[fol. 1r]
[1]
ritaliter
ministrare decurent et uigilantiam habeant ·
CAPITULUM
III ·
Ut pontifices ordinent et disponant
unusquisque suas
ecclesias et monasteria canonico ordine
et sacerdotes suos uel cleros stringantur canonic
o uiue
[.]do ordine ·
CAPITULUM
IIII ·
Monasteria uirorum et puellarum tam qui in
mundio palatii esse noscuntur uel etiam in mundia episcopalia seu de reliquis
hominibus esse inueniuntur stringatur unusquis [!] in cuius mundio
sunt inregulariter uiuant simul et senedochia cuilibet sint fratres uel sorores in
omnibus pascantur iusta illorum possibilitate et prouidentia proprii episcopi ·
CAPITULUM
V
De quibusdam autem in primo capitulo de senodochio iussit · ut
quicumque ex senodochio habent · si autem pauperes
pascere uoluerint · et consilio facere quomodo abantea fuit · habeant
ipsi ex senodochia et regant ordinaliter · et si hoc facere uoluerint ipsas
dimittant et per tales homines inantea sint gubernandas cum consultu proprii
episcopi qualiter deo exinde placeant ·
CAPITULUM
VI ·
De sanctimoniales feminas
statuimus si adulterium fecerit et inuentum fuerit res uero eius quas habet fisco
socientur · persona uero eius sit in potestate episcopi in cuius parrochia est et
in monasterio intromittantur ·
CAPITULUM
VII ·
Exsenodochia et reliqua monasteria per sollicitudinem
episcoporum quorum dioceseos exsistant ad easdem utilitatem quibus
constituta sunt ordinentur ut debiti panes atque cure pertinentes ibi consistant ·
CAPITULUM
VIII ·
Quales abbates uel abbatisse sint constituendi · Abbates
et abbatisse etenim per
cenobia
uelud stanti
tempore nuncupan
tur ·
monasteriales [!]
abbatisse constituantur qui sui uocabuli ·
[fol. 1v][.]inisterium deo possit indubitanter supplere · Ita et docti ut
[.]uandoque fratrum neglegentiam acciderit omnino cognos
[.]ere possit et emendare · Sacerdotale
quoque sint adepti
[.]t peccantium sibi subiectorum fratrum ualeat omnimodis
refre
nare et amputare commissa et ita ut seruent ut
statuta re
gularium per omnia inueniantur obseruatores ·
CAPITULUM
VIIII ·
Quamquam plura sint genera monachorum et monacharum obseruanda uidelicet et alia omnimodis refutanda tamen de his qui in solo
abitum exsistunt diligenti cura debet religiositatate [!]
conantur inludere boni pastoris studio coerceantur aut ad proprium quod defuerint
reuertantur monasterio aut perspectum [!] congruo in alio mittantur ·
ut qui semel
secundo [!] uouerit et habitum monacho se ostenderit · uel
comas totunderit regularem teneant uitam · uno scilicet ut conuenit dormitorio ac refectorio dormientes atque exsistentes et ad similitudinem apostolorum omnia peragentes quia ne quisquam quod habeat aliquis suum
esse dicebat sed erant illis omnia communia similiter et
abbatisse ·
CAPITULUM
X ·
Feminam uero habitum religiosum aut uelamen
optinente religio
sitatis
susceperunt cum essent uero potentes deinceps uiros socia
re non
permittantur sed elegentes monasteria assiduae regu
lariter uiuant aut in
domibus susceptum habitum caste obser
uent · Econtra autem si turpes
inuente fuerint prouidentia
episcopis propriis emendent ·
CAPITULUM
XI ·
Sicut enim monacus uel monacha que monasteria degerit a
monasteriis egredi non permittitur · Ita hii qui inuenti sine iuste ostensionis
crimine monasterio sunt intromissi nisi uolentes non teneantur · quia quod non
petunt non obseruant · [fol. 2r]
des
diuidi non debeant et si intentiones
uenerint et simul
ta
tes
inter eos surrexerint per quas
sacerdos suum ibi
officium canonicę fungi non possit praecipiatur
ab episcopo ciui
tatis ut nullus ibi missarum sollempnia caelebrent donec
illi ad concordiam redeant pari uoto atque consilio eclesia
illa sacerdotem
canonice habeat qui libere suum minis
terium ibi peragere possit ·
CAPITULUM
XII
Questi sunt quidam fratres quod fiant aliqui
episcopi et abbates qui decimas non sinunt dare ad ecclesiam ubi ipsi coloni
missas audiunt unde decreuit iste sacer iste conuentus ut
episcopi et abbates de agris et uineis quę ad suum opus habent decimas
ad ecclesias suas deferri faciant · Familia uero ibidem decimas suas ubi
infantes eorum baptizantur .' et ubi per totum anni circulum missas audiunt ·
CAPITULUM
XIII ·
Vt coniu
gia seruorum non dirimantur si diuersos domi
nos habuerint sed in
uno coniugio permanentes dominis suis
seruiant · si tamen ipsa coniunctio legalis
fuit et per uolun
tatem dominorum iuxta illud in euangelio quod deus
coniunxit
homo non separet ·
CAPITULUM
XIIII ·
Volumus primo ut neque abbates et
presbiteri neque diaconus et subdiaconus
neque
qui
libet
de clero de personis suis ad publica uel secula
ria
iudicia trahantur uel destringantur sed a suis episcopis
a iuditia tracti
iusticias faciant · Si autem de possessionibus
suis seu ecclesiasticis super eos
clamor ad iudicem uenerit
mittat iudex clamantem cum misso suo ad episcopum ut
faciat
eum per aduocatum iusticiam percipere · Si uero talis aliqua in
ter eos contentio orta fuerit quam per se pacificare non uelint
aut
non possint · tunc per aduocatum episcopi qualem iusserit causa ·
[fol. 2v] ipsa ante
comitem uel iudicem ueniat · et ibi secundum legem finia
tur anteposita
ut dictum est persona ·
CAPITULUM
XV
Vt ecclesię baptismales ab his qui debent
restaurentur et
singulis prout possibilitas fuerit restaurandi mensura de
putetur
· Haec ideo dicimus quia in quibusdam locis quosdam
per pecunias consencientibus magistris · se
subtrahentes ·
audiuimus ;
homines autem ecclesiasticos per ecclesię ministerium or
dinari oportet ·
CAPITULUM
XVI
Vt placita publica uel secula
ria nec a comite
nec ab ullo ministro suo uel iudice nec in
e
cclesia
nec in tectis
ecclesię
adiacentibus
uel coherentibus ullate
nus
teneantur ·
CAPITULUM
XVII ·
Vt serui aldiones libellarii antiqui uel
nouiter
afacti [!] qui non
per fraudem uel per malum ingenium de publico se
sub
trahentes
sed
