[fol. 12v]
[1]
INCIPIT CAPITULARE DE UILLIS · UEL CURTIS ·
IMPERIALI ··,·
Volumus ut uillę nostrę quas ad opus nostrum seruiendi institutas habemus · sub integritate partibus nostris deseruiant ˙ et
non aliis hominibus ·
II ·
Vt familia nostra bene conseruata sit · et a nemine in
paupertate missa ·
III
Vt non presumant iudices nostram familiam in
eorum ser
ui
tium
ponere · non
coruadas · non materia cedere · nec aliud
opus sibi facere cogant · et neque ulla
dona ab ipsis accipiant ·
non caballum · non bouem non uaccam · non porcum · non
berbicem · non porcellum ·
non agnellum · nec aliam causam · nisi buticulas · et
ortum poma
pullos et oua
IIII
Si familia nostra partibus nostris aliquam fecerit fraudem ·
de latrocinio · aut alio neglecto · illud in caput
conponat · de reliquo uero pro
lege recipiat disciplinam uapulando ·
nisi tantum pro homicidio et incendio unde
frauda exire potest ˙
Ad reliquos
autem homines Iustitiam eorum qualem habuerint reddere
studeant · sicut lex
est · Pro
fauda [!] uero nostra ut diximus familia ·
uapuletur ·
franci
autem qui in fiscis
aut uillis
nostris
com
manent
quic
quid commiserint ˙ secundum
legem eorum ˙ emendare studeant · et quod pro
frauda
dederint ad opus nostrum ueniat · id est in pecu
lio
aut
In
alio pre
tio
V
Quando
iudices nostri labores nostros facere debent · seminare
aut arare · messes
colligere · fenum secare · aut uindeamiare
unusquisque In tempore laboris ad unumqu
emque
locum preuideat ac institu
ere faciat quomodo factum sit
ut bene salu
a
sint · si intra patriam
non
fuerit et in quale loco iudex uenire non potuerit · missum bonum de familia
nostra · aut alium hominem bene creditum · causas nostras prouidend
i dirigat
qualiter ad profectum ueniant · et iudex diligenter
preuideat · ut fidelem
hominem transmittat ad hanc causam
prouidendam ·
VI ·
uolumus ut
iudices nostri decimam · ex omni conlaboratu ple
niter donent ad
ecclesias quę sunt in nostris fiscis · et ad alterius ecclesiam
nostra decima data
non fiat · nisi ubi antiquitus
institutum
fuit · et non
alii clerici habeant
ipsas ecclesias nisi nostri · aut de familia
aut de capella nostra ·
VII · ·
Ut
unusquisque Iudex suum seruitium pleniter perficiat · sicut ei fuerit denuntiatum · et si necessitas euenerit quod plus seruire debeat tunc conputare faciat si
seruitium debeat multiplicare uel noctes ·
VIII ·
Ut iudices
nostri uineas recipiant nostras · quę de eorum sunt
ministeri
o
et bene eas faciant · et ipsum uinum In bona mittant
uascula · et diligenter
preuidere faciant quod nullo modo naufraga
tum sit · ali
vd uero uin
vm peculiare conparando emere faciant · Unde
uillas dominicas condirigere
possint · et quandoquidem plus
de ipso uino conpar
atum
fuerit quod ad
uillas nostras condirigendum mit
tendi opus sit · nobis innotescat · Ut
nos commendemus qualiter nostra
fuerit exinde uoluntas · Cippaticos
enim de uineis nostris ad opus
nostrum mittere faciant · Censa de uillis nostris
qui uinum debent ·
in cellari
a nost
ra mittat ·
VIIII ·
Uolumus ut unusquisque iudex in suo ministerio mensuram
modiorum sextariorum · et situlas per sextaria octo · et corborum eo
tenore habeant · sicut et in palatio habemus ·
