Capitularia - Edition der fränkischen Herrschererlasse

Paris, Bibliothèque Nationale, nouv. acq. Lat. 204

Beschreibung nach Mordek

Aufbewahrungsort:
Paris
Bibliothèque Nationale
nouv. acq. Lat. 204
Sigle: P28
Entstehung und Überlieferung
Entstehung:

9. Jh., 2. Viertel; Tours.

Provenienz:

1875 von der Bibliothèque Nationale angekauft.

Äußere Beschreibung
Material: Pergament
Umfang: 95 foll.
Maße: 235-237 × 190 mm
Schriftraum: 192-198 × 140-145 mm
Lagen: Lagen (zahlreiche Blätter fehlen):
(IV-2)6 + 2 IV22 + (IV-4)26 + 8 IV90 + 191 + I93 + 194 + 1 (kleiner Rest)95.
Kustoden: q. XVI (90v), q. XVII (94v), die vorhergehenden verloren oder abgeschnitten. Die Lagenzählung verdeutlicht die hohe Verlustquote (auch am Schluß stark fragmentarisch).
Zeilen: 27 Zeilen
Spalten: 1
Schrift: karolingische Minuskel
Ausstattung:

Rote Unzialrubriken, selten größere Capitalis in Rot und in brauner Texttinte; einfache rote und braune Initialen; rote Zahlen.

Einband:

Dunkelroter Ledereinband (a. 1877).

Inhalte
Anmerkung:

Das sehr zu beachtende Rechtswerk des Parisinus nouv. acq. Lat. 204 eröffnet mit der Lex Salica und Kapitularien Ludwigs des Frommen der Jahre 818-821, wendet sich dann den Volksrechten der Alamannen, Baiern und Burgunder zu und bringt erst am Schluß römisches Recht in Form der Lex Romana Visigothorum. Weitere Texte sind verlorengegangen, im Bereich der Kapitularien wohl die Capitula per se scribenda a. 818/819 (MGH Capit. 1, Nr. 140).
Die erhaltenen Kapitularien zeigen Verwandtschaft mit dem etwa gleichaltrigen, auch aus der Touroner Gegend stammenden Tachygraphencodex Paris Lat. 2718; gemeinsame Unikate: Capitula de iustitiis faciendis und Responsa imperatoris de rebus fiscalibus data (Nr. 144 und 145), dazu Rest der Formulae imperiales (Nr. 15). Beide Hss. werden dem hofnahen Skriptorium zugezählt, das sich unter Ludwig dem Frommen schwerpunktmäßig mit der Herstellung weltlicher Rechtsbücher beschäftigte; siehe auch bei Cod. Paris Lat. 2718.

  • 1r-20v
    Lex Salica (Karolina emendata), Titelverzeichnis und Text (MGH LL nat. Germ. 4, 1, S. 5-234; Sigle K 27; zur Hs. S. XIX).

  • 20v-22v
    I-XI - Capitula legibus addenda (a. 818/819), Einleitung, cc. 1-11, etwa Mitte (danach Blattverlust): INCIPIUNT CAPL. QUAE DOMNUS HLUDOUUICUS SERENISSIMUS IMPERATOR - PRO LEGE TENENDA CUM TOTIUS OPTIMATUM SUORUM CONSILIO PRAECEPIT. DE HONORE ECCLESIARUM. Si quis aut ex leui causa - si autem homo (MGH Capit. 1, Nr. 139, S. 280 Z. 30-37, S. 281 Z. 3 - S. 283 Z. 30); die nur hier erhaltene Einleitung paßt besser zu den Capitula legi Salicae addita (a. 819/820) (MGH Capit. 1, Nr. 142, S. 292 f.), deren Text im Parisinus Lat. 204 aber nicht überliefert ist.

  • 23r
    Capitulare missorum (a. 818/819), ab c. 27 (der Anfang fehlt wegen Blattverlusts): hostem non fuerunt heribannum reuuadient - caball. m. II (MGH Capit. 1, Nr.141, S. 291 Z. 21-37).