per solam paupertatem et necessitatem terras
ecclesię incolunt uel co
lendas suscipiunt non a comite uel a quolibet
ministro il
lius ad ullam angariam seu seruitium publicum uel priuatum
cogantur uel conpellantur .' sed quicquid ab eis iuste agendum est
a patrono uel domino suo ordinandum est · Si uero de cri
mine
aliquo accusantur episcopus primum conpellatur · et ipse
per aduocatum suum
secundum quod lex est iuxta conditionem singu
larum personarum iusticias
faciat · Sint uero sicut in capitu
lari
domni imperatoris scriptum est ita fiat ·
CAPITULUM
XVIII ·
Audiuimus etiam quod iuniores comites uel alii ministri rei
pu
blice siue etiam nonnulli fortiores uassi comitum aliquas red
ditiones uel collationes quidam propter pastum quidam etiam sine pasta
quasi deprecando exigere soleant · Similiter quoque opera
collectiones frugum arare seminare roncare secare car
ricare uel caetera
his similia a populo per easdem uel alias
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 6r]
[16]
CAPITULUM
LXXI · UT NULLUS EX CLERO AD PUBLICA PLACITA UEL
SECULARIA IUDICIA TRAHATUR ˙
Volumus primo
vt neque abbates · et
bresbiteri · neque
diaconi
uel
subdiaconi · neque quilibet de clero · de personis suis
ad publica · uel secularia
iudicia trahantur uel dis
tringantur .' sed a suis episcopis ad iudicati
iusticias faciant ·
Si autem de possessionibus suis · seu ecclesiasticis seu
propriis super eos clamor ad iudicem uenerit · mittat
iudex clamantem cum
misso suo ad episcopum ut faciat eum per ad
uocatum iusticiam recipere ·
Si uero talis inter eos aliqua
contentio orta fuerit quam per se pacificare non
uelint
aut non possint · tunc per aduocatum episcopi qualem ipse
iusserit ipsa causa ante comitem uel
iudicem ueniat .' et ibi
[fol. 6v]secundum legem finiatur .' anteposita ut
dictu
[m] e
[st] persona cle
rici ·
quod si ipse comes adhuc huiuscemodi alter
cation
i finem inponere nequiuerit .' nunciet imperatori
uel regi · et eius iuditio
terminetur ·
CAPITULUM
LXXII
UT ECCLESIAE BAPTISMALES A FILIIS IPSIUS ECCLESIĘ
RESTAURENTUR
Ut ecclesię baptismales a filiis ipsius
ecclesię restaurentur et singulis prout possibilitas fuerit restaurendi mensura deputetur ; Haec ideo dicimus quia in quibusdam locis quosdam
per pecunias consencientibus iudicibus se subtrahentes audiuimus ; Homines autem
ecclesiasticos per ecclesię ministrum ordinare oportet ·
Si quis prepositus
aut ministerialis aliquis res
aeclesię quas
preuidere
de
bet per aliquod scriptionis titulum cuiquam
concesserit
quod ad dampnum ipsius aeclesię pertineat pro sacrilegio compu
tetur ·,· Sicut et de rebus que ad rem publicam p
ertinent
si comes aut
ministerialis rei publicę cuiquam similiter
concesserit pro infidelitate conputetur ·
[Nicht transkribierter Text]
[fol. 18r]
[1]
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
KAROLUS GRATIA DEI REX ·
CAPITULA
KAROLI MAIORIS ˙
[BK 273 Abschnitt B Prolog]
Notum
esse uolumus omnibus dei et nostris
fidelibus .' quoniam haec quę secuntur capitula · nunc in isto
placito
nostro anno ab incarnatione domini nostri iesu christi
DCCCLXIIII ·
Anno uidelicet regni nostri ipso propitio XXV · indictione XXII ·
VII
kalendas
iulias in hoc loco qui dicitur pistis una cum
fidelium nostrorum consensu
atque consilio constituimus · et cunctis sine ulla
refragatio
ne per regnum nostrum obseruanda mandamus ˙
CAPITULUM
I ·
[BK 273 Abschnitt B c. 1]
Primo considerauimus de honore ecclesiarum et sacerdotum ·
ac seruorum dei · et inmunitate · rerum ecclesiasticarum
ut nullus · sibi de
ipsis rebus contra auctoritatem presumat ·
et comites · episcopis et ministris
ecclesie in eorum ministeriis adiu
tores · in omnibus fiant · sicut in
capitulari praedecessorum ·
ac progenitorum nostrorum continentur in secundo libro
capitulo
XXIII · Et quicumque comitum uel ministrorum rei publicae haec
que
mandamus obseruare neglexerit si prima et secunda
uice de his admonitus non se
correxerit · Uolumus ut neglegen
tia comitis ad nostram notitiam per
episcopos et per miss
os nostros de
feratur et aliorum neglegentia per comites ad nostram
notitiam per
feratur .' Ut nostra auctoritate quod in
ca
pitulari
prędecesso
rum continere subire cogantur ·
CAPITULUM ·
II ·
[BK 273 Abschnitt B c. 2]
Post hec de orfanorum et uiduarum causis et de regalibus
iustitiis · et summopere de raptoribus puellarum et uiduarum
et sanctimonialium et
de his qui presbiteros
flagellare presumunt ·
et qui
presbiteros
de ecclesiis sine
episcoporum consensu eicere uel
recipere · aut censum de manso uel ex his que domnus et genitor
noster in suis capitularibus ecclesiis in
inmunitate con
cessit
exi
re
non timent · Et qui
censa de rebus ecclesiasti
cis
ad ecclesias ·
[fol. 18v] persoluere
detrectant · ut firmiter amisisset comitibus nostris in
quirantur et
acriter distri
ngantur
· et plena iustitia inde fiat
secundum quod in capitularibus
aui et patris nostris tantum habetur · Et
ipsi contemptores legum diuine
silicet [!] et hummanę ad nostram
pre
sentiam legaliter perducatur · Ut inde consilio
fidelium dei ac nostrorum ·
comendemus .' qui de talibus · hominibus sit fatiendum
qui nec deum
timent · nec contra sacros canones facere · nec legem et precep
tum regium infri
ngere
pertimescunt salua censura ecclesias
tica et episcopalis penitentie uindicta
CAPITULUM
III ·
[BK 273 Abschnitt B c. 3]
Vt lex et iustitia unicuique in suo ordine omnibus conseruetur ˙
et pacem quam proxime teste deo propriis manibus communi
consen
su confirmauimus quando hic placitum nostrum habuimus · sic
omnes
et infra patriam et quando ad placitum unusquisque uenerit ˙
et quando
redierit · et quando necessitas nobis euenerit ut
ostem nostram adnuntiemus usque
constituta loca secundum consuetu
dinem et capitula
praedecessorum nostrorum obseruare procuret ·
Et qui contra
hanc confirmationem per contemptum uenerit .'
