post quadraginta noctes legaliter
iuranda accipiuntur · et in pręfatis prędecessorum ac progeni
torum
nostrorum capitulis inuenitur · ut postquam comes et pagensis
de qualibet
expeditione hostili reuersi fuerint ex eo die super
quadraginta noctes sit bannus
resissus quod in lingua theo
disca scastlei · id est armorum depositio
uocatur · multi inde ˙
[fol. 93v] contendunt et se inter iectiscunt · alii enim suum
sacramentum quadra
gesimo die in quo illud accipiunt iurare uolunt · et
in tantum con
tendunt ut etiamsi intra quadragesimum sacra ieiunii
quadrage
simus dies aduenerit · suum sacramentum se iurare debere
conten
dunt · et contra causatores suos si
ad hoc audiendum non uenerit
iectiscunt ˙ Numerant enim dies et non numerant
cum eis noctes
sicut numerantur dies et non numerantur noctes a natiuitate
domini
usque ad purificationem sanctae mariae · et
a resurrectione
domini quae est
in dominica die · Ascens
a domini cęlebratur quae euenit V feria id est
iouis die ˙ Et de
diebus sine memoria · dominus per ionam prophetam dixit ˙
Adhuc XL dies et niniue subuertetur · et XL dies simul cum
noctibus
in ieiunio
helię
prophetę et
moysi quando legem secundo accepit
et ipsius domini
ieiunio computatur · in quibus sex septimanę id est XL
et duo dies
fiunt usque ad resurrectionem domini quae fit in dominica
die sicut
et initium quadragesimę · et haec non sine dei ministe
rio fiunt per quem
conditores legum iusta decernunt · Unde sicut
in quibusdam rectius tenere
comperimus · una cum consensu et fideli
um nostrorum
consilio constituimus ut ab ipsa die quo sacramentum acci
pitur post XL
dies · et XL noctes id est quadragesimo secundo die
de sex septimanis ipsa
feria qui illud sacramentum accip
iet sicut
pascha in ipsa
feria fit qua initium quadragesime accipitur qui
††
sacra
mentum legaliter accepit legaliter in locis constitutis iuret ·
sicut in
capitulorum libris decessorum et progenitorum nostrorum continetur
et amodo nulla dissensio uel retractatio in regno nostro a quolibet
[fol. 94r] ex hoc
fiat ˙ quod mandatum nostrum si quis contempnere pręsumpserit ban
num
nostrum id est solidos LX componat ˙ Et si ipsa dies intra quadragesimę
sa
cra ieiunia euenerit · nemo illud scramentum quod accepit in qua
dragesima iurare pręsumat · quia ex hoc iam etiam manifest
am dei uindic
ta
m uidimus et audiuimus · Et
quis pręsumpserit similiter bannum
nostrum componat · et inde
paenitentiam episcopali iudicio faciat · ipsam
autem quadragesimam a quarta
feria · id est a capite ieiunii cum ipsa quar
ta
feria qua publice penitentes pęnitentiam accipiunt obseruari usque
ad sanctam
resurrectionem secundum consuetudinem antiquam pręcipimus ·
Sed expectet qui
sacramentum ante quadragesimam seruatum accepit ·
si XL dies · et XL noctes ante
illud quadragesima non habuit sine
ulla legali compositione uel
iactitione usque a
d diem lunis post
octabas
paschę · et tunc quod legaliter accepit legaliter perficiat ˙
XXXIII
[BK 273 Abschnitt B c. 34]
Notum fieri uolumus omnibus dei et nostris fidelibus quia
quidem comites nostri
nos consuluerunt de illis francis hominibus qui
censum regium de suo ca
pite et de suis rescellis debebant qui tempore
famis necessitate cogen
te seipsos ad seruitium uendiderunt · Unde cum
episcopis et ceteris dei ac nostris
fidelibus tractauimus quid nobis esset agendum · et qui cum eis inde inue
nimus ac constituimus presenti edicto
decreuimus · id est quia
non in lege salica ex hoc expressius quiddam inuenimus ·
contine
tur tamen in tertio
†††
capitulorum
libro capitulo XXVIIII de homi
ne libero qui se loco
uuadii tradidit in alterius potestate · et ibi cons
titutus damnum
aliquid cuilibet fecerit ut his qui eum loco uuadii
suscepit aut damnum soluat ·
aut hominem in mallum productum admit
[fol. 94v]tat · perdens simul debitum
propter quod eum pro uuadio suscepit ˙
