[p. 683]
[12]
De rebus vero
saecularibus haec statuit piissimus Imperator HLudouicus, quae gloriosi quoque genitoris eius HLotharii
Serenissimi Augusti auctoritate firmata sunt.
PEruentum est ad nos, quod eos, qui Romam orationis caussa
pergunt, vel qui
negotiandi caussa per regnum nostrum discur
runt, collecti latrones
diripiant, eosque aliquoties vulnerent vel occi
dant, et eorum bona
diripiant, ideo volumus, vt Comites nostri eorum
scudassii
adiunctis secum
vasallis Episcoporum, si necessitas fuerit, v
bicunque tales fuerint,
studiosissime perquirant, vt eos capiant atque di
stringant. Et si huius
criminis reos inuenerint, poenas in legibus posi
tas erga eos absque vlla
neglegentia exequantur: vt ab his malefacto
ribus regnum nostrum
purgetur, et qui in nostra fiducia huc veniunt,
siue orationis siue negotiandi
gratia salui esse possint. Sciat autem
vnusquisque fidelium nostrorum, quia
quisque Comes, et quilibet pub
licus minister huiusmodi malefactoribus
aut assensum praebuerit, aut
eos qui persequi neglexerit, nostrae indignationis
motum sentiet, et
proprio honore priuabitur.
SEd et hoc comperimus, quia ex diuersis locis huiusmodi noxii homines inter
se conspirent, et diuersos comitatus circumeuntes praedas
et rapinas per villas seu per vias, vel per siluas faciant; et innocentes homines
depredentur et spolient, et hi quoque similiter volumus, vt diligenti
studio perquisiti capiantur et distringantur, et si obnoxii huius
sceleris inuenti fuerint, [p. 684] legalibus poenis absque vlla dilatione
subiiciantur, vt huiusmodi inquietudo, et iniusta direptio a populo
nostro auferat, et liceat omnibus sub nostra ditione degentibus cum
saluatione ac pace viuere, vt ordo reipublicae secundum iustam amministrationem
prorsus saluus et quietus permaneat.
CAPVT
III.
AVdiuimus quoque quod quidam domos et possessiones habentes, concilient
sibi atque consocient latrones aliunde venientes, eosque occulte foueant et
solacientur ad tale facinus perpetrandum, vt quidquid ipsi ex pernicioso opere
adquisierint, cum eius partiantur, quod genus malefactorum pessimum iudicamus,
quia non solum ipsi mala peragunt, sed etiam aliorum opere et officio ad scelera
vtuntur. Vbicunque igitur in tali suspicione quilibet venerit, et rumor in populo dispersus fuerit, quod haec facinora exerceat, si adhuc prolatum
est, cum duodecim se purget: si autem in aliquo manifestatus aut deprehensus est, statim capiatur et distringatur, et damnationem legibus praefixam
sustineat. Vbicunque vero siue manentes siue vagantes latrones comprehendere publici muneris amministrator voluerit, et ille se defensare
conatus fuerit, si inter haec forte eundem latronem occidi contigerit, nulla is,
qui eum occidit, damnatione mulctetur, neque vllas inimicitias a parentibus, aut
vllam persecutionem ab vllo eius amico vel propinquo sustineat. Quod si aliquis
eius senior aut propinquus propter hoc vindictam facere conatus fuerit, et iudex
publicus eum compescere non potuerit, per fideiussores idoneos talis persona ad nostram deducatur praesentiam, vt complices et fautores
sceleratorum nostra animaduersione plectantur. Vbicunque autem fama est
tales habitare, inquisitio per sacramentum, per omnem populum circa manentem fiat,
et cuiuscunque gentis aut conditionis fuerit, per quos hoc inquiri melius potuerit
insiurandum [!] dare, cum a Comite conuentus fuerit, recusandi non
habeat potestatem.
CAPVT
IV.