X ·
Ut maiores nostri et forestarii · poledrarii · cellerarii
decani · telonarii · uel ceteri ministeriales
rega [!] faciant · et soga
les donent de mansis eorum · Pro manuopera uero eorum
ministeria
bene preuideant · et qualiscumque maior habu
erit benefi
cium · suum uicarium mittere faciat qualiter
[fol. 13r]
et manuopera et ceterum seruitium pro eo adimplere
debeat ·
· XI ·
Vt nullus iudex ma
nsionaticos
ad suum opus nec ad suos canes super homines nostros
atque In
forestes nullatenus prendant ·
· XII ·
Ut nullus iudex obsidem nostrum In uilla nostra
commendare faciat ·
· XIII ·
Ut equos emissarios id est uuaraniones bene
preuideant · et nullatenus eos In uno loco diu stare permittant · ne forte pro hoc pereat · Et si aliquis talis est quod bonus non
sit · aut ueteranus sit · si uero mortuus fuerit · nobis nuntiare faciant ·
tempore congruo · Antequam tempus ueniat · ut inter iumenta mitti debeant
· XIIII ·
Ut iumenta nostra bene custodiant · et pole
dros ad tempus segregent · et si pultręlle multipli
cat
ę
fuerint separatę
fiant · et gregem per se · exin
de adunare faciant ·
· XV ·
Ut p
oledros
nostros missa sancti martini hiemale
ad palatium omnimo
dis habeant ∴
· XVI ·
Volumus ut quicquid nos aut regina unicuique
Iudici
ordinaueri
mus · aut ministeriales nostri · sinescalcus · et
butticu
larius de uerbo nostro aut regine · Ipsis iudicibus ordina
uerit · ad eun
dem placitum sicut eis Institutum fuerit ·
Impletum habeant · et
quicumque per neglegentiam dimi
serit · a potu se
abstineat · postquam ei nun
tiatum
fuerit ·
usque dum in presentia nostra aut reginę
ueniat · Et a nobis
licentiam quaerat absoluendi · Et si iudex in exer
citu · aut In
uuacta
· seu in ambasiato · uel aliubi fue
rit · et iunioribus eius aliquid ordinatum fuerit et non
conplacuerint · tunc ipsi pedestres ad palatium
ueniant · et a potu uel carne se
abstineant Interim
quod rationes deducant · propter quod hoc dimiserunt
Et
tunc recipiant sententiam · Aut in dorso · Aut
quomo [!] nobis uel reginę placuerit ·
· XVII ·
Quantascumque uillas unusquisque In ministerio habuerit ·
tantos habeat deputatos homines · qui apes ad nostrum opus
preuideant ∴
XVIII ·
Ut ad farinarios nostros pullos et aucas habeant Iuxta
qualitatem farinarii · uel quantum melius potuerint
· XVIIII ·
AD scuras nostras In uillis capitaneis pullos habeant · non
minus · C · et aucas non minus XXX · Ad mansioniles uero · pullos habeant
non minus · L · aucas non minus · quam XII ∴
· XX ·
Unusquisque iudex fructa semper habundanter faciat omni
anno ad curtem uenire · excepto uisitationes eorum per uices tres · aut quattuor
seu amplius dirigant
XXI
Uiuarios in curtes nostras
usquisque [!] iudex ubi
antea
fuerunt habeat · et si augeri potest · augeat · et ubi
antea non
fuerunt · et modo esse pos
sunt · nouiter fiant
XXII ·
Coronas de racemis qui uineas habuerint · non minus tres · aut quattuor habeant ·
XXIII ·
In unaquęque uilla nostra habeant iudices · uaccaritias ·
porcaritias · berbicaritias · capraritias · hircaritias ·
quantum plus
potuerint · et nullatenus sine hoc esse debent
[fol. 13v] et insuper habeant uaccas
illorum seruitium perficiendum