Et qui damnum fecit dimissus iuxta
qualitatem rei cogatur emendare ·
Si uero liberam feminam habuerit · et usque dum
in pignore extitit filios
habuerint liberi permaneant et in lege digito dei
scripta legimus
ut si adtenuatus frater noster se in seruitium tradiderit sex
annis seruiet
illi qui eum emit ˙ et septimo egrediatur liber gratis ˙ Quae sacra
his
toria et obseruantes moraliter aedificat · et alciori sensu
intellegentes
inluminat · In lege etiam qua prędecessores nostri et nominatissimi
imperatores constituerunt de his qui filios suos fame aut alia ali
qua necessitate cogente uendunt plura habentur capitula ˙
Quae omnia hic non
necesse
duximus ponere tamen illud capitulum
q
uod cum sanctis ecclesiasticis regulis et maxima parte concordari inue
nimus · Id ponere necessarium duximus in qua dicit · Ut
quicumque in
genui filios suos quod et de ipsis liberis
hominibus qui se uendunt
obseruari uolumus qualibet necessitate seu famis tempore
uendide
rint ipsa necessitate conpuls
i emptor si quinque solidis emit sex recipiat ˙
si decem ·
XII solidos similiter recipiat ˙ aut si amplius secundum supradictam
rationem augmentum prętii consequatur ˙ Sanctus autem
gregorius etiam
de his qui liberi a paganis capti fuerint · si aliquis eos
redimerit ·
ipsi qui redempti sunt procurent ut tantum prętium redemptori suo
donent sicut ab eo redempti fuerunt et in sua libertate permaneant ·
si autem ecclęsia eos redemerit gratissime et absque ulla compositione liberi fiant ·
Quod et nos per regnum nostrum una cum consensu et fidelium nostrorum consilio
obseruari regia auctoritate precepimus · Et si quis dixerit quia
non uult
aut tempore famis aut pro alia necessitate prętium suum
[fol. 95r] dare pro libero
homine si semper illum habere seruum non debet adtendet
quid et dominus per
apostolum suum dicat ˙ Qui habuerit inquiens substantiam
huius mundi
et uiderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit uis
cera sua ab
eo · non manet caritas dei in eo ˙ Et qui non habet hanc ca
ritatem ·
etiamsi ad martyrium se tradidit et ad ignem · sine ista caritate
remissionem
peccatorum suorum habere non pot
erit
˙ et nullatenus
in regnum dei intrabit · quia pro deo suos denarios uel
suam annonam quae
a deo accepit dare non indurat · cum deus seipsum et sanguinem
suum pro eo in
cruce clauis et lancea transfixus fuit · Et quia hominum ingenia
qui
deum non timent diabolo suadente multa excogitent · potest fieri
ut qui
tales homines liberos necessitate ut diximus cogente in ser
uos
suscipiunt in alteras partes illos disperdant et uendant · propterea
una cum
consensu et fidelium nostrorum constituimus consilio quod in antiquis
legibus
decretum inuenimus · Ut si huiusmodi personas aliqui aut extra
neas
gentes aut ad transmarina loca transferre aut uenundare pre
sumpserint · Ipse qui hoc contra statuta presumpserit
constitutione regii
banni componat ˙ Et si talis homo antea liber
usque dum in tali seruitio fu
erit de libera femina filios habuerit ipsi
filii liberi permaneant
sicut in prefato XXVIIII capitulo quarti libri capitulorum
predecessorum
ac progenitorum nostrorum habetur · De eo qui se loco uuadii in alterius
potestate commiserit · salua constitutione legis romanę in eis qui
secundum illam uiuunt ˙
XXXIIII
[BK 273 Abschnitt B c. 35]
Et sciant comites nostri quia per singulos comitatus missos
nostros di
rigemus
qui specialiter de his quae nunc constituimus
inquirant qualiter
[fol. 95v] in his nostram iussionem adimplere certauerint · sicut
in secundo libro capitu
lorum predecessorum ac
progenitorum nostrorum continetur capitulo XVIII ·
et quicumque
neglegens inde inuentus fuerit pręcipiemus · ut ante nostram
pręsentiam uenire
iubeatur · et rationem reddat utrum hoc quod iussimus
facere noluerit · aut non
potuerit aut si aliqua re prępediente id
