[p. 50]
[3]
ANNO DCCCXVIII · INCARNATIONIS IESU CHRISTI
LV
DUUICUS
IMPERATOR CHRISTIANISSIMUS · Hac piissimus ex omni
imperio suo
fecit conuentum episcoporum Abbatum · comitum · uel ma
iorum natu
francorum · ut sancirent capitula pro
utilitate totius ęcclesię quod
ita factum est ·
Haec capitula
proprię ad episcopos · uel ad ordines quosque aecclesiasticos ·
pertinentia qui non solum obseruare · sed etiam sibi subiectis uel
commissis facienda perdocere debent ·
CAPITULUM · I ·
Quia iuxta sanctorum patrum traditionem nouimus res ęcclesię uota esse fidelium precia peccatorum · et patrimonia pauperum · Cuique non solum habita conseruent · uerum etiam multa deo
opitulante conferre optamus · Tamen ut ab
ęcclesiasticis de non uidendis rebus illius susceptionem dudum conceptam poenitus
ammoueremus · statuimus · ut neque nostris neque filiorum · et
deo dispensante successorum nostrorum uoluntatem uel exempla imitari
uoluerint · nullam pęnitus diuisionem aut iacturam patiatur ·
II ·
Sacrorum canonum non ignari ut in dei nomine sancta ęcclesia
suo liberius potietur honore adsensum ordini ęcclesiastico prebuimus · Vt scilicet episcopi per electionem cleri · et populi ·
secundum instituta canonum de propria diocesi remota personarum et
munerum acceptione ob uitę meritum et sapientiae donum eligantur · ut exemplo et
uerbo sibi subiectis usquequaque prodesse ualeant ·
III ·
Quia uero canonica professio a multis partim
ignorantia · partim desi
dia dehonestabatur ·
Opere precium duximus deo annuente apud
[p. 51]sacrum
conuentum ut ex dictis sanctorum patrum uelut ex diuersis pratis quos
dam
uernantes flosculos carpendo in unam regulam canonicorum et cano
nicarum
congerere · et canonicis uel sanctimonialibus seruandam contrade
re ut
per eam canonicis
ordo
absque ambiguitate posset seruari ;
Et
quoniam illa sacer conuentus ita eam laudibus extulit ut usque ad unum
iota
obseruandam percenseret ·
Statuimus ut ab omnibus in eadem
profesfione [!] degentibus indubitanter teneatur · et modis omnibus siue a canoni
cis · siue a sanctimonialibus canonice degentibus · deinceps obseruetur ·
IIII ·
Statutum est ut quicquid tempore imperii nostri
a fidelibus ęcclesię sponte
conlatum fuerit · in ditioribus duas partes in
usus pauperum tertiam in stipendia
id est clericorum aut monachorum ;
In minoribus uero locis aeque inter clerum et pauper
es fore
diuiden
dum nisi forte a datoribus ubi specialiter danda sint
constitutum fuerit ·
V ·
Monachorum siquidem causam qualiter deo
opitulante
ex parte disposuerimus et quomodo ex se ipsis sibi eligendi abbatis
licentiam dederimus · et qualiter deo opitulante qui et uiuere proposi
tumque suum indefisse custodire ualerent ordinauerimus · in alia
sedula [!] diligenter adnotari fecimus · et ut apud s
uccessores
nostros ra
tum foret · et inuiolabiliter conseruaretur
confirmauerimus ·
VI
De seruorum uero ordinatione qui passim ad gradus
ecclesiasticos indis
crete promouebantur · placuit omnibus cum sacris
canonibus concordar
i
debere ·
Et st
atutum
est ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines
promouere
presumat · nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti
fuerint ·
Et si quilibet seruus dominum suum fugiens aut
latitans
aut adhibens testibus munere conductis · uel corruptis · aut qua
libet
calliditate
· uel fraude ad gradus ęcclesiasticos peruenit ·
[p. 52]decretum est
ut deponatur
et dominus eius eum recipiat ·
Si uero auus uel pater ab alia patriam aliam migrans · in eadem
pro
uintia filium genuerit · et ipse filius ibidem edocatus · et ad
gradus ecclesiasticos promotus fuerit · et iterum seruus sit igno
rauerit · et postea ueniens dominus illius legibus cum adquisierit
sanccitum est
ut si dominus eius illi libertatem dare uoluerit · in gradu
suo permaneat ·
Si uero eum cathena seruitutis a castris do
minicis abstrahere uoluerit · gradum am
mittat
·
Quia iuxta sacros ordines uilis persona
manens sacerdocii
dignitatem fungi non potest ·
De rebus
uero illorum uel peculiare
quia iam propriis dominis libertate donatur · ut gradus
ęccle
siasticos iure promoueantur · statutum est ut in potestate
dominorum ·
consistat · utrum illius concedere an sibi uindicare uelint ·
Ceterum si post ordinationem aliquid adquisiuerit · illud
obser
uetur · quod in canonibus de consecrandis nichil habentibus
constitutum est ·
De aecclesiarum uero
seruis communi sententia decretum est · ut archi
episcopi
per singulas prouintias constituti nostram auctoritatem ·
Suffraganei uero illorum exemplar illius penes se habeant · et quan
documque de familia ęcclesię utilis inuentus aliquid
ordinandus est
in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur · et coram
sacerdotibus
uel coram fidelibus laicis · et ante cornu altaris sicut in nostra
auctorita
te continentur · remota qualibet calliditate libertatem
consequatur · et tunc
demum ad gradus aecclesiasticos promoueantur ·
Similiter quoque de his a
gendum est quos laici
de familia ęcclesiarum ad sacros ordin
es
promo
uere uoluerint ·
Sed et de his
quos prepositi canonicorum aut
monachorum ordinandos expetiuerint
eadem forma seruanda est ·
[p. 53]
VII† ·
Statutum est ut nullus quilibet ęcclesiasticus ab his personis
res deinceps accipere presumat quarum liberi aut propinqui hac in
consulta oblatione possent rerum propriarum exheredari ·
Quod si
aliquis deinceps hoc facere temptauerit · ut et acceptor sinodali sen
tentia
districte feriatur
et res ad exheredato
s
redeant ·
VIII ·
Statutum est etiam ut nullus in canonica aut regula
ri professione constitutus aliquem
tonsare [!] propter res
adipiscen
das deinceps persuadeat ·
Et qui
hoc facere temptauerit · sino
dali uel imperiali sententia
modis omnibus feriatur ·
Statutum est ut sine auctoritate uel consensu episcoporum ·
presbiteri in quibuslibet ęcclesiis nec constituantur
nec expellantur · Et si laici clericos
probabilis uitę et doctrine · episcopis consecrandos suisque in aecclesiis
constituendos optulerint nulla qualibet occasione eos reitiant ·
CAPITULUM
X ·
Sanccitum est ut unicuique ęcclesię unus mansus integer absque
alio seruitio adtribuatur · Et presbiteri in eis
constituti · non decimis neque oblationibus fidelium non de domibus neque de atriis
uel ortis iuxta ęcclesiam positis neque de superscripto manso aliquid seruitium preter ęcclesiasticum faciant · et si aliquid
amplius habuerint · inde senioribus suis debitum seruitium impendant ·
XI ·
Statutum est postquam hoc impletum fuerit · ut unaquaeque ęcclesia suum presbiterum habeat · ubi id fieri facultas · prouidente
episcopo permiserit ·
XII ·
Sanccitum est de uillis nouis et ęcclesiis in eisdem nouiter
constructis · ut decime de ipsis uillis ad easdem ęcclesias
conferantur ·
XIII ·
De sacris uasis ecclesię Inibitum est ne deinceps a quoquam fieri
presumatur nisi solummodo necessitate
conprimendorum captiuorum compellente ·
XIIII ·
De aecclesiis sane destructis uel de nonis et decimis siue de
claustris
canonichorum qualiter constitui et ordinari nobis placuerit aliis
capitulis
subter adnotauimus ·
Sed et de ęcclesiarum honore quomodo deo adiuuante quantum in nos est
uigeat ·
Similiter in subter adnotatis
capitulis · insertum esse dinoscitur ·
De episcopis uero in longobartha [!] constitutis · qui ab his qui ordinabant sacramenta et munera contra diuinam et canonicam auctoritatem accipere uel exigere
soliti erant · Modis omnibus inibitum est · ne ulterius fiat
quia iuxta sacros canones uterque a gradu proprio talia facientes decidi debent ·
XVII
Statutum est ab episcopis de presbiteris qui feminas indiscrete
habitare permittunt · et propter hoc male opinionis suspicione denotantur · ut si
deinceps adnotati non se correxerint · uelut contemptores sacrum canonum ·
canonica inuectione feriantur ·
XVIII ·
De presbiteris qui accipiendi gratia chrismatis
ad ciuitates in cena domini ue
nire soliti erant · sanccitum est ut de
his qui longe positi sunt · de octo uel de decem
milibus unus ab episcopo eligatur · qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter
perferat
·
Hi uero qui non longius a
ciuitate
quam quatuor aut quinque milibus
habitant more solito ad
accipiendum chrisma per se ueniant ·
Discendi
uero gratia
alio non quadragesime tempore ad ciuitates conuocentur ·
XVIIII ·
Ne uero episcopi occasione predicandi · aut
confirmandi honeri essent populis
a nobis admoni polliciti sunt · sed deinceps hoc
cauere uelle · et eo
tempore suum
ministerium in quantum facultas dabatur exequi · quorum profectio
quan
tum in illis erat · his quibus prodesse possunt et debent · non
sit inportuna
uel
henerosa [!] ·
[p. 55]
XX ·
He [!] pueri uero sine uoluntate parentum
tonsorentur · uel puelle
uelentur ·
modis omnibus in debitum est ·
Et qui hoc facere tempta
uerit · multa que in capitulis legis mundane a nobis
constitutis
continentur persoluere cogatur ·
†
XXI ·
De feminis que uiros amittunt placet ne se sicut actenus
indis
crete uelent · sed ut XXX dies post discessum uiri sui expectent ·
et post tricesimum diem per consilium episcopi sui · uel si episcopus absens
fuerit consilio
aliorum religiosorum sac
erdotum
suorumque parentum atque amicorum
id quod eligere debent eligant ·
Et quia a sacro conuentu roga
ti ut hi qui
publicam regebant poenitentiam · et femine que uiros
amittebant ·
nostra auctoritate
donec deliberent quid agant
tuerentur ·
Specialiter pro his capitula fieri · et legis mundane
capitulis inseren
da decreuimus ·
XXII ·
De raptis uero et de raptoribus quamquam speci
aliter
decreuisse
mus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps
facere temptaue
rint ·
Quid tamen super his
sacri canones precipiant hic inseren
dum necessarium
duximus ·
Quatenus omnibus pateat · quan
tum
malum sit · et non solum humana · sed etiam diuina auctoritate
constructi abhinc
hoc malum caueatur ·
XXIII ·
De puellis raptis in ęcclesia de
sponsatis
· ita
in concilio calci
donensi DCXXX · patres
ad
fuerunt
· capitulo XXXVIII · habetur ;
Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul
habitandi coope
rantes · et cohibentes raptoribus decreuit sancta sinodus · siqui
dem clerici sunt · decidant gradu proprio ·
Si uero laici anathe
matizentur ·
Quibus
uerbis aperte datur intellegi
qualiter huius
mali auctores dampnandi
sint ·
Quando participes et cohiben
[p. 56]tes · tanto
anatheme feriuntur ·
Et quod iuxta canonicam
auctorita [!]
