Capitularia - Edition der fränkischen Herrschererlasse

Vatikan, Biblioteca Apostolica Vaticana, Reg. Lat. 994

Beschreibung der Handschrift nach Trump

Aufbewahrungsort:
Vatikan
Biblioteca Apostolica Vaticana
Reg. Lat. 994
Sigle: V42
Digitalisat verfügbar bei BAV
Entstehung und Überlieferung
Entstehung:
9. Jh., 4. Viertel; Nordfrankreich (Saint-Amand?)
Provenienz:
St. Remi in Reims, dann Alexandre Petau, von dort in die Sammlung Christinas von Schweden
Äußere Beschreibung
Material: Pergament
Umfang: 64 foll.
Zeilen: 22
Spalten: 1
Schrift: karolingische Minuskel
Inhalte
Anmerkung:
Die Handschrift tradiert die Capitula Isaaks von Langres (foll. 1r-42r) samt anhängender sechs Exzerptreihen. In diesem Kontext finden sich folgende Stücke:
  • -- 1v
    Capitulare missorum Suessionense (a. 853), c. 8: DE MALLIS UEL PLACITIS SAECULARIBUS QUIBUS TEMPORIBUS OBSERUARI NON DEBEANT. Volumus omnibus comitibus omnibusque rei publicae ministris - eosdem feriatos dies uenerari omnimodis studeant (MGH Capit. 2, Nr. 259, S. 269 Z. 14-20).

  • -- 1v-2r
    Capitulum de immunitatibus et placitis incertum, si non falsum (a. 853?): UT IN IMMUNITATIBUS ECCLESIARUM MALLUM UEL PLACITUM PUBLICUM NEMO TENERE PRAESUMAT. Placuit ut nullus comes neque aliquis - donec poenitentia accepta reatum quem commisit emendet (Mordek 1995, Anhang I, Nr. 26, S. 1022).

  • -- 52v-53r
    Capitulum de nonis et decimis (a. 814/840?), gezählt mit IIII: ITEM DE NONIS ET DECIMIS. Quicumque nonam et decimam admonente episcopo - rectorum uenerabilium locorum adiutorium faciant (Mordek 1995, Anhang I, Nr. 21, S. 1013-1014).


Transkription

Editorische Vorbemerkung zur Transkription

Transkriptionsvorlage: Sehr gutes Farbdigitalisat der Biblioteca Apostolica Vaticana.

Schreiber

Der Schreiber verwendet eine sehr gut lesbare karolingische Minuskel.

Gliederungsmerkmale

Zwischen dem Vorwort und der Capitulatio zu den Capitula Isaaks von Langres befinden sich - ohne Zählung, aber mit roten Überschriften in Capitalis rustica - BK 259 c. 8 und Mordek Nr. 26.

Als Teil der Anhänge an die Capitula Isaaks präsentiert sich eine kleine Liste aus vier Kapiteln, die - in roter Tinte und Capitalis rustica - mit INCIPIT DE REBUS ECCLESIAE überschrieben ist und als Kapitel IIII Mordek 21 bietet.

[Nicht transkribierter Text]
[fol. 1v] [8]
DE MALLIS UEL PLACITIS SAECULARIBUS QUIBUS TEMPORIBUS OBSERUARI NON DEBEANT  
[BK 259 c. 8]
Volumus omnibus comitibus omnibusque rei publicae ministris firmiter denuntiare · ut a quarta feria ante initium quadragesimae · nec in ipsa quarta feria usque post octauas paschae · mallum uel placitum publicum1* nisi de concordia et pacificatione discordantium tenere praesumant · Similiter etiam2* quarta feria ante natiuitatem domini · usque post consecratos dies obseruent · necnon et in ieiuniis quattuor temporum · et in rogationibus · et in diebus pentecostes · simili obseruatione eosdem feriatos dies uenerari omnimodis studeant ·  
1*
korr. aus pl
2*
etiam über der Zeile mit Einfügungszeichen ergänzt, nach etiam steht, ebenfalls über der Zeile, getilgtes a
UT IN IMMUNITATIBUS ECCLESIARUM MALLUM UEL PLACITUM PUBLICUM NEMO TENERE PRAESUMAT ·  
[Mordek 26]
Placuit ut nullus comes · neque aliquis ex iudiciaria [fol. 2r] potestate · mallum aut placitum publicum in immunitatibus3* uel atriis ecclesiarum tenere · aut quemquam de familia earundem ecclesiarum · quacumque occasione aut temeritate iniuriare praesumat · Quod si fecerit · in triplo bannum dominicum persoluat · et insuper deo et ecclesiae quam lęsit · secundum canonicam institutionem in omnibus satisfaciat · Quod etiam si facere distulerit · tamdiu a coetu4* fidelium arceatur · donec poenitentia accepta reatum quem commisit · emendet ·  
3*
im korr. (?)
4*
korr. aus co[†]tu
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 51v] [3]
INCIPIT DE REBUS ECCLESIAE  
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 52v] [8]
IIII ITEM DE NONIS ET DECIMIS ·  
[Mordek 21]
Quicumque nonam et decimam admonente5* episcopo uel abbate uel quolibet alio rectore ad primam eius admonitionem dare contempserit · regia potestate cogente easdem decimas et nonas soluat · et insuper ad partem6* · eiusdem ecclesiae legem suam conponat · Si secundo admonitus praedictas nonas et decimas reddere neglexerit · cum eisdem nonis et decimis bannum dominicum persoluat · Nam si tertio admonitus in eisdem nonis et decimis dandis neglegens euenerit · res ecclesiae de quibus easdem nonas et decimas dare debuerat penitus amittat · Nonae uero et decimae tantum de annona · legumine uino feno · et nutrimine omnis generis animalium dandae sunt · Et hi qui nonas et decimas dare debent · iuxta quod rerum ecclesiasticarum habent · ad ecclesias [fol. 53r] et claustra7* rectorum uenerabilium locorum adiutorium faciant ·  
5*
von anderer Hand korr. aus ammonente
6*
korr. aus patrem
7*
korr. aus castra