facere non potuerit · cur nobis ipsam
inpossibilitatem ad tempus non ad
nuntiauit · quia si ipse hoc
non uoluit aut suę neglegentiae causa non
potuit · nos talem
inuenire uolumus qui hoc quod iubemus seruare uelit
et possit ˙
XXXV
[BK 273 Abschnitt B c. 36]
Volumus ut sicut in secundo libro capitulorum pręde†cessorum ac progenitorum nostrorum
continetur capitulo XXIIII · haec capitula quae nunc et alio tempore consultu
fidelium nostrorum a nobis constituta sunt a cancellario nostro
archiepiscopi · et comites eorum de propriis ciuitatibus modo aut per se aut per
suos missos accipiant · et unusquisque per suam diocesim ceteris
episcopis abbatibus comitibus et aliis fidelibus nostris ea transcribi faciant et
in suis comitatibus coram omnibus legant · ut cunctis nostra ordinatio†† et uoluntas nota fieri possit ˙ Cancellarius
autem noster nomina episcoporum et comitum qui ea accipere curauerint notet · et
ea ad nostram notitiam perferat · ut nullus hoc prętermittere pręsumat ˙
XXXVI
[BK 273 Abschnitt B c. 37]
Et quoniam fideles nostri in istis quae in sequana fiunt et in aliis operibus laborant
et heribergum nostrum quod
pręterito anno hoc fieri iussimus homines
et de illa parte sequanę in istas partes uenientes et de istis partibus in il
las partes euntes destruxerunt per occasionem quia in illo contra debitam
reuerentiam manere cęperunt · et nunc istud heribergum non sine
[fol. 96r]
labore
et dispendium fidelium nostrorum fieri fecimus · uolumus et expres
se mandamus · ut sicut nec in nostro palatio · ita nec isto heribergo
ali
quis alius sine nostra iussione manere pręsumat · nec illud
aliquis
destruat ˙ Quodsi aliquis pręsumpserit et a custodibus quos ad hoc de
putatos habemus nobis notum factum fuerit · non sine debita uin
dicta pręsumptor euadet quia semper parati esse uolumus · et uos
paratos esse iubemus ut in istis partibus et in aliis quibuscumque nobis
necesse fuerit et contra paganos et contra alios quoscumque sicut
con
suetudo fuit et uestri antecessores nostris antecessoribus
auxilium prębu
erunt et uos nobis debitum et necessarium adiutorium
exhibuistis · ita
nunc · et semper ad dei uoluntatem et sanctae ecclesiae atque
istius christianita
tis defensionem et nostram communem
salutem et pacem obtinendam et
defendandam [!] in omnibus quantum
deus auxilium prestare dignatus fuerit
parati semper et in omnibus simus ˙
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 98r]
[1]
INCIPIUNT CAPITULA IUNIORIS KAROLI REGIS · QUĘ FACTA FUERUNT AD
CARISIACUM
PALATIUM PUBLICUM
CAPITULO
PRIMO .'
QVIA NECESSE EST
ut quod male reincrescit iterum recidatur de constitutionibus antecessorum nostrorum et nostris quae in illorum et nostris capitulis
constitutę sunt ad resecanda mala quae specialiter iterum reemergunt [!]
missis et comitibus nostris firmiter exsequenda proponimus · id est ut
quando missi · uel comites nostri latronem uel aliquem malefactorem ·
uel infidelem nostrum forbannierint · hoc nobis in nostro palatio et aliis missis
et comitibus scire faciant · ut si ad nostram curtem uenerit · inde faciamus quod
iustum est · Et si de uno missatico uel comitatu in alium missaticum uel
comitatum fugerit · missus uel comes in cuius missaticum fugerit illum per
fideiussores constringat · ut uelit nolit illuc reueniat · et ibi malum emendet · ubi illud perpetrauit ˙ Et si fideiussores non habuerit sub
custodia illum habeat donec ad illum comitem in cuius comitatu forbannitus fuit
reuenire faciat ˙ Et si alodem habuerit · uel in illo comitatu unde fugit · uel in
illo comitatu ad quem fugit · comes ipsum alodem in fiscum recipiat ˙ Et qui talem
forbannitum reciperit [fol. 98v] secundum quod constitutum est in capitularibus aui et patris [n][..]
[..]
libro tertio capitulo XXIII · si francus est cum duodecim
si[m]ilibus fran[...]