ad coniugia
legima [!] rapta sibi iure uindicare nullatenus possunt ·
XXIIII ·
De disponsatis puellis et ab aliis raptis · ita in concilio anoritano · capitulo · X ·
legitur ·
Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit erui · et
ei reddi
quibus ante fuerint ·
Desponsate etiamsi eis a raptoribus uis
in
lata constiterit · proinde constitutum est a sacro conuentu · ut
rapit publica
pęnitentia multetur ·
Rapte uero si sponsus reciper
e noluerit
et ipsa eiusdem crimini consentiens non fuit · licentia nubendi
alii non
negetur ·
Quod et ipsa consensit · simili
sententia subiaceat ;
Quod si post hęc se iungere presumpserint ·
uterque anathematizentur ·
XXV ·
De his uero qui sacris uirgini
bus se sociant ·
ita in decretis pape gelasii ·
capitulo
XX
· continetur ·
Uirginibus sacris
temere se quosdam sociare cognouimus ·
et post dicatum deo propositum incerta
fędera · sacril
egiaque
misce
re ·
Quos pro unus aequum a
sacro communione detrudi · et nisi
publicam probatamque egerint
poenitentiam · omnino non recipi
aut his certe uiaticum de seculo
transeuntibus si tamen pęnituerint
non negetur ·
Si uero
de copulatione sacrarum uirginum · tam seuere
feriuntur · quanto seuerius feriendi
sunt qui eas rapiunt ;
Ideo si
aut
premissum est · necesse est ut ab omnibus in christiana religione
aucto
ritatis diuinę uel humane hoc malum radicitus amputetur ·
XXVI ·
Ne uero puelle · indiscrete uelentur · Placuit nobis etiam de sacris canonibus qualiter obseruandum
sit hic inserere · De tempore uelandarum
puellarum in cartaginense concilio capitulo XVI continetur ·
Ut non ante XXV annos consecrentur · Item in eodem concilio capitulo XCIII de uirginibus
uelandis · ita continetur · Item placuit · ut
quicumque
[p. 57]episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae uirginalis uel potitor
potens uel raptor aliquis formidatur · uel si etiam aliquo mortis
periculoso scrupulo conpuncta fuerit ne non uelata moriatur · aut
exigentibus parentibus aut his a quorum cura pertinet uelauerit
uirginem se uelauit ante XXV annos aetatis non ei absit concilium
quod de isto annorum numero constitutum est · Vnde
colligitur quia iuxta priorem sanccionem uirgines XXVI aetatis siue anno
rite consecrande sint · Quod si
premisse necessitatis ante id fieri conpulerint ·
nullum posuit episcopo adferre preiuditium consecranti ·
XXVII ·
Sanccitum est ut nullus deinceps quamlibet examinato · ne
crucis facere presumat · neque christi passione glorificata est
cuiuslibet · temeritate obtentui habeatur ·
XXVIII ·
Episcopus uero · ut si
ue per se · siue per uicarios pabulum uerbi diuini
sedulę populis an
nuntietur ·
Quia ut ait beatus gregorius · iram
contra se occulti iudicis excitat sacerdos · si sine
predicationis
sonitu incedit · et ut clerum sibi commissum in sobrietate et
castita
te nutrirent diuinisque officiis
unbuerent [!] · quę
rite ad s
[ancto]s et ęc
clesiasticos ordines promoueri
possent · et ut opera dent · quatenus
presbiteri missalem et
lectionarium siue et ceteros libellos si
bi necessa
rios bene correptos habeant · et qualiter ęcclesias
destructas sibi per
continentes iuxta uires emendent ·
Qualiter etiam uiduas diligenter ins
truant
· quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conseruari debeant
edoceant · et ut superstitiones quas quibusdam locis in exequiis mortuorum
nonnulli faciunt eradicent · et ut exemplo suę innocentię alios ad be
ne uiuendum prouocent · et cunctis ęcclesiasticis negotiis quantum dominus
iuuauerit · totis uiribus consulere satagant diligenter admouimus et ut
[p. 58]liberius exequi ualeant nos in quantum dominus posse dederit opem
ferre modis
omnibus optamus ·
XXVIIII ·
Nonnulla uero
capitula sicut de incestis nuptiis necnon et de ęcclesiis quę inter
coheredes
diuiduntur · et tali occasione proprio honore carent · siue
de his ęcclesiis que
nimiae a rebus propriis adtenuate uel certe de his rebus
quae nuper necessitate
compellente a nonnull
is ęcclesiis ablate · et si qua sunt
alia siue in ęcclesiasticis · siue in
publicis rebus emendatione digna que
pro temporis breuitate efficere nequiuimus ·
In tantum
differendum illud
dignum iudicauimus · donec domino faciente consult
v fidelium facultas nobis
disserendi ab eo tribuatur · inuente ueritat
is
deo opitulante effectum ·
INCIPIUNT CAPITUL
A QVĘ LEGIBUS ADDENDA SUNT QVĘ ET
MISSI ET COMITES HABERE · ET CETERIS NOTA
FA
CERE DEBENT ·
PRIMO
CAPITVLO DE HONORE AECCLESIARUM ·
Si quis autem ex leui causa
aut sine causa hominem in
ęcclesię interfeceri
t de uita conponat ·
Si uero foris rixata fuerint · et unus alterum
in ęcclesię fugerit · et ibi
se defendendo eum interfecerit · si huius facti testes
habuerit · cum XII coniu
ratoribus legitimis per sacramentum adfirmet ·
se defendendo eum interfecisse
et post hęc · DC · solidos ad partem ecclesię quam
illo homicidio polluerat · et in
super bannum nostrum exsoluere cogatur ·
His uero qui interfectus est absque conpositio
ne iaceat ·
Hac deinde interfector
secundum iuditium canonicum congruam
facinori quod amisit poenitentiam accipiat ·
Si prius seruus hoc commiserit · iudicio aquę feruentis exa
minetur utrum hoc sponte an se defendendo
fecisset · et si ma
nus eius exusta fuerit interficiatur ·
Si autem non fuerit dominus eius iuxta quod uuidrigil
dus
eius est ad ęcclesiam
[p. 59] persoluat ·
Aut
eum si uoluerit eidem ecclesię tradat ·
De ęcclesiastico et fi
scalino
et
beneficiario seruo · uolumus ut pro
una uice uuidrigildus eius pro eo
conponatur · Altera uice ipse
seruus ad supplicium tradatur ·
Hereditas tamen liberi hominis qui
propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus
ad legitimos heredes
illius perueniat ·
Si in atrio ecclesię cuius porta reliquiis
sanctorum consecrata est huiuscemodi homi
cidium perpetratum fuerit ·
simili modo emendetur uel conponatur ·
Si uero porta ecclesię non est consecrata · eo modo
conponatur quod in atrio commit
titur ·
sicut conponendi debent · quod in inmunitate uiolata
committuntur ·
II · DE INIURIIS SACERDOTVM IN
Ę
CCLESIS
FACTIS ·
Sanguinis effusio in ęcclesia facta · cum fustes
presbiter fuerit
tripo [!]
conponatur ·
Duas partes eidem
presbitero · tertiam pro fredo ad ęcclesiam insuper
banno nostro ·
Similiter diaconus iuxta conpositionem eius trip
lo cum ban
no nostro conponatur ·
De
subdiacono similiter triplo secundum suam conpositionem · et de
uniuscuiusque ordinis clerico secundum suam conpositionem triplum
persoluatur ·
et insuper bannum nostrum ·
Similiter et de
ictu sine sanguinis effusione uni
uscuiusque ordinis clericorum secundum
suam conpositionem triplum et bannum nostrum ·
Et qui non habet unde ad ęcclesiam persoluat ·
tradat se in seruitium eidem
ecclesię · usque dum totum debitum persoluat ·
III · DE UIDUIS · PUPILLIS ET
PAVPERIBUS ·
Vt quandocumque in mallum ante comitem uenerint · primo eorum causa audiatur · et diffiniatur · Et si
testes per causas suas querendas habere non potuerint · uel legem nescierint comes
illos · uel illas adiuuet · dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat · uel
pro eis loquatur ·
DE RAPTIS UIDUARVM · IIII · [p. 60]
Qui uiduam
† intra primos XXX
dies uiduitati suę uel inuitem uel uo
lentem sibi copulauerit · bannum
nostrum id est LX solidos in triplum conponat ·
Et si inuitam eam duxit · legem suam conponat · Illam uero ·
ulterius non
adting
at
·
V · DE HOMINE PUBLICAM
PENITENTIAM · AGENTEM
INTERFECTO ·
Qui hominem publicam pęnitentiam agentem interfecerit ·
bannum nostrum in triplo conponat · et uuidrigildum eius proximis
eius persoluat ·
VI · VT OMNES HOMINES POTESTATEM HABEAT
UBICUMQUE
UOLUERIT RES SVAS DARE PRO SALUTE ANIMĘ SVĘ ·
Si quis res suas pro salute animę suę · uel ad aliquem
uenerabilem locum ·
uel propinquo suo · uel cuilibet alteri tradere uoluerit · et
eo
tempore intra ipsum
comitatum fuerit · in quo res ille posite sunt legitimam
traditionem face
re studeat ·
Quod ecclesie
tempore quo illas tradere uult extra
eundem comitatum fuerit · id est siue in
exercitu · siue in palatio · siue
in alio quolibet loco · adhibeat sibi uel de suis
pagensibus uel de aliis qui eadem
legem uiuant qua ipse uiuit testes idoneos · uel
si illos habere non potuerit ·
tunc de aliis quales ibi meliores inueniri possunt ·
et coram eis rerum
suarum traditionem faciat · et fideiussores uestiture donet qui
ei qui illam traditionem accipit uestituram faciant ;
Et
postquam
hęc traditio ita facta fuerit · heres illius nullam de
predictis
rebus ualeat facere repetitionem · insuper et ipse per fidemiussionem
faciat
eiusdem uestiture · ne heredi ulla occasione remaneat ·
hanc traditionem inmutandi · sed potius necessitas incumbat illam
perficiendi · et si nondum
res suas coheredibus diuisas habuit · non ei
hoc sit impedimento · sed quoheres
eius si sponte noluerit · aut
per comitem aut per missum eius distringatur ut
diuisionem cum illo fa
ciat · ad quem defunctus hereditatem suam uoluit
peruenire ·
[p. 61]
Et si cuilibet ecclesię eam tradere rogauit quoheres eius eam
legem cum
illa ecclesia de predicta hereditate
h
abeat
quam cum alio c
oherede
suo
habere debeat ·
Et ob hoc seruetur ·
erga patrem et filium et nepotem · usque
ad annos legitimos ·
Postea ipse res ad inmunitatem ipsius ecclesię redeant ·
VII · DE HOMICIDIIS PROHIBENDIS ·
Quicumque hominem aut ex leui causa aut sine causa interfecerit · uuidrigildus eius his ad quos ille pertinet conponat · Ipse uero propter
talem presumptionem in exilium mittatur · ad quantum tempus nobis
placuerit · Res tamen suas non amittat ·
VIII · QVID IN CONPOSITIONE UUIDRIGILDI DARI NON DEBEAT ·
In conpositione uuidrigil
di uolumus ut ea dentur qui in lege continen
tur · excepto
accipitre et spata quia preter illa duo aliquoties periu
rium committitur · quando maioris precii quam illa sint
esse iurantur ·
VIIII DE RAPTU ALIENARUM SPONSARVM ·
Si quis alienam sponsam rapuerit · aut patri eius · aut ei qui
legibus eius
defensor esse debet cum sua lege eam reddat ·
Et quicquid cum ea tulerit si
motim unamquamque rem secundum
legem reddat
Et si hoc defensor eius perpetrari
consensit · et ideo raptori nichil quęrere uoluerit · comes singillatim de una
quaque re freda nostra ab eo exactare faciat ·
Sponso uero
legem suam conponat ·
et insuper bannum nostrum · id est solidos LX · soluat · uel in presentia nostra comes eum adueni
re
faciat ·
Et quanto
tempore nobis placuerit in exilio maneat · et illam fe
minam ei habere
non liceat ·
X DE FALSIS TESTIBUS
CONUINCENDIS ·
Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit · et testes contra
eum per iudicium producti fuerint · si ille falsos eos esse
suspicator [!]