commend
atas
per seruos nostros · qualiter pro seruitio ad domi
nicum opus Uaccaritias · uel carrucas nullo modo mino
ratę sint · et
habeant quando seruierint ad canes
dandum · boues cloppos non languidos · et
uaccas siue
caballos · non scabiosos · aut alia peccora non languida
et ut
diximus pro hoc uaccaritias · uel carru
cas
non
minorent ∴
XXIIII ·
Quicquid ad discum nostrum dare debet · unusquisque iudex In
sua habe
at
plebio
qualiter bona et optima atque bene studiose · et
niti
de omnia sint conposita · quicquid dederint · et unus
quisque
II · · habeat
de annona pastos per singulos dies
ad suum seruitium ad mensam nostram quando
ser
uierit · et reliqua dispensa similiter In omnibus
bona sit ·
tam farina · quam et peculium ·
XXV
De pastione autem
Kalendas
septembris Indicare faciant
si fuerit an non ·
XXVI ·
Maiores uero amplius in ministerio non habeant · nisi quantum In una die circumire · aut preuidere potuerint ·
XXVII ·
Casę nostrę Indesinenter foca et uua
ctas
habeant · Ita ut saluę sint · et
quando missi uel legatio
ad palatium ueniunt uel redeunt · nullo modo In cur
tes dominicas mansionatic
as prendant · nisi speci
aliter Iussio nostra aut reginę fuerit ·
et comes de suo
ministerio · uel homines illi qui antiquit
vs
consueti
fuerunt missos aut legationes soniare · Ita et modo
inantea · et de parueridis · et omnia eis necessaria
sol
ito more soniare faciant · qualiter bene et hono
rifice ad palatium
uenire · uel redire possint
XXVIII ·
Uolumus ut per annos singulos Intra
quadragesima
dominica In palmis quae osanna
dicitur · Iuxta ordinationem nostram · argentum de nostro
laboratu · postquam
cognouerimus de presenti anno
quantum sit nostra laboratio defer
re studeant ∴
XXVIIII ·
De clamatoribus ex hominibus nostris unus
quisque Iudex preuideat · ut non sit eis necesse uenire ad nos
proclamare · et dies quos seruire debet · per neglegentiam
non dimittat perdere ·
et si habuerit seruus noster forinsecus
iustitias ad qu
irendum
· magister eius cum omni intentione
decertet pro eius iustitia · et
si aliquo loco minime eam
accipere ualue
rit
· tamen ipso seruo nostro · pro hoc fatigare non permit
tat ·
sed magister eius per semetipsum · aut suum missum hoc nobis
notum facere studeat ·
XXX ·
Uolumus unde seruire debent ad opus nostrum ex omni
conlaboratu eorum seruitium segregare
faciant · et unde carra In hostem car
igare
debent similiter
segregent · tam per domos quam et per pastores · et
sciant quantum ad hoc mittunt
XXXI ·
Ut hoc quod ad prouendarios uel genitias dare debent ·
simili modo Unoquoque anno sęparare faciant · et tempore oportuno pleniter donent · et nobis dicere sciant · qualiter inde faciunt · uel unde exit ·
XXXII ·
Ut unusquisque iudex preuideat quomodo sementem
bonum et optimum semper de conpara
t
u
uel aliunde habeat ·
XXXIII ·
Post ista omnia segregata et seminata atque peracta · quicquid
reliquum fuerit exinde
[fol. 14r]
de omni conlaboratu usque ad uerbum nostrum saluetur ·
quatenus secundum Iussionem nostram · aut uenundetur
aut
reseruetur
·
XXXIIII ·
Omnino preuidendum est cum omni diligentia ut
quicquid manibus laborauerint · aut fecerint · Id est lardum · siccamen ·