iuret quod ipsum latronem uel forbannitum esse non sc[isset]
licet pater eius sit aut frater · aut propinquus si hoc iurare non
[po]tuerit uel ab alio conuictus fuerit quod
latronem uel malef[..]torem · aut infidelem
nostrum forbannitum in hospitio suscepisset sicut ipse forbannitus et ut
infidelis iudicetur
II
Vt comites et missi nostri maximam curam adhibeant quatinus in
illorum
comitatibus et missaticis populus iustitiam et pacem habeat ˙
Et de latronibus extirpandis maximum certamen habeant · Et si talis
malefactor aut infidelis noster emerserit
ut
per se illum compręhen
dere comes in suo
comitatu non possit · accipiat homines tam nostros
quam episcoporum uel abbatum et
abbatissarum in suo comitatu commanen
tes · et sic illum
persequatur donec compręhendat · Et qui ad talem
malefactorem
uocatus fuerit et se inde retraxerit · ut ad hoc ad
iutorium non pręstet · si liber homo fuerit bannum dominicum
componat ˙ Et si colonus fuerit sexaginta ictus accipiat · Et si talis
malefactor in illa persecutione occisus fuerit qui eum occiderit
leudem inde
non soluat et nullus illi inde faidam portare pręsumat
Quodsi quis facere
pręsumpserit per certos fideiussores ad nostram
pręsentiam perducatur ˙
III
De illis liberis hominibus qui infames uel clamodici sunt de
tesceis et ra
pacitatibus uel a
ssalturis
· uel de infidelitate nostra et cum furto non com
pręhenduntur · si eis iam uita perdonata est propter aliquid malefac
tum · fiat de illis sicut in capitulari aui et patris nostri continetur in libro · III ·
[fol. 99r]
quadragesimo septimo · et XLVIII capitulis · Et si iam de latrocinio conuic
ti sunt · fiat de illis sicut de reuictis ˙ Si autem adhuc illis uita
perdo
nata non fuit et reuicti non sunt et res et mancipia uel mobile
habent
†††††††††††††††††††††† fiat de illis sicut in IIII libro capitulorum
capitulo XXVIIII dicitur cum ad mallum comitis uenerint ˙ Si autem ad mal
lum non uenerint banniantur · et per res et mancipia uel mobile
distringantur ut
ueniant ˙ Si autem non uenerint fiat de illis sicut
in capitulari continetur · ut
si post secundam comitis admonitionem
ad mallum uenire noluerint rebus eorum in
bannum missis uenire et
iustitiam reddere compellantur ˙ Et si talis
est quem aut propter paren
tes aut propter faidam homines accusare non
uoluerint aut ausi non
fuerint · et cum malefacto compręhensus non
fuerit · et negauerit
iuret cum XII talibus francis quorum testimonium
leges publicę non
reiciunt quod tesceiam uel latrocinium aut rapinam non fecerit
et
post hoc iuret ipse tantum quod deinceps tesceiam uel latrocinium
aut
rapinam non f
aciat neque facienti consentiet · et si sci
erit q
ui
haec fecerit · illis ministris nostris per quos talis causa emendari de
bet non celet ˙ Et qui res et mancipia uel mobile non habent per
quae distringi possint · ut ad mallum ueniant · et ibi aut se legali
ter
ut pręmisimus excondi
cant
aut si se excondicere non
potuerint quod male fecerunt legaliter emendent ˙ Post
secundam
bannitionem comitis si ad mallum non uenerint
compręhendantur
secundum prefatum capitulare libri tertii capitulo LV quo dicitur de la
tronibus qui magnam habent blasphemiam · quicum
que aliquem ex his com
[fol. 99v]prehenderit · nullum
damnum exinde patiatur · Compręhensus
autem si fideiussores habere potuerit · per
fideiussores ad mallum
adducatur · Si fideiussores habere non potuerit · a
ministris co
mitis custodiatur · et ad mallum perducatur · Et si aliquis
eum ac
cusauerit · fiat de illo secundum praefatum capitulum libri
capitularis ˙
Si autem nullus eum accusauerit · excondicat se prędicto modo · et
iu
ret deinceps tesceiam uel latrocinium non faciet · neque facienti
consentiet · Et si sciret qui haec faciet · non celet ˙ ministris regni
per
quos talis causa emendari debet ˙ Si uero tales ut prędiximus
ad mallum adduci non
potuerint in forbannum mittantur ˙
Et de his missi uel comites sicut supra diximus
faciant ˙ Et de illis
qui tales receperint · sicut pręscripsimus fiat ˙ Si autem
fiscalinus
noster ita infamis in fiscum nostrum confugerit uel colonus de
inmunitate
in inmunitate
m confugerit · mandet comes iudici
nostro uel aduocato
cuiuscumque casae dei ut talem infamem in mallo suo pręsentet · Et si
talem
pręsentauerit · si aliquis eum comprobare uoluerit faciat ˙
Et si nullus
eum
comprobare noluerit · tamen suam infamiam ad dei iudicium purget ·
