Capitularia - Edition der fränkischen Herrschererlasse

Breslau, Biblioteka Uniwersytecka, Akc. 1949 KN 397

Beschreibung der Handschrift nach Tischler 2008

Aufbewahrungsort:
Breslau
Biblioteka Uniwersytecka
Akc. 1949 KN 397
Sigle: Bs
Entstehung und Überlieferung
Entstehung:

1508 (Teile A+D); Süddeutschland, wohl Konstanz (Petershausen)

Äußere Beschreibung
Material: Papier
Umfang: 10+19 foll. (Teile A+D)
Maße: 300 × 220 mm
Schriftraum: 260-265 × 165-170 mm
Zeilen: 48-55
Spalten: 1
Schrift: humanistisch beeinflusste deutsche Kurrent
Inhalte
  • Teil A:

    2r
    leer.

  • 2v
    neuzeitlicher Vermerk.

  • 3r-8r
    Thegan, Gesta Hludowici imperatoris (Sigle B3 bei Tremp 1995).

  • 8r-9v
    Episcoporum de poenitentia, quam Hludowicus imperator professus est, relatio Compendiensis (MGH Capit. 2, Nr. 197, S. 51 Z. 37 - S. 55 Z. 36; Booker 2008, S. 11 Z. 1 - S. 19 Z. 21).

  • 9v-11r
    Divisio regnorum (MGH Capit. 1, Nr. 45, S. 126 Z. 32 - S. 130 Z. 15).

  • 11v
    leer.

  • Teil D:

    143r-v
    leer.

  • 144r-145v
    Chronicon de sex aetatibus mundi (MGH Auct. ant. 13, 1898, S. 346-348; die Handschrift ist in der Edition nicht berücksichtigt).

  • 145v-146r
    Annales Laureshamenses a. 703-770 (MGH Scriptores 1, 1826, S. 22-30; die Handschrift ist in der Edition nicht berücksichtigt).

  • 146r-157r
    Annales regni Francorum a. 771-818 (MGH Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum separatim editi 6, 1895, S. 32-149; die Handschrift ist in der Edition nicht berücksichtigt).

  • 157v-161v
    leer.

Transkription

Editorische Vorbemerkung zur Transkription

Transkriptionsvorlage: Hochauflösendes Farbdigitalisat der Universitätsbibliothek Wrocław

Zur Handschrift

Die Überlieferung ist nicht in Mordek 1995 beschrieben. Sie besteht aus vier Teilen (A-D; 161 foll.), von denen hier nur die ursprünglich eine Einheit bildenden zwei Teile A (10 foll.) und D (19 foll.) berücksichtigt sind. Nach Tischler 2008 S. 235 befand sich Teil D bis zur Neubindung unmittelbar vor Teil A. Alle Verweise erfolgen nach der neuen Foliierung mit Blei (rechts oben auf den recto-Seiten); abweichende Blattangaben bei Tremp 1988 und Tremp 1995 beruhen auf der alten Zählung mit Tinte (rechts unten auf den recto-Seiten).

Wohl 1508 in Petershausen im Auftrag Konrad Peutingers aus einer älteren Handschrift kopiert.

Schreiber

Der Schreiber bediente sich einer "humanistisch beeinflußten deutschen Kurrent" (Tischler 2008 S. 236). Ein Korrektor mit etwas dickerer Feder, erkenntlich u.a. an der Verwendung eines anderen Rund-s am Wortende (vgl. fol. 10r Z. 1), der interlinear und auf dem Rand verschiedene Verbesserungen vornahm, oft mit einem an ein doppeltes Anführungszeichen erinnernden Verweiszeichen. Wiederholt überschrieb er zudem Kleinbuchstaben des Kopisten am Wortanfang eines Eigennamens mit einem Großbuchstaben. Auf fol. 10v auf dem unteren Rand einmalig ein Nachtrag in blasserer Tinte von einer zweiten Korrekturhand, wohl nicht identisch mit der Hand Peutingers selbst.

Buchstabenformen

Der Schreiber setzt bei u gelegentlich einen verdeutlichenden Bogen bzw. u-Strich über den Buchstaben. Bei i ist der Punkt gelegentlich weggelassen oder aber weit verschoben. Der obere Bogenabschnitt des e ist wiederholt kaum oder nur sehr dünn mit dem unteren Bogenabschnitt verbunden.

