[fol. 111v]
[7]
[BK 45 Prolog BK 45 c. 1 BK 45 c. 2 BK 45 c. 3 BK 45 c. 4 BK 45 c. 5]
IN nomine patris et filii et spiritus sancti amen
Imperator Cesar Karolus Rex Francorum
inuictissimus et Romani Rector Imperii pius felix victor ac triumphator semper
Augustus
omnibus fidelibus sancte dei ecclesie et cuncto populo catholico
presenti et futuro gencium ac nacionum
que sub Imperio et
regimine eius constitute sunt Sicut vobis omnibus notum et neminem
vestrum latere
credimus quomodo nos diuina clemencia cuius nutu ad occasum tendencia
secula
per successiones generancium reparantur Tres nobis dando filios magno
miseracionis
ac benedictionis sue dotauit munere quia per eos secundum vota nostra
et spem nostram
de regno confirmauit et curam obliuioni obnoxie posteritatis
leuiorem fecit Ita
et hoc notum vobis fieri volumus quod eosdem per dei
graciam filios nostros regni nobis
a deo concessi donec in
corpore sumus consortes habere et post nostrum ab hac mortalitate
discessum /
huius
a deo conseruati et conseruandi regni uel Imperii nostri heredes
relinquere
si sic diuina maiestas annuerit optamus non ut confuse atque inordinate
aut sub
tocius regni denominacione iurgii uel litis controuersiam eis relinquamus / sed trina
participacione totum corpus regni diuidentes quam quisque illorum
tueri et regere debeat
porcionem describere et designare volumus / Eo videlicet
modo ut quisquis sua porcione
contentus iuxta ordinacionem nostram et fines regni
sui qui ad alienas extenduntur
cum dei adiutorio nitatur defendere et pacem atque
caritatem cum fratre custodire /
Diui
siones vero a deo conseruati et conseruandi Imperii uel regni nostri
tales facere placuit ut
Aquitaniam totam et Gasconiam excepto pago turonico et quidquid inde ad occi
dentem et hyspaniam respicit et de Ciuitate
ver
[ius] que est sita super
fluuium ligerem cum ipso pago nivernense
pagum
Avellensem
atque Alsensem
Casbillonensem
Matisconensem
Lugdunensem
Saboiam
Moriennam
Tarentasiam
Montem Ciuisium
vallem Segusianam vsque ad clusas et inde per terminos Ytalicorum
moncium vsque ad mare · hos pagos cum suis
Ciuitatibus et quidquid ab eis contra
meridiem et occidentem vsque ad mare uel
vsque ad hyspanias continetur hoc est
illam portionem Burgundie et prouinciam ac Septimaniam uel Gothiam /
Ludowico dilecto filio nostro consignauimus /
Italiam vero que et Longobardia dicitur
et Bauariam sicut Tassilo tenuit
exceptis duabus
villis quarum nomina sunt
[fol. 112r]
in Goltenstat et luttrahafen quas nos
quondam Tassaloni beneficiauimus et
pertinent ad pagum qui
dicitur Northagaio et de Alamania partem
quam in
australi ripa Danubii fluminis est et de ipso
fonte Danubii currente limite vsque
ad Renum fluuium in confinio pagorum
Chlethgaio in locum qui dicitur hengi et inde
per Renum fluuium sursum versus vsque Alpes
Quidquid inter hos terminos fuerit
et ad meridiem uel orientem respicit vna cum
ducatu Curiensi et pago Durgaico
Pippino dilecto filio nostro /
Quidquid autem de regno nostro extra hos terminos fuerit
id est franciam et Burgundiam excepta illa parte quam ludowico dedimus atque
Alamaniam excepta porcione quam Pippino
asscripsimus Austriam et Istriam
Thuringiam
Saxoniam
frisiam et partem Bauarie que Nortghuo
dilecto filio nostro karolo
concessimus Ita ut karolus et ludowicus
per vallem Angustanam que ad auxilium
ferendum fratri suo si
ita neccessitas extiterit / karolus per vallem
Segusianam
Pippinus
vero et exitum et ingressum per alpes
noricas atque Curiam /
Hec
autem tali ordine
disposuimus ut si karolus qui maior
natu prior quam ceteri fratres sui diem obierit
pars regni quam habebat
diuidatur inter pippinum et ludowicum
sicut quondam diuisum
est inter nos et fratrem nostrum
karolomannum eo modo ut pippinus illam porcionem
ha
beat quam frater noster karolomannus habuit / Ludowicus vero illam porcionem suscipiat
quam nos in illa