  • 23r-v
    I-V - Capitula de functionibus publicis (a. 821): UBI TELONEA EXIGI ET UBI NON DEBEANT EXIGI. Volumus firmiter omnibus in imperio - pro lege teneantur (MGH Capit. 1, Nr. 143, S. 294 Z. 13 - S. 295 Z. 10).

  • 24r
    CAP. - CAP. (ohne Zählung) - Capitula de iustitiis faciendis (ca. a. 820): CAPTL. LEGIS SALIGAE ADDENDA. Vt pagenses per sacramenta aliorum - faciamus iustitiam (MGH Capit. 1, Nr. 144, S. 295 Z. 17, S. 295 Z. 24 - S. 296 Z. 7).

  • 24r-v
    CAP. - CAP. (ohne Zählung) - Responsa imperatoris de rebus fiscalibus data (ca. a. 820 [823?]): Vestitura domni et genitoris nostri - inde consideremus (MGH Capit. 1, Nr. 145, S. 296 Z. 29 - S. 297 Z. 11).

  • 25r-40v
    Lex Alamannorum (Klasse B), Titelverzeichnis undText (MGH LL nat. Germ. 5, 1, S. 54-156; Sigle B 37; zur Hs. S. 17).

  • 40v-58v
    Fragment der Lex Baiuvariorum (Klasse E), Prolog, Titelverzeichnis und Text bis XII, 8 dederit uictoriam (MGH LL nat. Germ. 5, 2, S. 198-403; Sigle P 5; zur Hs. S. 183).

  • 59r-77r
    Fragment der Lex Burgundionum (Klasse B), Text ab Kapitel XII, 5 aut conscientia (MGH LL nat. Germ. 2, 1, S. 52-109; Sigle B 3; zur Hs. S. 16); angehängt als Titel LXXXIX ist Titel XVII der Lex Romana Burgundionum (MGH LL nat. Germ. 2, 1, S. 140 f.).

  • 77r-v
    Formulae imperiales e curia Ludovici Pii, Nr. 15 (MGH Formulae, S. 296 f.).

  • 78r-94v
    Fragment der Lex Romana Visigothorum, Praefatio, Titelverzeichnis und Text bis Cod. Theod. VIII, 10 (ed. Hänel, S. 2-84, 126-166). Textverlust nach fol. 90v ab III, 8 propriam vindicet bis IV, 18 einschließlich.

  • 95r-v
    Kleiner Pergamentrest mit je 11 verstümmelten Zeilen; lückenhafter Text von Cod. Theod. XIII, 1 <quic>um- que emit et uendit bis XIV, 1 rebus suis (ed. Hänel, S. 240, 242), dann XVI, 1 ab omni seruitio bis publicam moliri fuerit d<eprehensus> (ed. Hänel, S. 244, 246).

Bibliographie
Literatur:
Kataloge:
  • Bibliothèque Nationale. Manuscrits latins et français ajoutés aux fonds de Nouvelles Acquisitions pendant les années 1875-1891. Inventaire alphabétique, von L. Delisle, Bd. 1 (Paris 1891) S. 380 f.
Projektspezifische Referenzen:

Transkription

Editorische Vorbemerkung zur Transkription

Als Transkriptionsvorlage dienten zwei s/w Microfilmscans, wovon der eine sehr grobkörnig und der andere etwas überbelichtet ist.

Buchstabenformen

Die Schrift ist eine klare, saubere karolingische Minuskel mit wenigen Ligaturen und Kürzungen.

Einzelbuchstaben: Minuskel-a ist doppelstöckig, g hat einen offenen unteren Bogen. Majuskel-N wird auch im Wortinneren verwendet.

Ligaturen: Nur sehr sparsam verwendet (z.B. bei st). Gelegentlich -uR am Wortende (z.B. fol. 23r, letzte Zeile: cogatur).