Gliederungsmerkmale

fol. 9v-11r: Ohne Rubrik und lediglich durch eine Leerzeile vom vorangehenden Text (BK 197) abgesetzt, präsentiert sich BK 45 als eine Liste von 19 Kapiteln, bei der im Gegensatz zur Edition c. 4 und 5 zu einem Kapitel (4) verschmolzen sind. Entsprechend verschiebt sich die Kapitelzählung im Folgenden, so dass BK 45 c. 6-20 hier den (in arabischen Zahlen gehaltenen) Nummern 5-19 entsprechen. Die Kapitelanfänge sind jeweils mittels eines vergrößerten Majuskelbuchstabens sowie mittels der von 1 bis 19 durchlaufenden Zählung auf dem Rand markiert. Nur etwa die Hälfte der Kapitel beginnt jeweils mit einer neuen Zeile.

Benutzungsspuren

Auf dem linken Rand von fol. 9v, neben dem Beginn von BK 45, eine Notiz von anderer Hand: Hermmannus refert hoc factum fuisse Anno DCCCVI de qua divisione est eciam supra de Anno eodem.

Unter dem Text von BK 45 auf fol. 11r eine (durchgestrichene) Notiz des Schreibers: Explicit 1508. Darunter eine weitere Notiz mit dunklerer Tinte von Peutinger selbst (so Tischler 2008 S. 250 Anm. 163): Quoniam viuus Pipinum et Karolum filios amisit , Bernhardum [Tischler: Bruchardum] Pipini filium italie regem declarauit / et Ludouicum Imperii consortem fecit / ITEM testamentum ad pias causas instituit.