ut
qutotius [!] quod contra hanc confirmationem excessum fuerit emenda
re neglexerit ab episcopis et missis a comitibus nostris hoc nobis
nuntia
ri mandamus quatenus tan
††††tum dei et nostrum ac totius
christia
nitatis contemptum sicut secundum leges diuinas et humanas
inuene
rimus emendare curemus ˙ ne ipso nostro iuditio a deo quod
absit con
demnati simus · Et uideant episcopi et missi ac comites nostri
ne si contra
nostra communem confirmationem · aliquis per
contemptum fecerit · et
emendare noluerit · ne per alium quam per illos qui ad hoc
consti
tuti sunt hunc contemptum sciamus .' quoniam si per alium quam
per illos hoc si
cut non conuenit audierimus sicut nec ipsi inmunes a
pec
cato erunt .' sic nec ab ultiones
existent
CAPITULUM
IIII
[fol. 19r]
[BK 273 Abschnitt B c. 4]
Uolumus et expresse mandamus comitibus nostris ut sicut in
XX
IIII · capitulo · IIII · secundi libri capitulorum decessorum
nostro
rum continetur uasalli nostri nobis et nostre coniugis famulantes
condignum apud omnes honorem habeant sicut genitore nostro
et a
nobis saepe admonitum est · Et sicut ipsi uolunt se a nobis hono
ratos tenere .' Ita et nobis famulantibus sicut consuetudo fu
it
tempore antecessorum nostrorum debitum honorem exibeant
CAPITULUM
V ·
[BK 273 Abschnitt B c. 5]
Uolumus et expresse comitibus nostris mandamus uille
nostre indominicate sed et uille do [!] monasteriis que coniugi
nostre et filiis ac filiabus nostris concessa atque donata habemus .' queque sub inmunitate consistunt .' cum saluamento et debita reuerentia in comitatibus illorum consistant · Sed et que homines nostri ac illorum illarumque qui sine ulla differentia et nostri sunt .' cum
saluamento et debito honore abere possint Et non ignorent neque obliuiscantur
comites ac missi nostri nos scire quod dominorum dominus de se dicit ·
Honorificantes me honorificabo · et qui contepnunt [!] me
inhonorati erunt ·
VI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 6]
Et quoniam humana fragilitas procliuior est ad
contra iustitiam
fatiendum quam ad iustitiam exequendum et diabolus sem
per certat ut fragilitatis humane oculos mentis claudat
ne
castigationem dei uideat et semetipsum emendet sicut ad
nos peruentum est quidam
leues homines de istis comitatibus
qui deuastati sunt a nortmannis in
quibus res et manti
pia et dom
os
habuerunt quia
nun [!] ibi mantipia et domos
non habent quasi
licenter malum fatiunt quia sicut di
cunt · non habent unde ad iustitiam
fatiendam adducan
tur · Et quia non habent domos ad quas secundum legem
manni
ri et banniri possint .' dicunt quod de mannitione uel
banni
[fol. 19v]tione · legibus comprobari et legaliter
iudicari non possunt ·
Contra quorum malas insidias consensu et consilio fidelium
nostrorum statuimus ut comes
mis [!] suum ad illam terram in qua
dom
os
abuit mittat et eum bannire et manire iubeat
et
quoniam lex
consensu populi et constitutione regis fit .' franti iu
rare
debent quia secundum mannitus fuit et sic ipsae res illi iudi
tio
scabinorum in bannum mittantur
et
sic necesse fuerit
ipse in forbannum
mittatur qui ad iustitiam reddendam
uenire noluerit et mandet comes qui hoc
exsecutus fuit alte
ri comiti in cuius comitatu res
set [!]
mantipia habet illum dis
tri
ngat
quatenus ad iustitiam
reddendam · uel fatiendam ad
suum comitatum reddeat ·
VII
[BK 273 Abschnitt B c. 7]
Audiuimus etiam quia
hui
usmo
di leues homines in
aliis
comitatibus depredationes et iniustitias faciant et ad il
lum comitatum in
co [!]
commanent et in quo illas malitias non fatiunt
factis malitiis in
aliis comitatibus reueniunt · Unde man
damus et comitibus nostris
expresse precipimus ut illi comi
tes in quorum comitatibus tales homines
iniustitias fati
unt · illis comitibus hoc mandent in quorum comitatibus
re
fugium habeant .' et una mentae unoque consensu et uno certa
mine ad tales homines comprehendendos se erigant et
decertent ut
ecclesie dei · et ministri eius et serui dei ac popu
lus pacem et quietem
habere possit
VIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 8]
Vt denarii ex omnibus
monetis meri ac bene pensantes sicut et in capitulare
prędecessorum ac
progenitorum nostrorum regum libro quarto XXII ·
capitulo continetur · hi omni
regno nostro non reiciantur usque ad missam
sancti martini · Et in omnibus ciuitatibus et uicis ac uillis tam
nostris in
dominicatis quam et in his quae de inmunitate sunt uel de
comi
[fol. 20r]tatibus
atque hominum nostrorum siue cuiuscumque
sunt
per omnem regnum nostrum a iudicibus nostris et ab eis quorum uil
lae sunt · Una cum ministris rei
plublicae [!] secundum
quantitatem lo
corum et uillarum tanti ac tales de ipsis incolis et inibi
manen
tibus constituantur qui in prouidentiam habeant ne boni de
narii reiciantur · Et non nisi meri et bene pensantes accipiantur
VIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 9]
Vt illic qui ex hac causa prouidentiam
habebunt · sacramento iurent
quod sicut eis ex hac causa iniunctum fuerit
quantu [!]
sierint [!]