Besonderheiten: Für die Überschriften in Unziale wurde rote Tinte verwendet, für die Initialen in Capitalis abwechselnd rote und Texttinte. Bei dem ungewöhnlich langen Incipit zu BK 139 auf fol. 20v wurde zeilenweise zwischen roter und Texttinte abgewechselt. Am Wortanfang nach Satzzeichen stehen oft Unzialbuchstaben (A, D). Bei den Q-Initialen wurde innerhalb des Buchstabens ein mit der Spitze nach unten gerichtetes Dreieck als Zierelement angebracht (so auf fol. 22v, Z. 2 u. 22r, Z. 2).

Abkürzungen

Generell werden nur wenige, und vorwiegend Standardkürzungen (wie der Nasalstrich am Wortende) verwendet. Der Schreiber verwendet ab und an die eigentümliche Kürzung nrt für noster (so auf fol. 21r, Z. 17). Gekürztes pre/ae- wurde, der Gewohnheit des Schreibers folgend, mit prae- aufgelöst. Das Wort quis wird nur mit einem q gekürzt.

Interpunktion

Die sparsame Interpunktion beschränkt sich auf media distinctio und periodus.

Gliederungsmerkmale

Der Text wird strukturiert durch Überschriften und Kapitelrubriken in roter Tinte (Ausnahme: Incipit zu BK 139 zweifarbig, s.o.), abwechselnd in roter und Texttinte gestalteten Initialen und eine Zählung in römischen Ziffern in roter Tinte am Seitenrand. Das letzte Kapitel von BK 141 (c. 29) wurde nicht gezählt. Die Kapitel von BK 144 (foll. 24r-v) wurden nur am Seitenrand mit CAP bezeichnet, aber nicht gezählt; beim ersten Kapitel fehlt auch die Bezeichnung CAP.

Sonstiges

Das Pergament ist stellenweise fleckig, beeinträchtigt die Lesbarkeit des Textes aber nicht. Auch gelegentliche Tintenkleckse sind zu verbuchen.

Auf fol. 24v, am Schluss der Kopie von BK 145, folgte noch Text im Umfang von eineinhalb Zeilen (Z. 14-15), der aber radiert wurde und von dem nur noch ein -s . in Z. 15 erkennbar ist. Der Rest der Seite blieb frei.