et per illud dei iudicium · aut liberetur aut condempnetur ˙
Si autem iudex noster
uel aduocatus de casa dei commonitus talem blasphe
mum
comiti in mallo suo non pręsentauerit · fiat inde secundum
capitulare libri tertii
capitulo XXVI · Et si seruus alicuius ita clamosus
est · comes dominum serui
commoneat · ut eum in mallo suo pręsen
tet · et
pręsentatum si aliquis comprobare uoluerit faciat · Et si nul
lus
comprobare noluerit · ad dei iudicium predicto modo se ex
[fol. 100r]aminet · et per illud dei iudicium · aut liberetur · aut condempnetur ·
Si autem dominus
serui eundem seruum suum comiti in mallo pręsentare no
luerit · fiat inde
secundum capitulare libri tertii capitulo XLVI
IIII
De illis hominibus qui cum Karlomanno
preteritis annis tanta ma
la et tanta scelera in regno
nostro fecerunt · sicut tunc et uerbis et
scriptis pręc
epimus
· ita comites et missi nostri exequantur in eos in
quibus nostra
iussio quam consilio fidelium nostrorum iussimus exequuta
non est · id est ut
fidelitatem nostram nobis promittant sicut tunc
scariuimus · et scriptam comitibus
nostris dedimus · et cui aliquid abs
tulerunt aut emendent aut
depręcentur et paenitentiam faci
ant sicut tunc constitutum fuit ˙ Et qui
seniores sicut tunc pręce
pimus acceptos habent per fideiussores ad
nostram pręsentiam
perducantur · Et alodes qu
os
habent comites in quorum comita
tibus sunt in fiscum recipiant ˙
V
Vt unusquisque comes in suo comitatu pręuideat · ut qui fidelitatem
nobis adhuc
promissam non habent · fidelitatem nobis promittant ˙
sicut in capitulis aui et patris nostri continetur ˙
VI
Vt unusquisque comes in comitatu suo magnam prouidentiam
acci
piat · ut nullus liber homo in nostro regno immorari uel
propri
etatem habere permittatur cuiuscumque homo sit ·
nisi fidelit
atem
nobis promiserit ˙
VII
Et quia audiuimus quod malefici homines et sortiariae per plura
loca in nostro regno insurgunt quorum maleficiis iam multi homines
infirmati · et plures mortui sunt · quoniam sicut sancti dei homines [fol. 100v]
scripserunt regis ministerium est impios de terra perdere maleficos et
ueneficos non sinere uiuere ˙ Expresse pręcipimus ut unusquisque comes in suo
comitatu magnum studium adhibeat ut tales perquirantur · et
compręhendantur · et si iam inde comprobati
masculi uel comprobatę fęminę sunt · sicut lex et iustitia docet
disperdantur ˙ Si uero nominati uel suspecti · et necdum inde comprobati sunt uel per testes ueraces inde
comprobari non possunt dei iudicio examinentur · et sic per
illud dei iudicium aut liberentur aut condempnentur · Et non solum tales istius
mali auctores · sed et conscii ac complices illorum siue masculorum
siue faeminarum disperdantur · ut una cum eis scientia tanti mali de
terra nostra pereat ˙
VIII
Quia sicut et per scripturas et per auctoritatem
et per rationem manifestum est duo sunt quibus principaliter hic mun
dus regitur · regia potestas · et pontificalis auctoritas · et in libro
capitulorum aui et patris nostri coniuncte
ponitur · ut res et mancipia
ecclesiarum eo modo contineantur sicut res ad fiscum
dominicum perti
nentes contineri solent iuste et rationabiliter de rebus
et manci
piis quae in regia et in ecclesiastica uestitura fuerunt ·
unifor
miter et uno modo tenendum est ut sicut
quaecumque res et mancipia
in regia uestitura aui et patris nostri et nostra fuerunt · et nunc ab
aliis
detinentur · demonstretur qualiter de regia uestitura aui et patris
nostri et nostra exierunt · et
pręcepta monstrentur qualiter inde exierunt ·
quia plures inde per menda
cium
quaedam o
btinuerunt
· et quidam plura
per fraudem obtinent · Ita et de rebus quae in
ecclesiarum uestitura
[fol. 101r] unde quaerimonia fuerit demonstretur qua
auctoritate in pro
prietatem eas quique obtineant ˙ et quoniam quidam non
contradicunt quod
res et mancipia quae tenent in uestitura nostra uel antecessorum
nostrorum
siue ecclesiarum dei non fuissent · sed patres illorum morientes eis in
here
ditatem dimiserunt · ideo non uolunt inde ullam auctoritatem
osten
dere sed suam hereditatem probare · contra illos dicitur quia
potest fieri
ut aliquis de fisco regio uel de rebus ecclesiae aliquid
prop
rindat
aut
per fraudem optineat · et mortuo illo · filius eius
aut filia illas res tene
re in hereditatem uelit ˙ propterea per capitula
aui et patris nostri quę
franci pro lege tenenda iudicauerunt · et fideles nostri in generale pla