et potuerint debeant fideliter obseruare · Et illum hominem
quem scierint
merum et bene pensantem denarium reicere
non debeant celare · sed ministris rei
publicae
eu [!] debeant no
tum facere · De quo sacramento
quicumque comprobatus fuerit
periuratus .' et secundum legem mundanam ut periurus
puni
antur sicut in capitulari decessorum ac progenitorum nostro
rum continetur · In fine capituli decimi
ex
tertio
libro .' et
secundum legem ecclesiasticam publicę penitentię subigatur ·
X
[BK 273 Abschnitt B c. 10]
Vt ab ipsa missa sancti
martini
per
omnem
regnum nostrum non nisi istius nostrę nouae monetae
meri et bene
pensantes denarii accipiantur · Et quicumque ab
illa die alium
denarium negotiandi causa protulerit a comi
te et ministris eius
auferatur ab eo · sicut in libro capitulorum
secundo XVIII
o
capitulo continetur ·
XI
[BK 273 Abschnitt B c. 11]
Vt † denariis noue nostre
monete ex una parte nomen nostrum abeatur in giro et in medio nostri
nominis monogramma · ex altera uero parte nomen ciuitatis ˙ et in medio
crux habeatur ·
XII
[BK 273 Abschnitt B c. 12]
Sequentes consuetudinem ·
predecessorum nostrorum sicut in illorum capitulis
inueni
tur · constituimus ut in nullo loco alio in omni regno nostro
[fol. 20v] moneta fiat · nisi in palatio nostro et in quentouico · ac rotomago
quae moneta ad uicum ex antiqua consuetudine pertinet ·
Et in remis · et i
n
senonis · et in parisio · et in aurelianis · et in ca
uillono · et in metullo · et in arbona ·
XIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 13]
Vt hi in quorum potestate deinceps monete permanserint ·
omni gratia · et cupiditate seu lucro postposito fideles monetarios
eligant · sicut dei et nostram gratiam uolunt habere · Et ipsi monetarii
iurent · quod ipsum ministerium
quantu [!] scierint et potuerint fi
deliter faciant · et mixtum denarium · et minus quam debeat
pensantem non monetent · nec monetari consentiant · Et sine
ulla fraude et
ab
sque
malo ingenio contra eos quorum argen
tum ad
purgandum acceperint · ipsum argentum exmerent · et
sine fraude tam in pensa quam
in purgatione denarios
concabient [!] · Contra quod sacramentum
si quilibet fecisse reputatus fue
rit iuditio dei se examinet · Et si
contra hoc fecisse comproba
tus fuerit .' quia non maiorem fraude facit si
mixtum denari
um et minus quam debeat pensantem monetauerit .' quam si in
pur
gatione et concambio argenti per malum ingenium fraudem de
argento rei publice et de argento rerum ecclesiasticarum
et de facultate pauperum
fecerit sicut constitutum est de fal
sis monetariis in libro quarto
capitulorum XXVIII capitulo
manum perdat .' et ut sacrilegus ac pauperum spoliator
publi
cae penitentię iuditio episcopali subiciatur · In illis autem
regi
onibus in quibus secundum legem
romam [!] iuditia
terminantur .'
iuxta ipsam legem culpabilis iudicetur ·
XIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 14]
Vt in proximis
kalendis
iulii
per
hanc duodecimam indictionem .' ha
beat in siluanectis ciuitate unusquisque comes in cuius comi
tatu monetam esse iussimus uicecomitem suum cum duobus
[fol. 21r]
aliis
hominibus qui in eius comitatu res et mancipia · uel
benefitia habeant · e
t suum monetarium cum ipsis habeat .'
quatenus ibi
accipia
nt
per manus suas de camera nostra ad
opus uniuscuiusque
monetarii de mero argento cum pensa
libras quinque ut habeat unde initium
monetandi possit in
cipere ; Et pensam argenti quam ex camera nostra
accepit .'
per manus eorum per quas illud accepit .' sabbato ante initium
quadragesimę in monetatis denariis in prefato loco · et
cum ipsa pensa cum qua
argentum acceperat unusquisque mo
netarius in nostra camera reddat ·
XV
[BK 273 Abschnitt B c. 15]
Vt nullus more solito pro ullo lucro uel
auaritia · hoc leuiter
accipiat .' sed omnes ab ipsis
kalendis
iulii
argentum
suum in con
stitutis monetis concambiari
faciant scientes quia post
missam sancti martini nulli alii
denarii in regno nostro nisi isti
us noue nostrę monetę accipientur · Et
ab ipsis
kalendis iulii .' ipsi
noui denarii ad hominibus accipiantur · Et
quicum
que liber homo ab ipsa die denarium merum
noue nostrę
monetę in regno nostro reicerit sicut in
pręfacto [!] libro et
capi
tulo regio continetur · bannum nostrum id est solidos LX
a
compo
nat · Si uero serui ecclesiastiti aut comitum aut
uasallorum
nostrorum hoc facere presumpseri
nt
quia in
prefa
to
capitulari
continetur ut LX
ta ictibus uapulent et hac occasione indis
creti
homines sic et per quem scriptum est co
rruptus
modum in dis
s
ciplina
faciebant constituimus fidelium nostrorum consensu
atque consilio
ut quorumcumque colo
ni et serui pro hoc conuicti non cum
gros
so fuste sed
nundi [!] cum uirgis uapulant · Et in
ciuitatibus atque
uicis seu uillis episcopi per suos ministros uel
presbiteros prouidentia una
cum rei p
ublicę
ministris a
[.]cipiant ne et in hac
caus [!] modus
[fol. 21v]
displinę [!] transgrediatur .' sed taliter fiat · qualiter et
homines
castigentur · et quasi pro intentione uel occasi
one castigationis
disciplinam fa
cientes
peccatum non incur
rant et
dissciplinam [!] sustinentes in corpore suo debilios non
fatiant ·
Quodsi quis hoc mandatum nostrum transgressus fuerit no
bis ab episcopis
nuntietur quatenus taliter castigetur ne deince
[p][.]
mandatum nostrum quemquam de
[.]ectet comtempnere · Et
si
domis [!] uel magister qui liber est aut aduocatus talium
homi
num eos uel comiti uel misso nostro ad
dissciplinam [!]
sustinendam contra
dixerit uel misso nostro iussus presentare noluerit
predictum
bannum LX solidorum componat sicut in predicto capitulari
habetur ·
XVI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 16]
Ut si aliquis homo a proximis
kalendis
iulii de hac noua nostra moneta
mixtum uel minus quam debeat
pensantem denarium inuene
rit · constringat eum qui ipsum denarium ad
negotiandum protulit .'