BK 139 [fol. 20v]
INCIPIUNT CAPITULA QUAE DOMNUS HLUDOUUICUS SERENISSIMUS IMPERATOR IMPERII SUI Vto CUM UNIUERSO COETU POPULI A DEO SIBI CONMISSI · ID EST CUM UENERABILIBUS EPISCOPIS1* ET ABBATIBUS ATQUE COMITIBUS UEL CUM RELIQUO POPULO IN AQUISGRANI PALATIO PROMULGAUIT ATQUE LEGIS SALIGAE ADDERE ET UNIUERSIS ORDINIBUS SUPERIORIS UIDELICET INFERIORISQUE GRADUS POPULI IMPERII SUI FIRMITER TENERE PRAECEPIT IPSAQUE POSTEA CUM IN THEODONE UILLA GENERALE CONUENTUM HABUISSET ULTERIUS CAPITULA APPELLANDA · ESSE · PROHIBUIT SED TAMATUM2* LEX DICENDA IMMOQUE EA FIRMISSIME AB OMNIBUS PRO LEGE TENENDA CUM TOTIUS OPTIMATUM SUORUM CONSILIO PRAECEPIT ·  
I DE HONORE ECCLESIARUM ·  
BK 139 c. 1
[BK 139 c. 1]
Si quis aut ex leui causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit · de uita conponat · Si uero foris rixati fuerint et unus alterum in ecclesiam fugerit · et ibi se defendendo eum interfecerit · si huius facti testes non habuerit cum XII coniuratoribus legitimis per sacramentum adfirmet se defendendo eum interfecisse · et post DC solidos ad partem ecclesiae quam illo homicidio polluerat et insuper bannum nostrum soluere cogatur · Is uero qui interfectus est absque conpositione iaceat · ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori quod amisit paenitentiam accipiat · Si proprius seruus hoc conmiserit · iudicio aquae feruentis examinetur · utrum hoc sponte an se defendendo interfecisset · et si manus eius exhusta fuerit interficiatur · si autem non fuerit dominus eius [fol. 21r] iuxta quod uuergildus illius est ad ecclesiam persoluat · aut eum si uoluerit eidem ecclesiae tradat · De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario seruo uolumus ut pro una uice ipse seruus uuergildus eius pro eo conponatur · altera uice ipse seruus ad supplicium tradatur · hereditas tamen liberi hominis qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus · ad legitimos heredes illius perueniat · Si in atrio ecclesiae cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est · huiuscemodi homicidium perpetratum fuit erit [!] · simili modo emendetur uel conponatur · si uero porta ecclesiae non est consecrata · eo modo conponatur · quod in atrio conmittatur sicut conponi debet si quod in inmunitate uiolata conmittitur ·  
1*
korr. aus EPISCOPUS. Die Korrektur wird hier mittels einer Mischung aus einem Kürzungsstrich und einem Minuskel-i (mit i-Punkt) über der gebräuchlichen Kontraktionskürzung eps vorgenommen.
2*
T1 mit Einfügungszeichen ergänzt
II DE INIURIIS SACERDOTUM IN ECCLESIA FACTIS ·  
BK 139 c. 2
[BK 139 c. 2]
Sanguinis effusio in ecclesiis facta cum fuste · si presbiter fuerit triplo conponatur · duas partes eidem presbitero · tertia · pro fredo ad ecclesiam · insuper bannus noster · Similiter de diacono iuxta conpositionem eius in triplo · cum banno nostro3* conponatur · De subdiacono similiter triplo · secundum suam conpositionem · et de uniuscuius ordinis · clerico secundum suam conpositionem triplo et bannus noster conponatur · et qui non habet unde ad ecclesiam persoluat · tradat se in seruitium eidem ecclesiae usque dum totum debitum persoluat ·  
3*
r korr. (?)
III DE UIDUIS ET PUPILLIS ET PAUPERIBUS ·  
BK 139 c. 3
[BK 139 c. 3]
Vt quandocumque in mallum ante comitem uenerint · primo eorum causa audiatur et discutiatur · et si testes per se ad causas suas quaerendas habere non potuerit uel legem nescierint · comes illos uel illas adiuuet dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat uel pro eis loquatur ·  
IIII DE RAPTU UIDUARUM4* ·  
BK 139 c. 4
[BK 139 c. 4]