SEd et hoc peruenit ad notitiam nostram, quod quando potentes et honorati
siue ecclesiastici siue saeculares ad nos veniunt, a populo, in quorum domibus
mansiones accipiunt, suis vsibus, suorumque equorum necessaria per vim tollant, et
hac occasione [p. 685] populus noster affligatur: Idcirco praecipimus, fidelis
noster, quicunque ad nostram praesentiam properat, nihil inueniendo [!] aut
euertendo ab aliquo violenter tollat, sed suis hominibus et equis, nisi forte ab
amicis stipendia acceperit, ab hospitibus suis pretio iusto comparet.
nam quicunque huius mali famam habuerit, cum ad nos venerit, veracem hominem
volumus vt det, qui pro suis omnibus iuret, nihil eos in itinere
tulisse, et si forte in aliquo se suosque obnoxios recognoscit, donet
idoneum hominem, qui iuret, aut cuncta restituat his, a quibus abstulisse visus
est.
HOc etiam multorum querelis ad nos delatum est, quod potentes et honorati
viri locis, quibus conuersantur, minorem populum depopulentur et opprimant, eorum
prata depascant, mansiones etiam contra voluntatem priuatorum hominum siue
pauperum domibus suis.
Caetera desunt in Codice.
CONVENTVS TICINENSIS.
Ex eodem
manu scripto Codice
Sancti Galli.
[BK 215 Prolog BK 215 c. 1]
IN nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Incarnationis
Domini
nostri Iesu Christi annis DCCCLIIII. anni Imperii domini HLu
douici
Imperatoris Augusti VI
Indictione IIII.
dum conuentum
fidelium
nostrorum palatio nostro Ticiniae ciuitatis
conuacarentur
, et simul
eorum et nostrorum
nobilium consultum, non solum Ecclesiasticam
vtilitatem, et populi saluationem,
sed etiam totius regni statum per
quirere studeremus, inter reliqua
populus noster nobis quasdam pe
titiones obtulit, quas nos Dei amore et
eorum fidelitate ducti liben
ter suscepimus, atque ideo subter annotata
capitula ad eorum vtilita
tem subscribi fecimus, quas in futuro pro lege
tenenda firmamus.
DE faeminis, quae defunctis viris lex LONGOBARDORVM prohibet
ante
anni spatium vestem religionis mutare, velamque
suscipe
re petierunt, vt
nostra licentia eis mox diuina pietas inspirauerit, eas
indemnes licere suscipere.
Nos autem eius considerantes, quia opto
pro ipsa dilatione multae etiam raptu intra eundem
spatium ad aliam
partem distractae
fuerunt; ideo et eorum petitionem, quam iustam
censuimus, suscepimus, et eis ita
fieri concedimus.
[p. 686]
NOstrae maiestati reclamauerunt patres nostri, vel nostri super e
as
superfluas factas inquisitiones, ideo eis
concedimus ab hinc
in
fututum [!] nullas alias super eos fieri
inquisitiones, nisi vnde KARO
LI proaui, et aui nostri tempore factae fuerunt.
DE liberis hominibus, qui super alterius res resident, eiusque nunc
amministris [!] Reipublicae contra legem ad placita protrahantur,
et ideo
pignerabantur, constitutum est, vt secundum legem patroni
eorum eos ad placitum
adducaut [!], et si quis eos contra hanc nostram
auctoritatem, et eorum
legem pignerare aut distringere praesumpse
rit, patronum eius omnia cum
lege commendet, et insuper
praesumpione [!] bannum nostrum
conponat.
DE homicidio, vnde lex pro simplicitate probationem trium testium
quaerit, et testes habere non potuerit, concedimus, vt cum XII. iuratoribus iuret
ab eadem simplicitate absolutus proprium non admittat.
[BK 215 c. 6 BK 215 Epilog]
DE cartis, quae a quibusdam personis Falsae appellantur, constitu
imus, vt si notarius superfuerit, et testes, qui eam veram et ido
neam faciant; et si testes mortui fuerint, et notarius superfuerit, cum
XII. iuratoribus veram et idoneam eam faciat.
concessas denique pe
titiones vestras considerauimus etiam ea, quae ad
nos in pri
dem
peruenerunt ad
reserandas [!] malorum insidia
tiones iisdem adiungere ca
pitulis.
FINIS.