et ipse dicat a quo eum accepit ˙ Et sic de manu ad manum
ueniat · usquedum ad falsitatis auctorem perue
niatur ˙ Et inuentus
mixti · uel minus quam debeat
pensantis denarii monetator .' in illa terra in qua
iudicia
secundum legem romanam terminantur · secundum ipsam legem
iudicetur ˙ Et in illa terra in qua iudicia secundum legem romanam
non iudicantur ·
monetarius sicut supra diximus falsi denarii
manum dexteram perdat · sicut in
quarto libro capitulorum
continetur ˙ capitulo XXXIII
o · Et
qui hoc consenserit · si liber est LX solidos
componat · si seruus uel colonus
nudus cum uirgis uapulet ˙
[BK 273 Abschnitt B c. 17]
[.]t
diligenter comites et ministri rei publicę per suos
comitatus ac ministeria
prouideant · ne in aliquo loco occulta
uel fraudolenta moneta fieri possit ˙ Et si
inu
[.]ntus ac com
probatus quilibet
fuerit fraud
[.]lentem monetam percutiens
[fol. 22r]
sicut
constitutum
[..] de falso
monetario ex prefato capitula praedecessorum
nostrorum manus ei amputetur · Et qui
hoc consenserit · si liber · est .' LX
solidos componat · si seruus uel colonus .'
nudus cum uirgis uapulet ·
[X]VII
[BK 273 Abschnitt B c. 18]
Et si falsus monetarius aut de illis locis · in quibus mon
[..]am fieri
iuss
[.]mus ·
aut oculte monetam percutiens aut
denerium [!] fals
[.]m de noua
moneta · a
d negotiandum proferens ut con
stringi et puniri non posit sicut
est constitutum in fiscum nostrum uel in
quacumque · immunita
††tem ·
au
[t]
licuius [!] potentis potestatem uel proprietatem confugerit .' si
in nostrum confu
gerit fiscum · requiratur a ministro nostro · Et si ille eu
m defenderit
aut ocultauerit nuntietur nobis · quatenus ita in eo secundum
capitula
re · regium uindicetur .' ne ullus alius umquam falsitatem
nostra ·
aucritate [!] uel potestate consentire · aut defendere
audeat · Si autem
in immunitatem uel potestatem · aut proprietatem alicuius
p
o[te]ntis
·
confugerit secundum quod in
ter
cio
libro
caputularis [!] · XXVI
o ·
Capitulo
continetur de his qui furtum aut homicid
ium
uel quodlibet
crimen
foris committens infra inmunitatem fugerit .' inde fiat · id
est mandet
comis uel publicę rei minister episcopo uel abati · uel illi quicumque
locum episcopi ·
aut abatis · uel abbatissę tenuerit · uel potentis hominis in
cuius potesta
tem · uel
proprietatem · confugerit ut reddat ei reum · Si ille contradixerit
eum reddere
noluerit .' in prima contradictione solidis XV · culpabilis iudicetur ·
Si ad
secundam inquisitionem eum reddere noluerit XXX · solidis culpabilis
iudicetur ·
Si nec ad tertiam inquisitionem consentire uoluerit
quicquid reus damni
[f][.]cit .' totum ille qui eum infra
immunitatem
retinet nec reddere uult soluere cogatur · Et ipse comes
[uenie]ns
licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem querendi
ubicumque eum
inuenire potuerit · Si aut
[...] prima inquisitione
comiti responsum fuerit quod reus infra inmunitatem quidem
fuisset sed fuga lapsus sit · iuret quod ipse eum ad iusticiam cuius
[fol. 22v]libet
disfaciendam fugere non fecisset .' et sit ei in hoc satis
factum ˙ Si
uero intranti in ipsam immunitatem uel in cuiuslibet
hominis potestatem uel
proprietatem comiti collecta manu quilibet
resistere temptauerit · comes hoc ad
regem uel principem deferat
et ibi iudicetur ˙ Et sicut ille qui in munitate
damnum fecit · DC solidis
componi debeat · Ita qui comiti collecta manu resistere
pre
sumpserit · DC solidis culpabilis iudicetur ˙
XVIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 19]
Vt melius · et commodius haec prouidentia de bonis denariis
non
reiciendis et de monetę falsę denariis
custodiri possit .' uolumus
ut unusquisque comes de comitatu suo omnia mercata
inbreuiari
faciat · et sciat nobis dicere quae mercata tempore aui nostri
fuerunt · Et quae tempore domni et genitoris nostri esse
coeperunt .'
uel quae illius auctoritate constituta fuerunt · uel quę sine
auctoritate illius facta fuerunt · uel quę tempore nostro conue
nire
coeperunt · uel quae in antiquis locis permanent · Et si
mutata sunt quo
auctoritate mutata fuerunt ˙ Et ipsum
breuem unusquisque comes ad proximum
placitum nostrum nobis
adportet ut decernere possimus quatenus necessaria et
utilia · et quae per auctoritatem sunt maneant ˙ Quae uero
superflua .'
interdicantur uel locis suis restituantur · et
mercata die dominico in nullo loco
habeantur sicut in pri
mo libro capitulorum capitulo CXXXVI
o habetur ˙
XVIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 20]
Ut comes et rei publicę ministri ac ceteri fideles nostri
pro
uideant · quatenus iustus modius aequusque sextarius secundum
sacram scripturam · et capitula praedecessorum nostrorum
in ciuitatibus et
in uicis et in uillis ad uendendum et emendum
fiat · et mensuram secundum
anqtiquam [!] consuetudinem de pala
tio nostro accipiant ˙ Et
non pro hac occasione a mansuariis
[fol. 23r]
[BK 273 Abschnitt B c. 27]
peditionem
facere .' uel quanti de
his quibus unus alium ad
[..]uet · quanti
etiam de his qui ad duobus tertius adiuue
[.]
uel preparetur · necnon de his qui a tribus quartus
adiuuetur
et preparetur · siue de his qui
a quattuor qui
[.]tus adiuuetur
et preparetur ut expeditionem exerti
[..]lem
facere possint .' et eorum summam ad nostram notitiam
[..]ferant · ut illi qui in ostem per
gere
potuerint iuxta anti
[..]
et aliarum gentium consuetudinem ad ciuitates noua
[s]
et
potens [!] ac transitus paludium
operentur
· Et in ciuita
[..]
atquę in marca uuactas faciant ad defensionem patrie om
[..]
sine ulla excusatione uenia
nt
· Et qui de talibus ostem dim
[.]serint .' heribannum iuxta discretionem
quam in progenitor
[..]
nostrorum tertio libro capitulorum capitulo XIIII continetur per
[...]uant
· Et qui ad defensionem patriae non
occurrerint sc
[..]
antiquam consuetudinem et capitulorum constitution
[..]
iudicentur ·
XXVII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 28]
Vt illi fran
ci
qui censum de suo capite
uel de suis rebus ad p
[..]tem regiam debent
sine nostra licentia ad casam dei uel ad alteri
[..]
cuiuscumque seruitium se non tradant ut res publica quod
de
illis habere debet non perdat · Quodsi aut seipsos aut
res
suas ad casam dei aut ad alterius cui
uscumque
seruiti
[..]
sine licentia nostra tradere uoluerint · sicut in capit
[.]lari aui nostri continetur de
his qui pro furto se in seruit
[..]
tradere cupiunt · comites uel uicarii · hoc eis non consen
tiant ·
sed ex banno nostro prohibeant · Quod et si contra ba
[n]num nostrum fecerint · ipsi qui eos receperint bannum nostrum
id est solidos LX
componant · et si ipsos in seruitio suo habere
uo
[.........................................]