Qui uiduam intra primos XXX dies uiduitatis suae uel inuitam uel uolentem sibi copulauerit · bannum nostrum id est · LX5* solidos in triplo conponat · et si inuitam eam duxit · legem suam eam conponat · illam uero [fol. 21v] ulterius non adtingat ·  
4*
A korr. (?)
5*
korr. aus [+]
V DE HOMINE PUBLICAM PENITENTIAM AGENTE INTERFECTO ·  
BK 139 c. 5
[BK 139 c. 5]
Qui6* hominem publicam penitentiam agentem interfecerit · bannum nostrum in triplo conponat · et uuirgildum eius proximis eius persoluatur ·  
6*
Über dem i befindet sich ein Punkt ohne erkennbare Funktion.
VI UT OMNIS HOMO LIBER POSTESTATEM HABEAT UBICUMQUE UOLUERIT RES SUAS DARE PRO SALUTE ANIMAE SUAE ·  
BK 139 c. 6
[BK 139 c. 6]
Si quis res suas pro salute animae suae uel ad alia quem uenerabilem locum uel propinquo suo uel cuilibet alteri tradere uoluerit · et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res ille positae sunt · legitimam traditionem facere studeat · quodsi eodem tempore quo illas tradere uult extra eundem comitatu fuerit · id est siue in exercitu siue in palatio siue in alio quolibet loco adhibeat sibi · uel de suis pagensibus uel de aliis qui eadem lege uiuant qua ipse uiuit testes idoneos · uel si illos habere non potuerit · tunc de aliis quales meliores inuenire possint · et coram eis rerum suarum traditionem faciat · et fideiussores uestiture donet qui ei qui illam traditionem accipit uestituram faciat · et postquam haec traditio ita facta fuerit · heres illius nullam de praedictis7* rebus ualeat facere repetitionem · insuper et ipse per se fidemiussionem faciat eiusdem uestiturae · ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutandi · sed potius necessitas incumbat illam perficiendi · et si nondum res suas cum coheredibus suis diuisas habuit · non ei hoc sit inpedimento sed coheres eius · si sponte noluerit · aut per comitem aut per missum eius distringatur · ut diuisionem cum illo faciat ad quem defunctus hereditatem suam uoluit peruenire · et si culibet [!] ecclesiae eam tradere rogauit · Coheres eius eam legem cum illa ecclesia de praedicta hereditate habeat · quam cum alio coherede suo habere debeat · et hoc obseruetur · erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos postea ipse res ad inmunitatem [fol. 22r] ipsius ecclesiae redeant ·  
7*
Das e wird ober- und unterhalb von jeweils einem Punkt gerahmt. Die Punkte scheinen jedoch keine besondere Funktion, etwa in Form einer Tilgung, zu haben.
VII DE HOMICIDIIS PROHIBENDIS ·  
BK 139 c. 7
[BK 139 c. 7]
Quicumque hominem aut ex leui causa aut sine causa interfecerit · uuirgildum eius his ad quos ille pertinet conponat · Ipse uero propter talem praesumptionem in exilium8* mittatur · ad quantum tempus nobis placuerit res tamen suas non amittat ·  
8*
Zwischen den Worten in und exilium befindet sich ein Punkt auf der Grundlinie, der vom Schreiber evtl. als Trennzeichen eingesetzt wird, da er die beiden Wörter verhältnismäßig nahe aneinandergesetzt hat.
VIII QUID IN CONPOSITIONE UUIRGILDI DARI NON DEBEAT ·  
BK 139 c. 8
[BK 139 c. 8]
In conpositione uuirgildi uolumus ut ea dentur quae in lege continentur excepto accipitre et spata · quia propter illa duo aliquoties periurium committitur · quando maioris praecii quam illa sint esse iurantur ·  
VIIII DE RAPTU SPONSARUM ·  
BK 139 c. 9
[BK 139 c. 9]
Si quis sponsam alienam rapuerit aut patri eius · aut ei qui legibus eius defensor esse debet · cum sua lege eam reddat · et si hoc defensor eius perpetrari consenserit · et ideo raptori nihil quaerere uoluerit · comes singulariter de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat · Sponso uero legem suam conponat · et insuper bannum nostrum id est solidos LX soluat · uel in praesentiam nostram comes eum++ aduenire faciat · et quanto tempore nobis placuerit in exilio maneat et illam feminam ei habere non liceat ·  
