[fol. 9v]
[33]
IN nomine patris et filii et spiritus sancti Imperator
Caesar Karolus · Rex
francorum inuictissimus · et Romani imperii Rector ·
Pius foelix · Uictor
ac triumphator semper augustus · omnibus fidelibus
sancti dei ecclesię et
cuncto populo catholico
presenti et futuro gencium ac nacionum qui sub eius imperio / et
regimine
constituti sunt
sicut omnibus
uobis notum esse et n
eminem
uestrum
latere credimus / quomodo divina
clementia cuius nutu ad occasum tendenc
[i]a
sęcula per
successiones
generacionum reperantur / tres nobis dando filios
magno nos miseracionis ac
benedictionis suę ditauit munere / quia per eos
secundum uota nostra / et spem
nostram / de regno confirmauit / et curam obliui
oni obnoxię posteritatis
leuiorem fecit Ita et hoc
[u]obis notum fieri uolumus /
quod eosdem / per dei graciam
filios nostros / per regni a deo nobis concessi
donec in corpore sumus / et post
nostrum ab h
[a]c mortalitate discessum huius
a deo conseruati et
con
seruandi
regni uel imperii nostri heredes rel
[inquere]
si sic diuina maiestas annuerit · optamus / non vt confuse atque inordinate
aut sub tocius regni
dominacione uel
denominacione iurgii uel litis contr
ouersiam
eis relinquen
tes / sed trina
particione totum regni corpus diuidentes /
quam quisque
illorum tueri / uel regere debeat porcionem / discribere et
designare uolumus /
eo uidelicet modo / ut sua quisque
porcione contentus / iuxta
ordinacionem nostram
[fol. 10r] et fines regni sui / qui ad
alienigenas extenduntur cum dei adiutorio nitatur
defundere et pacem atque caritatem cum fratre custodire
· 1 ·
Diuisiones uero a Deo conseruati et conseruandi imperii uel
regni nostri tales facere
placuit / ut Aquitaniam totam et
Vuasconiam excepto
pago
Turonico et quidquid
inde ad occidentem / atque Hispaniam respicit / et de
ciuitate
Niuernis que est sita
super fluuium
Ligeri
m / cum ipso pago Niuernense / pagum Auelensem atque
Alsensem
atque Cabillionensem · matisconensem ·
Lugdunensem · Saboiam / Moriennam / Taren
tasiam / montem Cinisium · uallem Segusianam usque ad
clusas / et inde per terminos
italicorum moncium usque ad mare / Hos pagos cum suis ciuitatibus
et quidquid
ab eis contra meridiem et occidentem usque ad mare / uel usque ad Hispanias continetur
hoc est illam porcionem Burgundie et
Prouinciam ac Septimaniam uel Gothiam
Ludouico
dilecto filio nostro consignauimus
· 2 ·
Italiam
uero que et longobardia dici
tur
/ et Bauariam · sicut Tassilo tenuit / exceptis
duabus uillis quorum
nomina sunt Ingoldstat · et lutrahahoff /
quas nos qu
ondam
Tassiloni beneficiauimus / et pertinent ad pagum
qui dicitur Nortgouwe · et
[de]
alama
nia partem que in australi ripa danubii
fluminis est / et de ipso fonte danubii
currente limite usque ad
Rhenum fluuium in confini
o pago
rum
Cletgouwe et
Hegouwe in locum qui dicitur Enge / et inde
per
Rhenum flu
[ui]um sursum uersus
usque ad alpes : Quidquid intra hos terminos fuerit uel ad meridiem uel
orien
tem respicit · una cum ducatu Curiensi ·
et
pago Turgouwe
pip
pino
dilecto filio nostro :
· 3 ·
Quidquid autem
de regno nostro extra hos terminos
fuerit id est Franciam et
Burgundiam excepta illa parte quam Ludouico dedimus
Atque alamanniam excepta
porcione illa quam pipino dedimus · Austriam et nuistriam ·
Turingiam · Saxoniam · frisiam · et partem Bauwarie
que dicitur Nortgouwe
dilecto
filio nostro Karolo concessimus / ita
ut Karolus et Ludouicus uiam possint
habere in Italiam ad
auxilium ferendum fratri suo / si ita necessitas extiterit /
Karolus per uallem
A
[n]gustam
que ad regnum eius pertinet et Ludouicus
per
uallem
Segusianam
Pip
pinus
uero et exitum et ingressum per Alpes Noricas atque Cureas
· 4 ·
Hec autem tali ordine disponimus / ut si Karolus qui maior natu est · prius quam ceteri
fratres sui obierit / pars
regni quam habebat diuidatur inter pip
pinum