liceat ei
alios testes quos meliores potuerit · contra eos opponere ·
Vt uero eorum tes
timonio falsorum testium
peruersitas superetur ·
Quodsi ambe partes testium
[p. 62]ita inter se dissenserint ut
nullotenus [!] una pars alteri credere
ueli
t
eligantur ex ipsis idem utraque parte unus qui cum scutis et
fustibus in cam
po decertent utra pars falsitatem · utra ueritatem in suo
testimonio sequatur ·
et campioni qui uictus fuerit propter periurium quod ante
pugnam commisit dex
tra manu amputetur ·
Ceteri uero eiusdem pars testes qui falsi
apparuerunt manus suas redimant ·
Cuius
conpositionis duę partes ei
contra quem testati sunt dentur ·
Tertia pro fredo soluatur · et in seculari quidem
causa huiuscemodi testium diuersitas campo conpro
betur ·
In ęcclesiasticis autem
causis ubi de una parte
seculare de altera uero ecclesiasticum negotium est
idem modus
obseruetur ·
Ubi uero utraque
parte ęcclesiasticum fuerit ·
rectores earundem ęcclesiarum si se familiter
pacificare uelint
licentiam habeant ·
Si autem de
huiuscemodi pacificationem inter eos
conueniri non possit · aduocati eorum in mallo
publico ad presentiam comi
tis ueniant · et ibi legitimos
terminos eorum contentionibus inponatur ·
Testes uero de
qualibet causa non aliunde querantur · nisi de ipso comitatu
in quo res unde causa
agitur positę sunt ·
Quia non est credibile ut uel
de
statu hominis · uel de possione cuiuslibet per alios melius rei ueritatis
cognosci
ualeat · quam per illos qui uiciniores sunt si tamen contentio quę inter
eos
exorta est in confinio duorum comitatuum fuerit liceat eis
de uicina catena
adiacentis comitatus ad causam
suam
testes ha
bere ·
XI · DE PROPRIO IN BANNO MISSO ·
Cuiuscumque hominis proprietas ob
crimen aliquo ab eo commissum in
bannum nostrum fuerit missa · et
ille re cognita ne iustitiam faciat
uenire distulerit annumque ac diem in eo banno
illam esse permise
rit · ulterius eam non adquirat · sed ipsa fisco
nostro societur ·
Debitum uero quod his cuius ea fuit soluere debuit per comitem
[p. 63]ac ministros eius iuxta ęstimationem de rebus mobilibus
que in eadem propri
etate inuente fuerint · his qu
ibus
idem debitor fuit exsoluatur ·
quodsi rerum mobilium ibidem inuenta quantitas ad
conpositionem non sufficerit ·
de inmobilibus suppleatur · Et
quod superfuerit sicut dictum est · fiscus noster possideat ·
Si nichil super conpositionem remanere potuerit · totum in illam ex
pendatur · Si autem homo ille nondum cum suis
coheredibus proprium suum diuisum
habuit · conuocet eos comes · et cum eis
legitimam diuisionem faciat ·
Et tunc sicut iam dictum est partem eius fisco nostro addicat ·
et conpositionem de ea
iuxta modum superius
conprehensum his a
d quos illa legibus pertinet exsol
uat ·
Quodsi non de alia re sed de ipsa
proprietate que in bannum missa fuit ·
hac per hoc in nostram
potestatem redacta est fuerat interpellatus · comes in
cuius ministerio eam esse
constituerit · hoc ad notitiam nostram perferre curet ·
ut nos eandem proprietatem
qui secundum supradictum in nostrum dominium redacta est
per
precepti nostri auctoritatem in ius et potestatem hominis qui eam
quęrebat
si sua esse debet faciamus peruenire ·
XIII · DE MANNIRE ·
Si quis de statu suo id est de libertate uel de hereditate
compellandus est iuxta
legis constitutionem manniatur ·
De ceteris uero causis unde quis rationem est
redditurus ·
non manniatur sed per comitem bannia
tur
·
Et si post unam et alteram
comitis
admonitionem aliquis ad mallum uenire noluerit · rebus eius
in bannum missis uenire
et iustitiam facere compellatur ·
XIIII · DE FALSIS COHERENDIS ·
Si quis aliqua necessitate cogente homicidium commisit · comes
in cuius
ministerio res perpetrata est et conpositionem soluere · et
faidam per sacra
mentum pacificari faciat ·
Quodsi una pars ei ad h
ac
consistere
noluerit · id est et ille qui
homicidium commisit aut his qui conpositio
nem suscipere debet · faciat illum qui ei contumax fuerit ad
presen
[p. 64]tiam nostram uenire · ut eum ad tempus
quod nobis placuerit in exilio mitta
mus donec ibi castigetur ut comiti
suo inoboediens · esse · ulterius non
audeat · et maius dampnum inde non adcrescat ·
XIII · UBI SACRAMENTA IVRANDA SINT ·
Vbi antiquitus
consuetudo fuit de libertate
sacramenta adramire
uel iurare ubi malum habeatur · et ibi sacramenta iurentur ·
Mallus tamen
neque in ęcclesia neque in atrio eius
habeatur ·
Minora uero placita comes siue
intra suam
potestatem uel ubi impetrare potuerit habeat ·
Uolumus
utique ut domus a comite in loco ubi mallum tenere debet construatur ·
ut
propter calorem solis et pluuiam publica utilitas non remaneat ·
XV · ††DE HIS
QUI DE FVRTO ACCVSANTUR ·
Si liber homo de furto accusatus fuerit et res proprias
habuerit · in mal
lum ad presentiam comitis se adramiat ·
et si res non habet fideiussores do
net qui eum adh
ramire
et in placitum adduci faciant · et liceat ei prima uice
per
sacramentum se secundum legem idoneare si potuerit ·
Aut si
alia uice duo uel
tres eum de furto accusauerint · liceat ei contra unum ex his cum
scuto et fuste
in campo contendere ·
Quodsi seruus de
furto accusatus fuerit · dominus eius pro eo emen
det · aut eum
sacramento excuset · Ne si tale furtum perpetratum habeat
propter quod ad
supplicium tradi debeat ·
XVI · DE DESPECTV · LITTERARVM
DOMINICARUM ·
Si quis litteras nostras dispexerit · id est tractoria
que propter missos recipien
dos dirigitur · aut honores
quos habet ammittat · aut in eo loco ubi pre
dictos missos
suscipere debuit · tamdiu resedeat et de suis rebus legatio
nes illuc
u
enientes
suscipiat · quo
usque
animo nostro satisfactum habeat ·
qui uero epistolam nostram
quocumque modo dispexerit · iussu nostro ad palatium ueni
et iuxta uoluntatem nostram congruam stultitię suę et castigationem
accipiat
[p. 65]et si homo liber uel ministerialis comitis hoc fecerit · honorem
qualem
cumque habuerit · siue beneficium ammittat ·
et si seruus fuerit ·
nu
dus
ad palum uapulet · et caput eius tondeatur ·
XVII · DE INIUSTIS TELONEIS IN
CONSUETVDINIBUS ·
Vbi tempore aui nostri domni pipini consuetudo fuit teloneum dare ·
ibi et in
futurum detur ;
Nam ubi nouiter inceptum est
ulterius non agatur ·
Et ubi
necesse non est fluuium
aliquem pontem transmeare uel ubi maius per mediam
aquam aut sub pontem ierit · et
a ripam non adpropinquauerit · neque ibi aliquid
emptum uel uenundatum fuerit ·
ulterius teloneum non detur · et nemo cogat
alium ad pontum ire
ubi iuxta pontum aqua transmeare p
otest
·
Et qui
ulterius in talibus locis uel de his
qui ad palatium seu in hostem pergunt teloneum
excitauerit cum sua lege ipsum
teloneum reddat · et bannum nostrum id est solidos LX
conponat ·
XVIII · DE HIS QUI BONOS
DENARIOS ACCIPERE NOLUNT ·
Quicumque liber homo denarium merum
et bene pensantem accipere nolue
rit bannum nostrum · id est solidos LX
conponat ·
Si uero serui ecclesiastici aut
comi
tum aut uassalorum nostrorum hoc facere
presumpserint · LX ictibus ua
pulent
· aut
si magister eorum uel aduocatus qui liber est · eos uel comiti · uel misso nostro iussum pre
sentare noluerit ·
predictum bannum LX solidorum conponat ·
XVIIII · DE ADULTERATORIBVS MONETAE ·
De falsa moneta iubemus ut qui eam percussisse conprobatus
fuerit · manus ei amputetur · et qui hoc consensit sibi liber est · LX solidos
conponat · Si seruus · LX ictus accipiat ·
XX · DE PROPRIO DOMINICO SINE IUSSIONE
ILLIVS REDDITO ·
Si quis proprium nostrum quod in uestitura genitoris
fuit alicui quęrenti reddiderit sine nostra iussione · aliud tantum nobis de
suo proprio cum sua lege conponat · Et
quicumque illud scienter per malum ingenium adquirere
temptauerit · pro infidele teneatur · quia sacra[p. 66]mentum
fidelitatis quod nobis promisit irritum fecit · Et ideo
secundum nostram uoluntatem et potestatem diiudicandus est ;
XXI · DE PUERIS INUITIS
PARENTIBUS DETONSIS UEL PVELLIS VELA[T]IS ·
Si quis puerum inuitis parentibus totonderit · aut puellam uelauerit · legem
suam in trip
lo
conponat · aut ipsi puero · uel puelle · si iam suę potestatis sunt aut
illi
in cuius potestate fuerint ·
Illi uero potestatem
habeant capiti sui in tali habi
tu permaneant · qualis eis
conplacuerit ·
INCIPIUNT
CAPITULA QUĘ PER
SE SCRIBENDA ET AB OMNIBUS OBSERVANDA SUNT ·
DE FORCAPIIS ·
·
I ·
Si mancipia dominos suos fugerint in alienam potestatem ut
propter hoc
nullum premium accipiat ille in cuius potestate fuerint
inuenta pro
eo quod ea uel reddiderit uel foras eiecerit · et non solum hoc sed
etiam ea nec
reddere nec foras eicere uoluerit · et legitimo domno
ea
contradixerit
et illi inde postea effugerint · secundum legem soluere
cogatur ·
DERRA [!] TRIBUTARIA · II ·
Quicumque terram tributariam unde tributum ad partem
nostram exire solebat uel ad ęcclesiam · uel cuilibet alteri tradiderit his qui
eam susceperit tributum quod inde soluebatur omnimodo ad partem nostram
persoluat · nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat per
quem ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere ·
III · DE BENEFICIIS DESTRUCTIS ·
Quicumque suum beneficium occasione proprii desertum habuerit
et intra annum postquam ei a comite
uel a misso nostro notum factum fuerit ·
illud emendatum non habuerit · ipsum
beneficium ammittat ·
DE TERRA CENSVALI · IIII ·
Si quis terra
censuale habuerit quam an
tecessores
sui
uel ad ali
quam ęcclesiam uel ad uillam nostram
dederunt nu
llatenus
ea secundum legem te
nere potest · nisi
ille uoluerit ad cuius potestatem uel illa
ęcclesia
uel illa
[p. 67]
uilla pertinet · nisi filius aut nepus eius sit qui eam tradidit · et ei eadem terra ad
tenendum placita sit ;
Sed in hac re considerandum est
utrum ille qui hanc te
net diues aut pauper sit · et utrum aliud
beneficium habeat · uel etiam proprium
et qui
horum
neutrum habet erga
hunc
misericorditer agendum est · ne ex to
to dispoliatus in
egestatem incidat ut aut talem censum inde persoluat
qualis ei fuerit constitutus
uel portionem aliquam inde in beneficium
ac
cipiat ·
V · DE NONIS ET DECIMIS ˙
Considerandum est ut de frugibus terrę et ani
malium
nutrimine
persoluatur ·
De opere uero uel
opertura [!] de ratione ęcclesiarum
comes et episcopus siue abbas
una cum misso nostro quem ipsi sibi ad hoc elegerint
conside
rationem
faci