X DE FALSIS TESTIBUS CONUINCENDIS ·  
BK 139 c. 10
[BK 139 c. 10]
Si quis cum alio de qualibet causa contentionem habuerit et testes contra eum per iudicium producti fuerint · si ille falsos eos esse suspicatur · liceat ei alios testes quos meliores potuerit contra eos obponere · ut ueracium testimonio falsorum testium peruersitas superetur · quod si ambae partes testium ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri cedere uelit · eligantur duo ex ipsis · id est ex utraque parte unus qui cum scutis et fustibus in campo decertent · utra pars falsitatem aut ueritatem suo testimonio sequatur · et campioni qui uictus fuerit propter periurium quod ante pugnam commisit dextra manus amputetur · [fol. 22v] ceteri uero eiusdem partis testes quia falsi apparuerunt · manus suas redimant · cuius conpositionis duae partes ei contra quem testati sunt · tertia pro fredo soluatur · et in saeculari quidem causa huiuscemodi testium diuersitas campo conprobetur · In ecclesiasticis autem causis ubi de una parte saeculare · de altera uero ecclesiasticum negotium · est · id est modus obseruetur · Ubi uero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit · rectores earundem ecclesiarum · si se familiariter pacificare uelint · licentiam habeant · Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos conuenire non possit · aduocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis ueniant · et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur · testes uero de qualibet causa non aliunde quaerantur · nisi de ipso comitatu in quo res unde causa agitur positae sunt · quia non est credibile ut uel de statu hominis uel de possessione cuiuslibet · per alios melius rei ueritas cognosci ualeat · quam per illos qui uiciniores sunt · Si tamen contentio quae inter eos exorta · est · in confinio duorum comitatuum fuerit · liceat eis de uicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere ·  
XI DE PROPRIO IN BANNUM MISSO ·  
BK 139 c. 11
[BK 139 c. 11]
Cuiuscumque hominis proprietas ob crimen aliquod ab eo commissum in bannum fuerit missa · et ille re cognita ne iustitiam faciat uenire distulerit · annumque ac diem in eo banno illam esse permiserit · ulterius eam non adquirat · sed ipsa fisco nostro societur · Debitum uero quod is cuius ea fuit soluere debuit · per comitem ac ministros eius iuxta aestimationem damni de rebus mobilibus quae in eadem proprietate fuerint his quibus id · est · inuentarum debitor fuit exsoluatur · quodsi rerum mobilium ibidem inuentarum quantitas ad conpositionem non sufficerit · de inmobilibus subpleatur · et quod superfuerit sicut dictum est · fiscus noster possideat · si nihil super conpositionem remanere potuerit totum in illam expendatur · si autem homo9* [fol. 23r]  
9*
Der Text bricht hier aufgrund Blattverlustes abrupt ab.
BK 141
[BK 141 c. 27 BK 141 c. 28]
BK 141 c. 27 hostem10* non fuerunt heribannum reuuadient · exceptis his qui propter necessarias causas et a domno ac genitore nostro Karolo constitutas domi dimissi fuerunt · id est qui a comite propter pacem conseruandam · et propter coniugem ac domum eius custodiendam · et ab episcopo uel abbate uel abbatissa · similiter propter pacem conseruandam et propter fruges colligendas et familiam constringendam et missos recipiendos dimissi fuerunt · BK 141 c. 28 ut omnis episcopus abbas et comes · excepta infirmitate uel nostra iussione nullam excusationem habeat · quin ad placitum missorum nostrorum ueniat aut talem uicarium suum mittat quin omni causa pro illo reddere rationem possit ·  
10*
Der Text setzt wegen vorangehenden Blattverlustes auf fol. 23r mitten in BK 141 c. 27 ein.
BK 141 c. 29