[fol. 9v] BK 45 BK 45 Prolog
[BK 45 Prolog]
IN nomine patris et filii et spiritus sancti Imperator Caesar1* Karolus · Rex francorum inuictissimus · et Romani imperii Rector · Pius foelix · Uictor ac triumphator semper augustus · omnibus fidelibus sancti dei ecclesię et cuncto populo catholico presenti2* et futuro gencium ac nacionum qui sub eius imperio / et regimine constituti sunt3* sicut omnibus uobis notum esse et neminem4* uestrum latere credimus / quomodo divina clementia cuius nutu ad occasum tendenc[i]a sęcula per successiones generacionum5* reperantur / tres nobis dando filios magno nos miseracionis ac benedictionis suę ditauit munere / quia per eos secundum uota nostra / et spem nostram / de regno confirmauit / et curam obliuioni obnoxię posteritatis leuiorem fecit Ita et hoc [u]obis notum fieri uolumus / quod eosdem / per dei graciam filios nostros / per regni a deo nobis concessi donec in corpore sumus / et post nostrum ab h[a]c mortalitate discessum huius a deo conseruati et conseruandi6* regni uel imperii nostri heredes rel[inquere] si sic diuina maiestas annuerit · optamus / non vt confuse atque inordinate aut sub tocius regni dominacione7* uel denominacione8* iurgii uel litis controuersiam9* eis relinquentes10* / sed trina particione11* totum regni corpus diuidentes / quam12* quisque illorum tueri / uel regere debeat porcionem / discribere et designare uolumus / eo uidelicet modo / ut sua quisque porcione13* contentus / iuxta ordinacionem14* nostram [fol. 10r] et fines regni sui / qui ad alienigenas15* extenduntur cum dei adiutorio nitatur defundere et pacem atque caritatem cum fratre custodire  
1*
von Korrekturhand 1 korr. aus casar
2*
gek. pnti
3*
Der Kopist wollte mit dem folgenden Wort ursprünglich wohl einen Einschnitt setzen. Daher platzierte er die letzten drei Worte des Abschnitts (regimine ... sunt) rechtsbündig in neuer Zeile und begann linksbündig mit einer 2-zeiligen S-Initiale (Sicut). Nachträglich revidierte er sich, radierte die Initiale und ergänzte Einfügungszeichen bei den drei nun irreführend platzierten Wörtern, um ihre korrekte Position im Text zu verdeutlichen.
4*
e1 korr. (?)
5*
gek. gnacionu
6*
ser korr. (?)
7*
gek. dnacion
8*
gek. denomiacon
9*
o2 korr. (?)
10*
von Korrekturhand 1 korr. aus relinquens
11*
gek. pticion
12*
gek. qm
13*
gek. porcion
14*
gek. ordinacom
15*
Der Korrektor tilgte das Wort zunächst und trug über der Zeile aligenas ein, strich dann aber seine eigene Korrektur ebenfalls durch und wiederholte unter der Zeile das ursprüngliche alienigenas.
 · 1 ·  
BK 45 c. 1
[BK 45 c. 1]
Diuisiones uero a Deo conseruati et conseruandi imperii uel regni nostri tales facere placuit / ut Aquitaniam totam et Vuasconiam16* excepto pago17* Turonico et quidquid inde ad occidentem / atque Hispaniam respicit / et de ciuitate18* Niuernis que est sita super fluuium Ligerim19* / cum ipso pago Niuernense / pagum Auelensem atque Alsensem20* atque Cabillionensem · matisconensem · Lugdunensem · Saboiam / Moriennam / Tarentasiam / montem Cinisium · uallem Segusianam usque ad clusas / et inde per terminos italicorum moncium usque ad mare / Hos pagos cum suis ciuitatibus et quidquid ab eis contra meridiem et occidentem usque ad mare / uel usque ad Hispanias continetur hoc est illam porcionem Burgundie et Prouinciam21* ac Septimaniam uel Gothiam Ludouico dilecto22* filio nostro consignauimus  
16*
von Korrekturhand 1 korr. aus Wasconiam
17*
korr. aus [†]ago
18*
korr. aus [†]iuitate
19*
m korr. (?)
20*
gek. Alsen
21*
von Korrekturhand 1 korr. aus provinciam
22*
gek. dilcto
 · 2 ·  
BK 45 c. 2
[BK 45 c. 2]
Italiam23* uero que et longobardia dicitur24* / et Bauariam · sicut Tassilo tenuit / exceptis duabus uillis quorum nomina sunt Ingoldstat · et lutrahahoff / quas nos quondam25* Tassiloni beneficiauimus / et pertinent ad pagum qui dicitur Nortgouwe · et [de] alamania partem que in australi ripa danubii fluminis26* est / et de ipso fonte danubii currente limite usque ad Rhenum27* fluuium in confinio28* pagorum29* Cletgouwe et Hegouwe in locum qui dicitur Enge / et inde per Rhenum30* flu[ui]um sursum uersus usque ad alpes : Quidquid intra hos terminos fuerit uel ad meridiem uel orientem respicit · una cum ducatu Curiensi · et31* pago Turgouwe pippino32* dilecto33* filio nostro :  