cito nostro conseruanda decreuerunt · Discernendum est de quali here
ditate auctoritas non debet requiri · sed legitima hereditas ab ali
quo adprobari · Ostenditur enim in eisdem capitulis ubi de rebus alienis
ali
cui per malum ingenium uenditis uel uen
undatis
loquitur
quae sit unicuique
legitima hereditas cum dicitur inter alia ˙ Similiter de omnibus iustitiis
ad eum pertinentibus rationem reddere compellatur excepta sua legitima
hereditate quae ei per successionem parentum suorum legitime eue
nire debuit · et de hac legitima hereditate non est auctoritas re
quirenda ˙ Sed si interpellatio inde fuerit legitima hereditas
adprobanda · Quia
uero de rebus ex fisco regio et de rebus ecclesiasticis
quae ita ut in eisdem
capitulis habetur contineri debent · sicut res ad fis
cum dominicum
pertinentes contineri solent · auctoritas est requiren
da · per quam
auctoritatem quisque illas retineat in ipsis capitulis demons
tratur cum
dicitur ˙ Ubicumque
commutationes tam tempore nostro quam tempore geni
[fol. 101v]toris et aui nostri legitime et
rationabiliter atque utiles ecclesiis dei fac
tę sunt permaneant ˙
Ubicumque uero inutiles et incommodę atque in
rationabiles factę sunt dissoluantur · et recipiat unusquisque quod
dedit ˙ Ubi uero mortua manus interiacet
aut
alia quaelibet causa
quae
rebellis esse uideatur inuenta fuerit · diligenter describatur
et ad nostram
notitiam perferatur ˙ Sed et iustum atque rationabiliter uidetur
ut si rectores
ecclesiarum neglegenter res quas acceperunt in com
mutationem neglexerunt · et commutantes
commutatas excolu
erunt · non compensentur
excultę et
negletę [!] aequaliter · sed
sicut tunc fuerunt compensentur
quando commutatę fuerunt
et ita compensatio ad
nostram notitiam perferatur · et nostro ac fidelium
nostrorum iudicio utrum
permanere an dissolui debeant ipsę com
mutationes
decernatur ˙
VIIII
Vt sicut in capitulis aui et patris nostri continetur missi nostri ubi boni scabinei non
sunt · bonos scabineos mittant ˙ et ubicumque malos
scabineos inueniunt eiciant · et totius populi consensu in locum illorum bonos
eligant · et cum electi fuerint iurare eos faciant ut scienter iniuste non
iudicent ˙
X
Volumus ut secundum capitulare aui et
patris nostri
quicumque de scabineis deprehensus fuerit propter munera
et propter amicitiam iniuste iudicasse · per fideiussores missus ad presentiam
nostram ueniat · et ab omnibus scabineis denuntietur · † Ne quis etiam iustum iudicium uendere presumat ˙
XI
Volumus ut secundum capitulare aui et patris nostri in omni [fol. 102r] comitatu hi
qui meliores et ueratiores inueniri possunt eligantur a missis nostris
ad inquisitionem faciendam · et rei ueritatem dicendam · et ut adiutores comitum
sint ad iustitias faciendas ˙
XII
Volumus ut secundum capitula aui et patris nostri et nostra
ut mallus ˙
neque in ecclesia · neque in porticibus aut
atrio ecclesiae · neque in mansione
presbiteri iuxta ecclesiam habeatur · quia non est aequum ut ibi homi
nes ad mortem iudicentur et dismembrentur et flagellentur
ubi
si confugerint secundum aliud capitulum pacem habere debent ·
Domus
uero utilis sicut in capitulis aui et patris
nostri continetur
a comite in loco ubi mallum tenere debet construatur ·
quati
nus propter calorem solis et pluuiam publica utilitas non
remaneat ·
Minora uero placita comes siue intra suam potestatem uel ubi impe
trare potuerit · excepto in ecclesia · et porticibus atque atrio
ecclesiae
et mansione presbiteri habeat sicut in eisdem capitulis
continetur
˙
[fol. 102v]
Quia necesse est ut quod male reincrescit iterum recidatur · de
constitutionibus antecessorum
nostrorum et nostris quę in illorum et nostris
capitulis constitutę sunt ad resecanda mala quę
specialiter iterum
reemergunt [!] · missis et comitibus nostris firmiter exequenda
proponimus · id est ut quando missi uel comites nostri latronem uel aliquem malefactorem
uel infidelem nostrum forbannierint · hoc nobis in nostro palatio et aliis missis
et comitibus
scire faciant · ut si ad nostram curtem uenerit inde faciamus quod
nostrum est · Et si de uno
missatico uel comitatu in alium missaticum uel
comitatum fugerit · missus uel comes
in cuius missaticum fugerit illum per
fideiussores constringat · ut uelit nolit illuc
reueniat et ibi mallum emendet ubi
illud penetrauit · et si fideiussores non
habuerit · sub custodia illum habeat
donec ad illum comitatum in cuius comitatu