ant · ut unusquisque eorum tantum inde
accipiat ad operandum et restau
randum quantum ips
e de rebus ęcclesiarum habere cognoscitur ·
Similiter
et uas
si
nostri aut in commune tantum operis accipiant · quantum rerum
aecclesiasticarum habent ·
Uel unusquisque iuxta
quantitatem tenet ·
aut si inter eos conuenerit · ut pro opere faciendo argentum
donent iuxta
aestimationem operis in argento persoluant ·
Cum quo precio rector ęcclesiae
ad predictam
restaurationem operarios conducere et matheria emere pos
sit · et qui
nonas et decimas d
are
neglexerit · primum quidem illas cum
lege sua
restituat insuper et bannum nostrum soluat ut ita castigatus · caueat
ne sepius
iterando beneficium ammittat ·
DE MANCIPIIS · IN UILLAS DOMINICAS CONFUGIENTIBUS · VI ·
Si cuiuslibet mancipia in uillam nostram confugerint auctor
eiusdem
uille quęrenti domino ea non contradicat · sed statim ea foras de eadem
uilla
e
†tiat · et si se putat ad ea repetenda
iustitiam habere repetat · et secundum
legem adquirat ·
Si uero
tempore
domni karoli genitoris nostri in uillam illam
confugerint
et dominus ea quęrit auctor eiusdem uille aut ea legitime conti
[p. 68]neat aut quęrenti domino reddat · et auctor propter uestituram domni
karoli
genitoris nostri eadem mancipia contradicere non audeat · si illius
propria
esse noscuntur ·
DE FORESTIBUS NOUITER INSTITVTIS · VII ·
Vt quicumque illas habet dimittatur · nisi forte iudicio ueraci
ostendere possit quod per iussionem siue permissionem domni karoli genitoris nostri
eas instituisset preter illas quę ad nostrum pertinent unde nos
decernere uolumus quicquid nobis placuerit ·
Volumus ut missi nostri per singulas ciuitates una cum episcopo
et comite misso uel homines ibidem commanentes eligant quorum cure
sit pontes per diuersa loca emendare et eos qui illos recordare debeant ex nostra
iussione amonere ut unusquisque iuxta suam possibilitatem et quantitatem
eos emendare studeant ·
HĘC CAPITULA PRECIPUĘ
OBLEGATIONEM MISSORVM ·
Nostrorum ob memorię causam pertinentia
de quibus
uidelicet causis ipsi agere debeant ·
legatio omnium missorum
nostrorum hęc est ;
Prima ut sicut
iam aliis missis iniunctum fuerit iusti
tiam faciant de rebus et
libertatibus iniustę ablatis · et si episcopus aut abbas ·
aut uicarius · aut
aduocatus · aut quislibet de plebe hoc fecisse
inuentus fuerit · statim
restituatur ·
[BK 141 c. 1 BK 141 c. 2]
Si uero uel comes · uel auctor dominicus uel
alter missus palatinus hęc perpe
trauerit et in nostram potestatem
redegerit re
s diligenter inuesti
ganda et descripta ad nostrum iudicium
reseruetur ·
Uolumus
autem ut de his libertatibus et rebus reddandis
que in nostra uestitura sunt
primo ut per obtimos quosque
inquiratur · et si per illos inuenire
non possit · tunc per eos qui post illos in
illa uicinia meliores sunt ·
et si nec per illos
rei ueritatis
inueniri potest · tunc liceat
litigantibus ex utraque parte testes adhibere · et
si discordaue
[p. 69]rint · secundum constitutionem a nobis prouulgatam examinentur ·
De pauperibus uiduis · et pupillis · iniustę oppressi
s ·
ut adiuuentur et releuentur
De iniustis occasionibus et consuetudinibus nouiter institutis · Sic sunt tributa et telonei in media uia ubi nec aqua nec palus nec pons · nec
aliquid talis fuerit · unde iustę census exigi possit · uel ubi naues subtus
pontes transire solent · Siue in medio flumine ubi nullus obstaculum ut aut
ferantur · Antique autem ad nostram notitiam deferantur ·
De honore ęcclesiarum ut per omnia eis exhibeatur · sicut nuper
a nobis cum consensu omnium fidelium nostrorum constitutum est · et ut hoc missi
nostri omnibus in sua legatione constitutis notum efficiant ·
De nonis et decimis ut secundum iussionem nostram dentur ;
De locis dandis ad claustra canonicorum facienda · Si de eidem
ęcclesię rebus fuerit · reddatur ibi · Si de alterius ęcclesię uel liberorum hominum commutetur · Si autem de fisco nostro fuerit ·
nostra libertate conceditur ·
De obseruatione preceptorum nostrorum et inmunitatum ut ita
obseruentur sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est ·
De his qui per occasionem inmutatis iustitiam facere rennuunt ·
ut hoc obseruetur quod a nobis constitutum est ·
De locis iamdudum sacris et nunc spur†titia
fedatis · ut iuxta possibilitatem in antiquam statum reformentur ·
De beneficiis nostris quę destructa inueniuntur hoc
i
mpleatur
quod
nuper a nobis constitutum est ·
De noua moneta et de falsa
moneta et dispectu litterarum
nostrarum · et de latronibus cohercendis uel
puniendis et de faidis pa
ccandis
;
[p. 70]
De homicidiis prohibendis · ††††††††††††††††††††
De per
iuriis
et falsis testibus conpescendis ·
[BK 141 c. 12 BK 141 c. 13]
De his omnibus uel cęteris his similibus hoc
quod modo constituimus omnibus ad
nunti
etur
et in futurum obseruetur ·
Hoc uolumus ut missi nostri obser
uant ut quid de
his causis uel simul uel singillatim emendare potu
erint emendent · et ea
quae emendauerint diligenter scriptis
notant · et hoc superagere curent quatinus
iuste reprehendi
a quoquam nullatenus possint · et quae facere debent aut possunt ·
nullatenus pretermittant · Immo caueant quod absit aut gra
tia aut alicuius aut honoris aut timoris · siue odii causa
illud
quod agere debent omittant · et summopere studeant · ut hoc
quod per se efficere
non possunt · nobis notum faciant · et omnimodis pre
uideatur · ut per singula capitula tam uerbis quam scriptis de
omnibus quae illic peregerint nobis ratione reddere ualeant ·
De placitis siquidem quos
liberi homines obseruari debent · Constitutio genitoris
nostri poenitus obseruanda atque tenenda est ·
Vt uidelicet in
anno tri
a solummodo generalia placita ˙
obseruant · et nullus eos
amplius placita obseruare compellat ·
nisi forte quilibet aut
accusatus fuerit · aut alium accusauerit ·
aut ad testimonium perhibendum uocatus
fuerit · aut cetera
uero quę centenarii tenent · non alius uenire iubeatur · nisi
qui aut litigat · aut iudicat · aut testificatur ·
Vt de debito quod ad opus
nostrum fuerit reuuadiatum talis consideratio fiat ut his qui ignoranter
peccauit · non tantum secundum legem
conponere cogatur · sed iuxta quod possibile iussum fuerit ·
His uero qui
tantum mala uoluntate peccauit · totam legis con[p. 71]positionem cogatur exsoluere ·
Vt nullus ad palatium uel in hostem pergens · uel de palatio uel de hoste
redigens tributum quod trasturas uocant soluere cogatur ·
Vt pontes publici qui per bannum fieri solebant anno
presente in omni loco restaurentur ·
Vt clerici et monachi et serui fugitiui ad loca sua redire iubeantur ·
Vt nullus episcopus · nec abbas · nec comes · nec abbatissa
centenarium comitis aduocatum habeant ·
Vt uicarii et centenarii qui fures et latrones uel celauerint uel defenderint · secundum sibi sententiam diiudicentur ·
Vt comites et uicarii de constitutione legis ammoneantur qua
iubetur · ut propter iustitiam peruertendam munera non accipiant ·
De forestibus nostris ubicumque fuerint diligentissime
inquirantur · quomodo salue sint et defense · et ut comitibus
denuntietur ne ullam forestem nouiter instituant · et ubi nouiter institutas sine
nostra iussione inuenerint · dimittere precipiant ·
Vt ubicumque missi nostri aut episcopum · aut
abbatem · aut alium quemlibet quocumque
honore preditum inuenerit qui iustitiam facere uel noluit · uel
prohibuit de ipsius rebus uiuant quamdiu in eo loco iustitias facere debeant ·
Vt in illius comitis ministerio qui bene iustitias factas habet ·
idem mis
si diutius non morentur · neque illuc multitudine conuenire
faciant ·
sed ibi mores faciant ubi iustitias uel
minis [!] uel neglegenter
facta est ·
Vt in illius
comitis ministerio ibidem missi nostri placitum non teneant qui ad aliquod
missaticum directus est · donec ipse fuerit reuersus ·
Vt causam quę adhuc coram
comite non fuit · et his qui se reclamant propter suam stultitiam aut contumatiam
comitem inde appellare noluerit · [p. 72] iterum comiti conmendetur ·
Vt missi nostri qui uel
episcopi · uel abbates · uel comites sunt quamdiu prope suum beneficium fuerint ·
nichil de aliorum coniectum accipiant ·
[BK 141 c. 26 BK 141 c. 27]
Postquam inde longe recesserint · tunc accipiant
secundum quod in sua trac
toria continetur ·
Vassi uero nostri ·
et uassi
episcoporum abbatum abbatissarum
et comitum qui anno presente in
hostem non
fuerunt heribannum reuuadiant · ex
ceptis his qui propter necessarias
causas et a domno ac genitori nostro karoli cons
titutas domi dimissi fuer
int
·
id est qui a comite propter pacem conseruandam
et propter coniugem ac domum
eius custodiendam · et
ad
episcopo · uel
abbate · uel abba
tissa · similiter propter pacem conseruandam · et
propter fruges colligendas · et fami
liam constringendam et missos
recipiendos dimissi fuerint ·
Vt omnis episcopus abbas et comes excepta infirmitate uel nostra iussione
nullam ex
cusationem habeant ·
Quin ad
pl
acitum
nostrorum uenia
t
· a
vt
talem ui
carium suum mittat qui in omni causa pro illo rationem reddere possit ·
De desspensa [!] mi
ssorum
nostrorum qualiter unusquisque iuxta suam
qualitatem dan
dum uel accipiendum sit ·
Uidelicet episcopo · panes XL · friscingis · III ·
De poto ·
modii III ·
Porcellum · I ·
Pullos · III cum oua XV ·
Annonam ad
caballos
modii IIII ·
Abbati ·
Comites ·
uel ministeriali
dominico
· coti
die panes XXX ·
Friscingis · II ·
De poto
modii II
·
Porcellum · I ·
Pullos · III ·
Oua XV ·
Annonam ad caballos
modii III ·
Uassallo nostro cotidie panes
XVII ·
friscinga · I ·
De poto
modius I ·
Porcellum · I ·
Pullos ·
II ·
Oua · X ·
Annonam ad caballos ·
modii · II ·
EXPLICIT ·
CAPITULA QVEM KAROLVS FECIT APVD CARISIACVM · PALATIVM ·
[BK 266 Abschnitt A Prolog BK 266 Abschnitt A c. 1]
IN nomine sanctę et
indiuiduę trinitatis karolus
gratia dei rex ;
Dilecto nobis ionę uenerabili episcopo
et isimbardo inlustri comitis missis
nostris
salutem ·
Notum sit fidelitati uestrę quia XVI
kalendas
martii secundum sacram
[p. 73] auctoritatem sinodum uenerabilium episcoporum ac
conuentu fidelium
nostrorum apud carisiacum fecimus
conuenire · cum quibus inter cętera ęc
clesiasticę · autoritatis ac regni
necessitatis negotia considerauimus
qualiter rapinę et depopulationes quę partim
occasione superinruen
tium paganorum partim
mobilitat [!]