23*
korr. aus Ithaliam
24*
t korr. (?)
25*
ond korr. (?)
26*
gek. flumis
27*
von Korrekturhand 1 korr. aus renum
28*
o2 korr. (?)
29*
r korr. (?)
30*
von Korrekturhand 1 korr. aus renum
31*
folgt getilgtes parg
32*
p3 von Korrekturhand 1 ergänzt
33*
gek. dilcto
 · 3 ·  
BK 45 c. 3
[BK 45 c. 3]
Quidquid autem de regno nostro extra hos terminos fuerit id est Franciam et Burgundiam excepta illa parte quam Ludouico dedimus Atque alamanniam excepta porcione34* illa quam pipino dedimus · Austriam et nuistriam · Turingiam · Saxoniam · frisiam · et partem Bauwarie que dicitur Nortgouwe dilecto35* filio nostro Karolo concessimus / ita36* ut Karolus et Ludouicus uiam possint habere in Italiam ad auxilium ferendum fratri suo / si ita necessitas extiterit / Karolus per uallem A[n]gustam que ad regnum eius pertinet et Ludouicus per37* uallem Segusianam Pippinus38* uero et exitum et ingressum per Alpes Noricas atque Cureas  
34*
gek. porcion
35*
gek. dilcto
36*
folgt getilgtes u[††]
37*
p korr. (?)
38*
p2 von Korrekturhand 1 ergänzt
 · 4 ·  
[BK 45 c. 4 BK 45 c. 5]
BK 45 c. 4 Hec autem tali ordine disponimus / ut si Karolus qui maior natu est · prius quam ceteri fratres sui obierit / pars regni quam habebat diuidatur inter pippinum39* et Ludouicum · sicut quondam diuisum est inter nos et fratrem nostrum Karlomannum / eodem modo ut pipinus illam porcionem habeat quam fratre40* noster Karlomannus habuit / Ludouicus uero illam partem quam nos in illa particione percepimus / Si uero Karolo et Ludouico uiuentibus pippinus41* debitum sortis humane compleuit / Karolus et Ludouicus diuidant inter se regnum quod ille habuit / et hec diuisio tale modo fiat · ut ab ingressu Italię per augustam / ciuitatem accipiat Karolus · Eboream / Vercellas / papiam et inde per Padum fluuium termi[no] currente usque ad fines Regensium42* et ipsam Regium43* et ciuitatem Nouam atque Mutinam usque ad terminos sancti petri / Has ciuitates cum suburbanis et territoriis suis atque Comitatibus que ad ipsas pertinent / et quidquid inde Romam pergenti ad leuam respicit / de regno quod Pipinus habuit · una cum ducatu Spoletano · Hanc porcionem sicut prediximus accipiat Karolus / quidquid autem a predictis ciuitatibus uel Comitatibus Romam eunti44* ad dexteram iacet de predict[a] id est porcione que remansit de regione transpadana una cum ducatu Tusculano usque ad mare australe / et usque ad Prouinciam45* · Ludouicus ad augmentum sui regni sorciatur · Quod si ceteris supersticibus Ludouicus fuerit defunctus / eam partem Burgundie quam regno eius adiunximus cum Prouincia46* et Septimania siue Gothia usque ad Hispaniam pipinus accipiat · Karolus uero Aquitaniam et Vuasconiam47* BK 45 c. 5 Quod si talis filius cuilibet horum trium fratrum natus fuerit quem48* populus eligere uelit ut patri [fol. 10v] suo succedat49* in regni hereditate / uolumus ut huic50* consenciant patrui sui et regnare permittant filium fratris sui in porcione regni quam pater eius frater eorum habuit  
39*
p3 von Korrekturhand 1 ergänzt
40*
von Korrekturhand 1 korr. aus frater
41*
p3 ergänzt
42*
e2 korr. (?)
43*
von Korrekturhand 1 korr. aus regium
44*
von Korrekturhand 1 zunächst aus e††nti zu euncti korr., dann diese Korrektur gestrichen und darunter verbessert
45*
von Korrekturhand 1 korr. aus prouiciam
46*
von Korrekturhand 1 korr. aus prouincia
47*
u von Korrekturhand 1 ergänzt
sco korr. (?)
48*
von Korrekturhand 1 korr. aus quam
49*
c1 korr. (?)
50*
von Korrekturhand 1 korr. aus hoc
 · 5 ·  
BK 45 c. 6
[BK 45 c. 6]
Post hanc nostrę auctoritatis disposicionem51* placuit inter predictos filios nostros statuere atque precipere / propter pacem quam inter eos perpetuo permanere desideramus / ut nullus eorum fratris sui terminos / uel regni limites inuadere presummat52* / neque fraudulenter ingredi / ad conturbandum regnum eius / uel marcas minuendas / sed adiuuet unusquisque illorum fratrem suum / et auxilium [ei] feret53* contra54* inimicos suos · iuxta racionem et possibilitatem · siue infra55* patriam siue contra exteras naciones /:  
51*
gek. disposicom
52*
m1 mit Einfügungszeichen ergänzt
53*