sulcia · niusaltus · uinum · acetum · moratum · uinum coctum · garum · sinape ·
formaticum · butirum · bracios · ceruisas · medum · mel · ceram · farinam ·
omnia cum summo nitore sint facta uel parata
XXXV ·
Uolumus ut de berbi
[c]ibus crassis so
ccia
fiat sicut et de porcis · et insuper habeant
boues
saginatos In unaquęque uilla non minus
quam duos · aut ibidem ad so
cciandum
aut ad nos deducendum
XXXVI ·
Ut siluę uel forestes nostrę · be
ne sint
custoditę · et ubi locus fuerit ad stirpan
dum · stirpare faciant · et
campos de silua in
crescere non permit
tant
· et ubi siluę
debent esse
non eas permittant nimi
s capulare · atque dam
nare · et feramina nostra Intra forestes bene custo
diant · similiter
acceptores · et speruarios
ad nostrum
profectum preuideant · et censa nostra exinde diligen
ter exactent · et iudices si eorum porcos ad sagi
nandum In siluam
nostram miserint · uel maiores nostri ·
aut homines eorum · ipsi primi illam
decimam
donent · ad exemplum bonum proferendum · qualiter
in postmodum ·
ceteri homines illorum decimam
pleniter persolu
ent
∴
XXXVII ·
Ut campos et culturas nostras bene conponant · et prata nostra
ad tempus custodiant ∴
XXXVIII ·
Ut aucas pastas · et pullos pastos ad opus nostrum semper
quando seruire debent · aut ad nos transmittere sufficienter habeant ·
XXXVIIII ·
Uolumus ut pullos et oua quos seruientes · uel
mansuarii reddunt per singulos annos · recipere debeant · et quando non seruierint · ipsos uenundare faciant ∴
XL ·
Ut unusquisque iudex per uillas nostras singulares et lehas ·
pauones · fasianos · enecas · columbas · perdices · turtures · pro dignitatis
causa omnimodis semper habeant ·
XLI ·
Ut aedificia Intra curtes nostras · uel sępes In circuitu bene
sint custoditę · et stabu
la · uel coquinę · atque pistri
na
· seu torcularia · studiose prepa
ratę fiant ·
Quaten
us
· ibidem condigne ministeriales nostri
officia eorum bene
nitide peragere possint ·
XLII ·
Ut unaquęque uilla Intra cameram · lectaria ·
culcitas · plumati
os
·
batlinias · drappos · ad discum ·
bancales · uasa ęrea plumbea · ferrea · lignea · andedos
catenas · cramaculos · dolatur
as
· secures · id est cuniadas ·
terebros · id est taradros · scalpros · uel omnia utensilia
i
bidem habeant · Ita ut non sit necesse · aliubi hoc quęquere
re · aut commodare · et ferramenta quod in hostem
ducunt ·
In eorum habeant plebio qualiter bona sint · et iterum quando
reuertuntur In camera mitt
antur
·
XLIII ·
Ad genitia nostra sicut institutum est opera ad tempus dare
faciant ·
[fol. 14v] id est linum · lanam · uuaisdo · uermiculo · uuaren
tia · pectinos la
ninas
· cardones · saponem · Unctum
uascula · uel reliqua minutia quae
ibidem necessa
ria sunt ∴
XLIIII ·
De quadragesimale duę partes ad seruitium nostrum ueniant per
singulos annos ·
tam de leguminibus quamque et d
e piscato · seu
forma
tico · butirum · mel · sinape · aceto · milio · pani
cio
· herbulas siccas · uel uirides · radices · napos
Insuper et
ceram · uel saponem atque cetera minutia ·
et quod reliquum fuerit nobis per
breuem sicut supra
diximus Innotescant · et nullatenus hoc permit
tant sicut usque nunc fecerunt · quia per illas duas par
