Capitularia - Edition der fränkischen Herrschererlasse

Poitiers, Médiathèque François Mitterrand, Ms 512-1 Réserve précieuse Tome LVI-1

Beschreibung der Handschrift nach Trump

Aufbewahrungsort:
Poitiers
Médiathèque François Mitterrand
Ms 512-1 Réserve précieuse Tome LVI-1
Sigle: Po
Digitalisat verfügbar bei Médiathèque François Mitterrand
Entstehung und Überlieferung
Entstehung:

1740-1780, Frankreich

Äußere Beschreibung
Material: Papier
Umfang: 614 nummerierte Seiten, erster Band einer zweibändigen Signatur
Maße: 450 × 265 mm
Spalten: 1
Schrift: Kursive
Inhalte
Anmerkung:
Als Teil des ersten Bandes der "Mémoires ou Recueil de diplômes, chartes, notices et autres actes authentiques pour servir à l'histoire du Poitou (...)" von Léonard Fonteneau finden sich:
  • 257-258
    Capitulare de monasterio S. Crucis Pictavensi: Capitulaires de Louis le Debonnaire pour les Eglises de Sainte Croix et de Sainte Radegonde de Poitiers. Capitulare de Monasterio Sanctae Crucis - justitiam faciat et accipiat (MGH Capit. 1, Nr. 149, S. 302, Z. 16-36).

  • 261-262
    Capitulare de monasterio S. Crucis Pictavensi: Capitulare de Monasterio Sanctae Crucis - per cujuscumque petitionem multiplicetur (MGH Capit. 1, Nr. 149, S. 302, Z. 16-33).

Bibliographie


Transkription

Editorische Vorbemerkung zur Transkription

Transkriptionsvorlage: Sehr gutes Farbdigitalisat der Médiathèque François Mitterrand.

Schreiber

Der Schreiber, Léonard Fonteneau, verwendet eine sehr gut lebare Kursive.

Gliederungsmerkmale

Die erste Kopie von BK 149 wird mit einem allgemeinen Hinweis auf das Kapitular in französischer Sprache eingeleitet. Nach der Inscriptio folgt der Text des Kapitulars in der Reihenfolge cc. 1, 3, 5, 4, 6-7, 2, 8. Bei der zweiten, kürzeren Kopie folgen nach der Inscriptio die cc. 7, 2, 1, 4, 6. Diese Kopie ist nicht in gezählte Abschnitte unterteilt, während die erste von I bis VIII nummeriert wurde. Die Seiten zwischen den beiden Kopien (pp. 258-261) enthalten eine Beschreibung der Vorlage sowie eine Kommentierung der einzelnen Kapitel.

[Nicht transkribierter Text]
[p. 257] [1]
Capitulaires de Louis le Debonnaire pour les Eglises de Sainte Croix et de Sainte Radegonde de Poitiers ·  
Capitulare1* de Monasterio Sanctae Crucis , quod est Situm intra Pictavensem urbem , quod piissimus Imperator praefatus Scilicet Lugdovicus fieri praecepit , atque ut idem ab omnibus observaretur glorioso filio Suo Pipino commisit ·  
1*
Am rechten Seitenrand die Notiz: Sainte Croix
I  
[BK 149 c. 1]
Vt a nemine praedicti Monasterii Sanctimoniales injuste opprimantur2* aut condemnentur , ab ipso domino Pippino Rege provideatur ·  
2*
o korr. (?)
II  
[BK 149 c. 3]
Similiter ut res Monasterii , quas modo habent , non prius ab ullo auferantur , quam aut ante domnum Pipinum , aut ante comitem palatii illius perfecta ratio reddatur ·  
III ·  
[BK 149 c. 5]
De caeteris vero questionibus , quas aut alii ab ipsis , aut ipsi quaerunt ab aliis , Secundum consuetudinem ante comitem vel Vicarios ejus justitiam reddant et accipiant tantum ut justis fiant ·  
IV ·  
[BK 149 c. 4]
Vt temporale Servitium in opere foemineo ab iis ad partem dominicam nullatenus quaeratur ; quia Si hoc fieri ceperit , omnino ordo Regularis Stare non poterit · [p. 258]  
V ·  
[BK 149 c. 6]
Vt omnino caveatur ne ultra centenarium numerum congregatio illa per cujuscumque petitionem multiplicetur ·  
VI ·  
[BK 149 c. 7]
Similiter ut omnino provideatur ne clericorum numerus plus quam triginta augeatur ; et ipsi per omnia ad dictam congregationem Sanctae Crucis honeste et perfecte obedientes atque Subjecti Sint · Sin autem , liber quidem discedat ; Colonus autem vel Servus ad naturale Servitium velit nolit redeat ·  
VII  
[BK 149 c. 2]
Vt a nemine temporale Servitium exterius ullo modo quaeratur , nisi quantum ego ab eis quaesivi , postquam eas Sub regali norma vivere constitui ·  
VIII  
[BK 149 c. 8]
Item Si quando necesse fuerit , per Jussionem domni Pipini Regis Rannulfum Specialiter missum habeant · Quando vero necesse non fuerit , advocatus eorum per Se justitiam faciat et accipiat ·  
[Nicht transkribierter Text]
[p. 261] [10]
Capitulare de Monasterio Sanctae Crucis , quod est Situm intra Pictavensem urbem , quod piissimus Imperator Hludovicus fieri praecepit , atque ut idem ab omnibus observaretur , glorioso filio Suo Pipino commisit ·  
[BK 149 c. 7]
Vt omnino prevideatur ne clericorum numerus plus quam triginta augeatur , et ipsi per omnia ad ipsam congregationem Sanctae Crucis honeste et perfecte obedientes atque Subjecti Sint · Sin autem , liber quidem discedat ; colonus autem vel Servus ad naturale Servitium velit nolit redeat ·  
[BK 149 c. 2]
Vt a nemine temporale Servitium exterius ullo modo quaeratur , nisi quantum ego ab eis quaesivi , postquam eas Sub regali norma vivere constitui ·  
[BK 149 c. 1]
Vt a nemine praedicti monasterii Sanctimoniales injuste opprimantur , vel condempnentur , ab ipso [p. 262] domino Pipino Rege provideatur ·  
[BK 149 c. 4]
Vt temporale Servitium in opere faemineo ab eis ad partem dominicam nullatenus quaeratur , quia Si hoc fieri caeperit , omnino ordo regularis Stare poterit ·  
[BK 149 c. 6]
Vt omnino caveatur ne ultra centenarium numerum congregatio illa per cujuscumque petitionem multiplicetur ·