[BK 141 c. 29]
DE DISPENSA MISSORUM NOSTRORUM ·  
BK 141 c. 29
[BK 141 c. 29]
Qualiter unicuique iuxta suam qualitatem dandum uel accipiendum sit · uidelicet episcopis · panes XL · friskingas III · De poto modia11* · III · purcellum · I · pullos · III · oua XV · Annona ad caballos modia · IIII · Abbati comiti atque ministeriali nostro · unicuique dentur cotidie panes · XXX · friskingas · II · De poto modia12* · III · purcellum · I · pullos III · oua · XV · Annona ad caballos · modia13* · III · Vasallo nostro panes XVII · friskinga · I · purcellum · I · De poto modium14* · I · pullos · II · oua · X · Annona ad caballos15* modia16* II ·  
11*
gek. mod
12*
gek. mod
13*
gek. mod
14*
gek. m
15*
gek. caball
16*
gek. m
BK 143
I UBI TELONEA EXIGI ET UBI NON DEBEANT EXIGI ·  
BK 143 c. 1
[BK 143 c. 1]
Volumus firmiter omnibus in imperio nostro nobis a deo commisso notum fieri · ut nullus teloneum exigat · nisi in merchatibus ubi communia emuntur · ac uenundantur · neque in pontibus · nisi ubi antiquitus telonea exigebantur · neque in ripis aquarum · ubi tantum naues solent aliquibus noctibus manere · neque in siluis · neque in stratis neque in campis · neque subtus pontem transeuntibus · nec alicubi nisi tantum ubi aliquid emitur ac uenditur · qualibet causa ad communem pertinens usum et ubi emit quislibet iter agens herba aut lignas aut alias uillaticas commoda cum eo quibus sunt · cuius utitur agat iuxta aestimationem illius rei et quod iustum est de tali re illi persoluat · quod si aliquis constituta merchata fugiens ne telonea soluere cogatur · [fol. 23v] et extra praedicta loca aliquid emere uoluerit · et huiusmodi inuentus fuerit constringatur et debitum telonei persoluere cogatur · et quisquis huiusmodi iusta telonea soluere declinantem susciperit siue celauerit · Id secundum suam legem emendare conpellatur · Is tamen qui celauit debitum telonei persoluat · ceterum sicut superius dictum · est · nisi in memoratis locis nemo a quolibet exigat telonea · et si fecerit contra haec praecepta nostra sciat se esse damnandum LX summa solidorum ·  
II DE DISPENSA FIDELIUM NOSTRORUM ·  
BK 143 c. 2
[BK 143 c. 2]
Siue carris siue sagmariis · siue friskingis · siue aliis quibuslibet uehiculis · tam eorum qui nobis assidue in palatio deseruiunt · quamque eorum qui ad palatium eorum dispensam ducunt · nemo in pontibus · nemo in nauibus · neque in quibuslibet aliis locis ab eis teloneum exigere praesumat · quod si fecerit nouerit se similiter LX solidorum poena plectendum · quod si aliquis repertus fuerit qui ea quae praemissa sunt non ad suam dispensam nec ad propri [!] iussus17* sed potius uenundandi18* causa ea duxerit nouerit se sicut superius conpraehensum est esse damnandum ·  
17*
Zwischen propri und iussus eine größere Lücke von ca. 1-2 Buchstaben, in der allerdings nichts radiert worden zu sein scheint.
18*
korr. aus uenund[+]ndi
III  
BK 143 c. 3
[BK 143 c. 3]
Nemo ex his qui pontem faciunt aut de inmunitabus [!] aut de fiscis aut de liberis hominibus cogantur pontaticum de eodem quem fecerunt ponte persoluere · et si forte quilibet uoluerit ex propriis facultatibus · eundem pontem emendet uel reficiat · non tamen de eodem ponte maiorem censum exigere praesumat · nisi sicut consuetudo fuit et iustum esse dinoscitur ·  
IIII  
BK 143 c. 4
[BK 143 c. 4]
Omnibus notum sit quia nolumus ut liber homo ad brolios operari cogatur · adtamen de aliis publicis functionibus quas solebant iuxta antiquam consuetudinem facere · nemo se pro hac causa excuset ·  
V  
BK 143 c. 5
[BK 143 c. 5]
Generaliter omnes admonemus ut capitula quae praeterito anno legis salicae per omnium consensum addenda esse censuimus · tamen non ulterius capitula sed tantum lex dicantur · immo pro lege teneantur · [fol. 24r]  