portione suscepimus Si vero karolo et ludowico viuentibus pippinus
debitum humane sortis compleuerit
karolus et ludowicus diuidant inter se
regnum quod
ille habuit / et hec diuisio tali modo fiat ut ab ingressu Italia per Augustam Ciuitatem
Eboeriam
vertellam
papiam et inde per padum fluuium termino
currente vsque ad
fines Regensium et ipsam Regiam et Ciuitatem Nouam atque Mutinam vsque ad terminos
sancti petri / Has Ciuitates cum Suburbanis et
territoriis suis atque Comitatibus
que ad ipsas pertinent et quidquid inde Romam pergenti ad leuam respicit de regno
quod pippinus habuit vna cum ducatu Spoletano
hanc portionem ut diximus
accipiat karolus / Quidquid autem
predictis Ciuitatibus aut Comitatibus Romam
eunti ad dexteram iacet de predicto Regno idem portionem que
remansit de Regno
transpadam vna cum Tuscano ducatu vsque ad
mare australe et vsque ad prouinciam
hoch [!] · Ludowicus ad porcionem regni sui sortiatur /
Quod si ceteris superstitibus
Ludowicus fuerit defunctus eam partem Burgundie quam parti eius adiunximus
cum prouincia
et Septimaniam siue Gothiam vsque ad hyspaniam
pippinus acci
piat · karolus vero Aquitaniam atque Gasconiam /
Quod si
talis filius horum
cuilibet Trium fratrum natus fuerit quem populus eligere velit
ut patri suo succedat in
regni hereditate volumus ut consentiant hoc patrui ipsius
pueri et regnare
[fol. 112v] permittant filium fratris sui in porcione regni quam
pater eius frater eorum habuit
Primus
Post hanc
nostre auctoritatis disposicionem placuit inter predictos
filios nostros statuere atque precipere
pacem inter eos et concordiam quam perpetuo permanere disideramus ut nullus eorum
fratris sui terminos uel regni limites inuadere presumat neque
fr[a]udulenter ingredi ad conturbandum regnum eius uel marcas
minuendas cum hoc adiuuet vnusquisque illorum fratrem suum et auxilium ferat ei
contra inimicos suos iuxta racionem et possibilitatem siue infra
patriam siue contra exteras naciones
Secundus
Neque aliquis illorum
hominem fratris sui pro quibuslibet causis siue culpis ad se confugientem
suscipiat ad intercessionem pro eo faciendam / quia volumus ut quilibet homo
peccans et intercessione indigens intra Regnum domini sui uel ad loca sancta uel
ad honoratos homines confugiat et inde iustam intercessionem mereatur
Tercius ·
Similiter
precipimus ut quemlibet liberum hominem qui dominum suum
contra
voluntatem eius dimiserit et de vno regno in aliud regnum profectus fuerit neque
ipse Rex suscipiat neque
hominibus suis consentiat ut talem hominem
recipiant
uel iniuste retinere presumant
Quartus
Quapropter
precipiendum nobis videtur ut post nostrum ab hac mortalitate
discessum homines vniuscuiusque eorum accipiant beneficia in regno domini sui et
non in alterius / ne forte per hoc si aliter fuerit scandalum aliquod possit accidere /
Quintus
Et vnusquisque
liber homo post mortem domini sui licentiam habeat se commendandi inter
hec Tria regna ad quodcumque voluerit similiter et ille qui nondum alicui
commendatus
est
Sextus ·
De tradicionibus
autem atque vendicionibus quas inter partes fieri solent precipimus
ut nullus ex hiis Tribus fratribus suscipiat de regno alterius a quolibet homine
tradicionem uel vendicionem rerum immobilium hoc est terrarum
vinearum atque siluarum seruorumque qui iam casati sunt siue ceterarum rerum que
hereditatis nomine censentur excepto auro argento et gemmis armis ac vestibus
necnon mancipiis non casatis et hiis speciebus que proprie ad negotiaciones
pertinere noscuntur ceteris vero hominibus hoc minime inter[d]icendum
iudicauimus
Septimus
Si que autem femine
sicut fieri solet inter partes et regna legitime fuerint ad coniugium postulate
non denegentur iuste poscentibus hoc liceat vicissim dare et accipere et
affinitatibus populos inter se sociari / ipse vero femine potestatem habeant rerum
suarum in regno vnde exierint quamquam in alio propter sotietatem mariti habitare