tes uolumus
cognoscere · de illa tertia quae remansit
XLV ·
Ut unusquisque iudex In suo ministerio
bonos habeat ·
artifices · id est fabros ferrarios ·
et aurifices · uel argentarios · sutores ·
tornatores ·
carpentarios · scutarios · piscatores · aucipites · id est
aucellatores · saponarios · siceratores · id est qui cer
uisam uel
pomatium · siue piratium · uel aliud quod
cumque liquamen a
d bibendum aptum fuerit facere
sciant · Pistores · qui similam ad opus
nostrum faciant ·
retiatores · qui retia facere bene sciant · tam ad
uenandum · quam ad piscandum · siue ad aues capi
endum · necnon et
reliquos ministeriales quos
ad numerandum longum est ·
XLVI ·
Ut lucos nostros quos uulgus brogilos uocat bene custodire
facia
nt
nouo reaedificare · similiter faciant · et
de
omni
ędifici
o ∴
XLVII ·
Ut uenatores nostri · et falconarii uel reliqui ministeriales
qui nobis in palatio
adsidue deseruiunt consilium In uill
is
nostr
is
habeant
secundum quod nos aut regina per litteras nostras Iusserimus ·
quando ad aliquam utilitatem nostram eos miserimus ·
aut siniscalcus · et
buticularius de nostro uerbo eis aliquid
facere preceperint ·
XLVIII ·
Ut torcularia In uillis nostris bene sint
preparata · et hoc preuideant iudices · ut
uindemia nost
ra nullus pedibus premere
presumat · sed omnia
nitida et honesta sint ·
XLVIIII ·
Ut genitia nostra bene sint ordinata · id est de casis ·
pislis · teguriis · id est screonis · et sepes bonas In circuitu habeant · et
portas firmas qualiter opera nostra bene peragere ualeant ∴
L ·
Ut unusquisque iudex preuideat quanti poledri
In uno stabulo stare debeant ·
et quanti poledrarii cum ipsis esse possint · et
ipsi poledra
rii qui liberi sunt · et in ipso ministerio beneficia
habu
erint · de illorum uiuant ·
beneficiis · similiter
et fiscalini · qui mansas habuerint Inde uiuant · et qui hoc non habuerit de do
minica accipiat
prouendam ∴
LI ·
Pręuideat unusquisque iudex ut sementia nostra nullatenus
praui homines subtus terram · uel aliubi abscondere possint · et propter hoc
messis rarior fiat · similiter et de aliis maleficiis illos
preuideant ne aliquando facere possint ·
LII ·
Uolumus ut de fiscalis · uel seruis nostris · siue de ingenuis
qui per fiscos · aut uillas nostras comm
anent
diuersis hominibus
[fol. 15r] plenam et integram qualem habuerint reddere faciant iustitiam ∴
LIII ·
Ut unusquisque iudex preuideat qualiter homines
nostri de eorum ministerio latrones · uel malefici nullo modo esse possint ∴
LIIII ·
Ut unusquisque iudex preuideat quatenus familia
nostra ad eorum opus bene laboret et per mercata uacando non eat ∴
LV ·
Uolumus ut quicquid ad nostrum opus Iudices dederint ·
uel seruierint · aut sequestrauerint In uno breue conscribi
faciant · et quicquid
dispensauerint In alio · et quod
reliquum
fuerit nobis per
breuem Innotescant ∴
LVI ·
Vt unusquisque Iudex In eorum ministerio frequentius audientias teneat · et iustitiam faciat · et preuideat qualiter
recte familiae nostrę uiuant ∴
LVII ·
Si aliquis ex seruis nostris super magistrum suum nobis de
causa nostra aliquid uellet
dicere · uias ei ad nos ueniendi non contradicat · et
si iudex
cognouerit quod iuniores illius aduersus eum ad palatium