quorundam fidelium nostrorum in regno
nostro per eos etiam qui ęcclesiam dei
defendere et tueri et regni solidita
te ac quietem debuerant prouidere ·
gras
santur
aliquo modo an
nuente domino se dari ualeant et
amoueri ·
CAPITULUM · II ·
[BK 266 Abschnitt A c. 2]
Quorum consultu decreuimus ut quia peccata que
in suo initio ut sunt mag
ni ponderis aestimantur pernitiosa processu
ipso etiam exitiabili
usu prauis mentibus leuiantur · et quasi insensibi
les reddunt · ac si quando resipiscere moliuntur eas sepius obligent ·
ut si
surgere uelint non possunt · antequam ęcclesiastica et legales sen
tentię
huiusmodi predatores terribiliter et dampnabiliter feriant ·
[BK 266 Abschnitt A c. 2]
Episcopi quoque
in suis parrochiis et missi in illorum missaticis comitesque in eorum comitatibus
pariter placita teneant · quo omnes rei publice ministri et uassi
dominici omnesque quicumque uel quorumque [!]
homines in eisdem parrochiis uel comitatibus commanent ·
sine ulla personarum exceptione uel excusatione aut dilatione conueniant ·
[BK 266 Abschnitt A c. 3]
Et episcopus illius parrochię breuiter
adnotatas sententias de huiusmodi causa
euuangelicę uidelicet · et apostolicę
atque propheticę auctoritatis necnon
decreta apostolica a
tque
canonica
omnibus relegat · et aperto sermone cunc
tis quale quantumque peccatum
sit · et qualem quantamque pęnitentiam et
quam inmanem seuerissimamque
uindicta
exposcat cum aliis debitis et ne
cessariis atque
utilibus predicationibus innotescere curet ·
[BK 266 Abschnitt A c. 4]
Missi quoque legales sententia sicut eas cognita
s
habent adnotant
[p. 74] et predecessorum nostrorum regum atque
imperatorum nostraque capitula de
hac causa in unum collecta omnibus nota faciant · et episcopi dei ad
†
episcopali auctoritate tales depredationes omnibus interdicant
et missi ac comites nostri cunctis ex nostro regio banno prohibere fir
miter studeant · ut cognoscant omnes quia si abhinc inante
in regno nostro talia facere aliquis presumpserit secundum diuinas
sententias e
piscopalem excipiet sententiam et secundum leges ac
capitula regia emendare cogetur · et secundum iudicium fidelium nostrorum
condignam uindictam suscipiet ·
V ·
[BK 266 Abschnitt A c. 5]
Et si talis persona fuerit ut episcopi uel
missi nostri ac comites in illorum ministeriis quod prauum actum fuerit
potuerint emendare · secundum prefixum
modum illud emendare studeant aut per fideiussores ad nostram presentiam uenire faciant ·
VI ·
[BK 266 Abschnitt A c. 6]
Si autem aliquis quiscumque inobędiens extiterit · cum summa
festinatione nobis notum facere curent ut quantotius ad nostram
presentiam illum uenire iubeamus · et dignam ultionem secundum
iudicium fidelium nostrorum sustineat ·
VII ˙
[BK 266 Abschnitt A c. 7]
Et si quod absit talis emerserit qui dei
timore postponat et ecclesiasticam auctoritatem contempnat · et regiam potestatem
refugiat · sciat
quiscumque ille fuerit quia secundum canonicam auctoritatem ab omnium
christianorum coetu · et a sanctę ecclesię consortio et in celo et in
terra alienus efficietur · et regali potestate atque omnium regni fidelium
unanimitate sicut dei et ecclesię inimicus et regni deuastator persequetur · usque
dum a regno exterminetur ˙
VIII ·
[BK 266 Abschnitt A c. 8]
Et si aliquis comes fuerit qui hoc in suo comitatu fecerit
aut ibi talia incre
scere
permiserit · ut aut ipse illa non emendet ·
aut nobis
nota
non fecerit · ut nostra
auctoritas talia corrigat · sciat quia talem senten
tiam inde sustinebit
sicut tempore antecessorum nostrorum consuetudo fuit ·
VIIII · [p. 75]
[BK 266 Abschnitt A c. 9]
Et si aliqui iterantes
depredationes et rapinas per regnum nostrum fecerit · et episcopi ac
missi nostri uel comitis hoc
emendare non potuerint · quam citius
possunt nobis notum
facere curent ·
Ut iubeamus ipsos
depredatores per eandem uiam cum misso nostro
redire · et illa
omnia quę male egerant legaliter emendare · et talem
armiscaram sicut nobis uisum
fuerit aut iudicium sicut cum fidelibus
nostris considerauerimus sustinere ·
X ·
[BK 266 Abschnitt A c. 10]
Si autem dilecta fratris nostri · aut
nepotum nostrorum homines fuerint qui talia egerint · et hoc nobis innotescant ut
illis notum faciamus et illis uos homines sicut illis melius uisum fuerit de
talibus castigare precurent · sicut et nos nostros
homines castigare uolumus si in illorum regnis indecentia et aliqua
noxia facere quod absit presumpserit ·
SANCTUS GREGORIUS IN LIBRO PASTORALI DICIT ·
Ammonendi sunt qui aliena rapere contendunt ·
ut sollicite audiant
quod ueniens in iudicio dominus dicat ·
Esuriui enim · et non dedi
stis mihi
manducare · et cętera quibus dicit ·
Discedite a me maledicti in ig
nem aeternum qui paratus est diabolo
et angelis eius ·
Hinc ergo colligen
dum est
quanta dampnatione plectendi sunt qui aliena rapiunt · si tanta
animaduersione
feriuntur qui sua indiscrete
tenuerunt perpendant
quo eos obliget reatu res rapta si tali subicit poena non
tradita ·
PERpendant quid meretur iniustitia inlata si tanta percussione
digna est
pietas non inpensa ·
Audiant raptores ·
Ue ei qui multiplicat non sua ·
Usquequo et adgrauat contra se densum l
utum
·
Densum lutum contra se ad
grauare est · terrena
lucra cum pondere peccati cumulare ·
Audiant
quid
christus dicat ·
Quid prodest homini si totum mundum lucretur ·
ani
mę suę uero detrimentum fiat ?
Id est quid prodest homini si totum quod ex
tra se est congregatur ?
Sed hoc solum quod ipse est dampnat ? audiant
que illa
[p. 76]
que rapiunt in isto seculo deficient · aut in
seculo dimittent · sed secum ad iudi
cium causas rapine
est
id est dampnatione secum ferent ·
Et alibi scriptum est ·
Audiant quid
propheta
isaias dicat ;
Rapina pauperis in domo
uestra · et cau
sa
uidiae [!] non ingreditur ad eos · et lacrima
uiduę usque ad maxillam descen
dit · et dominus non delectabitur
in illis ·
Audiant quia in cuius domo rapina est
siue in
domo corporis · siue in domo mansion
is · non habitat in illo do
mo spiritus sanctus sed spiritus
malignus · et si accedit ad communionem corporis et sangui
nis christi
†† ante dignam satisfactionem non mundatur
per illam communionem a pec
cato · sed plenius sicut iudas quando in cęna plenus rapina et iniquitate com
municare
presumps
it de manu christi possidetur a diabolo unde et suspen
sus crepuit medius et ad quem causa
uiduę non ingreditur · nec ipse si
dignę non satisfecerit in cęlestem aecclesiam intrare ualebit ·
Audi
ant rapaces et
predatores · quid iterum
propheta dicat · qui prederis nonne
et ipsa
predaberis · uidelicet quia
illae qui
predatur res pauperum
et ecclesiarum ac seruorum dei
predatur a diabolo · et preda
illius fit ˙
Audiant quid sanctus paulus apostolus
dicat · per
quem
loc
utus
est christus · et qui
raptus fuit
usque ad tertium
caelum · et qui raptus fuit in paradisum
et audiuit talia secreta uerba que non licebat homini loqui ·
Ait namque ;
Quia neque rapaces · neque homicide · neque
aduteri [!]