debeant
Octauus
De obsidibus autem
qui propter credentias dati sunt et a nobis per diuersa loca ad custodiendum
destinati volumus ut ille Rex in cuius regno sunt absque voluntate fratris sui de
cuius regno sublati sunt in patriam eos redire non permittant hec pocius in
futurum in suscipiendum obsidibus alter alteri mutuum ferat auxilium si frater fratrem
hoc facere racionabiliter postulauerit idem iubemus et de hiis qui
pro suis facinoribus in exilium missi uel mittendi sunt
Nonus
Si causa uel
intencio controuersie talis inter partes [fol. 113r] inter terminos aut confina
regnorum orta fuerit quam hominum testimonio declarari uel diffiniri possit Tunc
volumus ut ad declaracionem rei dubie iudicio crucis voluntas dei et rerum veritas
inquiratur / nec vmquam pro tali causa cuiuslibet generis pugna uel campus ad
examinacionem iudicetur / Si vero quilibet homo de vno regno hominem de altero
regno de infidelitate contra fratrem domini sui apud dominum suum accusauerit mittat eum
dominus ad fratrem suum ut ibi comprobet quid de homine illius
dixit
Decimus
Super omnia autem
iubemus et precipimus ut ipsi Tres fratres curam et defensionem
ecclesie sancti petri suscipiant simul sicut
quondam ab auo nostro karolo et beate memorie pippino genitori nostro rege et a nobis suscepta est ut eam cum dei
adiutorio defendere nitantur ab hostibus et iusticiam suam quantum ad ipsos
pertinet et racio postulauerit habere faciant · Similiter et de ceteris ecclesiis
que sub illorum fuerint potestate precipimus ut iusticiam
suam et honorem teneant et pastores atque Rectores venerabilium locorum habeant
potestatem rerum que ad ipsa loca pertinent in quocumque loco de
hiis Tribus regnis illarum ecclesiarum possessiones fuerint
Vndecimus ·
Quod si de hiis
statutis atque conuenienciis aliquod casu quolibet uel ignorantia quod non optamus
fuerit irruptum precipimus ut quam citissime secundum iusticiam
emendare studeant ne forte propter dilacionem maius dampnum possit accrescere
Duodecimus ·
De filiabus autem
nostris sororibus predictorum filiorum nostrorum iubemus ut post
nostrum ab hoc corpore discessum licentiam
vnaquamque eligendi sub cuius fratris tutelam
et defensionem se conferre velit et
qualiscumque ex illis monasticam elegerit vitam
liceat illi
honorifice viuere sub defensione fratris sui in cuius regno degere voluerit
Que
autem iuste et racionabiliter a condigno viro ad coniugium fuerit quesita
et ei ipsa
coniugalis vita placuerit ne ei denegetur a fratribus suis si et viri
postulantis et femine
consentientis honesta et racionabilis fuerit
voluntas
Tredecimus
De nepotibus vero
nostris filiis scilicet predictorum filiorum nostrorum qui eis nati
uel adhuc nascituri sunt placuit nobis precipere
ut nullus eorum per quaslibet occasiones quemlibet ex illis apud se accusatum
sine iusta discussione aut examinatione aut occidere aut mancare membris aut
excecare aut inuitum tendere fatiat / hoc volumus ut honorati sunt apud patres uel
patruos suos et obedientes sint illis cum omni subiectione qua decet in tali
consanguinitate
Quartusdecimus
Hoc postremo
statuendum nobis videtur / ut quidquid de rebus et constitucionibus
qu
o ad profectum et vtilitatem eorum pertinent hiis nostris decretis
atque preceptis addere
voluerimus sic a predictis
dilectis filiis nostris obseruetur atque custodiatur sicut ea que
in hiis iam
statuta et descripta sunt custodire
Quintusdecimus
Hec autem omnia
disponimus atque ea ordine firmare decreuimus ut quamdiu diuine maiestati placuerit hanc
corporalem nos agere vitam potestas nostra sit semper a deo conseruatum Regnum
atque Imperium istud sicut hactenus fuit in regimine atque ordinatione et omni
dominatu regali atque Imperiali et ut obedientes habeamus filios nostros
predictos atque deo amabilem populum nostrum cum omni
subiectione quam patri a filiis et Imperatori ac Regi a suis populis exhibetur · [fol. 113v]