proclamando uenire uelint · Tunc ipse iudex contra eos
rationes deducendi ad
palatium uenire faciat · qualiter
eo
rum
proclamatio In auribus nostris
fastidium non generet ·
et sic uolumus cognoscere utrum ex necessitate · an ex
oc
cansione ueniant ∴
LVIII ·
Quando catelli nostri iudicibus commendati
fuerint ad nutriendum · ipse iudex · de suo eos nutriat · Aut Iunioribus suis id
est maioribus et decanis · uel cellerariis ipsos commendare faciat · quatenus
de illorum causa eos bene nutrire faciant · nisi forte Iussio nostra · aut
reginę fuerit · Ut In uilla nostra ex nostro eos nutriant · Et tunc ipse iudex
hominem ad hoc opus mittat qui ipsos bene nutriat · et segreget unde
nutriantur · et non sit illi homini cotidie necessitas ad scuras recurrere ∴
LVIIII ·
Unusquisque iudex quando seruierit per singulos
dies
dare faciat · de cera
libras · III · de sapone · sextaria · VIII ·
et super hoc ad festiuitatem sancti andreę · Ubicumque cum fa
milia nostra fuerimus dare studeat de cera ·
libras · VI · similiter
mediante quadragesima ∴
LX ·
Nequaquam de
potentioribus hominibus maiores fiant · sed de mediocribus qui fideles sint
Ut unusquisque Iudex quando seruierit suos bracios ad
palatium ducere faciat · et simul ueniant magistri qui ceruisam bonam
Ibidem facere debeant ·
LXII ·
Ut unusquisque Iudex per singulos annos
ex omni
conlaboratione nostra · quam cum bubus quos bu
bulci nostri seruant ·
quid de mansis qui arare debent · quid
de sogalibus · quid de censis · quid de
fide facta · uel freda ·
quid de feraminibus
In forestis nostris sine nostro permisso
captis · quid de diuersis conpositionibus
Quid de mo
linis · quid de forestibus · quid de campis · quid de pon
tibus · uel nauibus · Quid de liberis hominibus et cente
nis qui partibus fisci nostri deseruiunt · Quid de mer
catis · Quid de
uineis · Quid de illis qui uinum soluunt
Quid de feno · Quid de lignariis · et
faculis · Quid de
axilis · uel aliud materiamen · Quid de proterariis ·
Quid de leguminibus · Quid de milio · et panigo ·
Quid de lana · lino · uel canaua · Quid de frugibus
arborum ·
Quid de nucibus maioribus · uel minoribus
[fol. 15v] Quid de insitis ex diuersis
arboribus · Quid de hortis · Quid
de napibus Quid de
uuiuuariis
· Quid de coriis · Quid de pellibus
Quid de cornibus Quid de melle
et cera · Quid de uncto · et siu ·
uel sapone · Quid de morato · Uino cocto medo
et aceto ·
Quid de ceruisa · de uino nouo · et uetere · de annona noua
et
uetere · Quid de pullis et ouis · uel anseribus · id est aucas ·
Quid de
piscatoribus · de fabris · de scutariis · uel
sutoribus
·
Quid de huticis · et confinis · id est scriniis · Quid de torna
toribus · uel sellariis · de ferrariis · et scrobis · Id est fossis
ferrariciis · uel aliis fossis plumbariciis · Quid de tributariis ·
Quid de poledris · et
pu
ltrellis
· habuerint omnia seposita
distinct
a et ordinat
a · Ad natiuitatem domini · nobis notum
faciant · Ut scire ualeamus · quid
uel quantum de singulis rebus habeamus ∴
LXIII ·
De his omnibus supradictis · nequaquam iudicibus nostris
asperum uideatur si hoc requirimus · Quia uolumus ut et ipsi simili modo