forbannitus fuit illum reuenire faciat · Et si alodem habuerit uel in illo comitatu
unde fugit uel in illo comitatu ad
quem fugit · comes ipsum alodem in fiscum reci
piat · Et qui talem
forbannitum receperit · secundum quod constitutum est · in capitula
ribus
aui et patris nostri in libro tertio ·
capitulo XXIII · si francus est · cum duodecim
similibus fran
cis
iuret quod ipsum latronem uel forbannitum esse · non scisset ·
licet pater eius sit aut frater aut propinquus · si hoc iurare non potuerit
uel ab
alio conuictus fuerit · quod latronem uel malefactorem aut infidelem
nostrum
forbannitum in hospitio suscepisset · sicut ipse forbannitus et ut
infidelis
uidetur ·
Capitulum
II ·
Ut comites et missi
nostri maximam curam adhibeant quatinus in illorum comitatibus
et missaticis
populus iustitiam et pacem habeat
et de latronibus · exstirpandis
maximum certamen habeant · et si talis malefactor aut infidelis noster emer
serit ut per se illum conprehendere comes in suo comitatu non possit
accipiat
homines tam nostros quam episcoporum uel abbatum et abbatissarum in suo
comitatu com
[fol. 103r]manentes et sic illum persequatur donec
comprehendat et qui at talem malefactorem
accipiendum uocatus
fuerit et se inde retraxerit ut ad hoc adiutorium non
prestet si liber homo fuerit
bannum dominicum componat · et si colonus fuerit
LX ictus accipiat
et si talis malefactor in illa
persecutione occisus fuerit
leudem inde non soluat et nullus illi inde faidam portare
presumat quodsi quis
facere presumpserit per certos fideiussores ad nostram
presentiam perducatur ·
Capitulum
III
De illis liberis
hominibus qui infames uel clamodici sunt de tesceiis uel latrociniis
et
rapacitatibus et assalturis uel de inf
idelitate
nostra et cum furto non conprehenduntur
si eis iam uita perdonata est propter
aliquod
malefactum fia
t de illis sicut i
n capitulari
aui et patris nostri uita
perdonata non fuit et reuicti non sunt · et res et man
cipia uel mobile
habent fiat de illis sicut in quarto libro capitulorum ·
capitulo XXVIIII dicitur
cum a mall
vm comitis uenerint · Si autem ad mallum
non uenerint banniantur et per res
et mancipia uel mobile distringantur
ut ueniant · Si autem non uenerint fiat de
illis sicut in capitulari continetur ·
Ut si post secundam comitis admonitionem ad
mallum uenire noluerint · rebus
eorum in bannum missis uenire et iustitiam reddere
compellantur · Et si talis est
quae aut propter parentes
a
ut
propter faidam homines accusare non uoluerint
aut ausi non
fuerint et cum malefacto comprehensus non fuerit et nega
uerit · iuret cum
† duodecim talibus francis
quorum testimonium leges
publice non reiciunt quod tesceiam uel latrocinium aut
rapinam non fecerit
et post hoc iuret ipse tantum quod deinceps tesceiam uel
latrocinium non faciet
neque facienti consenti
et
· Et si scierit qui hęc fecerit · illis ministris
per
quos talis causa emendari debet non celet · Et qui res et mancipia uel
mo
bile non habent per quę distringi possint ut ad
mallum ueniant · et ibi
[fol. 103v] aut se legaliter ut premisimus
excondicant · aut si se excondicere non potuerint
quod male fecerunt legaliter
emendent · post secundam bannitionem si ad mallum
non uenerint
comprehendantur secundum prefatum capitulare libri tertii capitulo
LVI · quo dicitur de latronibus qui magnam habent blasphemiam ˙
Quicumque
aliquem ex his comprehenderit · nullum damnum exinde patiatur ·
Compre
hensus autem si fideiussores habere potuerit
per fideiussores ad mallum
adducatur · si fideiussores habere non potuerit · a
ministris comitis
custodiatur · et ad mallum perducatur · Et si aliquis eum
accusauerit · fiat de illo
secundum prefatum capitulum libri capitularis · Si
autem nullus eum accusauerit ·
excondicat se predicto modo · et
iuret quod deinceps tesceiam uel latrocinium non
faciet neque facienti consentiet · Et si scierit · qui hoc faciet · non celet mi
nistris regni per quos
talis causa emendari debet · Si uero tales ut prediximus
ad mallum adduci non
potuerint · in forbannum mittantur · et de his missi uel
comites sicut supra
diximus faciant · et de illis qui tales receperint sicut
prescripsimus fiat · Si autem fiscalinus noster ita infamis in fiscum
nostrum confugerit
uel colonus de inmunitate in inmunitatem confugerit · mandet
comes iudici
nostro uel aduocato cuiuscumque casae dei ut talem
infamem in mallo suo presentet