regnum dei possidebunt ·
Vnde intendant quale quantumque peccatum est rapina quam cum
adulterio
et homicidio conparauit
apostolus ·
Item ipse
dixit ·
Si quis fornicator aut ad
ulter aut
rapax aut homicida est cum huiusmodi nec cibum sumere christi
discipulo ·
id est christiano licet ante satisfactionem
id est correctionem ac emenda
tionem et dignam poenitentiam ·
Audiant quia sanctus
iohannes apostolus electus et dilec
tus christi qui in cęna
super pectus eius recubuit talem hominem salutare
uetat dicens ·
Nec aue ei dixeritis · neque in domum receperis ·
Audiant
[p. 77] quid in toletano
concilio sancti episcopi qui in caelo cum deo regnant · et in terris mira
culis choruscant de totius mundi partibus congregati
decreuerunt ·
Sic quis in
quiunt de potentibus
clericum aut quemlibet pauperem aut religiosum
expoliauerit et
mand
auerit
ad ipsum episcopus ut eum audiat · et si contempserit
inuicem mox scripta percurrant per omnes prouintię episcopos quoscumque
adire po
tuerint ut
excomunicatus habeatur · donec audiat et reddat aliena ·
Ecce de pauperum raptoribus ·
Audiant
raptores et
predones rerum ęcclesias
ticarum quid sanctus anacletus papa a beato petro apostolo
presbiter ordinatus
cum totius mundi sacerdotibus iudicauit ·
Dixit namque ·
Qui abstulerit
aliquid patri uel matri · homicidę particeps est ·
Pater noster
sine dubio deus est
qui nos creauit ·
Mater uero nostra
ęcclesia · que nos in baptismo spiritaliter rege
nerauit ·
Ergo qui christi pecunias et ęcclesias rapit aufert uel
fraudatur homi
cida est atque homicida ante conspectum iust
i
iudicis deputabitur ·
Qui rapit pecuniam proximi sui · iniquitatem operatur ·
Qui autem pecuniam uel
res ecclesię abstulerit sacrilegium
fecerit · et ut sacrilegus iudicandus est ·
Item sanctus urbanus papa et martyr ·
Res et facultates ęcclesiasticę oblationes ap
pellantur quia domino offeruntur · et uota sunt fidelium ac precia
peccatorum atque pa
trimonia pauperum ·
Si quis
illa rapuerit reus est dampnationis ana
nię et saphyre et oportet huiusmodi tradere satane · ut spiritus sal
uus si
t in die domini ·
Item sanctus
lucius papa ·
Rerum ęcclesiaticarum
et
facultatum raptor
es a liminibus sanctę ęcclesię
anathematizatos apostolica auctoritate pelli
mus
et dampnamus atque sacrilegos esse iu
dicamus · et non solum eos sed omnes consentientes eis quia non solum qui
a
faciunt
rei
iudica
ntur · sed etiam qui facientibus consentiunt ·
Par enim pena et agentes et consentientes
conprehendit · Et sanctus augusti
nus in sermone euangelii sancti
iohannis ita dicit ·
Fur sacrilegus locorum
[p. 78] sacrorum et demonicorum est iudas · et qui aliquid de ęcclesia furatur et rapit
iudę perdito conparatur ·
Item in sacris canonibus sancto spiritus dictatis et
christi sanguine confirma
tis scriptum est ·
Si
quis oblationes ecclesię extra
ecclesiam rapere uel dare uoluerit
preter conscientiam episcopi uel eius cui huiusce
modi
officia commissa sunt nec cum eius uoluerit agere consilio anathe
ma sit ·
Episcopus autem omnibus dicere debet
quid sit anathema et ne
desperent ·
Ostendere debet
quandiu duret anathema ·
id est
quandiu
quisque errorem non corrigit et digna satisfactione
non emendat · ut
recon
ciliationem et indulgentiam ualeat promereri ˙
Si quis uero ante
satisfacionem [!] et
reconciliationis indulgentiam in peccatis suis perseuerans ·
mortuus fuerit · iam
anathema perpetuum illi erit et peccatum
pro quo non dicit apostolus ut oretur sed et plura si necesse fuerit episcopus quisque
colgere [!] et dicere procurabit ·
SECUNTUR CAPITULA DOMNI
KAROLI ET LUDOUUICI · IMPERATORVM ·
[BK 266 Abschnitt C c. 1]
Vobis uero comitibus dicimus uosque
commonemus quia ad uestrum minis
terium pertinet ut
reuerentiam et honorem sanctę dei ecclesiae exhibeatis ·
et cum episcopis uestris
concorditer uiuans · et eis adiutorium ad suum ministerium
peragendum
prebeatis · ut et uos ipsi ministeriis uestris pacem et iustitiam
fa
ciatis · in que nostra auctoritas publice fieri
decernit · ut in uestris ministe
riis studiose perficiatur studeatis ·
Proinde monemus uestram fidelitatem ut me
mores sitis fidei nobis promisse et in parte ministerii nostri uobis
commissi in pa
ce scilicet et iustitia facienda
uosmetipsos coram deo et coram hominibus
tales exhibeatis · ut et nostri ueri
adiutores et populi conseruatores iuste
dici et uocari possitis · et null
a
quelibet causa ut munerum acceptio
aut amicitia cuiuslibet uel
odium aut timor uel
gratia
ab statu rec
titudin
is · uos deuiare compellat · qui inter proximum et proximum semper
iustę
[p. 79] dicens · pupillorum uero et uiduarum et ceterorum pauperum adiuto
res ac defensores et sanctę ęcclesię uel seruorum illius honoratores
iuxta uestram
possibilitatem sitis · illos quo
que qui temeritate et uiolentia in furta
et latrocinia siue rapinis
communem pacem populi perturbare moli
untur uestro
studio et correctione sicut decet conpescite · et si aliqua persona
in aliquo uobis inpedimentum fuerit qui in ea que dicimus facere non
ualeatis nobis ad tempus illud notum fiat ut nostra auctoritate ad
iuti ministerium uestrum digne adimplere possitis ·
[BK 266 Abschnitt C c. 2]
Omnes uero laicis monemus ut honorem
ęcclesiasticum conseruent et dig
nam uenerationem episcopis · et dei
sacedotibus [!] exhibeant · et ad eorum predica
tionem cum suis deuote occurrant · et ieiunia ab illis
communiter
indicta reuerenter conseruent et suos obseruare doc
eant
et
compell
ant
·
[BK 266 Abschnitt C c. 2]
Vt
etiam dies dominicus sicut docet honoretur et colatur omnes studeant ·
et ut liberius fieri possint merchata et placita a comitibus sicut
sepe
amm
onitum
fuit illo die prohibeantur ·
[BK 266 Abschnitt C c. 3]
De pace uero in
exercitutali [!]
itinere seruand
a usque ad marcham hoc
omnibus notum fieri uolumus quod
quicumque auctorem dampni sibi preterito
anno inlato nominatim cognoscit ut iustitiam de illo qui erat et accipiat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 4]
Deinceps tamen omnibus denuntiare uolumus ut
unusquisque cognoscat omnes qui in suo obsequio in tali itinere pergunt · siue
suę sint · siue alieni ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum ˙
[BK 266 Abschnitt C c. 4]
Vt quicquid in pace uiolanda dereliquerint · ad ipsius debet
periculum pertinere ·
Ea scilicet conditione ut pacis
uiolator
primum iuxta facinoris qualitatem siue coram nobis · siue coram mis
[p. 80]so nostro dignas poenas persoluat · et senior qui secum talem
duxerit · quem
aut constringere noluit aut non potuit · ut nostram iussionem
seruaret ·
et in regno nostro predas facere non timuerit · pro
illius neglegentiam si an
te eum de his non admonuerit · et postquam
neglegentiam contemptoris
ad eius notitiam peruenerit · eum co
rrigere
sicut decet neglexe
rit · honore suo priuetur · ut scilicet neuter
illorum sine iusta
uindicta remaneat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 5]
Comites uero ministris ecclesiae in eorum
ministeriis ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere
possint adiutores in omnibus fiant · et quicumque prima et secunda
uice de his a comite
ammonitus non se correxerit · uolumus ut per eundem comitem eius
neglegentia ad nostram notitiam perferatur · ut nostra auctoritate ˙ quod in
nostro capitulari continetur subire cogatur ·
[BK 266 Abschnitt C c. 6]
De pace admonemus ut omnes qui per aliqua scelera rebelles
sunt constringantur ·
[BK 266 Abschnitt C c. 7]
De pace et iustitia infra patriam sicut sepe
per aliqua capitula iussimus adimpletum fiat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 8]
Si quis domum alien
am
cuiuslibet infregerit quicquid exinde per
uim abstulerit aut rapuerit
uel furauerit · secundum legem eam illi cuius
domus fuerit infracta et spoliata in
triplum conponat · et insuper
bannum dominicum soluat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 8]
Si seruus hoc fecerit sententiam superiorem
accipiat · et insuper secundum suam legem conpositionem faciat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 8]
Si quis homo aliquod tale dampnum alicui fecerit pro quo
plenam
conpositionem facere non ualeat semetipsum in uuadio pro seruo dare studeat · usque dum plenam conpositionem adimpleat ·
[p. 81]
[BK 266 Abschnitt C c. 9]
Si quis messes aut annonas in hoste super
bannum dominicum rapuerit · uel pauerit aut furauerit · aut cum caballis
uastauerit ęstimato dampno secundum legem in triplum conponat · et
si liber homo fecerit bannum dominicum pro hac re conponere cogatur ·
[BK 266 Abschnitt C c. 9]
Seruus uero · secundum legem tripla conpositione dampnum in loco restituat
et
pro dampno disciplina corporali subiaceat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 10]
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione
dominica per uim hostilem aliquid
predare uoluerit aut fenum tollere aut granum siue pecora maiora uel
mino
ra domosque infrangere uel incendere haec ne fiant omnino
prohibemus ·
Quodsi ab aliquo presumptioso factum fuerit · LX
solidis · si liber est · sit culpabilis · et
omnia similia restitu
at · aut cum XII testibus se purget ·
[BK 266 Abschnitt C c. 10]
Si uero seruus hoc fecerit · capitali crimine subiaceat · et
domi
nus
omnia simi
lia restituat quia seruum suum non
correxit nec custodiuit ut talia non per
petraret · quoniam si nos ipsos
comedimus cito deficiemus unusquisque
tamen custodiat exercitum suum ne aliqua
depredatio infra regnum fiat ·
[BK 266 Abschnitt C c. 11]
Si quis infra regnum nostrum rapinam fecerit ·
aut cuiquam
nostro fideli eiusque homini aliquid uim abstulerit in triplo cui
ali
quid abstulit legibus conponat · et insuper bannum
id est LX solidos nobis persoluat ·
Postmodum uero ante nos a comite abducatur ut in bastonico
retru
sus · usque dum nobis placuerit poenas luat ·
Nam si publice actum fu
erit · publicam inde agat
paenitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem ·
[BK 266 Abschnitt C c. 11]
Si uero occulte sacerdotum consilio ex hoc agat
paenitentiam quoniam raptores ut ait apostolus · nisi ueram
egerint
pęni [!]