BK 144
CAPITULA19* LEGIS SALIGAE ADDENDA ·  
BK 144 c. 1
[BK 144 c. 1]
Vt pagenses per sacramenta aliorum hominum causas20* non inquirantur · nisi tantum dominicas · adtamen comes ille si alicuius pauperis aut inpotentis personae causa fuerit · tunc comes ille diligenter · et tamen dilige sacramento per ueriores et meliores pagenses inquirat ·  
19*
gek. CAPTL
20*
s2 ergänzt
CAPITULUM  
BK 144 c. 2
[BK 144 c. 2]
Vult domnus imperator · ut in tale placitum quale ille nuntius erit ueniat unusquisque comes · et adducat secum duodecim scabinos si tanti fuerint · sin autem · de melioribus hominibus illius comitatus · subpleat numerum duo denarium et aduocati · tam episcoporum · abbatum et abbatissarum cum eis ueniant ·  
CAPITULUM  
BK 144 c. 3
[BK 144 c. 3]
Statuendum · est · ut unusquisque qui censum regium soluere debet · in eodem loco illum persoluat · ubi pater et auus eius soluere consueuerant ·  
CAPITULUM  
BK 144 c. 4
[BK 144 c. 4]
Si homini cuilibet causam suam in placito aut coram comite palatio alius fuerit inpedimento · et causam eius iniuste disputando inpedierit · Tunc uolumus ut siue comes palacii seu comes ipse in comitatu suo iubeat eum exire foras · et si noluerit oboedire · Tunc soluat bannum dominicum · id est · LX soledos · et illi cui aduersatus est · donet uuadium suum pro lege sua ·  
CAPITULUM  
BK 144 c. 5
[BK 144 c. 5]
Volumus ut comes potestatem habeat placito suo facere quae debet nemini contradicente · et si aliter fecerit quam iuste ad quem factum illud pertinet · ueniat in praesentiam nostram · et nos illi de eodem comite faciamus iustitiam  
BK 145
CAPITULUM  
BK 145 c. 1
[BK 145 c. 1]
Vestitura domni et genitoris nostri eo modo uolumus ut teneatur ubicumque esse dicitur ut prius diligentissima inuestigatione perquiratur · et si inuenitur esse iusta atque legitima · tunc uestitura dicitur · non aliter ne uestitura nominari debet · siue sit in ecclesiasticis · siue in palatinis rebus ·  
CAPITULUM  
BK 145 c. 2
[BK 145 c. 2]
De proprio quod in castellis ab auo nostro conquisitis eo modo uidetur nobis esse faciendum atque discernendum · ut illi tantum propriarum rerum sui potestatem non habeant · qui quamdiu potuerunt restiterunt · et contra illorum uoluntatem in potestatem aui nostri uenerunt · nam quicumque sociis suis pertinaciter [fol. 24v] resistentibus se didicerunt quamuis castellum per uim fuisset captum · propriae suum tamen in eo habere debent ·  
CAPITULUM  
BK 145 c. 3
[BK 145 c. 3]
De rebus unde domnus karolus imperator legitimam uestituram habuit · et hoc ita potest inuestigari ut secundum iustitiam ad nos debeant pertinere · nequaquam uolumus si nostri testes boni et idonei sunt · ut alii aduersus eos in nostram contrarietatem consurgant · Adtamen in tua sit prouidentia ac fidelium nostrorum qui tecum sunt · qui nostri testes esse debent boni et ueraces sint · Porro aduersus ecclesiasticas res · eadem sententia maneat · quae tempore et genitoris nostri fuerant prolata · ut ecclesiastici defensores suos21* contra suos adpetitores eadem lege defendant qua22* ipsi uixerunt · qui easdem res ecclesiis condonauerunt · similiter et ecclesia eandem legem habeat · aduersum petitores suos tantum salua nostra iustitia · De quarto capitulo expectandum censuimus donec cum plurioribus fidelibus nostris inde consideremus ˙23* ++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++s · ++++++++++++++++++++++++++++++  
21*
korr. aus suas
22*
korr. aus quia
23*
Es folgten noch eineinhalb Zeilen Text, der radiert wurde; erkennbar ist nur noch -s . am Ende der ersten getilgten Zeile. Danach blieb der Rest der Seite frei.