feret von Korrekturhand 1 mit Einfügungszeichen ergänzt
54*
von Korrekturhand 1 korr. aus c[†]
55*
infra von Korrekturhand 1 mit Einfügungszeichen ergänzt
 · 6 ·  
BK 45 c. 7
[BK 45 c. 7]
Neque aliquis illorum hominem56* fratris sui pro cuiuslibet causis uel culpis ad se confugientem suscipiat ad intercessionem pro eo faciendam quia uolumus ut quilibet homo peccans et intercessione indigens intra regnum domini sui uel ad loca sancta uel ad honoratos homines confugiat / et inde iustam intercessionem mereatur /:  
56*
von Korrekturhand 1 korr. aus hominum
 · 7 ·  
BK 45 c. 8
[BK 45 c. 8]
Similiter precipimus ut quemlibet liberum hominem qui dominum suum circa uoluntatem eius dimiserit / et de uno regno ad aliud profectus57* fuerit / neque ipse rex suscipiat / neque hominibus suis consentiat / ut talem hominem recipiant / uel iniuste retinere presumant / Hoc non solum de liberis sed etiam de seruis fugitiuis58* statuimus obseruand[u]m · ut nulla discordiis relinquatur occasio /  
57*
folgt getilgtes erat
58*
von Korrekturhand 1 korr. aus fugitiui[†]
 · 8 ·  
BK 45 c. 9
[BK 45 c. 9]
Quapropter precipiendum nobis videtur59* · ut post nostrum ex hac mortalitate discessum homines vniuscuiusque60* eorum accipiant beneficia / unusquisque61* in regno domini sui et non in alterius / ne forte per hoc si aliter fuerit / scandalum aliquid accedere possit hereditatem autem suam habeat unusquisque illorum hominum absque contradictione62* in quocumque regno / hoc [cum] legittime63* eum64* habere contigerit :  
59*
v korr. (?)
60*
in zwei Stufen korr. von Korrekturhand 1, zunächst aus uniuscuiusque zu vniuscunque, dann weiter (bzw. zurück) zur endgültigen Form
61*
u1 korr. (?)
62*
d korr. (?)
63*
e2 korr. (?)
64*
eum von Korrekturhand 1 mit Einfügungszeichen ergänzt
 · 9 ·  
BK 45 c. 10
[BK 45 c. 10]
Vt unusquisque liber homo post mortem domini sui licenciam habeat65* se commendandi inter hec tria regna ad quemcumque uoluit · similiter et ille qui nondum alicui commendatus est  
65*
a2 korr. (?)
 · 10 ·  
BK 45 c. 11
[BK 45 c. 11]
De tradicionibus autem et vendicionibus que inter partes fieri solent / precipimus ut nullus66* ex hiis tribus fratribus suscipiat de regno alterius a quolibet homine tradicionem uel uendicionem rerum inmobilium / hoc est terrarum · uinearum atque siluarum seruoru[m][..] qui iam casati sunt · siue · ceterarum que hereditatis nomine censentur · auro et argento et gemmis armis ac vestibus67* necnon etiam mancipiis non casatis et his speciebus que proprie ad negociatores pertinere noscuntur · Ceteris uero liberis hominibus hoc minime interdicendum iudicauimus /:  
66*
gek. nllus
67*
v korr. (?)
 · 11 ·  
BK 45 c. 12
[BK 45 c. 12]
Si autem femine sicut fieri solet inter partes et legittime fuerint ad coniugium postulate / si denegentur iuste poscentibus68* sed licet eas uicissim dare / et accipere / et affinitatibus populos inter se sociare69* ipse uero femi[ne] potestatem habeant rerum suarum in regno unde exierant quamquam in alio propter mariti societatem habitare debeant :  
68*
von Korrekturhand 1 korr. aus poscentius
69*
von Korrekturhand 1 korr. aus sociari
 · 12 ·  
BK 45 c. 13
[BK 45 c. 13]
De obsidibus autem qui propter credentias dati sunt et a nobis per diuersa loca ad custodiendum des[t]inati uolumus ut ille rex in cuius regno sunt absque uoluntate fratris sui de cuius regno sublati sunt in patriam eos redire non permittat sed pocius [in] futurum in suscipiendis obsidibus alter alteri ferat auxilium mutuum / si frater fratrem hoc facere racionabiliter postulauerit /: Idem iubemus et de his70* qui pro suis facinoribus in exilium missi uel mittendi sunt /:  
70*
folgt getilgtes qui
 · 13 ·  
BK 45 c. 14
[BK 45 c. 14]
Si causa uel intencio controuersie talis inter partes propter terminos aut confinia regnorum orta fuerit / que hominum testimonio declarari uel definiri non possit / tunc volumus71* ut ad declaracionem rei dubie iudicis crucis dei uoluntas et rerum ueritas inquiratur neque unqua[m] pro tali causa cuiuslibet generis pugna uel campus ad examinacionem iudicetur Si uero quilibet72* homo de uno regno homin[e]m de altero regno de infidelitate contra73* fratrem domini sui apud dominum suum accusauerit / mittat eum dominus eius ad fratrem suum ut ibi cumprobet74* quod de hominem illius dixit :  