et Ludouicum · sicut
quondam diuisum est inter nos et fratrem nostrum Karlomannum / eodem modo ut pipinus
illam porcionem habeat quam
fratre noster Karlomannus habuit / Ludouicus uero illam
partem quam nos in illa particione percepimus / Si uero Karolo et Ludouico uiuentibus
pip
pinus
debitum sortis humane compleuit / Karolus et Ludouicus diuidant inter
se regnum quod ille habuit / et hec diuisio tale modo fiat · ut ab ingressu Italię
per augustam / ciuitatem accipiat Karolus · Eboream / Vercellas / papiam et inde per
Padum fluuium termi
[no] currente usque ad fines
Reg
ensium
et ipsam
Regium et ciuitatem
Nouam atque Mutinam usque ad terminos sancti petri / Has ciuitates
cum subur
banis et territoriis suis atque Comitatibus que ad ipsas
pertinent / et quidquid inde
Romam pergenti ad leuam respicit / de regno quod Pipinus habuit · una cum
ducatu Spoletano · Hanc porcionem sicut prediximus
accipiat Karolus / quidquid autem
a
predictis ciuitatibus uel Comitatibus Romam
eunti ad dexteram iacet de
predict
[a]
id est porcione que remansit de regione
transpadana una cum ducatu Tusculano
usque ad mare australe / et usque ad
Prouinciam · Ludouicus ad augmentum sui regni
sorciatur · Quod si ceteris supersticibus Ludouicus fuerit
defunctus / eam partem Burgundie
quam regno eius adiunximus cum
Prouincia et Septimania siue Gothia
usque ad
Hispaniam
pipinus accipiat · Karolus uero Aquitaniam et V
ua
sconiam
Quod si
talis filius cuilibet horum trium fratrum natus fuerit
quem populus eligere uelit ut patri
[fol. 10v] suo su
ccedat
in regni
hereditate / uolumus ut
huic consenciant patrui sui et regnare
permittant filium fratris sui in
porcione regni quam pater eius frater eorum habuit
· 5 ·
Post hanc nostrę auctoritatis
disposicionem placuit inter predictos filios nostros statuere atque
precipere / propter pacem quam inter eos perpetuo permanere desideramus /
ut nullus eorum fratris
sui terminos / uel regni limites inuadere
presu
mmat
/ neque
fraudulenter ingredi / ad
conturbandum regnum eius / uel marcas minuendas / sed
adiuuet unusquisque illorum
fratrem suum / et auxilium
[ei]
feret c
ontra inimicos suos · iuxta racionem et possibilitatem · siue
infra patriam siue contra exteras
naciones /:
· 6 ·
Neque aliquis illorum
hominem fratris sui
pro cuiuslibet causis uel culpis ad se confugientem suscipiat
ad intercessionem pro eo facien
dam quia uolumus ut quilibet homo peccans
et intercessione indigens intra regnum
domini sui uel ad loca sancta uel ad
honoratos homines confugiat / et inde iustam
intercessionem mereatur /:
· 7 ·
Similiter precipimus ut quemlibet liberum
hominem qui
dominum suum circa uoluntatem eius dimiserit / et de uno regno ad
aliud profectus
fuerit / neque ipse rex suscipiat / neque hominibus suis consentiat / ut
talem hominem
recipiant / uel iniuste retinere presumant / Hoc non
solum de liberis sed etiam de seruis fu
gitiui
s statuimus obseruand
[u]m · ut nulla discordiis relinquatur
occasio /
· 8 ·
Quapropter precipiendum nobis
videtur
· ut post nostrum ex hac mortalitate discessum
homines
vniuscuiusque eorum accipiant beneficia /
unusquisque
in regno domini sui
et non in alterius / ne forte per
hoc si aliter fuerit / scandalum aliquid accedere possit
hereditatem autem suam
habeat unusquisque illorum hominum absque contra
dictione
in quo
cumque regno / hoc
[cum] legittim
e
eum habere contigerit :
· 9 ·
Vt unusquisque liber
homo post mortem domini sui
licenciam habe
at
se commendandi inter hec tria
regna
ad quemcumque uoluit · similiter et ille qui nondum alicui
commendatus est
· 10 ·
De tradicionibus autem et vendicionibus que inter partes fieri
solent / precipimus ut
nullus
ex hiis tribus fratribus suscipiat de regno alterius a quolibet homine tradicionem
uel uendicionem rerum inmobilium / hoc est terrarum · uinearum atque siluarum
seruoru
[m][..]