regnum dei non possidebunt ·
[BK 266 Abschnitt C c. 11]
Qui uero de rebus ęcclesiarum aliquid
abstulerint · grauius inde iudicentur · quia sacrarum rerum oblatio sacrilegium
est · [p. 82] et sacrilegus uocatus qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit ·
Extorres namque a liminibus sanctę matris ecclesię tales
personę usque ad satisfactionem aecclesię quam leserunt sunt habende
atque firmiter denotande ·
ISTA
DENUNTIANDA SUNT A POPULO MISSIS NOSTRIS ·
CAPITULA · QVĘ FIERI IUSSIMUS quando cum fratre nostro
LOTHARIO APVD UALENTINAS LOCUTI FUIMUS ·
[BK 260 Abschnitt A c. 1]
NOSTRI seniores sicut audistis
parabolauerunt simul et
considerauerunt
cum communibus illorum fidelibus de dei seruitio et sanctę
aecclesię ac reg
ni statu et qualiter uos qui in regno consistitis pacem
et iustitiam
habere possitis · et
ordinauerunt misso per regnum illorum qui in hoc
decertent quantum deus adiutorium
dederit ·
II ·
[BK 260 Abschnitt A c. 2]
Inter omnes iustitias quas
ordinauerunt ut unusquisque habeat · primo
considerauerunt de honore ęcclesiarum dei et orphanorum ac uiduarum cau
sis et
de regalibus iustitiis · tunc maxime de raptoribus puellarum
et uiduarum · et
sanctimonialium · et de his qui presbiteros flagellare
presumunt ·
et qui presbiteros de ęcclesiis sine
episcoporum consensu eicere uel recipere aut
censum de manso · uel ex his quae
domnus genitor noster in suis capitularibus
ęcclesiis in
immunitate concessit exigere non timent · et qui censa de
rebus ęcclesiasticis ad
ęcclesias persoluere detractant · ut firmiter inqui
rantur · et acriter
distringantur · et plena iustitia inde fiat secundum
quod in capitularibus aui et patris illorum statutum habetur · et
ipsi per
certos fideiussores ad presentia illius in cuius regno
tales inuenti
fuerint perducantur · ut inde ipse commendet · quid
de tali homine
fiat · qui nec deum timet · nec contra sanctos canones facere · nec
legem
et
preceptum
infringere pertimescit · salua
censura ęcclesiastica
[p. 83] et episcop
alis sententię uindicta ·
[BK 260 Abschnitt A c. 3]
Similiter de collectis quas theudisca lingua
heriszuph appellat · et de his
qui inmuni
tates
infringunt
·
et qui incendia et uoluntaria homicidia
et adsalituras in domo faciunt ·
IIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 4]
De latronibus autem
commendauerunt
ut missionibus denuntient in illa fideli
tate quam deo et regi
unusquisque debet et promissam habet et in illa christiani
tate qui pacem
proximo unusquisque seruare debet ut sine exceptione
alicuius persone · nec pro
amicitia uel propinquitate aut amore uel ti
more ullus latronem celet ·
sed illum missis illorum manifestet · et
ad accipiendum illum adiutorium quantum
potuerit unusquisque
prestet et sacram
entum
hoc missi illorum firmare faciant ·
sicut tempore
antecessorum illorum consuetudo fuit · et si aliquis missos illorum
non obaudierit si regis homo fuerit per fideiussores ad illius
presenti
am
perducatur ·
Si autem alterius homo fuerit senior cuius homo
fuerit
illum regi presentet ·
V ·
[BK 260 Abschnitt A c. 5]
Commendauerunt etiam ut si alicui denuntiatum fuerit ut ad
accipiendum in latronem
adiutorium prestet aut aliquis sonum in
de audierit ut ad
accipiendum latronem concurratur
et se inde
retraxerit ut ad hoc adiutorium non prestet
si liber homo fuerit ban
num dominicum conpona
t · et si colonus fuerit LX ictos accipiat · et si
latro
ibi occisus fuerit · qui eum occiderit leudem inde non soluat
et nullus
illi inde faidam portare presumat · quodsi quis facere
presump
serit · per certos fideiussores ad regis
presentiam perducatur ·
VI ·
[BK 260 Abschnitt A c. 6]
Quicumque abhinc inante latronem receperit
maxime autem illum
qui forbannitus fuerit uel qui illos
quos missi nostri
forbannierunt
[p. 84] recipit postquam forbanniti ab eisdem missis nostris
fuerunt secundum quod consti
tutum est in capitularibus aui et patris nostri in libro III ·
capitulo XXIII ·
Si francus
est cum XII similibus francis iuret
quod ipse latronem eum fu
isse non scis
set · licet pater eius sit aut frater uel propinquus · si hoc iurare
non
potuerit · et ab alio conuictus fuerit · quod latronem in hospitio sus
cepisset quasi latro est · et infidelis iudicetur quia latro est et infi
delis est noster et francorum · et qui illum suscepit similis est illi ·
Si autem au
diuit quod latro fuisset et tamen non
scit pro firmiter aut iuret solus quod num
quam eum
audisset nec per ueritatem nec per mendatium latronem · aut sit
paratus si ille de
latrocinio euictus fuerit ut similiter dampnetur ·
VII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 7]
Vt quando missi nostri latronem forbannierint
hoc et missis aliis et comitibus scire faciant et si de uno missati
co in alium fugerit si
in
uicinitatem uenerit pro hoc missus qui
eum
forbanniuit · non dimittat ut eum non persequatur et conprehendat ·
et si longius fug
erit missus in cuius missaticum fugerit · si a
lodem habuerit illi
tollat · et illum constringat ut illuc uelit no
lit reueniat et ibi malum
emendet ubi illum perpetrauit ·
Et si ma
li
cuius uillam fugerit et ipsa uilla eum contenderit secundum quod in capi
tularibus aui et patris nostri scriptum
habetur inde fiat ·
Et si ne
cesse fuerit in
iustitia non proteletur aduocato denuntietur ut ipsum
latronem reddat et eos qui
eum
contenderint
presentet · ut debitam disci
plinam inde sustineant · et
emendationem inde congruam f
aciant
·
quodsi facere neglexerit usque ad
secundam uicem inde bannum do
minicum conponat · et sic
per fideiussores ad presentiam eorum deducatur ·
ut et de illo et
de contradictoribus et de ipso latrone secundum quod
causa coniacuerit sic
decernatur ut et ceteri metum habeant ;
[p. 85]
VIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 8]
Hoc etiam
commendauerunt seniores nostri si huiusmodi malefactores sicut pre
diximus de uno regno
in aliud fugerint similiter missi illius de cuius reg
no fugerit ad
alios missos in illo regno ubi fugit hoc notum faciant · et
illi missi eos
constringant ut ad illud regnum et ad illos missos reueniant
ut illi distringi
possint ubi malum fecerunt ·
VIIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 9]
De aduenis qui oppressione
nortmannorum uel brittanorum in partes istorum
regnorum
confugerunt ·
statuerunt seniores nostri ut a nullo rei publice minis
tro
quacumque uiolentiam uel oppressione aut exactatione
patiantur · sed lice
at eis conductum suum quęrere et habere donec aut
ipse redeant ad loca
sua aut seniores illorum eos recipiant · quod qui inuentus
fuerit et rei
publice ministris ut aliis quibuslibet contra hoc pietatis
preceptum fa
cere aut fecisse bannum dominicum cum
exinde conponat ·
X ·
[BK 260 Abschnitt A c. 10]
Vt omnibus denuntietur qualiter cuncti sint
preparati ad quamcumque necessitatem
inminentem ut secundum consuetudinem prout necessitas euenerit ad dei seruitium et
illorum atque ad sanctam dei ęcclesiam defendendam et regnum omnes sint praeparati ·
XI ·
[BK 260 Abschnitt A c. 11]
Capitula autem aui et patris nostri quae in prescriptis
commemorauimus qui ex
missis nostris
non habuerint et eisdem indiguerint ut c
om
ipsa per illa cor
rigere possint sicut in eisdem
capitulis iubetur de scrinio nostro uel a cancellario nostro
accipiant · ut
rationabiliter et legaliter cuncta corrigant et disponant ·
XII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 12]
Vt unusquisque missus in suo missatico
prouisionem habeat ut si aliquis de nostris fidelibus per missaticum suum
transierit aut ibi consistens uel commanens rapinas uel
depredationes aut talia inlicita fecerit de quibus deus offendi solet
et populus pro oppressione gemere quatenus hoc subtiliter et
ueraciter inuestiget et nobis nuntiet qualiter inde nos sic ordinemus ut nec ipsum
nec alium hoc agere delectet ·
[BK 260 Abschnitt A c. 13]
Vt missi in illorum missaticis curam habeant ne homines nostri
ut alii
quilibet
uicinos suos maiores uel minores tempore ęstatis quando ad herbam suos
caballos mittunt uel
tempore hiemis quando marascalcos illorum ad fodru
m dirigunt
deprehendentur ut opprimant · et si egerint hoc etiam ut
prediximus
ueraciter missi nostri inuestigent et nobis renuntient ut in seniore hoc sic
emendatum quatenus homines suos in potestate habeat et contempti sunt de
bitis et indebita iniustę non appetant ·
XIIII ·
[BK 260 Abschnitt A c. 14]
Mandamus preterea ut si
capitula domni aui et genitoris nostri
scripta non ha
betis · mittatis ad palatium nostrum de more
predecessorum uestrorum missum
uestrum ·
et scriptorem cum pergamena et ibi de nostro armario ipsa capitula
accipiat
atque conscribat · et uos deinde secundum ipsa capitula dei iustitia
populique a deo
nobis commissi necessarias proclamationes legaliter
emendare sollerti
uigilantia procuretis ·
VALETE ·
In nomine sanctę et
indiuidue trinitatis · karolus gratia dei rex ·
Omnibus episcop
is abbati
bus ab
batissis · comitibus · et uassis nostris · seu
cunctis
dei et nostris fidelibus in regno burgundiae
consistentibus
salutem ·
Volumus et expresse
precipimus · ut in his quae subiuncta sunt exsequen
dis
††† et in aliis ad dei uoluntatem et sanctę ęcclesiae
statum
hac
ad nostram fide
litatem necnon ad
commune fidelium nostrorum saluamentum pertinent · unusquisque
secundum quod suo ordini et suę persone conpetit · istis missis nostris
oboedientes
et adiutores in omnibus existatis ·
CAPITULUM · I ·
Ut sicut nostri infideles et
communes contrarii nostri se inuicem
confirmauerunt ad nostram contrarietatem ut nullus de his qui considerauerint
suum
paren [!]