[fol. 23v]
[.]xiebat tenere uoluerint .' censum quod ipsi
franci debebant ·
[.]el quod de illorum rebus exire solebat · ad nostram
regiam par
[.]em componant ·
sicut in praefato capitulorum libro · III · capitulo
[.]V et LXXXVI · et in libro · IIII · capitulo · XXXVI ·
habetur · Et
[.]uia sicut et in sacris ecclesiasticis regulis inuenitur
prior
[.][b]seruatio durior · posterior autem
exigente causa inclinatior
[.]uit · post hęc praefat
a capitula decessorum et progenitorum nostro
[.]um huiusmodi sicut praediximus francis hominibus res suas
[.]d casam dei uel aliis tradere ac uendere eosque ad
diuinum serui
[.]ium conuerti si uellent non
prohibuerunt sicut in capitulis
[.]ibri primi ·
Capitulo CXXXII · et CXXXIIII · et in libro · secundo capitulo
[X]XXI · et libro quarto · capitulo XVIIII · continetur · si quis de
tali
[.]us francis de suis rebus
tradere uel uendere uoluerit .'
[.] prohibemus · tantum ut ius regium quod sibi debetur
sine ratione
[n]on perdat ; quia iniustas consuetudines nouiter institu
[.]as imponere cuique non uolumus · quasi in
quarto libro eorun
[d]em capitulorum prohibitas capitulo
XLVII · legimus de illis autem qui secundum
[.]egem romanam uiuunt · nihil aliud nisi quod in eisdem
conti
[n]etur legibus diffinimus ·
CAPITULUM
XXVIIII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 29]
[.]t illi coloni tam fiscales quam et ecclesiastici qui
sicut in polipticis
c
ontinetur
et ipsi non denegant carropera et
manopera ex
antiqua consuetudine debent · et margilam et aliam quęque car
[r]icare quę illis non placent rennuunt · quoniam adhuc
in illis
antiquis temporibus forte
magila [!] non trahebatur · quae in
mul
[t]is locis tempore aui ac
domni et patris nostri trahi coepit · et de
manopera in
scuria battere nolunt · et tamen non dene
[g]ant · quia
manoperam debent · quicquid eis carricare
[................................................]
[fol. 24r] sine ulla differentia carricent · et quicquid eis · de opera ma
noperae quando illam facere debent praecipitur · similiter
sine
ulla differentia faciant ·
CAPITULUM
XXX ·
[BK 273 Abschnitt B c. 30]
Vt quoniam in quibusdam locis coloni tam fiscales quam et de
casis
dei suas hereditates id est mansa quae tenent · non solum suis
paribus
sed et clericis canonicis ac uillanis presbiteris et aliis quibus
[..][que] hominibus uendunt .' et tantummodo sellam retinent · et hac
occasione sic destructae fiunt uillae ·
ut non solum census debi
tus inde non possit exigi .'
sed
etiam quae terrę de singulis
mansis fuerunt iam non possint agnosci .'
constituimus ut preci
piatur a nostris ministerialibus et
a ministris ecclesiasticis
ut hoc nullo modo de cero fiat ne uille destructę atque
con
fusae fiant · Et quicquid de singulis mansis sine licentia
dominorum uel magistrorum per quoscumque uenditum est ·
recipiatur et singulis
mansis de quibus terrę uenditę sunt
et de quibus census deci
dit propter eorum inpossibilita
t
em qui mansa deseruire non possunt restituatur · et iuxta
qualitatem uel
quantitatem terrae uel uinearum ad sin
gulos mansos pertinentium postquam
restaurati
fuerint
ab
onoquoque [!] manso census ad partem dominicam exicatur
[BK 273 Abschnitt B c. 31]
[.]e
aduentitiis istius
tęrrę quę a nortmannis deuas
tata est constituimus ut sicut in
capitulari aui nostri ka
roli imperatoris habetur
unusquisque comes de suo comi
tatu et nomina eorum et qui sunt eorum
seniores de
scri
bi
faciat et ipsos aduenas qui a
tempore
aui nostri atque a
tempore
dom
†ni et patres nostri in illorum
comitatibus commanent
secundum consuetudinem · quę illorum temporibus fuit eos ibi
manere
permittat · Illos uero qui pro persecutione
[fol. 24v]
nortmannorum
nuperi [!] de istis partibus in illas partes con
fugerunt ·
episcoporum missi cum missis rei publicę taliter de illis
partibus in istas partes
uenire faciant ut non oppriman
tur · nec aliquis census uel
quęcumque exactatio ab illis exiga
tur · et habeant
licentiam quae in illis partibus suo seruitio
promeruerunt uel quocumque iusto ingenio adempti sunt com
mendandi .' et illi qui nullum lucrum de opere in uineis spe
rant ·
kalendis
septembris unusquisque ad locum suum iam peruentus sit ·
Et qui lucrum de uineis in
illis partibus promeruit .' octo dies
post missam sancti
remigii in istas partes iam sit peruentus · et sibi
in istis partibus in
futurum prouideat et suo seniori seruiat · et si
necesse illi fuerit ad missa sancti martini ad suum conductum in illas
partes redeat .' et
usque ad
kalendas
aprilis ibidem unusquisque immo
randi licentiam habeat .' indeque ad
terram suae natiuitatis
et ad senioratum suum unusquisque redeat .' et usque ad
medium
maium propter seminationem ibidem maneat · indeque si illi ne
cessitas fuerit ad suum conductum redeat · et inde ad messio
nes in
terram suam unusquisque redeat .' et de cętero ibidem per
maneat ; Si
autem de istis partibus in illis partibus femina
maritum aut maritus feminam
accepit .' illud coniugium
quia non est legale neque legitimum sicut leo in suis decretis · et sanctus gre
gorius in suis epistolis monstrat dissoluatur .' et
cuius fuerit
uir uel femina .' mancipium suum quęque potestas recipiat .' et
suae potestatis homini coniu
ngere
faciat ; Et si infantes
inde nati
sunt secundum legem et antiquam consuetudinem nostram infantes
matrem sequantur ;
In illis autem regionibus quae legem roma
nam secuntur · secundum eandem
legem fieri exinde decreuimus ·
XXXI ·
[BK 273 Abschnitt B c. 32]
Vt conlimitanę
i et uicini comites in una die si
fieri potest mallum
[fol. 25r] non teneant maxime post octauas paschę propter
francos homines
et aduocatos qui ad utraque malla non possunt
occurrere .' sed
mittant sibi inuicem missos ; Et si unus die lunis mallum habuerit .'