Iunioribus eorum omnia absque ulla Indignatione requirere studeant · et
omnia quicquid homo In domo sua · uel in uillis suis habere debet ·
Iudices nostri In uillis nostris habere debeant ∴
LXIIII ·
Ut carra nostra quae In hostem pergunt basternę
bene
factę sint · et operculi bene sint · cum coriis cooperti ·
et ita sint consuti ·
ut si necessitas euenerit · aquas ad
natandum · cum ipsa expensa quae intus fuerit
transire flumina possint · ut nequaquam aqua
Intus Intrare ualeat · et bene
salua causa nostra sicut
diximus transire poss
it ∴ · Et hoc
uolumus ut farina
In unoquoque carro ad spensam nostram missa fiat ·
hoc est
duode
cim
modia de farina · et in quibus uinum
ducunt modia XII · Ad
nostrum modium mittant · et ad unum
quodque carrum scutum et lanceam ·
cucurum · et arcum habeant ∴
LXV
Ut pisces de uuiuuariis nostris uenundentur · et alii
mittantur In locum Ita ut pisces semper habeant · tamen quando nos In uillas non
uenimus · tunc fiant uenundati · et ipsos ad nostrum profectum Iudices
nostri conlucrare faciant
LXVI ·
De capris · et hircis · et eorum cornua
et pellibus
nobis rationes deducant · et per singulos
annos niusal
tos crassos nobis Inde
adducant
∴
LXVII ·
De mansis absis et mancipiis adquisitis · si aliquid super se
habuerint quod non habeant ubi eos collocare possint nobis
nuntiare faciant ∴
LXVIII ·
Uolumus ut bonos barriclos ferro ligatos · quos in hostem
et ad palatium mittere possint · Iudices singuli preparatos semper habeant · et buttes ex coriis non faciant ∴
LXVIIII ·
De lupis omni tempore nobis adnun
tient ·
quantos unusquisque conprehenderit · et
ipsas pelles nobis
presentare faciant : et in mense
maio · Illos lupellos
perquirant et conprehendant ·
tam cum puluere et hamis · quamque
cum fossis et canibus ∴
[fol. 16r]
LXX ·
Uolumus quod in
horto
omnes herbas habeant · id est
Lilium ·
[fol. 16ra] Rosas
Fenigrecum
Costum
Saluiam
Rutam
Abrotanum
Cucumeres
Pepones
Cucurbitas
Fasiolum
Ciminum
Rosmarinum
Careium
Cicerum Italicum
Squillam
Gladiolum
Drag
antea
Anesum
Coloquentidas
Solsequiam
Ameum
Silum ·
Lactucas
Git ·
Eruca alba
nasturtium
Parduna
Puledium
Olisatum
Petresilinum
Apium
Leuisticum
Sauinam
Anetum
Fenicolum
Intubas
Diptamnum
Sinape
Satureiam
Sisimbrium ·
Mentam
[fol. 16rb] Mentastrum
Tanazitam
Neptam
Febrefugiam
Papauer
Betas
Uulgigina
mismaluas
Maluas
Caruitas
Pastenacas
Adripias
blidas
Rauacaulos ·
Caulos ·
Uniones ·
britlas ·
Porros ·
Radices ·
Ascalonicas ·
Cepas ·
Alia ·
Uuarentiam ·
Cardones ·
Fabas maiores ·
Pisos mauriscos ·
Coriandrum ·
Cerfolium ·
Lacteridas
Sclareiam ·
et ille
hortula
nus
habeat super
domum suam · Iouis
barbam ·
De arboribus uolu
mus quod habeant
Pomarios diuer
si generis
Pirarios diuersi
generis ·
Prunarios
diuersi
Sorbarios
Mespilarios ·
[fol. 16rc] Castaneanos
Persicarios
DIVERSI GE
NERIS ·
Cotoniarios
Auellanarios
Amandala
rios
Morarios
Lauros
Pinos
Ficus
Nucarios
Ceresarios
DIVERSI
GENERIS ·
Malorum
Nomina
Gozma
ringa ·
Geroldinga
Creuedella
Spirauca
Dulcia ·
Acriores ·
Omnia ser
uatoria
Et subito
comessura
Primiti
ua ·
Perari
ciis serua
toria
trium · et
quartum
Genus · dulciores ·
Et cocciores · et serotina ·
[fol. 16r]
EXPLICIT CAPITULARE DOMINICUM ·