discooperiat uel
prodat · neque ad illa quę adimplere uo
lunt dimittat ita fideles nostri
se confirment ad dei uoluntatem et
nostram fidelitatem et ad honorem et sanctę
ecclesię statum et regni utilitatem
[p. 87] et illorum commune
adiutorium et saluamentum et nullus fidelium nostrorum
cuicumque infideli nostro quocumque modo se coniunga
t aut in
aliquo
faueat uel in quacumque causa in qua illum inpedire potuerit
illi parcat
nisi statim ad fidelitatem nostram se conuertere uoluerit · et si pro
cer
to cognoscere potuerit qui contra istud capitulum
fecerit · non nobis
celet ;
Et si aliquis audierit quod
a pari suo fideli nostro necessitas
euenerit aut euenire debeat ad resistendum
infideli nostro non expec
tet ut illi hoc mandetur · sed statim sit
paratus sicut dei fidelis et noster
ad suum parem in nostra fidelitate adiuuandum
quantum potuerit
pergere festinet ·
II ·
Vt omnes qui fidelitatem nobis adhuc promissa
non habent · fidelitatem nobis permittant sicut in capitulis aui et patris nostri continetur ·
III ·
Vt qui fidelitatem nobis
promiserunt et post illud sacramentum ad
infideles nostros in nostrum dampnum se
coniuncxerunt proprietas
illorum in nostrum indominicatum recipiatur donec ipsi per
fideiusso
res in nostram pręsentiam ueniant ·
IIII ·
Vt nulli fidelium nostrorum qui liberi homines
sunt in nostro regno immorari uel proprietatem habere permittatur · nisi
fidelitatem nobis promiserit et noster aut nostri fidelis homo deueniat ·
V ·
Vt ille
tradictiones [!] iniustę et a nostris
antecessoribus atque
a nobis prohibite quę factę sunt aut mulieribus aut matribus
aut quibuscumque personis · ut liberius ipsi traditor
es nostram
infidelitatem perficere possint · aut ut iustitiam in comi
tatibus non reddant tamquam factę non fuerint pro nihilo habeantur ·
Et sicut ipsi ipsos alodes in sua manu tenuissent · ita de
ipsis
alodibus fiat · Et si nec ita ad fidelitatem nostram aut ad iusti
t
iam reddendam adduci potuerint · ipsi alodes in nostrum in
[p. 88]dominicatum recipiantur · et certa illorum descriptio nobis
adportetur ·
Ipsi autem infideles nostri in nostro regno locum habere
non permittantur ·
Similiter et de
commendationibus quarumlibet fa
cultatum uel pecuniarum
fiat ·
Et si ad casam dei aliquid commen
datum habent · ipse episcopus uel rector ecclesię ubi
commendate sunt aut illis pre
sentaliter
in presentia missorum nostro reddant qui eas
commendauerunt
aut coram missis nostris sigillentur · et sub sigillo custodiantur · donec
ipsi ueniant qui eas
commendauerunt et coram missis nostris illas
recipipiant [!] et
perinde distringantur ut ad fidelitatem nostram et ad pacem ecclesię
ac regni
reuertantur ·
VI ·
Ut de iniustis commutationibus
que ad casas dei facte sunt sine regia auctori
tate missi
nostri inquirant et eas dissoluant sicut in capitularibus aui et
patris nostri continetur ·
Et si mortua
manus uel preceptum regium super eos
interiacet · describantur
diligenter atque fideliter qualiter facte sunt et nobis
missi nostri renuntient ·
et signatis ipsis preceptis sicut lex romana precipit
a
d nostram presentiam deferri faciant · sicut in
capitularibus progeni
torum nostrorum continetur ·
VII ·
Qui aut conperimus plures nobis
petierunt alodes et petentes parum plus
inde acceperunt · uolumus ut hoc missi
nostri diligenter inquirant
et describant et ipsos homines cum
preceptis ad nostram presentiam ueni
re
faciant ·
VIII
Vt missi nostri de omnibus censibus uel
paraueredis quos franci homines
ad regiam potestatem exsoluere debent inquirant ·
Et ubi per neglec
tum dimissum est exsolui faciant · et diligenter de
singulis
comitatibus
cuncta describant · et nobis renuntientur ·
Similiter et de ceteri
s censalibus et de
††† rebus ad casas dei traditis unde census
ad partem regis
[p. 89] exiuit antiquitus · et si aliquis aliquam auctoritatem
regiam inde osten
derit ad nostram presentiam ipsam
auctoritatem def
erri faciant ·
VIIII ·
Vt missi nostri de locis ad claustra canonicorum uel
monachorum ubi necesse fue
rit nostra auctoritate ex
sequantur
sicut in capitularibus aui et pa
tris nostri continetur ·
X ·
Vt de nonis et decimis ad casas dei reddendis
missi nostri exsequantur sicut in prefatis capitularibus continetur ·
XI ·
Vt de uno manso ad ecclesiam dato nullus census neque caballi
pastus
a senioribus de presbiteris requiratur sicut in
prefato capitulari continetur ·
Sed neque de terrulis ac uineolis pro loco sepulturę ad easdem
ęcclesias da
tis · neque decimis sicut in canonibus et in
prefatis capitularibus continet
ur
·
Et ubi inuentum fuerit a missis nostris quod seniores sine
conscientia episcoporum presbiteros
de ęcclesiis eiciunt · uel in ecclesiis statuunt missi nostri sicut in
prefatis capitula
ribus continetur inde
ficiant [!] ·
Et episcopi de clericis hominum
nostrorum ita faciant ·
sicut in eisdem capitularibus continetur ·
XII ·
Vt missi nostri iustitias quantum temporis
qualitas permiserit omnibus indi
gentibus faciant · et quod modo pro
qualitate uel breuitate temporis face
re non potuerint · comitibus
commendant
ut
tempore congruo eis legem et iusti
tiam faciant · et in suis
memorialibus adnotent de quibus comitibus
commendauerunt · Ut si iterum illi homines se reclamauerint quod iustitiam habere
non
potuerunt · nos ipsi inuestigemus · et decernamus quare hoc ipsi co
mites
dimiserunt ·
XIII ·
Vt si infideles nostri se adunauerint ad deuastationem regni
nostri fi
deles nostri tam episcopi quam abbates · et comites · et
abbatissarum homines ·
sed et ipsi comites · et uassi nostri seu cęteri quique
fideles dei et nostri de uno
missatico
se in unum adunare procurent · et missi nostri de uno mis
[p. 90]satico
prouidentiam habeant · qualiter unusquisque episcopus uel abba
seu ab
batissa cum omni plenitudine et necessario h
ostili
apparatu ·
et ad
tempus suos homines illuc transmiserit cum guntfanonario qui de
suis
partibus cum missis nostris rationem habeant · et qualiter ipsi comi
tes
et uassi nostri seu cęteri quique dei fideles ad hoc occurrerint · a nobis
scripto renuntie
nt ·
Et si de uno missatico ad hoc
preualere non potue
rint · ad aliud missaticum
celeriter missos suos dirigant · et omnes sicut pre
diximus de alio missatico ad illos qui indigent preparati
occurrant ·
Et si
ille duo missatici ad hoc non suffecerint nobis ad tempus hoc man
dent · qualiter aut per nos aut per filium nostrum aut sicut cum uiderimus eis
necessarium
solatium transmittamus · quatenus in regno nostro nullus noster
infidelis uel contra
rius locum nocendi habeat ·
XIIII ·
Vt quia sicut audiuimus quidam in domibus suis
resident quandiu pacem ha
bere
possunt · et cum necessitas uenit · dicunt se in nostrum uenire seruitium nolu
mus ut aliquis de his qui in illa terra manent · et eam contra inimicos
nostros de
fendere debent · deinceps hanc occasionem habeat ·
Sed cum necessitas
fuerit · sicut
prediximus ad missos nostros et ad pares suos occurrat ·
Et si nos eum speci
aliter ad nos uenire
mandauerimus aut ipse nobis necessariam causam
de nostra fidelitate nuntiare
uoluerit · plenitudinem hominum suorum
illic ad nostram fidelitatem exsequendam
dimittat · et missis nostris uel patri
bus suis hoc notum faciat ·
Aliter autem in nullam partem de illa terra pergat ·
nisi c
vm
communi consilio uel commendatione missorum
nostrorum aut reliquorum
fidelium nostrorum qui illam terram defendere debent ·
Et missi nostri cum episcopis
et comitibus ac uassis
nostris qui super aquas commanent per quas infideles nostri ad
regnum nostrum transeunt · ordinent qualiter ille naues custodiantur · ne in
fideles nostri ad regnum nostrum deuastandum transire possint ·
Et per cuius
[p. 91] neglectum ipse naues postea bene
custoditę non fuerit · nobis renuntietur
ut nos decernamus qualiter de illo
contempore [!]
precepti nostri quasi de prodito
re patriae agi debeat ·
XV ·
Vt si missi nostri talem causam in illa terra inuenerint quam
ad debitum finem nec per ista capitula nec per capitula genitorum
nostrorum neque per legalia capitula perducere possint · nobis rationabiliter et
ueraciter remandare procurent · ut nos illis remandemus qualiter inde
agere debeant ·
XVI ·
Vt ministri comitum in unoquoque comitatum
dispensam missorum nostrorum a quibuscumque dari debet recipiant ·
sicut in tractoria nostra continetur · et ipsi ministrialibus [!] missorum
nostrorum ea reddant ·
Missi autem nostri prouideant ne pro hac occasione inde
ministri comitum amplius nisi quantum in tractoria nostra continetur inde exigant ·
Propter cognitas uobis necessitates et nimias perturbationes
quę
in regno isto
euenerunt sicut scitis · senior noster karolus plurimo fideles
regni sui tam episcopos quam abbates et comites atque reliquos regni sui fi
deles mediante
februario mense apud carisiacum congregans hęc capi
tula ab ipsis confirmata nobis transmisit ut ea uobis denuntia
remus · ut et uos cum omni timore dei et legali imperio obserua
re cum iustitia studeatis · omnesque christiani qui in nostro consistunt
missatico ;
CAPITULUM · I
Primo capitulo continetur ut uos moneamus de
honore
sanctę dei ecclesiae qui per omnia ab omnibus fidelibus christianis
obseruand [!] est
ut eorum inmunitates in nullo infringantur ·
Res sacre et
fructus
eius a nullo rapiantur · quoniam qui aliena rapiunt a regno dei exclu
duntur ·
Dicente apostolo ·
Rapaces regnum dei non possidebunt ·
Nonne
et decime fideliter persoluantur ·
Sacerdotes dei et ministri eius non
dehonorentur non flagellantur · neque de
ęcclesia sine consensu episcopi sui
[p. 92] deitiantur aut in ea recipiantur ·
Ecclesiae destructe restaurentur · Quodsi
quis transgressus fuerit · anathematis
uindicta feriatur · et comitis
districtione constringatur et banni regalis exactione dampnetur
II ·
Sanctimoniales · uiduę · orphani · et pauperes · nullo modo opprimantur ·
et res illorum tam in frugibus quam in pratis · necnon
etiam in eorum foe
no
a nullo per
rapinam depredentur ·
et ubicumque
oppressi sunt ab episcopis · comitibus et missis rega
libus subleuentur · et oppressores illorum sicut supra scriptum est
in omni
bus constringantur ·
III ·
De his uero qui intra patriam residentes rapinas exercent ·
domos
infringunt · homines sine causa occidunt · trustes commouent ·
ut alios dampnant · et opprimant prata defensoria depascunt ·
fruges
aliorum deuastant · ex his mandat senior noster ut primum epis
copali auctoritate iudicentur · et sic postea a comitibus lega
liter constringantur · et insuper bannum nostrum
id est solidos LX · conpona
nt ·
et si eos confringere non potuerint · ad regalem
presentiam deducantur
ut dignam suscipiant uindictam ·
IIII ·
Mancipia aliena quę intra
inmunitates fugiunt aut intra
fiscum nostrum aut aliorum potestate · et a dominis
suis insecuntur · sine ullo mu
nere aut aliqua contradictione reddantur ·
aut foras eiciantur ·
nisi legibus sua esse probauerint · Et si quis
contenderi
t
et red
dere
no
luerit et postea fugeri
nt legaliter eas persoluat ·
V ·
Vt nemo uirgines aut uiduas rapere presumat ·
et ad eas nullo modo accedat nisi legaliter eas nuptialiter desponsatas
coniuncxerit nullus deo sacratam rapiat aut uiolet uel in coniugio
sibi societ ·
Si quis hoc transgressus fuerit · ęcclesiastico anathemate
feriatur et publico iudicio dampnetur ·
VI · [p. 93]
Vt regal
es
iustitiae cum omni diligentia perficiantur ·
VII ·
Vt nullus de domo sua ad aliam transiens aut in itinere
pergens rapinam facere presumat ·
VIII ·
Vt unusquisque presbiter
inbreuiat in sua parrochia omnes malefac
tores uidelicet raptores ·
rapaces · adulteros · incestos · homi
cidas · latrones · et eos extra
ęcclesiam faciat · nisi paenitentiam
agere u
oluerint
·
Si se emendare
noluerint
ad episcopi
presenti
am
perducantur ·