et si talem presentauerit · si aliquis eum
comprobare uoluerit faciat · et si nul
lus eum
comprobare uoluerit · tamen suam infamiam ad dei iudicium purget ·
et per illud dei iudicium aut liberetur aut condemnetur · Si autem iudex
noster uel aduocatus de casa dei commonitus talem blasphemum comiti in
mallo
suo non presentauerit · fiat inde secundum capitulare libri
tertii capitulo XXVI ·
Et si seruus alicuius ita clamosus est · comes dominum
serui commoneat
ut eum in mallo presentet · et presentatum si
aliquis comprobare uoluerit
[fol. 104r] faciat · et si nullus eum
comprobare uoluerit · ad dei iudicium predicto modo
se examinet · et per illud dei iudicium aut liberetur aut condemnetur ·
Si
autem dominus serui eundem seruum suum comiti in mallo presentare
noluerit · fiat inde secundum capitulare libri tertii capitulo XLVI ·
Capitulum
IIII
De illis hominibus qui
cum Karlomanno
preteritis annis tanta mala et tanta scelera in regno
nostro fecerunt · sicut tunc et uerbis et scriptis precepimus · ita
comites et missi nostri exequantur in eos in quibus nostra iussio quam consilio
fidelium nostrorum iussimus executa non est id est ut fidelitatem nobis promittant
sicut tunc scariuimus · et scriptam comitibus nostris dedimus · et cui
aliquid abstulerunt aut emendent aut deprecentur · et
poenitentiam faciant sicut tunc constitutum fuit · Et qui seniores sicut tunc
precepimus acceptos non habent · per fideiussores ad nostram presentiam
perducantur · et alodes quos habent · comites in quorum comitatibus sunt
in fiscum recipiant ·
Capitulum
V
Unusquisque comes in suo
comitatu prouideat
- - - ut qui fidelitatem nobis
adhuc promissam non habent · fidelitatem nobis promittant sicut in ca
pitulis aui et patris nostri continetur ·
Capitulum
VI
Ut unusquisque comes in
comitatu suo magnam prouidentiam accipiat ut nullus liber homo in nostro regno
immorari uel proprietatem habere permittatur cuiuscumque homo sit nisi fidelitatem
nobis promiserit ·
Capitulum
VII
Et quia audiuimus quod
malefici homines et sortiarię per plura loca in nostro regno insurgunt quorum
maleficiis iam multi homines infirmati et plures mortui sunt · quoniam
sicut sancti dei homines scripserunt regis ministerium est impios de terra perdere
maleficos et ueneficos non sinere uiuere expresse
precepimus ut unusquisque comes in suo comitatu magnum studium adhibeat
[fol. 104v]
[.]t [t]ales perquirantur et
comprehendantur · et si iam inde comprobati masculi uel
comprobatę femin[ę]
s[u]nt · sicut lex et iustitia docet disperdantur · Si uero nominati
uel suspecti ˙ et necdum inde comprobati sunt · uel per testes
ueraces inde [c]omprobari
non possunt · dei iudicio examinentur · et sic per illud dei iudicium aut
liberentur aut condemnentur · et no[n] solum [.]ales istius mali auc[t]ores sed et conscii et
complices
illorum · siue mascul[.]rum siue feminarum
disperdantur · ut una cum eis scientia tan[ti] mali de terra
nostra pereat ·
Capitulum
VIII ·
Quia sic[.]t [et] per scripturas et per auctoritatem
et per rationem manifestum est · duo sunt quib[us] p[..]ncipal[i]ter mundus hic regitur · regia
potestas et pontificalis auctori[......]n libro
capitulorum aui et patris nostri coniuncte
ponitur · ut res et mancipia ecclesiarum eo modo continean[.] sicut res ad fiscum dominicum pertinentes · contineri solent · iuste et rationabiliter de rebus et mancipiis quę in
regia et in ecclesiastica uestitura fuerunt · uniformiter et uno modo tenendum est · Ut sicut
quęcumque res et mancipia in regia ues[...]ura
au[.] et patris
nostri et nostra fuerunt et nunc ab aliis detinentur · demonst[......]ua[.]iter de regia uesti[.]ura aui
et patris nostri et nostra exi[e]runt ·
quia plures [.]nde [per]
[.]endaci[um] qu[edam]
optinuerunt et quidam plura per fraudem obtin[........] de
rebus quę [...]cclesiarum uestitura fuerunt unde
questio fuerit [........]et[.] qua
[..]c[to]ritate in proprietatem
eas quique obtineant · et quoniam quidem non con[.......]nt quod
res et mancipia quę tenent in uestitura nostra uel antecessorum
nostror[um] siue [ę]cclesiarum dei non fuissent · sed patres illorum morientes eis in her[e]ditatem
dimiserunt · Ideo non uolunt inde ullam auctoritatem ostend[...] sed suam hereditatem probare · contra illos dicitur quia potest
fieri ut aliquis de fisco regio uel de rebus ecclesię aliquid proprindat aut per
fraudem obtin[eat] · et mortuo illo · filius · eius [fol. 105r]