alter die iouis aut die lunis sequentis ebdomadae mallum ha
beat ; Et ne graue ei sit qui suum mallum interiecit .' qui uno
anno primus tenuerit mall
um sequenti anno consentiat al
teri primum tenere · Et si
sacramenta legalia in primo die
lunis post pascha iuranda deuenerint · aut in
aliis feriis quan
do mallum tenere debuerat .' mittat quisque comes missum
suum qui ipsa
sacramenta
auscultet ne ipsi homines iectiui
inueniantur .' et ipse sic
mallum suum teneat · et barigildi
eius et aduocati qui in aliis comitatibus
rationes habent .'
ad suum mallum occurrere possint ·
XXXII ·
[BK 273 Abschnitt B c. 33]
Et quia sacramenta post quadraginta noctes
legaliter
iuranda accipiuntur · et in praefatis praedecessorum ac
progeni
torum nostrorum capitulis inuenitur · ut postquam comes et
pagenses
de qualibet expeditione hostili reuersi fuerint .' ex eo die super
XLta noctes sit bannus resisus · quod in lingua teodisca scast
legi ·
id est armarum depositio uocatur ; Multi inde conten
dunt et se inter
se iectiscunt ; Alii enim suum sacramentum quadra
gesimo die in quo illud
accipiunt iurare uolunt et in tan
tum contendunt ut etiamsi intra
quadragesimam sacri ieiunii
quadragesimus dies aduenerit .' suum sacramentum se
iurare
debere contendant · et contra causatores suos si ad hoc au
diendum non uenerint iectiscunt · Numerant enim dies et non
numerant cum eis
noctes · sicut
mumerantur [!] dies et non nu
merantur noctes a
natiuitate domini usque ad purificationem sanctae
mariae ·
et a resurrectionem domini usque ad ascensionem domini ; Qua
[fol. 25v]dragesimo enim die et purificatio sanctae mariae a natiuitate
domini · et quadragesimo die a resurrectionem domini
quae est in do
minica die · ascensio domini celebratur · quę euenit quinta fe
ria · id
est die iouis ; Et de diebus sine memoria noctium dominus per
ionam prophetam dixit · Adhuc XL dies et nineue subuertetur · et
XL dies simul cum noctibus in ieiunio heliae prophetę · et
moysi
quando legem secundo accepit · et ipsius domini ieiunio computan
tur · in quibus sex septimane · id est XL et duo dies fiunt · usque
ad
resurrectionem domini quę sit in dominicam die sicut et initium qua
dragesime ; Et haec non sine dei mysterio fiunt per quem conditores
legum iusta
decernunt ; Unde sicut in quibusdam
regionibus
rectius
tenere comperimus una cum consensu et fidelium nostrorum
consilio constituimus ut
ab ipsa die quo sacramentum accipitur
post XL
ta dies
et XL
noctes id est quadragesimo secundo die de sex sep
timanis ipsa feria quia
illud sacramentum accepit · sic pascha
feria fit · · quia initium quadragesime
accipitur qui sacramen
tum legaliter accepit · legaliter in locis
constitutis iuret
sicut in capitulorum libris decessorum e
[.] progenitorum nostro
rum
nostrorum [!] continetur · Et amodo nulla dissensio uel re
tractatio in regno nostro aliquolibet
ex hoc fiat · Quod manda
tum nostrum si quis contempnere
presumpserit bannum nostrum id est
solidos LX componat · Et si
ipsa dies infra quadragesimę sacra
ieiunia
euenerit · nemo
illud sacramentum quod accepit
in quadragesima iurare presumat ·
quia ex hoc iam etiam ma
nifestam dei uindictam uidimus et audiuimus · Et
si quis presump
serit .' similiter bannum nostrum componat · Et inde peniten
tiam episcopali iuditio faciat · Ipsam autem
quadragesimam
a quarta feria · id est a capite ieiunii cum ipsa
quarta
[fol. 26r] feria qui a publicae penitentes paenitentiam accipiunt · obser
uari usque ad sanctam resurrectionem · secundum consuetudinem antiquam
praecipimus · Sed expectet qui sacramentum ante quadragesimam ser
uatum accepit · si XL dies · et XL noctes ante illud quadragesima
non habuit .' sine ulla legali compositione uel iectione usque ad
diem lunis post
octauas pasche · et tunc quod legaliter accepit
legaliter et perficiat ·
XXXIII
[BK 273 Abschnitt B c. 34]
Notum fieri uolumus omnibus dei et nostris fidelibus quoniam
quidam comites
nostri nos consuluerunt de illis francis hominibus qui
censum regium
de suo capite sed et de suis rescellis debebant · qui tempore famis
neces
sitate cogente seipsos ad seruitium
uendiderunt · Unde cum episcopis et cae
teris dei et nostris fidelibus
tractauimus quod nobis esset agendum · et
quid cum eis inde inuenimus ac
constituimus pręsenti edicto decreuimus
id est quia
non
in
lege salicha ex hoc expressius quiddam in
uenimus · continetur tamen in
IIII
o capitulorum libro · capitulo
XXVIIII · de homine
libero qui se loco uuadii tradidit
in alterius potestatem · et ibi constitutus
dam
†num aliquo
d
cuilibet fecerit .' ut is qui eum loco uuadii suscepit · aut
damnum soluat ·
aut hominem in mallo productum
admittat · perdens simul debitum propter quod eum
pro uua
dio suscepit · et qui damnum fecit
dimissus
iuxta quali
tatem reis cogatur emendare · Si uero
liberam femi
nam habuerit et usque dum in pignore extitit filios ha
buerint liberi permaneant · Et in lege digito dei scriptam
legimus · ut si
attenuatus frater noster se in seruitium
tradiderit .' sex annis seruiet illi qui
eum emit · et
septimo egrediatur liber gratis · Quae sacra hysto
[ri][.] et obseruantes moraliter
[aedificat] .'