qui iam casati sunt · siue · ceterarum que hereditatis nomine censentur · auro
et argento et gemmis armis ac
vestibus
necnon etiam mancipiis non
casatis
et his speciebus que proprie ad negociatores pertinere noscuntur · Ceteris
uero liberis
hominibus hoc minime interdicendum iudicauimus /:
· 11 ·
Si autem femine sicut fieri solet
inter partes et
legittime fuerint ad coniugium postulate / si denegentur iuste
poscentibus
sed licet eas uicissim dare / et accipere / et affinitatibus populos inter se sociar
e ipse
uero femi
[ne] potestatem habeant rerum suarum in
regno unde exierant quamquam
in alio propter mariti societatem habitare debeant :
· 12 ·
De obsidibus autem
qui propter credentias dati sunt et a
nobis per diuersa loca ad custodiendum
des
[t]inati uolumus ut
ille rex in cuius regno sunt absque uoluntate fratris sui
de cuius regno sublati
sunt in patriam eos redire non permittat sed pocius
[in] futurum
in suscipiendis obsidibus alter alteri ferat auxilium mutuum / si frater fratrem hoc
facere
racionabiliter postulauerit /: Idem iubemus et de his
qui
pro suis facinoribus
in exilium missi uel mittendi sunt /:
· 13 ·
Si causa uel intencio controuersie
talis inter partes
propter terminos aut confinia regnorum orta fuerit / que hominum testi
monio declarari uel definiri non possit / tunc
volumus
ut ad
declaracionem rei
dubie iudicis crucis dei uoluntas et rerum ueritas inquiratur
neque unqua
[m] pro tali
causa cuiuslibet generis pugna uel campus
ad examinacionem iudicetur Si uero
quilibet
homo de uno regno homin
[e]m de altero regno de infidelitate
contra fratrem
domini sui apud dominum suum accusauerit / mittat eum dominus
eius ad fratrem suum ut ibi
cumprob
et
quod de hominem illius dixit :
· 14 ·
Per omnia autem iubemus ut
ipsi tres fratres curam et
defensionem ecclesie sancti petri simul suscipiant
sicut quondam ab
[au]o nostro Karolo et beate memorie
Pippino rege et a nobis
postea susceptum est / ut eam cum dei adiutorio ab
hostibus defendere nitantur
et iusticiam suam
quan[tis] ad ips[o]s pertinet et ratio
postulauerit habere fatiant Similiter et de ceteris ecclesiis qui sub illorum fuerint
potestate precipimus ut Iustit[iam]
[suam] et honorem habeant / et
pastores et rectores uenerabilium
locorum habeant potestatem rerum
que ad ipsa loca pia
pertinent in quocumque de his
tribus regnis illarum
ecclesiarum possessiones fuerint /:
· 15 ·
Si uero de his statutis
atque
conuenienciis aliquid casu quolibet uel ignorancia quod non optamus
fuerit
irruptum / precipimus · ut quam citissime
secundum iusticiam emendare studeant / ne forte
[fol. 11r] propter dilacionem maius
damnum possit accrescere
· 16 ·
De filiabus autem nostris sororibus scilicet
predictorum filiorum nostrorum · iubemus ut post nostrum
ab hoc
corpore discessum
licenciam habeant
unaqueque eligendi sub cuius fratris tutelam
et defensionem se
conferre uelit / et quali
scumque
ex illis monasticam uitam
elegerit
liceat ei honorifice uiuere / defensione fratris sui in cuius regno
degere uoluerit :
Quae autem iuste
et racionabiliter et condign
e uir
o ad coniugium
quesita fuerit et ei ipsa coniuga
lis uita placuerit
non ei denegetur / a fratribus suis · si et
viri postulantis et femine
consencientis honesta et racionabiliter fuerit
uoluntas :
· 17 ·
De nepotibus uero nostris
filiis scilicet
predictorum filiorum nostrorum qui eis uel iam nati sunt / uel adhuc
nasci
turi sunt / placuit nobis precipere / ut nullus
eorum per quaslibet occasiones quemlibet
ex illis apud se accusatum sine iusta
discussione atque examinacione aut occidere
aut membris manc
are
/ aut
excecare / aut
inuitum tondere faciat / Sed uolumus
ut honorati sint apud patres aut patruos
suos / et obedientes illis sint / cum
omni
subiectione / quam decet in tali consanguinitate esse :
· 18 ·
Hoc postremo
statuendum nobis uidetur / ut quidquid
adhuc de rebus et constitucionibus que
ad profectum et utilitatem eorum pertinent
hi
s nostris decretis atque preceptis addere uo
luerimus / sic a predictis filiis nostris obseruetur atque
custodiatur / sicut ea que in his
iam statuta et descripta sunt ·
custodire et conseruare precipimus /
· 19 ·
Hec autem omn
ia ita disposuimus atque ex ordine
firmare decreuimus
ut quamdiu diuine maiestati placuerit hanc corporalem uitam
agere · potestas nostra
sit super a deo conseruatum regnum atque imperium istud ·
sicut hactenus fuit in regimine
atque ordinacione et omni dominatu regali atque
imperiali et ut obedientes habe
amus predictos dilectos
filios nostros
atque deo am[abilem] populum nostrum cum omni
subiectione que patri a filiis et
imperatori ac regi a suis populis
exhibetur / Amen