71*
v korr. (?)
72*
von Korrekturhand 1 korr. aus quislibet
73*
von Korrekturhand 1 korr. aus circa
74*
e korr. (?)
 · 14 ·  
BK 45 c. 15
[BK 45 c. 15]
Per omnia autem iubemus ut ipsi tres fratres curam et defensionem ecclesie sancti petri simul suscipiant sicut quondam ab [au]o nostro Karolo et beate memorie Pippino75* rege et a nobis postea susceptum est / ut eam cum dei adiutorio ab hostibus defendere nitantur et iusticiam suam quan[tis] ad ips[o]s pertinet et ratio postulauerit habere fatiant Similiter et de ceteris ecclesiis qui sub illorum fuerint potestate precipimus ut Iustit[iam] [suam]76* et honorem habeant / et pastores et rectores uenerabilium locorum habeant potestatem rerum que ad ipsa loca pia77* pertinent in quocumque de his tribus regnis illarum ecclesiarum possessiones fuerint /:  
75*
von Korrekturhand 1 korr. aus pipino
76*
quan[tis] ad … Iustit[iam] [suam] von Korrekturhand 2 mit Einfügungszeichen ergänzt
77*
über der Zeile von Korrekturhand 1 (?) angemerkt: al(ii)s propria
 · 15 ·  
BK 45 c. 16
[BK 45 c. 16]
Si uero de his statutis atque conuenienciis78* aliquid casu quolibet uel ignorancia quod non optamus79* fuerit irruptum / precipimus · ut quam citissime secundum iusticiam emendare studeant / ne forte [fol. 11r] propter dilacionem maius damnum possit accrescere  
78*
von Korrekturhand 1 korr. aus cunuenienciis
79*
quod non optamus von Korrekturhand 1 (?) mit Klammern umgeben
 · 16 ·  
BK 45 c. 17
[BK 45 c. 17]
De filiabus autem nostris sororibus scilicet predictorum filiorum nostrorum · iubemus ut post nostrum ab hoc corpore discessum80* licenciam habeant unaqueque eligendi sub cuius fratris tutelam et defensionem se conferre uelit / et qualiscumque81* ex illis monasticam uitam elegerit liceat ei honorifice uiuere / defensione fratris sui in cuius regno degere uoluerit : Quae82* autem iuste et racionabiliter et condigne83* uiro84* ad coniugium quesita fuerit et ei ipsa coniugalis uita placuerit non ei denegetur / a fratribus suis · si et viri85* postulantis et femine consencientis honesta et racionabiliter fuerit uoluntas :  
80*
folgt getilgtes li[†]
81*
s korr. (?)
82*
von Korrekturhand 1 nach Zeilenwechsel ergänzt. Am Schluss der vorhergehenden Zeile tilgte Korrekturhand 1 ein Q mit Kürzungsstrich, wohl aufgrund der Uneindeutigkeit der Kürzung.
83*
e korr. (?); über der Zeile von Korrekturhand 1 (?) angemerkt: al(ii)s a condigno viro
84*
o korr. (?)
85*
von Korrekturhand 1 korr. aus u[iri]
 · 17 ·  
BK 45 c. 18
[BK 45 c. 18]
De nepotibus uero nostris filiis scilicet predictorum filiorum nostrorum qui eis uel iam nati sunt / uel adhuc nascituri sunt / placuit nobis precipere / ut nullus eorum per quaslibet occasiones quemlibet ex illis apud se accusatum sine iusta discussione atque examinacione aut occidere aut membris mancare86* / aut excecare / aut inuitum87* tondere faciat / Sed uolumus ut honorati sint apud patres aut patruos suos / et obedientes illis sint / cum omni subiectione88* / quam decet in tali consanguinitate esse :  
86*
a2 korr. (?)
87*
von Korrekturhand 1 korr. aus [†]
88*
gek. subieton
 · 18 ·  
BK 45 c. 19
[BK 45 c. 19]
Hoc postremo statuendum nobis uidetur / ut quidquid adhuc de rebus et constitucionibus que ad profectum et utilitatem eorum pertinent his89* nostris decretis atque preceptis addere uoluerimus / sic a predictis filiis nostris obseruetur atque custodiatur / sicut ea que in his iam statuta et descripta sunt · custodire et conseruare precipimus /  
89*
s korr. (?)
 · 19 ·  
BK 45 c. 20
[BK 45 c. 20]
Hec autem omnia90* ita disposuimus atque ex ordine firmare decreuimus ut quamdiu diuine maiestati placuerit hanc corporalem uitam agere · potestas nostra sit super a deo conseruatum regnum atque imperium istud · sicut hactenus fuit in regimine atque ordinacione et omni dominatu regali atque imperiali et ut obedientes habeamus predictos dilectos filios nostros atque deo am[abilem] populum nostrum91* cum omni subiectione que patri a filiis et imperatori ac regi a suis populis exhibetur / Amen  
90*
ia korr. (?)
91*
atque deo am[abilem] populum nostrum ergänzt