[.........]
[fol. 26v]
sensu
intellegentes inluminat · In lege etiam quam
praedecesso
res nostri et nominatissimi imperatores
constituerunt de
his qui filios suos fame aut alia aliqua necessitate cogente
uendunt plura habentur capitula quae omnia hic non ne
cesse duximus
ponere · tamen illud capitulum quod cum sanctis eccle
siasticis regulis
ex maxima parte concordari inuenimus
hic ponere necessarium duximus · In quo dicit · ut quicumque inge
nui filios suos quod et de ipsis
liberis hominibus qui se uen
dunt obseruari uolumus ·
qualibet necessitate seu famis tempore
uendiderunt
.' ipsa
necessitate
conpulsi emptor si quinque
solidis emit sex recipiat · si decem duodecim · solidos similiter recipi
at · aut si amplius ·
secundum suprascriptam rationem augmentum pre
cii
consequatur · Sanctus autem gregorius etiam de his qui liberi a
pa
ganis capti fuerint · si aliquis eos redemerit ipsi qui
re
[d]emp
ti sunt procurent ut tantum
pretium redemptori suo donent sicut
ab eo redempti fuerint et in
sua libertate permaneant · Si autem ec
clesia eos redemerit · gratis sine
aliqua compositione liberi fiant
quod et nos per regnum una cum
consensu et fidelium nostrorum consilio obser
uari regia auctoritate praecipimus ; et si quis dixerit
quia non uult
aut tempore famis · aut pro alia necessitate precium
suum dare pro libe
ro homine · si semper illum habere seruum non debet .'
att
[e]ndet
quid ei dominus per
apostolum suum dicat · qui habuerit substantiam inquiens
huius mundi et uiderit
fratrem suum necesse habere et clau
serit uiscera sua ab eo non manet
caritas dei in eo · et qui non
habet hanc caritatem .' etiamsi ad
martirium et ad ignem
se tradiderit sine ista caritate remissionem peccatorum
suorum
habere non poterit et nullatenus in regnum dei intrabit .' quia pro
[.........................][que]
[.] d
[..]
[a]cce
[p]it d
[a]r
[..]
[indu]
[fol. 27r]
sed neque per
suam fortiam in mansionem arimanni applicet aut placitum teneat aut aliquam
uiolentiam ei faciat · Si uero de predictis personis publicis hoc
irritum fecerit honore proprio siue ministerio priuetur et secundum
legem emendet ·
CAPITULUM
IIII ·
Si igitur ex precepto imperiali comes loci ad defensionem
patrie suos aerimannos hostiliter properare monuerit aut
per se aut per suos
missos si aliquis eorum remanserit exceptis his
quos episcopus in sua elegerit
necessitate aut comes dimittere uolue
rit nisi aliquis sunnis et ceteris
inpedimentis que legibus con
tinentur detentus fuerit uuidrigildum suum
componat et hoc nul
lus comitum aut publicum potestatem
habeat exigendi · nisi mis
sus de
palatio
imperatoris
CAPITULUM
V ·
De cartis uero interdicimus nemini licere
alien
[a]s res presumptiue
nuadere
occasione cartulę ab eo facte qui ues
[tit]uram
legitimam
non habens dinoscitur inuasisse · sed si quis adquisitor extiterit ·
non ante inuadere alienas res ecclesię uel cui
[us]piam liberi
hominis
presumat · antequam auctor cartule legali et iudiciali diffinitio
ne eas uindicet et tunc demum cui uult liberam
tradendi habeat
facultatem · et si quis ipsas sine lege inuaserit res
n
[on]
[....] ipsas amit
tat sed insuper bannum
nostrum componat ·
CAPITULUM
VI ·
De cartis etiam · uel quibuscumque
inscriptionibus quę quibusdam perso
nis se appellantur statuimus si
notarius uixerit et tes
[t]es ·
ut idem notarius cum legitimis
sacramentalibus duodecim
simul et cum ipsis testibus qui in eadem
[c]ar
[t]a scripti sunt
ipsa
† cartam ueram faciat · Similiter et carte ostenso
[r]
cum duo
decim sacramentalibus sicut legitime iurare ualeat ip
sam cartam bonam et idoneam efficiat · interpellator
au
[t]
primum
iurat quod se sciente nil
aliud nisi uerissimam
[fol. 27v] in omnibus et iustam r
[.][t]ionem exquirat · Si autem notarius
se
[.]ubtraxerit
[.][t]
[ca][.][t]am s
[.]a
[m]
[suo s][.....][i]ptam nomine
idon
[....][.]ime potue
[rit]
[...]firma
[...][ull]a ei redemptio
[........]
sed manum propriam amitt
[a][.] et
[..]tensor ipsius post
[.........]
sionem uuidrigild
[.]
componat
[......][t]arius defuerit et tes
tes superuixerint ipse ostensor c
[a]rte
[c]um ip
[..][s] testibus et cum duo
decim sacramentalibus sex suis propinquis se septimo et quinque
aliis idoneis
ostensis primum duabus cartis manus conlatio
nis ab eodem notario
descriptis · ipsam tert
iam
cartam
† sacra
mento ueram et idoneam faciat ·
CAPITULUM
VII
Volumus praeterea atque sanctimus ut si
quilibet homo legiti
me uxori suę dum uixerit res suas perscriptum
dederit et filio
s
duos
uel plures habuerit et unus ex ipsis uel duo mortui fuerint
et filios · uel filias reliquerint aequaliter ipsas res quas usu
fructuario
predicta uxor habuit filii defuncti cum patruis
suis sicut
ceteram hereditatem · ita ipsum usumfructuarium
diuidant ·
Concedimus etiam ut sicut mulieres cum uiris suis uenundare aut donare res suas possunt · ita et commutare ualeant · et familiam suam liberam facere ·
CAPITULUM
VIIII ·
Si quis iudicibus nostris
- - -
in iuditio residentibus minas
aut eciam
conuicia intulerit eosque ue
rbis
aut factis turpi
ter dehonestauerit uuidrigildum illi
componat quem
leserit · si uero aliquem ex ipsis iudicibus
nostris pro ipso iuditio
falsidicos dixerit uel pro ipsa intentione et causa
quili
bet homo interfecerit · L libras auri optimi
componat
medietatem primum
heredibus interfecti iudices · et alteram
medietatem camere nostrę ·